testimonij si partes non renuntient iuri suo non
tamen esse de substantia, quia absolutè loquendo
separari potest ab actu. Sed hæc speculatio parum
refert ad rem moralem, hîc enim de substantia vo-
camus quidquid tam necessarium est ad valorem
actus, vt hîc, & nunc fit, vt eius omissio reddat
actum nullum: atque hoc modo argumentũ con-
uincit aliquam circũstantiam, posse esse hoc mo-
do necessariam, cui renuntiari possit, sicut erat an-
nus probationis ante Trid. vnde in illo exemplo
verum quidem est de substantia testimonij aliàs
esse iuramentum non verò si partes renuntient.
@@0@
@@1@Disput. XVI. Sectio IX. 433
Quarta regula communis est, quando solenni-39
tas præscribitur, vt seruanda in ipsamet effectione
actus, est substantialis: quando verò supponit actũ
iam factum, est accidentaria. Hanc differentiam
posuit Bart. l. vniuersa C. de precibus Imperatori
offerendis, sequitur Panormitan. d. cap. quoniam
frequenter num. 10. Felin. num. 4. qui alios refert;
alios etiam refert Tiraq. suprà, num. 4. præsertim
Baldum in Rubri. C. de rescind. vendit. Idem docet
Syluest. ver. lex, qu. 28. dicens aduertendum est
cum Panor. quòd non semper ex non obseruantia
legis inducitur ispo iure nullitas, sed aliquando
irritat ipso facto, aliquando pręstat causam irritā-
di: si enim lex iubet aliquam solennitatem adhi-
beri contractus, si actus fiat, actus est nullus ipso
iure, vt in cap. siue ex 12. quæst. 2. & cap. auditis de
elect. & in d. l. non dubium, & C. de test. l. hac cō-
sultissima: si verò iubet aliquam solennitatem ad-
hiberi post contractũ, vel alium actum perfectum,
tunc si solennitas illa non interuenit, tunc non in-
ducitur nullitas actus ipso iure, sed non valet in
effectu, quia debet annullari, nisi aliud expressè
caueatur in dispositione, &c. exempla sunt de so-
lennitate requisita in testamento, cap. cum esses
de testament, l. hac consultissima, C. qui testamen-
ta facere possunt: vbi certus modus, & numerus
testium ad testamentum postulatur in ipsomet
actu. Idem est de solennitate requisita ad electio-
nem, cap. quia propter. Aliquando verò postulat
lex, vt testimonium antea factum insinuetur, vel
quòd ex re vendita talis gabella soluatur, aliàs nul-
la fit venditio, & talis solennitas, seu conditio di-
citur subsequi actum. Ratio prioris partis est, quia
quando forma in ipsomet actu postulatur, & addi-
tur, vt aliàs actus non valeat; lex ipsa immediatè
resistit valori actus, ideo talis forma substantialis
censetur, prout nunc loquimur: alterius verò par-
tis est: quia quando est posterior, supponit actum
factum sine resistentia legis, consequenter validũ,
ac proinde licet propter subsequentem omissio-
nem videatur illum irritare, id est; per modum cu-
iusdam pœnæ, quæ non statim infligitur, nisi ex-
pressioribus verbis declaretur iuxta dicta de lege
pœnali.
Vnde hæc differentia intelligenda est, quando
lex addit absolutè verbum, non valeat, vel aliud si-
mile: quia si non illud addat, etiamsi in ipsomet
actu solennitatem apponat, non sequitur esse sub-
stantialem; nam etiam forma accidentalis inter-
dum requiritur in ipsamet effectione, vt patet de
solennitate excommunicationis, ca. 1. de sent. ex-
comm. in 6. & ita loquuntur citati, qui tamen vi-
dẽtur aliud membrum omisisse: nam interdum so-
lennitas requiritur ante actum, vt in alienatione
rerum Ecclesiasticarum prærequiritur tractatus, in
electione inquisitio, vel informatio: existimo, ta-
men iuxta mentem horũ auctorum hanc solenni-
tatem antecedentem contineri in primo membro
tanquam pertinentem ad substantiam actus, Bart.
suprà, & in l. si ita quis §. ex lege ff. de verb. oblig.
Ancaran. de sequestratione possessionis, & fru-
ctuum. Et ratio est, quia actus censetur moraliter
incipere à solennitate antecedente, & iam tunc
lex resistit actioni, si aliter fiat. Hæc sententia est
valde probabilis, & quoad secundum membrum
de conditione subsequente est fauorabilis, & non
indiget noua expositione.
Quoad primum verò adhuc est difficilis: est<-P>@@40
<-P>enim inter Doctores controuersia, an lex requirẽs
in contractu certam solennitatem, & addens ver-
ba irritantia, reddat actum statim nullum in con-
scientia, vel tantùm in foro externo, vel mediante
auctoritate iudicis.
Prima opinio affirmat, talem contractum, si ni-
hil contineat contra naturalem iustitiam validum
esse, donec rescindatur: tenent multi, quos refert
& sequitur Couarruuias commentario de alien.
rerum Ecclesiastic. notab. 11. nu. 19. & comment.
de spoliis, num. 6. quia tunc lex positiua fundatur
in præsumptione: ideo si veritas non subsistit, ces-
sat efficacia legis: & quia tunc in re factum est,
quod lex intendit, verbi gratia, vt eligatur dignus,
vel vt alienatio fiat in vtilitatem Ecclesiæ, ergo
non est verisimile tunc legem irritare actum. Alia
sententia ait, talem actum statim esse in cōscientia
irritum, ita vt institutus in testamento minus so-
lenni non possit tuta conscientia bona retinere,
etiamsi de bonitate testatoris illi certissimè con-
stet, & sic de aliis. Ita multi, quos refert, & sequi-
tur Couarruuias, c. cum esses de testam. nu. 8. quia
lex potest hoc facere, & per dicta verba satis de-
clarat suam intentionem, nec habet alia, quibus
explicare eam possit: nec fundatur in pręsumptio-
ne, sed in morali ratione, quia illa irritatio necessa-
ria est ad commune bonum, etiam cùm voluntas
testatoris certissimè existat, nequis eo colore, &
prętextu vsurpet bona, quando voluntas testatoris
vel non existat, vel certa non sit, & hanc senten-
tiam secuti sumus, Sect. 7.
Sunt tamen nonnulli recentiores, qui existimāt41
in hoc non esse constituendam generalem regulā,
sed materiam, & verba legum esse diligenter ex-
pendenda, vt possit in particulari iudicium ferri,
quod etiam videtur sensisse Molin. tom. 1. de iust.
disp. 81. arbitrantur etiam valde probabilem esse
distinctionem, quòd vel actus est publicæ admini-
strationis, & potestatis, vt est electio prælati, &
alienatio bonorum Ecclesiæ, & similes: vel est
actus priuati dominij, & potestatis, vt actus con-
dendi testamentum: in priori genere actuum, si lex
addat solennitatem cùm verbo irritante, ipso iure,
& in conscientia actum esse nullum, quia in valo-
re suo pendet à publica potestate, & consequenter
à iure, & à lege: ergo, si lex illi resistit etiam quoad
valorem, statim est nullus in conscientia, præser-
tim quia leges expressè ponunt irritationẽ, vt sup-
ponimus, & non sunt pœnales, nec respiciunt bo-
num priuatum, sed immediate bonum commune,
& reuera non fundantur in falsa præsumptione:
ergo statim efficiunt suum effectum, etiam in fo-
ro interno: cuius signum est, quòd quilibet cōtra-
hentium potest tuta conscientia recedere à tali
contractu. At verò quando lex disponit de actu,
qui per se solùm pendet ex priuato dominio, ac
voluntate, regulariter non solet cum tanto rigore
actũ irritare, sed solũ auferre illi vires in exteriori
foro: & ideò nisi lex fuerit adeò expressa, vt aliter
interpretari non possit, talis actus in cōscientia, nō
est censendus irritus: patet in testamẽto minus so-
lenni, quia non pendet per se ex publica potestate,
nec ordinatur immediatè ad cōmune bonũ. Leges
illæ consulunt priuato commodo cuiuscumq́ue,
ideo non est verisimile velle annullare actum in
reipsa, quando repugnat fini eiusdem legis: satis
ergo est, quòd in exteriori foro neget actionem.
Sed horum resolutio mihi non placet: sentio<-P>
@@0@
@@1@434 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>verum esse id quod resolui Sectione 7. etiāsi actus
nō pendeat per se in suo valore à publica potesta-
te, esse nullum: si lex ponit expressa verba irritan-
tia, quia etiam tunc potest illum efficere nullum:
& ita expedit ad occurrendum fraudibus, & alio-
quin in exteriori foro esset iudicādus validus, si de
testatoris, vel contrahentium voluntate constaret;
consequens autem est falsum, ergo. Confirmatur,
quia licet ille actus per se non pendeat à publica
potestate, tamen ipsa potest limitare, & restringe-
re potestatem priuatam: nullis autem verbis cla-
rioribus potest eam exprimere, quàm dicendo, si
non seruetur forma, actum esse nullum: ergo. Cō-
firmatur iterum, quia si esset validus in conscien-
tia, esset simpliciter, & absolutè validus, ergo ver-
ba legis simpliciter essent falsa, seu inefficacia eius,
quod significant. Quantùm ad hoc, proba dicta à
quibusdam recentioribus in fine explicationis
octauæ.
In summa ergo, vel dans formam, dat etiam
potestatem, & tunc etiamsi non addatur specia-
lis tertius irritans, actus sine forma est nullus: vel
forma supponit potestatem, & præscribit modum
vtendi illa & tunc si non addat verba irritantia,
actus est validus: si autem addat verba irritantia,
forma, seu conditio requisita, supponit actum iam
factum tunc nisi aliud lex expressè declaret, non
irritare actũ ante sententiā iudicis, sed media illa:
si verò solennitas postulatur in ipso actu vel an-
tecedenter ad illum sub verbo irritante, actus est
nullus forma deficiente, siue actus per se pendeat
ex potestate publica siue ex priuata: & sunt qui di-
cant nullam regulam esse certam, sed inspicienda
verba, & circumstantias, & Doctorum inter-
pretationes.
------------------------------------------------------------
SECTIO X.
An quando lex petit, vt aliquid fiat cum consilio ali-
quorum, si secus fiat, vel contra maiorem con-
sultorum partem, factum teneat.
VErbi gratia, est constitutio in religione42
S. Augustini, quæ sic ait, loquens de Pro-
uinciali, & visitatore, cùm ad determi-
nationem visitationis ventum fuerit, si aliquas nouas
ordinationes relinquere voluerit custodiendas, debet
primò super his cum Priore, & quatuor patribus depu-
tatis conferre, & eorum sensui, qui nouerunt plenius sta-
tum domus, & patriæ fidem adhibere. Dubium ergo
primò, circa hāc constitutionem vtrum ordinatio
facta sine collatione cũ dictis patribus sit irrita. Se-
cundò, vtrum si fiat contra cōsilium maioris par-
tis sit nulla. Tertiò, an saltem extra visitationem
ordinationes factæ sine tali collatione sint validę.
Ad primum dubium respondent quidam eius-Respōsio quo-|rumdam ad|primum du-|bium.
dẽ ordinis religiosi, ordinationes factas in visita-
tione sine prædicta consultatione, & collatione
esse irritas: quia vbi requiritur à iure consilium,
nisi adhibeatur, actus est nullus. Panormitanus, C.
ad Apostolicam de regularibus circa finem, & ca.
fin. de Eccles. ædifica. quod obiter attigit Nauar.
tom. 1. de alien. rerum Eccles. num. 12. & citat, cap.
cum in veteri de electio. ita etiam Azor tom. 1.
lib. 12. cap. 5. quæst. 3. Syluester religio 3. quæst. 13.
& verbo consilium quæst. 1. Rosella ibi in princi-
pio, Scala de consil. sapient. lib. 1. cap. 27. & de con-
tractibus & vlt. vol. cap. 11. & videtur satis pro-<-P>@@
<-P>bari ex dicto c. cùm in veteri, vbi electionem quā-
dam, quam Pontifex præceperat fieri cum consilio
quorumdam, tanquam inualidam irritari præce-
pit, ex eo quòd facta fuerit sine tali consilio. Idem
probatur ex cap. nouit de his quæ fiunt à prælato,
vbi Pontifex declarat facta aliqua sine consilio
irrita esse: & causam reddit, cùm secundùm san-
ctorum institutiones deberẽt fieri cum cōsilio. Ex
quib. capitib. generalem doctrinā sumpserunt Do-
ctores citati, quòd vbi requiritur à iure consiliũ, si
non adhibeatur, actus est nullus. Hoc idem tenet
glos. super hoc c. inquitq́; nullitatẽ hanc satis pro-
bari ex l. non dubium, C. de legibus, vbi Imperator
inutilia & nulla inquit esse ea, quæ lege prohiben-
te fiunt, quam legem Syluester, verbo lex quæst.
28. Panormitanus, & Cardin, Clem. 1. de rescri-
ptis, à quibus non discedit Molina, tom. 1. de iust.
disp. 88. dicunt intelligendam esse, quando legisla-
tor prohibet aliquid non apponendo pœnam.
Quibus adde (cum Syluestro ibi, & Panormitano
dict. cap. ad Apostolicam, & glossa ibidem) & quā-
do prohibita habent non tẽporalem, sed perpetuam
causam, prohibitionis: quæ omnia reperiuntur in
nostro casu. Si obiicias Syluestrum, verbo consi-
lium, quæst. 3. vbi inquit, quòd si lex præcipiat haben-
ti potestatem ad aliquid, quòd ad illud faciendum pro-
cedat cum consilio, factum tenet, etiam si sine consilio pro-
cedat, secus si formam præscribendo tribuat simul pote-
statem: quod etiam docet Panor. cap. ex parte de
constit. circa finem. Ex quo generaliter docet,
quòd si mandatur aliàs habenti potestatem, vt ali-
quid faciat sub certa forma, tenet actus, licet for-
ma nō seruetur: pro quo citat, c. dilectus 2. de prę-
bendis, & allegat pro hoc glossam singularem in
Clem. 1. de iure patronatus. quod etiam asserit Sa,
verbo lex, num. 14. Sed Prouincialis & Visitator
seclusa ista constitutione habent potestatem faciẽ-
di ordinationes: ergo licet fiant sine consilio, fa-
ctæ tenent. Respondent illi religiosi, hoc non vi-
deri verum, & adhuc eo admisso, non vrgere, pri-
mum probatur, quia iura citata annullantia id,
quod secundùm ius fieri debebat cum cōsilio, ge-
neraliter loquuntur, & generalem rationem addu-
cunt ad declarandam nullitatem, vt ex cap. nouit
iam citat. satis patet, ex quo potest hæc ratio for-
mari, quia mādatum, siue lex de petendo consilio
debet intelligi secundùm iura, at vt constat ex iu-
ribus citatis, & ex ratione ipsorum, petitio consilij
in casu, quo de iure petendum est, obligat indis-
criminatim sub pœna nullitatis: perperam igi-
tur Doctores citati distinguunt modo supradicto:
adde quòd cap. cum in veteri iam citato irrita de-
claratur electio facta à capitulo, non obstāte quòd
Capitulum alias habebat potestatem eligendi,
quia non seruauit speciale mandatum petendi
consilium.
Nec valet, si distinguas inter hoc quòd est con-
silium, requiri ex forma mandati aut ex dispositio-
ne legis: quia ratio iuris æquè procedit de omni-
bus, imò apertiùs quando consilium petit lex, vt
constat ex ratione data à Pontifice in dict. cap. no-
uit. Idem probatur efficaciter ex cap. prouide de
elect. lib. 6. vbi non valet confirmatio, inquisitio-
ne illa omissa, quæ præmitti debebat, non obstāte
quòd confirmans aliàs habebat iurisdictionem, &
potestatem confirmandi. Hoc c. citat glossa, Clem.
1. de iure patronatus, & respondet quòd ibi ordi-
narius recuperat iurisdictionem illam, tamen re-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XVI. Sectio X. 435
<-P>cuperat, seu accipit modificatam: vnde si modum
non seruet, deficit iurisdictio, & ita non valet
actus, si formam non seruet. Hæc tamen solutio
volũtaria videtur. Idem enim dici poterit de qua-
libet lege præscribente formam, quòd scilicet per
illam recuperatur iurisdictio, & ita nō valet actus,
si formam non seruet: quòd præcipuè habet locũ
in nostro casu, quia per constitutiones religionis
recuperant superiores iurisdictionem: re valida-
tur enim per ipsas ipsorum iurisdictio, atque ita
si modum non seruet, deficit iurisdictio.
Ad cap. dilectus de præbendis respondeo, nihil
facere: ibi enim non præcipitur electionẽ fieri sub
certa forma, quod requirebatur ad propositum: si
enim hoc præciperetur, electio esset nulla, ex dict.
cap. cum in veteri: sed solùm præcipitur, quòd N.
eligeretur in canonicum, quod tamen Capitulum
non impleuit, & ideò licet esset puniendum, vali-
da tamen fuit electio alterius.
Secundum autem patet, quia constitutiones re-Cōstitutiones|Religionum|conferũt pote-|statem supe-|rioribus.
ligionum etiam conferunt potestatẽ superioribus,
licet enim superiores de iure cōmuni habent pote-
statem eo ipso quòd superiores sũt: hoc tamen est
in confuso, atque ita per constitutiones dicitur di-
stinctè, & in particulari conferri, & quasi reuali-
dari potestas: confertur enim explicando, quomo-
do, & in quibus casibus illam debent habere, atque
ita cùm lex, de qua modo loquimur, contineatur
in cōstitutionibus huius religionis, apertè fit, esse
ex illis quę præscribendo modum, quo debet exer-
ceri potestas, dant simul potestatem.
Prædicta intellige de nouis mandatis, vt con-
stat ex illo verbo, si aliquas nouas ordinationes, &
non de aliis præceptis: poterunt enim hæc denuò
imponere sine consilio adiectis censuris, vel aliis
pœnis.
Ad secundum respondent illi religiosi, debereAd 2. dubium
consilium eorum sequi, & alioqui factum non te-
nere: probant ex illis verbis, fidem adhibere, non
enim præcipit actum internum, sed sequelam con-
silij.
Ad rertium respondent primò, si superiores inAd 3. dubium
fraudem dictæ constitutionis reseruarent manda-
torum sine consilio impositionem ad tẽpus post
absolutam visitationem, fore nullā, quia facta in
fraudem legis non tenent. Vide Syluest. lex quæst.
29. Si autem fiat sine fraude, dicit secundò consti-
tutionem debere ad hũc casum extendi, quia simi-
lis est alteri, & in eo procedit eadem ratio, maximè
cùm constitutio non sit pœnalis. Sed in publicam
vtilitatem, ne noxia superiores iubeant. Colligitur
ex Syl. verbo Argumentum, qu. 1. vbi citat plu-
res, & Sa, lex num. 10. debent ergo superiores ad
hæc mandata verbo, vel scripto cōsulere superio-
res per se, vel per alios, & aliàs erunt nulla. Vide
etiam Nauar. tom. 1. confil. tit. de constitutionibus
consil. 11. Nec obstat ad hoc, vt constitutio sit fa-
uorabilis, quòd minus principaliter vergat in prę-
iudicium superiorum, ligando quodammodò eo-
rum potestatem, dummodò immediatè, & princi-
paliter respiciat publicam vtilitatem, iuxta id quod
dicit Nauar. consilio 31. de regularibus.
Si tamen ex dilatione immineret periculum, im-
poni poterunt prædicta mandata sine cōsilio, iux-
ta ea quæ docet Panormitanus, d. capit. ex parte de
constit. quod ratò, vel numquam continget.
Mihi tamen videtur dicendum: ad primum qui-43
dem dubium ordinationes factas validas esse, non<-P>@@
<-P>solùm in vi simplicium præceptorum, quæ spirareRespōsio Au-|thoris ad 1.|dubium
solent defuncto, vel amoto latore ipsorum, sed
etiam in vi constitutionum, vel legum, quæ etiam
defuncto vel amoto latore obligant: prior pars
patet, quoniam, vt dicemus, eiusmodi superiores
sine cōsilio possent præcipere extra visitationem,
à fortiori in ipsavisitatione, in qua maiorem rerũ,
& negotiorũ habent cognitionem. Secuda autem
probatur, quoniam forma illa solùm apponitur tā-
quam instructio quædam, vt rectiùs ordinationes
fiāt, alioqui non solùm ordinationes essent nullæ,
si consultatio cum priore, & deputatis non fieret,
sed etiam si alios non consuleret, qui plenius statũ
domus, & patriæ nouerunt: vel si fidem eis non
adhiberet Prouincialis, aut visitator, etiamsi se-
queretur consilium Prioris & deputatorum, quia
contingit alios esse in domo, qui plenius norint
statum domus, & patriæ; quia sunt antiquiores, &
fuerũt superiores, vel deputati, &c. Hoc autem est
absurdum: ergo illa forma non ponitur tanquàm
omninò necessaria, imò credo nullum esse pecca-
tum mortale, imò nec veniale per se loquendo il-
lam omittere, saltem ex causa aliqua, sed tantùm
esse de consilio. Et licet daremus esse de præcepto,
tamen eius omissionem non reddere irritas ordi-
nationes. Probatur, quia non est credibile consti-
tutiones restringere ordmariam potestatem Pro-
uincialium, & Visitatorum, nisi id exprimant, sicut
exprimere solent, quando volunt restringere, di-
cendo aliter factum sit irritum, sed id non expri-
mũt, ergo. ltem, probatur ex illa regula, quam tra-
dunt Syluester verbo consilium, qu. 3. Rosella, nu.
5. Armil. num. 5. Angel. num. 3. Tabien. quæst. 6. nu.
9. Panor. ca. ex parte de constit. circa finem, glossa,
Clem. 1. de iure patronatus verbo inhibentes, Sa,
verbo lex num. 14. Felin. cap. quoniam frequenter
vt lite non contestata, nu. 4. Suarez in materia de
legibus, Bursatus consilio 90. quem citat, & sequi-
tur Emanuel Rodriguez, tom. 2. quæstionum re-
gularium quæst. 45. art. 2. in fine. Quando lex præ-
cipiẽs formam dat simul potestatem ad efficiendũ
actum seruata tali forma, si non seruetur, actũ esse
nullum, si verò anteà homo habebat potestatem,
actum sine tali forma validum esse: non enim est
credibile simplici illa appositione formæ restringi
eius potestatem, & iurisdictionem, sicut quando
quis habeat potestatem iurisdictionis ad aliquid
faciendum, non ex eo quòd lex, vel superior illud
ei prohibeat, factum cōtra talem prohibitionem
erit irritum, vt patet ex cap. dilectus 2. de præben-
dis, vbi electio facta contra pręceptum Pontificis,
valida fuit, vt patet ex ipso tex. & glossa, & notant
auctores proximè citati. Similiter excommunica-
tio lata contra formam præscriptam à Pontifice,
Dostları ilə paylaş: |