tanda sunt, vbi euidens ratio non coegerit. Hic
commodatæ. Secundò considerandum, an tribu-
ea substentari regulariter. Idem applica ad tributa
titulo vsurpare. Ratio, quia ibi est excessus proba-
ad vltroneas solutiones. Tertiò consideranda
gatur ad ęqualem solutionem. Princeps autem vel
prudentis consilio ducatur. Iuxta has regulas cen-
debitum subditorum.
di pœnas. Vnam, vt is, qui delinquit,
mancas in Catholic. instit. tit. 46. num. 1. Sub ter-
auctori, vel etiam Reip. interest enim Reip. ne de-
licta maneant impunita, l. locatio §. quòd illicitè
de public. & vectig. cap. vt famæ de sent. excomm.
peccat.
pœna puniunt, & coercent, Simancas suprà num.
2. ex l. 1. de emend. proprinquo. & l. 1. C. de emend.
seruorum, l. præceptoris ff. ad legem Aquiliam,
l. Item quæritur, §. item Iulianus, ff. loca-
ti.
pter dignitatem personæ: vide Scotum 4. d. 19.
uam.
pertimescat: & in Prouerb. pestilente flagellato
etiam innocens astutior fit, l. 1. C. ad legem Iuliam
repetundarum. Deut. 13. 19. & 21. Prouerb. 19. &
21. Vnde & pœna vnius aliorum documentum,
@@0@
@@1@Disput. XV. Sectio XII. 415
<-P>dare, vt alij pœnas eius conspicientes meliores ob timo-
rem efficiantur: prosunt enim aliis tamquam exemplũ,
monimentũ, & spectaculum: & Iulius Cęsar 6. de bel-
lo Gallico, vt sint reliquis documento, & magnitudine
pœnæ perterreant alios: & Seneca 1. de ira, vt om-
nium documentum sint: & qui vita nocuerunt, morte
prosint: & Cyprianus ser. de lapsis. Plectuntur qui-
dam, vt cæteri corrigantur: exempla sunt omnium, tor-
menta paucorum. Hieronymus ad Demetriadem:
vt pœna quorumdam sit doctrina multorum. Vnde
pœnas criminum Latini exempla, Græci paradig-
mata vocarunt. Vide Gellium, lib. 6. cap. 14. Læ-
lium lib. 6. cap. 14. Biesium lib. 2. de Rep.
------------------------------------------------------------
SECTIO XII.
An vnus pro alio puniri possit.
ALiqui dicunt, valere statutum, quòd
vxor seruitute, vel alia pœna punia-
tur pro culpa mariti, glossa ca. cum
homo 23. qu. 5. versic. supple: quam
frequentissimo omnium consensu
$unclear existimat Felinus capit. 2. de const.<-P>@@
<-P>Eandem glossam commendat Romanus consil.
15. & in sin gular. 128. affirmans, consuetudine, &
moribus induci posse, quòd innocens seipsum
obliget pro alterius crimine ad corporis pœnam:
quod ipsum recipit Decius cap. 2. de const. & ele-
ganter cap. quæ in Eccclesiarum de const.
Sed probabilius est, & rationi conformius, vt
docuimus tract. de peccatis, quòd innocens pro
alio non potest corporaliter puniri, ne vxor qui-
dem pro marito. Quam opinionem esse commu-
nem docet Ananias cap. 2. de delictis puerorum, Fe-
linus cap. de cognoscentes 2. de const. Couarru-
uias 2. var. cap. 8. num. 7. Vnde falsum est, quod di-
citur, l. quisquis C. ad legem Iuliam maiestatis, Fi-
lij verò eius, scilicet, qui crimen læsæ maiestatis
commisit, quibus vitam Imperatoria specialiter leni-
tate concedimus (paterno enim deberent perire suppli-
cio, in quibus paterni, hoc est, hæreditarij criminis exem-
pla metuentur, &c. Nam licet filij paterna crimina
commissuri crederentur, nullomodò licitum est
eos occidere, donec ea crimina committant, vel
aggrediantur. Alioqui etiam esset licitum alios
punire pro criminibus, quæ verisimile essent per-
petraturi.
