Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə142/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   138   139   140   141   142   143   144   145   ...   250

2. 2. disp. 5. quæst. 13. punct. 4. Quia suppeditare in-

strumenta ad effringendum carcerem, nō expedit

bono communi: sic enim multi fugerent: crimina

impunita manerent: rarò iudicum processus habe-

rent exitus, expensæ multæ in reis quærendis fie-

rent, &c. consilium autem non est medium tam

efficax.

  Caietanus tamen 2. 2. quæst. 69. art. 4. quem se-

quitur Aragon ibi, & Salon ibi, controu. 3. Petrus

Ledesmius tract. 8. de iust. commut. cap. 24. post 8.<-P>@@



<-P>con. cum Medina & Orell. & Vazquez illo cap 3.

tria docet: primum, non licere Iudici, aut carceris

custodibus, aut aliis iustitiæ ministris consiliumQuibus non|liceat fugæ da|re consilium.

dare reo, vt carcerem effringat, nedum instrumẽ-

ta ei præbere, id vt faciat: quia id est contra fideli-

tatem, & obligationem officij sui, ex quo tenentur

malefactores custodire, & pro suo quisque modo

ad eorum punitionem iuuare. Secundum, cæteris

licitum esse consilium, & instrumenta dare reo, vt

carcerem effringat: quia ipse reus, qui est princi-

palis causa, non peccat id faciendo: ergo nec alij,

qui consilium, vel opem ei præbent, qui ratione

officij non sunt prohibiti. Sed pro Soto facilè re-

sponderetur, omnes implicitè prohibitos esse à

Rep. eo ipso quòd aliquem tenet in carcere, ne in-

strumenta, vel auxilium illi præbeant, vt carcerem

confringat: propter incommoda, quæ inde seque-

rentur, quæ non sequuntur, ex eo quòd præbeant

consilium: & ideò hoc non est interdictum. Quod

confirmatur, ex 3. dicto Caiet. Aragon, Salon, Vaz-

quez & aliorum, quos retuli: scilicet, nemini lice-

re præterquam reo effringere carcerem: aut ad ef-

fractionem carceris proximè cooperari: ratio, in-

quit Vazquez, est manifesta: quia non licet pri-

uatæ personæ custodiam ciuitatis violare: aliàs

nihil esset in ciuitate securum, quando custodia

carceris mille pateret incursibus: liceret etiam cui-

que in bello diruere machinas gerentis iustum

bellum ad puniendum malefactores, vt ipsos tue-

retur: quod est absurdum: videtur autem eadem

ratio: quia iudex etiam gerit iustum bellum cōtra

malefactores. Hæc Vazquez. Ex hoc tertio dicto,

quod verum est, cōfutari videtur secundũ dictum,

Nam qui præbet instrumenta, & consilium, non

minus causat moraliter effractionem carceris, &

fugam, quàm ipse exequens, vel proximè adiuuās:

sed iste peccat, quia impedit iustitię executionem:

ergo & ille, qui etiam illam impedit. Sed adhuc

probabile est secundum dictum: quia minus dam-

ni potest sequi in Rep. ex eo quòd non sit prohi-

bitum dare consilium, & instrumenta ad effrin-

gendum carcerem, quàm ex hoc, quòd nō sit pro-

hibitum cooperari illi. Nam per se, etiamsi habeat

instrumẽta, longè minùs potest facere, quàm si alij

illi cooperentur, qui plura possunt habere instru-

menta, & maiorem potestatem, & commoditatem

effringendi carcerem. Vide Lessium lib. 2. cap. 31.

dub. 6. qui simpliciter docet primum, & tertium

dictum Caietani: secundum verò solùm affirmat

esse probabile: & Angelus verbo fugere, ait, licere

reo ex carcere fugere, & cuicumque fugam illius

iuuare, modò fiat sine iniuria iudicis, & ministro-

rum: & Nauarr. cap. 17. num. 103. ait, non peccare

reum, si fugiat, neque illum, qui auctor est fugę, &

Angel. Syluest. ac Nauarr. docent, licere præbere

equum reo, vt fugiat. Excipit Nauarr. reum Reip.

perniciosum, scilicet, in futurum, vt interpretatur

Vazquez: sed magis fauet Sa, verb. iudicialis actus

num. 51. dicens, cùm licitum est fugere, licet aliis

ad id iuuare, nisi lex prohibeat, aut officij proprij

ratio. Salon etiam ait, posse leges condi, quæ obli-

gent ad non præbendum his instrumenta. Proba-

bile est, semper esse expressè, vel tacitè prohibitũ

iuuare dando instrumenta, sicut & effringẽdo car-

cerem, aut vincula: & ideò sic iuuantes meritò pu-

niri. Quamuis Salon, & Petrus Ledesmius putent,

hanc punitionem fundari in opinione falsa, quòd

id sit peccatum: vel in præsumptione falsa, quòd<-P>

@@0@

@@1@Disput. XV. Sectio VII. 403



<-P>aliter iuuerint. Quasi verò non sint sæpe euidẽtia

signa, quòd tantùm iuuerint præbendo instru-

menta, & nihilominùs iuuantes puniantur. Bene

tamen Salon ait, damnatum ad carcerem propter

delicta, si nullo modo possit soluere, fugere posse.

  Alia difficultas est, an iustè damnatus, vel dam-93

nandus ad mortem, possit fugere. Pro parte affir-6. Difficultas.|Damnatus ad|mortem potest|fugere è car-|cere.

mante facit D. Thom. 2. 2. quæst. 69. art. 4. ad 2. di-

cens, damnatum ad mortem, non teneri manere in

carcere, sicut, nec damnatus ad mortem famis tenetur

abstinere à cibo sibi oblato: Ergo isti pares sunt: sed

secundus peccaret abstinendo à cibo oblato: ergo

& primus non fugiendo è carcere, & ita tenet Vi-

ctoria, quamuis cum formidine relect. de homic.

num. 29. & ad minùs, putat. verum esse, quòd si la-

tro peccat offerendo se carceri, etiam peccat, si li-

berè potest fugere, & non fugit. Contrarium tenet

Angelus & Syluester verbo fugere, Caietanus

2. 2. quæst. 69. art. 4. ad 6. dubium, Aragon eod. art.

& ibidem Salon controuer. 4. in fine, & contro. 2.

con. 2. & Bannes eod. art. Sotus 5. iust. quæst. 6. art.

4. ad argum. Simancas in cathol. instit. tit. 18. num.

90. Couarruuias 1. variar. cap. 2. num. 7. Vazquez

hic disput. 174. cap. 4. Sa, verbo iudicialis actus, nu.

51. dicens, si iustè est damnatus ad mortem, & si potest,

non tamen tenttur fugere, secus si iniusté: idem te-

net Lessius lib. 2. cap. 9. dub. 6. num. 28. imò cum

Petro Nauarr. qui lib. 2. cap. 3. num. 73. ait, licitum

esse malefactori offerre se iudici puniendum. Pro-

bari hæc sententia solet: quia abstinere à cibo ne-

cessario, per se infert mortem: ideò secũdùm mul-

tos est illicitũ, sed manere in carcere nō infert illā

per se, & periculum mortis annexum potest licitè

suscipi, aut nō vitari, vt exerceatur in ipso iustitia

punitiua, communiter vera est hæc sententia: quiaSentẽtia con-|traria cōmu-|niter vera est.

fuga ex carcere habet annexos magnos alios la-

bores, & pericula: sed ob solum exercitium in se

iustitiæ punitiuæ sine vllo alio suo, vel aliorũ bo-

no non crederem esse licitum manere in carcere

morte afficiendum, vt nec licitum est ob iustitiæ

punitiuæ in se exercitium abstinere à cibo clancu-

lum oblato, sicut superiùs diximus: & à fortiori, si-

quis damnatus, vel damnandus esset iniustè, pec-

catum esset manere in carcere, vt ait Couarr. num.

10. & Vazquez, & multis relatis Plaza 1. de delictis

cap. 23. nu. 6. quia temerè, & sine causa fieret. Idem

dicunt de eo qui ab iniusta sententia non appella-

ret, cùm vtiliter posset. Idem ait Vazquez de eo,

qui non declinaret aggressorem, cùm commodè

posset; sed ait, licitè mortem perpessurum, si eua-

dere non posset: nisi ipsum occidendo, præsertim

in mortali: quia tunc non temerè, & sine causa

mortem permittit propriam, sed ne alter moria-

tur in peccato.

  Peccatum etiam esset prodigalitatis, temerè, &Expectare in-|iustam sentẽ-|tiam peccatũ|est.

sine causa expectare iniustam sentẽtiam infamiæ:

sed si in fuga esset magna difficultas, hæc esset suf-

ficiens causa expectandi in carcere, vt docet Vaz-

quez.


  Addit Vazquez, probabile esse licere manere in94

carcere ei, qui ex falsa causa, sed in iudicio proba-

ta, damnatus esset ad mortem, quia illa est iusta

sententia: sed de hoc dubito: quia illa sentẽtia verè

est iniusta ex parte causæ, licet iudex excusetur ob

ignorantiam, & ideò etiam eius effectus sit iustus:

ergo ille non haberet sufficientem causam expe-

ctandi mortem: satis est si id concedamus in eo,

qui damnatus, vel damnandus est iustè in effectu.<-P>@@

<-P>Et mihi non videtur improbabile, hunc debere

fugere: nō enim sine magna vtilitate sua, vel alio-

rum debet mortem expectare, si potest sine culpa

illam vitare: hîc verò non videtur esse magna vti-

litas alicuius: ergo.

  Addit quoque Salon, ei, qui fugit è carcere, lici-

tum esse ad eum redire, vt mortem pro suis deli-

ctis iustè inferendam patiatur, sed hoc moderan-

dum est iuxta superiora. Vnde egregiè Castro 2. de

lege pœnali, cap. 3. ait, damnatum ad mortem fa-

mis, peccare si cibum sibi oblatum non sumat: &

similiter, damnatum ad mortem, si inueniat aper-

tum carcerem, debere exire, vt euadat mortẽ, nisi

tam graue scandalum, aut alia tam grauis necessi-

tas offerretur, vt pro illa vitanda teneretur, aut sal-

tem licitè posset homo mortem subire: & genera-

tim docet omnes teneri ad conseruandam vitam,

nisi aliqua grauis causa eos excuset, vide illum

omninò.

  Alia difficultas est, an qui iuramentum præsti-95



tit redeundi ad carcerem, redire teneatur. Respō-7. Difficultas.|Quando quis|tenetur redire|ad carcerem,|vel non.

deo, si carcer esset iustus, & in eo iusta sententia

expectanda esset, teneri redire, sed si carcer esset

iniustus, vel iniusta sententia timeretur: est diffi-

cultas, Sa, verbo iuramentum, num. 11. solùm ait:

Iurans redire ad carcerem, tenetur (nisi esset iniquè

detentus) etiam cum vitæ periculo, quidam tamen etiam

ad iniustum carcerem redeundum aiunt, nisi iuramen-

tum relaxetur per Episcopum. Caietanus 2. 2. quæst.

89. art. 7. ait, teneri redire: quia licitè potest redire,

& patienter mortem expectare: ergo iuramentum

est de re licita: ergo seruādum. Hoc esse verũ cùm

carcer est iustus, licet sententia expectetur iniusta,

tenet Nauarrus cap. 12. num. 18. quia iuramentum

de re licita obligat etiam cum periculo vitæ. Hanc

sententiam tenent etiam Sotus 8. iust. quæst. 1. art.

7. Tolet. lib. 4. cap. 22. Lessius lib. 2. cap. 42. dub. 6.

num. 28. iuramentum 5. num. 37. Syluest. iuramen-

tum 4. quæst. 26. & hoc tenent, etiamsi carcer sit

iniuriosus præter Nauar. qui putat, si carcer esset

iniustus, non teneri reum redire, iniustam in eo

sententiam expectaturus, quia reditus non esset

licitus.

  Sed Vazquez putat, in neutro casu debere redi-Non debet re-|dire in vllo ca|su iuxta Vaz-|queZ.

re: quia siue carcer sit iniustus, siue iustus, si sentẽ-

tia in eo timetur iniusta, redire est illicitum, aut

indifferens: ergo ad id non potuit reus obligari

iuramento: nam vt iuramentum obliget, debet

actus, de quo est, esse studiosus. Antecedẽs proba-

tur: quia si ille actus esset studiosus, maximè in ge-

nere patientiæ, at non est vera patientia, cùm quis

potest commodè vitam tueri, non tueri illam, sed

morti se exponere: nec potest dici actus veritatis,

& fidelitatis: nam iste supponit obligationem fi-

delitatis, & veracitatis in promissione, ac proinde

materiam alioqui studiosam, quæ hic nō est, alio-

qui etiam qui sine iuramento redire promisit, ad

id teneretur: quę rationes æquè procedunt de car-

cere iusto, & iniusto, si in eo timetur iniusta sen-

tentia: tunc enim redire nulla virtus est: ergo iu-

ramentum non potuit ad illum reditum obligare.

  Addit Vazquez, illum non debere redire ad car-

cerem, licèt inde damnum immineret custodi car-

ceris participanti culpā iudicis tyranni, quia cùm

etiam ipse custos sit tyrannus, non debet ei fides

seruari, vt suam tyrannidem exercere possit: & sibi

damnum imputet, qui in tyrannide minister esse

voluit. Si verò custos bona fide ductus, & ignorās<-P>

@@0@

@@1@404 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>peccatum tyranni, aut iudicis iniqui, concessit fa-

cultatem reo, vt ex carcere exiret, præstito iura-

mento, vt rediret, reus debet redire, quia pro eui-

tando damno custodis meritò se exponit morti,

& ad id potuit iuramento obligari.

  Ego tamen in primis sentio, etiamsi custos96

particeps sit iniustiæ tyranni, si tamen ei est vtilisAd reditum|quomodo po-|tuit reus iu-|ramento obli-|gari.

reditus, potuisse obligari ad reditum, quia reditus

ille est bonus charitatis fine impediendi illud

malum custodis, quamuis iniusti, maximè cùm

bonum corporis, vel honoris, vel diuitiarum, op-

positum illi damno iustè ab eo possideatur.

  Secundò dico, etiamsi reditus non esset neces-

sarius, aut vtilis ad impediendum damnum custo-

dis, licitum est redire, & ad id se potuit ille per iu-

ramentum obligare: nam ad dandas pecunias la-

troni inuadenti, vel vsuras vsurario potest quis

obligari iuramento: ergo & ad redeũdum in car-

cerẽ iudicis iniqui, & tyranni. Nec enim valet ra-

tio discriminis assignata à Caietano 2. 2. quęst. 89.

art. 7. & Vazquez suprà: quia vnus exercet actum

virtutis redimendo vexationem, alius verò non.

Nam certè in vtroque euentu eodem modo redi-

mitur vexatio: qui enim est in carcere, quia iniustè

negatur ei licentia exeundi ad suas res componẽ-

das, promittit reditum, vt sic non vexetur, & po-

steà illum reditum dat tanquam pretium faculta-

tis sibi concessæ: ergo in vtroque casu licitè, & ex

obligatione facit, quod sub iuramento promisit.

Confirmatur, quia vtile est posse ad reditum ali-

quomodo obligari: alioqui non permitteretur

exire ad ea, quæ sibi, aut liberis, aut aliis expediũt:

ergo capax est talis obligationis, nec opus est, vt

materia sit de se studiosa: satis est, non esse illici-

tam, ac proinde hîc, & nunc studiosam, cùm non

detur actus indifferẽs in indiuiduo, & esse vtilem,

aut gratam ei, cui iuramentum præstatur, licèt ipse

ea sit abusurus, ad iniustam actionem: nec est ea-

dem ratio de promissione iurata, & de non iura-

ta, quia promissio simplex iniustè extorta, non

potest inducere obligationem religionis, cùm nō

habeat ad iustum iuramentum: neque Iustitiæ,

quia est iniustè extorta: Iuramentum autem in-

iustè extortũ potest producere obligationem reli-

gionis, vt tract. 3. de voluntario & inuoluntario

diximus: ergo licet simplex promissio non obli-

garet ad reditum, tamen iuramentum obligat.

Quod colligitur ex D. Thoma 2. 2. quæst. 89. art.

7. vbi ait, iuramentum coactum inducere obliga-

tionem etiam cum damno temporali: & confir-

mat Lessius primò, quia ista promissio fuit pru-

dens: nam absque illa non poterat obtinere exi-

tum ad res suas componendas: ergo eius execu-

tio est licita; licitum enim est exequi, quod pru-

denter promittitur: secundò, quia supposita pro-

missione redeundi, iste reditus non solùm est lici-

tus, sed etiam est honestus, vtpore opus fidei, ve-

ritatis, & fortitudinis, vt ex sensu omnium gen-

tium constat: ergo si iuramentum accedat, nasci-

tur obligatio. Tertiò, quia si quis violet tale iura-

mẽtum, censebitur periurus, & iniurius in numen

diuinum


  Sed secunda ratio parum habet roboris, nam97

ante promissionem, & iuramentum videtur ap-

prehendi debere bonum obiectum, vt promissio,

& iuramentum obliget, imò vt liceat: id verò non

potest esse exercere fidelitatem, aut veracitatem,

aut religionem in seruanda promissione: quia hoc<-P>@@



<-P>iam supponit promissionem, & iuramentum: nec

verò est, exercere fortitudinem, quia nulla forti-

tudo est redire ad iniuriosum carcerem, vbi ex-

pectanda est sententia mortis, nisi iam suppona-

tur obligatio, vel saltem honestas in reditum: er-

go quæri debet alia honestas præconcepta. Vnde

dico illam esse redemptionem vexationis præce-

dentis: item ne videatur homo mendax, & pro-

missi, ac iuramenti violator: quæ ratio sicut in re

honestat posteà reditum, ita anteà apprehensa ho-

nestare potest ipsum iuramentum, & promissio-

nem.


  Addit Lessius ibi, dānatum ad mortem iniustè,

qui iurauit, aut simpliciter promisit non fugere ex

carcere, non teneri fugere, & ca. 31. dub. 5. in prin-

cipio, eum, qui iurauit se permansurum in carce-

re, non posse fugere. Addit etiam esse probabile,

& securum in praxi, talem non teneri, nec posse

redire ad carcerem iniuriosum expectaturus mor-

tem: quia id tenet Nauarrus cap. 12. nu. 18. Tabien-

ta, verb. iurare §. 10. Panor. cap. si verò de iureiur.

glos. communiter recepta Clem. pastoralis de sen.

& re iud. Ioan. And. Rub. de iureiur. Couarr. 1. va-

ri c. cap. 2. num. 7. citans Baldũ, Curtium seniorem,

Ancharanum, & Maior. 4. dist. 15. qu. 22. quos, &

alios citat, & sequitur Plaza 1. de delictis cap. 23.

num. 6. vt retuli diffic. 2.

  Est etiam difficultas, an qui est causa, nequis98

cō demnetur ad pœnam iustam, teneatur pœnam8. diffic.

restituere ei, cui esset applicanda.

  De hoc agitur communiter 2. 2. in materia de1. opinio.

rest. & in materia de iudice, teste, & reo, sed quia

à Vazquez hic disp. 175. & ab aliis tractatur, ali-

quid de eo dicamus.

  Custodes syluarum, & ciuitatum, non manife-

stantes crimina, propter quæ esset imponenda

pœna pecuniaria, teneri ad eius restitutionem do-

cuit Medina, C. de rest. quæst. 12. §. alia hinc ori-

tur, Angelus verb. pœna num. 26.

  De iudice non condemnante ad pœnam lege

præscriptam, idem tenuit Angelus verb. pœna

numer. 18. Syluester iudex 1. quæst. 11. di-

cto. 5.

  De reo iudice interrogato crimen negante, te-Non condem-|nantes ad pœ-|nam legibus|debitam ad|quid tenean-|tur.



nuit Sotus 1. iust. quæst. 6. artic. 6. post 4. con. siue

lex pœnalis cōtineret sententiam latam, siue à iu-

dice ferendam, idem tenet Bartolus, Medina, &

alij Thomistæ apud Petrum Ledesmium, in sum.

Hisp. tract. 8. de iust. commut. cap. 24. post 6. concl.

vbi hanc sententiam censet probabilem, licet op-

positam censeat probabiliorem. Salon etiam 2. 2.

qu. 62. art. 4. & 7. & q. 70. art. 1. in fine, tenet iudi-

ces non damnantes ad pœnam, & custodes mon-

tium, vinearum, itinerum, &c. non accusantes, te-

neri ad restitutionem pœnarum: licet de reo, &

teste neget. Sed quòd prædicti omnes, qui iniquè

sunt causa, ne acquirantur pœnæ, restituere te-

neantur, suadetur: nam qui per actionem, vel

omissionem iniustam est causa damni alterius, te-

netur restituere: sed isti per actionem, vel omissio-

nem iniustam, sunt causa damni ei, cui erat appli-

canda pœna: ergo.

  Sed de ministris non deferentibus crimina ad

iudicem, quales sunt custodes syluarum, & ci-

uitatum, non teneri ad restitutionem docet Na-

uarrus cap. 25. num. 34. Corduba in sum. quæst. 66.

Syl. rest. 3. quæst. 5. dicto. 7. Idem non solùm de

his, sed etiam de iudicibus tenet Vazquez suprà,<-P>




@@0@

@@1@Disput. XV. Sectio VII. 405



<-P>cap. 1. vbi reiicit rationem, qua in custodibus il-

lis vtebantur Corduba, & Nauarr. nimirum, quia

reus non debet pœnam, antequam condemnetur,

vt vidimus: ergo, nec illi ministri: nam reus non

tenetur de iustitia procurare pœnam fisco, vel par-

ti, cui erat applicanda; secus verò custodes illi &

iudices. Vnde magis videtur, quòd illi teneantur,

quàm ipse reus. Impugnat etiā meritò aliam quo-

rumdam rationem, scilicet causa principalior, nẽ-

pè reus non tenetur ad restitutionem pœnæ: ergo

neque custodes tacentes, aut iudices non cōdem-

nantes tenentur ad restitutionem. Omissis autem

Vazquez argumentis ea ratio sic reiicitur: reus si

non negat crimen iuridicè interrogatus, non est

causa illius damni per actionem iniustam, & ideò

causæ principales iniustæ sunt custodes, non accu-

santes, & iudices non damnantes: ergo nil mirum

si ipsi tenentur, & non reus. Si verò reus negat iu-

ridicè interrogatus, ipse solus est causa illius dam-

ni, & non tenetur restituere, quia etsi iniustè con-

tra iustitiam legalem, neget delictum: tamen non

negat contra iustitiam erga eum, cui pœna erat

applicanda per iudicem: at alij ministri contra iu-

stitiam erga fiscũ sunt causa quòd non applicetur

fisco pœna: ergo tenentur illam fisco restituere,

sicut administrator, aut negotiorum gestor, qui ex

iustitia tenetur negotiari pro alio, si id non faciat,

peccat contra iustitiam, & tenetur ad restitutio-

nem damni emergentis, & lucri cessantis. Quare

immeritò Ioannes Medina ait, iudicem, & mini-

stros in hoc casu teneri ad restitutionem, vt cau-

sas minus principales: nullum tamen teneri, vt

causam principalem, quoniam quando sunt causæ

prædicti damni, illi soli sunt causæ, & principales,

& quamuis si tacendo, vel non impediendo eos,

qui conantur alia damna facere, si ea fierent, dice-

rentur causæ minus principales eorum damnorũ:

tamen tunc causa principalis teneretur damna re-

stituere: nullum ergo profert casum, in quo te-

neatur minus principalis causa dāni, & non prin-

cipalis. Aliam rationem secundæ opinionis assi-

gnant aliqui, quia iudices, & alij ministri non ma-

nifestantes crimen, aut non damnātes ad pœnam

lege præscriptam, peccant quidem cōtra iustitiam

legalem, quæ est in ordine ad Remp. secundùm

D. Thom. 2. 2. quæst. 58. art. 6. non autem contra

iustitiam commutatiuam: quæ respicit priuatam

personam: & ideò non tenentur restituere pœ-

nam: obligatio enim restituendi solum nascitur

ex violatione iustitiæ commutatiuæ.

  Hanc rationem reiicit Vazquez: primò, quiaIustitia lega-|lis non est spe-|cialis virtus.


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   138   139   140   141   142   143   144   145   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin