plus quàm debeat, sicut ab aliis debitoribus: posita
autem lege taxante talem pœnam, reus non fit de-
bitor maioris: ergo quicquid vltrà inferatur mali,
non est pœna, sed iniuria: vnde iudex tenebitur re-
stituere damnum, vel nocumentum, quia iustitia
commutatiua obligat ad restitutionem. Dices, lex
taxans pœnam non excludit iudicis arbitrium, vt
si ratione circumstantiarum viderit reum esse di-
gnum grauiori pœna, debet illā augere: quod vsu
etiam obseruari videtur. Respondent canonistæ
ad hoc, præcipuè poni pœnas in legibus, vt non
maneant arbitrariæ, sicut taxantur pretia rerum, vt
tollatur arbitraria æstimatio: si tamen delictum
habuerit extraordinarias circumstantias, quæ il-
lud atrox, vel grauissimum reddant, poterit iudex
illas specialiter punire, quia dignæ sunt speciali
pœna: nec hoc excludi per legẽ, quæ loquitur de
delicto, vt ordinariè committi solet: vt non exclu-
ditur prudentia ad bonum commune, & aliorum
exemplum necessaria.
Circa diminutionem verò pœnæ aduerte se-
cundò, quando pœna cedit in vtilitatem tempo-
ralem fisci vel alterius, secundùm aliquos interue-
nire obligationem non solùm legis: sed etiam iu-
stitiæ ad non minuendum illam, quod maximè
verum putant, si talis pœna ipso facto per legem
imposita sit: nam statim acquiritur ius alteri, ma-
ximè post sententiam declaratoriam criminis, id-
que in iustitia illi fit, si tali iure punitur. Idem exi-
stimant, etiamsi pœna legis nō sit ipso facto, quia
aliquod ius acquiritur, & iustè à iudice postula-
tur, vt illud seruet, teneturq́ue ex officio reddere
illi ius: ergo in illum iniustus est, si talem pœnam
ei non applicet: sed iam superiùs vidimus esse val-
de probabile, iudices non teneri ad restituendas
pœnas, ad quas per iniquitatem non cōdemnant,
etiamsi sint impositæ ipso facto: quādo verò pœ-
na tantùm est vindicatiua, vel corporalis, constat
non intercedere hoc genus iniustitię respectu ter-
tij, quamuis minuat, non tamen licet: primò quia<-P>@@
<-P>est contra commune bonum, atque adeò contra
legalem iustitiam, quòd delicta maneant impuni-
ta, aut non satis punita, quia est moralis occasio, vt
multiplicentur: secundò, quia iudex ex officio suo,
ac proinde ex iustitia tenetur seruare leges iustas,
quæ ad bonum commune ordinantur: imò facere
& procurare, vt seruentur: lex autem quatenus im-
ponit iustam pœnam, iusta est, & ad commune
bonum necessaria: ergo tandem dici potest, Remp.
acquirere speciale ius in talem personam delin-
quentem, vt ab illa sumat iustam vindictam: ergo
non potest voluntate iudicis tali iure puniti.
Solet hæc doctrina limitari, vt locum non ha-108
beat in iudicibus supremis, Pontifice, Rege, &c.
quia illis licitum est pœnam remittere; legistæ l.
nulla iuris ratio ff. de legibus: quod quidem in
externo foro facilè admittetur: quia princeps im-
punè id facit; inferior autem iudex puniri ob eam
causam poterit, si in casibus non promissis faciat:
at in foro conscientiæ videtur difficilis illa diffe-
rentia, & ita Sotus suprà indifferenter de vtroque
loquitur; quia vel est sermo de remissione ex sola
voluntate siue causa, vel ex causa iusta: prior etiam
principi non licet, quia lege iusta obligatur quoad
vim directiuam; posteriori autem modo etiam
inferior iudex poterit interdũ remittere pœnam,
l. quod ergo §. pœna graui ff. de his qui notantur
infamia, vbi glossa varias recenset causas legiti-
mæ remissionis, quas tractat etiam Felinus c. qua-
liter, & quando §. ad corrigendos de accusat. vt
ætas senectutis, vel pueritiæ ad pœnam tolleran-
dam insufficiens, l. Diuus Adrianus ff. de termino
amato, l. auxilium ff. de minoribus, ibi nisi misera-
tio ætatis ad mitiorem pœnam perduxerit &c. pœna
autem pecuniaria causa remissionis solet esse pau-
pertas, l. illicitas §. vlt. ff. de officio præsidis. Mul-
tùm etiam refert modus probationis: nam si reus
non est omninò conuictus, temperanda est pœna:
item considerandus modus peccandi, vt si ex pas-
sione, &c. l. absentem, ff. de pœnis, de qua re la-
tissimè Tiraquellus tract. de pœnis temperan-
dis.
Respondeo, vtrumque quidem verum esse, sci-109
licet & inferiores iudices posse iustis de causis
temperare pœnas, & Principes non posse mero
arbitrio, & sine vlla prorsus causa indulgere pec-
cantibus: nam sine dubio esset magnũ Reip. nocu-
mentũ: faciliùs tamen hoc potest facere Princeps
quàm iudex inferior: nam hic solùm potest in ca-
sibus expressis, vel consuetudine receptis, aut per
modum epieiceiæ, quando non est facilis recur-
sus ad superiorem. Princeps verò habet supremam
potestatem & ad interpretandum legem, & ad di-
spensandum ex causa rationabili, vnde inferior
vix potest minuere pœnam, nisi quando tenetur:
Princeps autem sæpe potest dispẽsare, etiamsi non
teneatur, vnde aliquando potest instè id facere in
gratiam subditorum, vt se illis ostendat benignũ,
& liberalem, & animos eorum erga se conciliet,
sicut dicitur de concessione indulgentiarũ, & in
gratiam alterius Principis id procurantis: nam
hæc beneficentia mutua necessaria est, & redun-
dat in bonum cōmune, & propter vtilitatem per-
sonæ, & alias similes rationes: potest etiam an-
tecedenter concedere priuilegium immunitatis à
tali pœna, quod non possunt iudices.
Cauendum, ne remissio pœnæ redũdet in dam-
num tertij, vt de pœna pecuniaria dicit, & tunc<-P>
@@0@
@@1@Disput. XV. Sectio IX. 409
<-P>intercedendum necesse est: vt enim dixit Ambro-
sius 3. off. cap. 9. si non potest vni subueniri, nisi
alter lædatur, commodius est neutrum iuuare,
quàm grauare alterum: ideóque subdit, in causis
pecuniariis interuenire non est sacerdotis, quia
frequenter fieri non potest, quin alter lædatur: sa-
cerdotis ergo est nulli nocere, & prodesse velleSacerdotis est|nulli nocere &|prodesse velle.|omnibus.
omnibus, posse autem solius Dei est cap. denique
14. quæst. 5. vnde Augustinus suprà in huiusmodi
casibus inquit, non cum iudice, sed cum alio
tertio intercedendum esse, vt remittat pœnam in
aliis pœnis, quæ tantùm ad bonum commune or-
dinantur: habenda est etiam ratio boni commu-
nis: nam si delicta sunt frequentia, vel delinquẽs
obstinatus est, vel incorrigibilis, aut scandalosus,
vitanda est intercessio Exod. 23. Pauperis non mise-
reberis in iudicio, scilicet contra commune bonum,
D. Thomas 2. 2. quæst. 63. 4. 3. Duo ergo iustè po-
stulari possunt, vnum, vt si res fuerit aliquo modo
dubia, mitior interpretatio fiat: id enim & rationi,
& iuri consentaneum est, cap. in pœnis de regulis
iuris in 6. ca. cùm allegatur 26. quæst. 7. vbi Chry-
sostomus, melius est propter misericordiam rationem
reddere, quàm propter crudelitatem, vbi glossa limi-
tat, nisi reus obstinatus sit, & incorrigibilis, & spem
emendationis non præbeat: tunc enim etiam in casu
arbitrario rigore potius quàm benignitate vten-
dum: secundò, vt ait Augustinus suprà, generatim
peti potest, vt tantùm de pœna remittat, quantùm
intra latitudinem iustitiæ fieri potuerit, siue in
grauitate pœnæ, siue in modo, aut tempore eius,
vel aliis circonstantiis, quæ frequentius ex volun-
tate iudicis pendent.
------------------------------------------------------------
SECTIO IX.
Vtrum ignorantia excuset à pœna
legis.
DVpliciter potest quis excusari à pœ-110
na legis, vel quoad executionem, vt
quando delinquens contraxit tolli
debitum pœnæ; seu propter pauper-
tatem, vel debilitatem virium, aut
alias similes causas non mādatur pœna executio-
ni, sed remittitur, vel cōmutatur, vt sectione præ-
cedenti; vel quoad reatum, quod potissimè & fre-
quentiùs fit obligatio, de qua multa dicta sunt in
tract. de voluntate, & de bonitate & malitia, & de
peccatis. Pauca hîc addam. Ignorantia culpabilis,
lata, leuis, & leuissima aliter apud Theologos, ali-
ter apud Iurisperitos interdum vsurpatur, Co-
uarruuias latè regula possessor, parte 2. §. 7. nu-
mero 7.
Prima regula, omnis ignorantia, quæ excusat1. Reg.
factum, ne peccatum sit, excusat à pœna in vtroq;
foro; est communis ca. 2. de const. Castro 1. de lege
pœnali cap. 14. Tiraquellus 1. de vtroque retractu.
§. 35. glossa 4. num. 27. referens alios. Probatur ex
dicto cap. 2. de const. dicente, quod culpa caret inQuod culpa|caret in dam-|num vocari|non debet.
damnum vocari non debet; fauet regula cessante
causa, cessat effectus, cap. cum cessante de appell.
probatur etiam ex cap. penult. de cleric. excomm.
ministrante, cap. vt animarum de const. in 6. capit.
proposuisti dist. 13. ignorantibus non est venia
deneganda, & l. vlt. ff. de decretis ab ordine facien-
dis, dicitur pœnā non imponi propter ignorantes,
sed propter scientes. Ratio à priori, quia lex iusta<-P>@@
<-P>non imponit pœnam, nisi ob culpam, qua ablata
pœna non est pœna: statim verò occurit instantia
de lege purè pœnali. Respondeo, illa pœna est im-
propriè dicta, & prętereà requirit saltem actũ volũ-
tarium: hæc autem ignorātia, vt sufficiat excusare
actum prohibitum, debet illum reddere inuolun-
tarium; ideò excusat etiam à pœna. Eadem limita-
tio adhibenda de irregularitate, vel alio simili im-
pedimento, quando non est propriè, & in rigore
pœna, sed ponitur in decentiam, tunc enim non
requiritur culpa: bene tamen quando actus sit
voluntarius, nisi aliud in lege ipsa sit expressum,
vt in materia de irregularitate.
Sed licet hæc regula in ignorantia communi-
ter recepta sit in vtroque foro: tamen in ignoran-
tia iuris habet nonnullam dubitationem: nam
aliqui negant ignorantiam iuris excusare, glossa
cap. quiuis de consecrat. dist. 4. num. 8. fauet re-
gula 15. iuris in 6. ignorantia facti, non iuris excu-
sat. Nihilominus regula posita proportionaliter
in ignorantia iuris verum habet, vt latè Castro 1.
de lege c. 1. ad finem, & lib. 2. ca. 14. Soto 4. dist. 3.
art. 3. & dist. 22. q. 1. art. 2. Couarruuias regula pos-
sessor parte 2. §. 7. num. 7. Probatur; quia contiaria
sententia vel fundatur in hoc, quòd ignorantia iu-
ris nequit esse inuincibilis, vel in hoc, quòd etiāsi
inuincibilis sit, non excusat à pœna: neutrum dici
potest, ergo. Minor quoad priorem partem clara
est in iure positiuo humano, vel diuino, & in iure
naturali etiam suprà ostendimus, dari aliquando
ignorātiam inuincibilem. Ratio omnium est; quia
sæpe homo per se non valet scientiam omnium
legum seu præceptorum consequi, & sæpe etiam
desunt occasiones ad comparandam illam noti-
tiam siue hominis culpa & volũtate, siue quia non
habuit vnde, aut quomodo excitaretur ad illā no-
titiam procurandam. Altera pars probatur, quia
ignorantia inuincibilis etiamsi iuris sit, excusat à
culpa, quia reddit inuoluntariam transgressionem
legis; ergo & à pœna. Contingit autem eundem
actum prohiberi lege diuina & humana, & hanc
ignorari inuincibiliter, non illam: tunc probabile
est, ignorantiam non excusare à pœna legis hu-
manæ: tamen excusat à parte culpæ, quo sensu
Scotus loquutus est. Ratio est, quia lex humana
etiam transgressores diuinæ legis punire intẽdit,
sicque rebaptizans est irregularis, licet ignoret le-
gem Ecclesiasticam de irregularitate, aut etiam
ptohibentem baptizare. Excipe censuras, quæ non
contrahuntur, quando lex ecclesiastica inuincibi-
liter ignoratur, etiam si actus sit cōtra legem Dei;
quia requirunt contumaciam, ex cap. vt anima-
rum, de const. in 6. Igitur illa regula iuris, si suma-
tur in foro conscientiæ, debet intelligi regulari-
ter, seu frequenter, quia ignorantia iuris rarò est
inuincibilis, vnusquisque enim tenetur scire le-
ges ad se pertinentes, vt tradit D. Thomas 1. 2.
quæst. 76. art. 4. sumitur ex cap. 1. de const. & ex l.
leges sacratissimæ C. de legibus, & ex l. constitu-
tiones C. de iuris & facti ignorantia. Si autem in
foro externo, vt facilius proponitur, intelligitur
secundùm consumptionem iuris, & tamen si illa
ignorantia sufficienter probetur esse inculpabilis,
etiam in illo foro excusabit à pœna propter iura
pro assertione citata, quæ indifferẽter loquuntur:
vnde etiamsi lex ponat pœnam ipso facto ante
omnem declarationem, non tenetur quis illam
implere, antequàm per iudicem condẽnetur, quia<-P>
@@0@
@@1@410 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>deficit in probatione, & ipse sit certus in cōscien-
tia licet, exterius tenetur tamen parere in con-
scientia.
Secunda regula, quando ignorantia non excu-111
sat à culpa graui, propter quam pœna lata est, non2. regula.
excusat simpliciter à pœna, nisi in lege addatur
verbum, quod scientiam aut dolum requirat. Pri-
ma propositio ab omnibus recepta est, Panorm.
cap. 2. de const. vbi Decius lect. 1. num. 8. Felinus
num. 4. Batholus l. quod Nerua ff. depositi num. 2.
& alij relati, & referendi: sumitur ex l. 1. ff. de le-
gibus, vbi dicitur, non solùm scientes, sed etiam
ignorantes esse transgressores legis, quod intelli-
ge de ignorantia crassa, quæ non excusat omninò
à culpa, ideò nec à pœna. Dixi, si non excludat cul-
pam propter quam posita est pœna; quia inter-
dum non excusat ab omni culpa mortali: nihilo-
minus excusat à pœna, quia excusat à speciali gra-
uitate, quam respicit pœna; vt si quis adulterium
inuincibiliter ignorans matrimonium complicis,
quamuis sciat esse non suam, excusabitur à pœna
posita contra adulteros; quia non est adulter, sed
simplex fornicator: similiter siquis occidit scien-
ter hominem, ignorans esse clericum, non incidit
in canonem, siquis suadente, quia non est sacri-
legus.
Quæres an hîc ignorantia crassa saltem mi-112
nuat pœnam: esto, non excuset à tota. Respondeo,
totum damnum restituere debet, l. quod Nerua ff.
depositi, l. 1. ff. si mensor falsum modum dixerit,
Tiraquellus tract. de pœnis temperandis causa 14.
quia illa obligatio nascitur ex iustitia commuta-
tiua, quæ respicit æqualitatẽ rei ad rem. De pœna
verò si lege lata est, non minuitur secundum ali-
quos: quia lex ipsa infligit pœnam, & non minuit
illam: ergo nec reus auctoritate sua potest dimi-
nuere, tum quia ad hoc requiritur potestas publi-
ca, tum quia exstat suspectus dispensator in pro-
pria causa: quin potius probabile existimant, quo-
ties lex ponit pœnam ipso facto, quamuis requi-
rat declarationem iudicis, non esse in potestate
eius diminuere pœnam, si absolutè per sententiam
declaretut reum commisisse delictum, quia tunc
ipse non imponit pœnam, sed legislator: & fortè
hæc est vna de potissimis differentiis inter sen-
tentiam declaratoriam, & condemnatoriam, at-
que ita videmus vsu seruari in pœna confiscatio-
nis. At verò quando est imponenda per iudicem,
posset per eundem moderari. Hæc illi: cæterùm
existimo, iudices posse minuere pœnam lege præ-
scriptam, etiamsi lex dicat ipso facto incurri, quia
ignorantia excusat à parte culpæ: ergo debet lex
excusare à pœna, nisi lex dicat etiam ab ignoran-
tibus eam pœnam incurri, aut incurrendam
esse.
Ex hac regula colligitur, ignorantiam pœnæ ir-113
regularitatis non excusare eiusdem pœnæ reatũ:Corol.
latè Couarruuias suprà contra multos (vt ipse ait)
iurisperitos. Ratio est, quia ignorantia pœnæ, quā-
tumcumque sit amens, non excusat à culpa, vt cō-
stat: quia vt lex obliget, non requiritur adiectio
pœnæ, ergo nec à pœna: quia non cessante causa,
non cessat effectus, & quia illa ignorantia ad sum-
mum facit, vt illa pœna non sit voluntaria: hoc
autem nihil refert, quia pœna potius postulat, vt
inuolũtaria sit. Sic Deus punit æterna pœna, etiam
eos qui ignorabunt eam peccatis suis deberi, &
ab hominibus suspenditur latro, etiam qui pœ-<-P>@@
<-P>nam ignorauit.
Dixi regulariter propter censuras, præsertim
excommunicationis, de quibus est magna contro-
uersia, an ignorantia censuræ ex cuset illam, quam
nolumus nunc definire, nam ratio contumaciæ
requisitæ potest ibi esse specialis ratio.
Intelligendum hoc per se: nam si ignorantia
pœnæ redundet in obligationem legis: quia ni-
mirum homo putat legem, quæ non imponit pœ-
nam grauem, non inducere grauem obligatio-
nem: ignorantia excusat culpam, ac proinde pœ-
nam.
Secunda pars assertionis posita est propter quas-114
dam leges, quæ expressè addunt verbum scienter,
vel aliud æquiualens, quæ dolum requirunt (vt
Iuristæ loquuntur) vt qui temerariè hoc fecerit,
qui præsumpserit, &c. circa hanc ergo partem er-
rauit glossa cap. vlt. de offic. deleg. verbo scientes,
quæ dicit non obstante tali forma legis incurrere
pœnam eius eum, qui ex ignorantia crassa ipsam
violat. Idem Tiraquell. tract. de pœnis temperan-
dis c. 13. num. 22. & alij ex l. 1. ff. si mensor falsum
modum dixerit, quæ dicit, ignorantiam crassam
æquiparari dolo: ratio potest esse, quia non excu-
sat grauem culpam contra talem legem. Sed secũ-
da pars assertionis certa est, & pro censuris neces-
saria: quam sequuntur omnes, præsertim Caieta-
nus, verbo excomm. explicando ferè singulas ex-
communicationes, & Nauarrus capite 27. pas-
sim.
Probatur, quia pœnæ, vt in iure dicitur, lenien-
dæ sunt potiùs, quàm exaggerandæ, cap. pœna de
pœnit. dist. 1. ex simili l. ff. de pœnis: sed quando
lex addit talia verba, ipsamet moderatur pœnam,
nec vult illam incurri, nisi pactum habeat talem
circumstantiam: ergo sine illa non incurritur.
Confirmatur, quia licet ignorantia non excuset à
culpa mortali, tamen excusat modum, & speciem
declaratoriam pacti, quam pœna respuit, satis est,
vt excuset pœnam, quia reuera tollit causam eius.
Ita verò est in præsenti: nam peccare ex certa sciẽ-
tia est circumstantia, quæ multùm agrauat culpā,
vel iniuriam, quam grauitatem respicit lex, quan-
do illa verba addit. ergo, &c.
Ita ad rationem in contrarium: ad illam veròFol. 6.
legem respondeo, reuera, & in conscientia, &
quoad grauitatem, solam ignorantiam affectatam
æquiparari scientiæ: quia sola inducit volunta-
rium directum, notat glossa ex textu ibi satis ex-
presso, cap. nos de tempo. ord. in 6. lex ergo illa ci-
uilis intelligenda est de æquiparatione non in
culpa vel pœna, sed in obligatione ad reparādum
damnum inde subsecutum: nam qui negligenter
vel ignoranter crassè seu notabiliter exercet mi-
nisterium suum, tenetur restituere damna secuta,
non minùs quàm si certa scientia fecisset, quod
etiam bene explicuit glossa l. in actionibus ver-
bo non etiam ff. de in litem iurando.
Tertia regula, ignorantia, quæ excusat culpam
mortalem, licet non excusat venialem, excusat à
pœna graui legis, Soto 3. iust. quæst. 1. art. 9. ad fi-
nem, Medina quæst. de necessitate seruandi ieiu-
nium: quia talis ignorantia tollit causam, & fun-
damentum talis pœnæ, quia pœna grauis non so-
let poni per leges humanas, nisi ob culpam mor-
talem. Confirmatur, quia si ignorantia tollat rea-
tum pœnę, licet non tollat culpam mortalem, im-
pedit pœnā: ergo à fortiori si tollit culpam mor-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XV. Sectio X. 411
<-P>talem, tamen relinquat venialem. Confirmatur,
quia leges humanæ non solent ita punire culpas
veniales, præsertim illas, quæ non fiunt voluntate
directa; quales sunt, quæ non fiunt ex ignorantia
illa: vnde talis actus nec perfectè voluntarius, nec
perfectitius est: meritò ergo excusabit à tali pœ-
na; secus si pœna esset leuis posita ob venialem
culpam. De hoc plura in materia de censuris, &
irreg.
------------------------------------------------------------
SECTIO X.
Vtrum leges de soluendis tributis ad modum
pœnalium seruandæ.
DE tributis agitur 2. 2. quæst. 62. & 63.115
Nota ex Nauarr. infrà, tributum gene-
raliter sumptum esse quemuis reddi-
tum, seu pensionem, quæ alteri ex iure
aliquo soluitur, siue ius priuatum sit, siue publi-
cum: ex vsu tamen accōmodatur significare pu-
blicam pensionem, quæ ad regis, vel Reip. sum-
ptus certa lege persoluitur: sicut etiam vectigal
& priuatum, & publicum censum significare po-
test, l. vectigalia ff. de publicanis, & vectig. cum
similibus: tamen communi vsu pro publico sumi-
tur. Reale dicitur, quod pro rebus immobilibus
de facultatibus earũ quotannis soluitur: quomodò
decimæ Ecclesiæ possunt dici tributa realia, quā-
Dostları ilə paylaş: |