#(IMAGE)
@@0@
@@1@416
#(IMAGE)
DISPVT DECIMAS EXTA,
DE LEGE IRRITANTE.
#(IMAGE)
------------------------------------------------------------
SECTIO PRIMA.
Quid & quotuplex sit irritatio.
QVAMVIS l. 1. C. de1
feriis dicatur, irritare esse,Quid sit irri-|tare, & quo-|modò fiat ir-|ritatio.
non ratum esse velle, vel
ostendere, vel facere: ta-
men propriè loquendo
tertium tantùm est irrita-
te. Id verò dupliciter con-
tingit, primò quidem an-
tecedenter, videlicet quā-
do lex efficit, vt si quid attentatum fuerit, irritum
& inane sit, seu factum non teneat, sitque nullius
roboris, & momenti: quomodo Ecclesia irritauit
matrimonia inter consanguineos, vel affines intra
quartum gradũ, & matrimonia clandestina, & alia
multa Sic etiam in nostro regno per l. 4. & 5. tit. 11.
partita 5. irritantur contractus minorum secun-
dum Vazq. disp. 163. num. 5. & Lessius lib. 2. ca.
17. dub. 6. præter contractus impuberum: multa
alia subiicit exempta. Secundò consequenter,
vt si contractus, qui modo est validus, rescindatur:
sic Domini irritare dicuntur vota seruorum, &Dominus po-|test irritare|votum serui|& pater filij.
parentes vota filiorum. Sic contractus, in quo fuit
deceptio vltra medietatem iusti pretij, irritandus,
& rescindendus est, vt patet l. 2. C. de rescindenda
vend. & quidem si contractus fuisset à principio
nullus, omnes fructus à principio recepti resti-
tuendi essent venditori: quando rescindendus est
à iudice, tales fructus pertinent ad emptorem, qui
solùm tenetur restituere venditori rem fructife-
ram, & interesse pecuniarum, si aliquid illis lucra-
turus erat venditor: si verò læsio, & deceptio fuit
citra medietatem iusti pretij, lex nec resistit, nec
assistit tali contractui, nec læso cōcedit actionem,
vt patet d. l. 2. C. de rescind. vend. Vtraque autem
irritatio dupliciter fieri potest, vt tradunt Doct. l.
actus legitimi ff. de reg. iur. & cap. actus legitimi
eod. tit. in 6. Videlicet explicitè, seu verbis forma-
libus, expressè illam significantibus, & implicitè,
scilicet verbis ęquiualentib. seu virtualib. Exẽplum
implicitæ irritationis à multis ponitur in legibus,
quæ præscribunt certā formam seruandam in cō-
tractibus, testamentis, iudiciis, & aliis actionibus,
ca. sine exceptione 12. quæst. 2. & Clementina vn.
de rebus Ecclesiæ non alienandis; vbi forma præ-
scribitur in alienatione rerum Ecclesiasticarum
seruanda, cap. quia propter de electione, vbi agi-
tur de forma seruanda in electionibus. Ex quibus
legibus apparet, actum factum non seruata forma,
inualidum esse, vt communiter docent Canonistæ
cum gloss. cap. cum dilecta de rescriptis verbo ir-
ritum, Panormitanus ibi num. 4. Felin. num. 6. §.
gesta contra formam, & c. quia in Ecclesiarum de
const. idem Panormitanus, & alij cap. nulli de re-<-P>@@
<-P>bus Eccles. non alienandis. Decius consil. 261. nu.
2. & 4. to. 1. consiliorum, Tiraquellus l. si vnquam
§. reuertatur num. 67. & 69. C. de reuoc. donat. & l.
16. connub. gloss. 4. num. 3. plures alios referens, &
Bald. Angel. & Immola l. 1. ff. de lib. & posthu. Pa-
lac. Rubius rubrica de donat. inter virum & vxo. §.
38. num. 16. Vazquez disp. 164. cap. 3. num. 19. &
36. Ratio eorum est; quia forma, si sit substantia-Forma estquæ|dat esse rei.
les, dat esse rei, 8. met. cap. 4. tex. 12. ideò illa non
concurrente non ponitur res: lex autem interdum
formam constituit moraliter, vt eam efficiat sub-
stantialem: ideóque illa forma deficiente, actio
est nulla; sic in dicto cap. cum dilecta de rescriptis
formam mandati excedentibus, &c. Et in ca. vlt.
de rest. spoliat. irritus censetur actus, quia modus
seruatus non fuit: ille enim modus ad formam
substantialem pertinebat. Idem sumitur ex c. exa-
minata, de confir. vtilium ca. tua de his, quæ fiunt
à prælato cap. sine exceptione 12. quæst. 2. l. cum is
§. si prætor ff. de transact. l. diligenter ff. mandati,
l. Iulianus §. siquis rem ff. ad exhibendum, l. si quis
§. quædam ff. ad legem falcid. l. 1. §. si quis ita inter-
roget ff. de verb. oblig. & ex c. venerabili de officio
delegati, ibi, quia contra mandati nostri tenorem,
&c. Cassauimus, vbi glossa exponit, idest, cassum
declarauimus: cassare enim aliquando est, actum,
licet anteà esset validus, nullum efficere, gloss. in c.
proposuit de concess. prębendæ, & sic accipitur c.
accedens 1. verbo cassauimus, vt lite non conte-
stata, quidquid dicat Bernar. ibi, quem reiicit Pra-
teius in lexico iuris, ver. cassare. Aliquando verò
eum, qui iam nullus erat, nullum declarare, Felin.
cap. ex parte de testibus: & ita accipitur cap. cum
dilectus, ad finem de electio. vt notat glossa ibi, &
Prateius. Similiter sumitur in Nouella 7. vt notat
Accursius l. & eleganter versi. Si in hoc ipso ff. de
dolo. Sed quando defectus formæ actum reddat
nullum, latè inferius docebimus: & deinceps quā-
do aliud non exprimemus, nomine legis irritan-
tis. antecedenter irritantem intelligemus.
Triplex est autem lex antecedenter irritās, quæ-2
dam purè moralis, seu directiua: alia pœnalis: aliaLex antece-|denter irritās|triplex.
fauorabilis. Aliquādo enim lex irritat actũ pręcisè
propter bonũ cōmune, vt quæ irritat matrimoniũ
clericorũ, vel religiosorũ, vel inter cōsanguineos,
aut affines. Aliquando verò irritat actum in pœnā
alicuius delicti, vt in ca. si religiosus de electione
in 6. ibi & in pœnam præsumptionis ipsius ralis
electio omninò viribus euacuetur: & cap. dispen-
dia de rescriptis in 6. ibi simili pœna, si contra hoc
fecerit, puniendus, & cùm sermo præcesserat de
irritatione quadam. Simile exemplum est in l. Se-
natus ff. de contrahenda emptione. Interdũ deni-
que irritatio fit in fauotẽ alicuius. vt cùm irritatur
professio minoris sedecim annorum, & iura ciui-
lia irritant aliquos contractus minorum in fauo-
rem ipsorum.
@@0@
@@1@Disput. XVI. Sectio III. 417
------------------------------------------------------------
SECTIO II.
An lex irritans sit pœnalis necne.
HAnc quæstionem attigit Innoc. cap.3
si verè de sent. excomm. num. 2. La-
tiùs Panormitanus cap. cognoscen-
tes de constitut. num. 5. vbi plures
refert, Felin. num. 3.
Respondeo ex dictis, interdum legem irritato-
riam esse pœnalem, interdum verò non: vt in alie-
natione rerum Ecclesiasticarum facta contra iuris
dispositionem, cap. fin. de rebus Eccles. non alie-
nan. Quæ irritatur, non in pœnam, sed in com-
mune bonum: idem est de irritatione matrimo-
nij clandestini, vel contracti intra gradus prohi-
bitos. Sic irregularitas aliquando est pœna, ali-
quando verò non. Et ita conciliantur variæ sen-
tentiæ, & iura quæ Felin. refert. Nam gloss. verbo
processus cap. decet §. ordinarij de immun. Ec-
cles. lib. 6. & Bartholus l. turpia Princ. & Iason nu.
2. ff. de lega. 1. & Ioannes Gutier. de iuram. confir-
mator. part. 1. c. 14. nu. 12. affirmant esse pœnalem
ex l. senatus ff. de contrah. empt. l. turpia ff. de le-
ga. 1. l. fin. C. de fide instrum. cap. super litteris, de
rescrip. cap. cum secundum Apostolum de præb.
cap. dispendia de rescrip. in 6. cap. si religiosus de
elect. in 6. c. decenter 89. d. alij melius dicunt, non
semper esse pœnalem, Ioannes Andreas cap. fin. de
elect. in 6. & reg. odia de reg. iu. in 6. innoc. Panor.
& Felin. suprà, Bald. l. non dubium num. 5. cap. de
legib. & alij, quos refert, & sequitur Sanchez tom.
1. de matrim. lib. 3. disp. 4. num. 9. & Felin. sup. ver-
sicul. retractatio actus, & vniuersè Pann. Felin.
& Sanchez suprà, & Burgos de Paza ad l. 3. Tauri
num. 1482. Matienzo ad l. 1. glos. 10. num. 35. tit. 4.
lib. 5. nouæ compil. Azebed. ad l. 1. nu. 13. tit. 5. lib. 5.
eiusdem compilat. & alij, quos Matienzo suprà
refert, arbitrantur legem, quæ ob formam non
seruatam actum infirmat, non esse pœnalem, &
quamuis Sapia ad Panormitan. supra ver. nullitas
contrarium existimet ex l. fin. C. de liberis præte-
ritis: vbi infirmatio actus propter defectum so-
lemnitatis pœna appellatur, tamen ibi hoc non
habetur: & licet haberetur, tamen non esset cōtra
citatos, quia illi non contendunt, legem, quæ ob
formam non seruatam actũ infirmat, nullomodo
esse pœnalem, sed non esse purè pœnalem: vnde
etiamsi actus fiat ab ignorāte, esse irritum, ac pro-
inde tali lege ignorantes quoque affici, vt plures
doctores affirmant, quos recenset Sanchez tom. 1.
de matrim. lib. 3. disp. 17. numer. 10. de quo sta-
tim.
------------------------------------------------------------
SECTIO III.
An ignorantia legis irritantis impediat proprium
eius effectum, seu irritationem.
DE hac re agunt Canonistæ ca. 2. de const.
4
pręsertim Decius, & Felin. Nauar. cap. 23.
num. 44. Sanchez tom. 1. de matrim. lib.
3. disp. 17. num. 10. communis resolutio est, non
impedire. Sed respondeo, quando lex irritans est
directiua, & moralis, operatur suum effectum im-
pediendo valorem actus, etiam si per ignorantiam
inuincibilem fiat, vt patet cap. 1. de concessione<-P>@@
<-P>prębendæ, cap. dudum, & cap. quoddam eod. titul.
in 6. estque manifestum exemplum in matrimo-
nio nunc contracto sine parocho, aut testibus,
vbi Concil. Trid. promulgatum, & receptum est:
quatumuis enim per ignorātiam fiat, erit nullum:
collatio Ecclesiastici beneficij facta ignoranti cō-
uentionem aliorum simoniacam, est nulla, vt li-
quet cap. ex insinuatione, & cap. nobis fuit, de
simonia. Ratio est, quia lex per se irritat illum
actum sine vllo ordine ad conscientiam operātis:
vnde licet ignorātia impediat culpam, non impe-
dit nullitatem actus. Quando verò irritatio est pu-
ra pœna, per ignorantiam inuincibilem impedi-
tur, quia ignorantia inculpabilis excusat à pœna,
vt etiam in irregularitate pœnali contingit.
Interdum tamen lex ita detestatur aliquod fa-
ctum, vt in odium illius, & pœnam alterius perso-
næ irritet illum, etiamsi persona, de cuius vtilitate
agitur, propter bonam fidem à culpa excusetur, vt
in consecutione beneficij Symoniaca ex parte dā-
tis, cum ignorantia inuincibili ex parte reci-
pientis.
De irritatione autem fauorabili dubitari potest,
5
an per ignorantiam impediatur: & ratio dubitan-Dub.
di est; quia beneficium non confertur in inuitum:
ignorantia autem illa causat inuoluntarium. Re-
spondeo tamen, in eo casu actum esse irritum, vt
patet in professione facta per ignorantiam anteProfessio fa-|cta per igno-|rantiam ante|16. annũ nul-|la est.
decimum sextum annum: nam sine dubio nulla
est, non tantum nunc quādo Nouitius in hoc non
potest cedere iuri suo; sed etiam quando poterat
renuntiare anno nouitiatus, seu probationis: quia
etiam hîc lex intendit istum effectum sine ordine
ad conscientiam operantis: & quāuis hîc sit fauor
eius, interdum superior potest effectum fauorabi-
lem inducere etiam in inuitum, & repugnantem:
sic enim inuitus potest absolui ab excommunica-Inuitus potest|absolui.
tione, & aliis cẽsuris, & dispensari in irregularita-
tibus, &c. & quāuis interdum concedatur subdito
facultas cedendi fauori sibi concesso per legem,
tamen ad hoc etiam requiritur scientia: vnde etiā
in ignorante ista lex fauorabilis locum habet, ma-
ximè cùm illa ignorantia non faciat inuitum, &
inuoluntarium, sed non voluntarium positiuè: qui
autem non reiicit fauorẽ, licet non velit positiuè
illũ, non priuatur illo, secus si expressè velit fauori
renuntiare, & ille esset fauor merè priuatus. Nam
quando lex inducit effectum in fauorem merè pri-
uatum, includit conditionem, nisi ipse velit fauori
renuntiare, vt disp. de lege concedente priuilegiũ
dicemus, & est expressum in cap. ad Apostolicam
de regularibus, & sumitur ex cap. tuis de testibus;
vbi testimonium latum sine iuramento, si partes
renuntient iuri suo, validum esse perhibetur: & in-
de etiam orta est alia regula, quæ à iurisperitis as-
signatur, quando lex annullat actum in fauorem
alicuius, si id cedat in dispendium eius, impediri
effectum. Notat Felin. dict. cap. tuis, cum Romano
consil. 32. & sumitur ex l. 2. dicente, alienationem
factam à pupillo sine auctoritate tutoris, quamuis
annulletur per ius, si tamen cedat in vtilitatem pu-
pilli, posse & debere, substentari: sic etiam con-
tractus factus à religioso sine licentia prælati perQuod in fauo-|rem alicuius|introductum|est, non debet|in dispendium|eius retorque-|ri.
se irritatur: tamen quia ille est fauor religionis, si
cedat in vtilitatem eius, valet, Nauar. cōmentario
2. de regularibus n. 32. sumitq; hoc principium ex
reg. 61. iuris in 6. Quod in fauorem alicuius intro-
ductum est, non debet in eius dispendium re-<-P>
@@0@
@@1@418 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>torqueri. Ratio sumitur vel ex præsumpta mente
legislatoris, vel quia tunc cessat finis legis: non tā-
tùm negatiuè, sed etiam contrariè, & ideò cessat
effectus legis.
------------------------------------------------------------
SECTIO IIII.
Vtrum lex humana possit actus aliàs legitimos
irritare.
REspondeo, posse, vt docent Vazquez6
lisp. 163. c. 1. Sanchez to. 1. de matr.
Dostları ilə paylaş: