@@0@
@@1@430 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>mente, & intentione legislatoris compre hensus,
vt constat l. ita fideicommissus, ff. de iure fisci.
Nam Imperatores apertè hanc Mendozæ declara-
tionem eluserunt: cum enim vniuersè dixissent,
nullum pactum, nullam conuentionem, nullum contra-
ctum inter eos videri volumus subsecutum, qui con-
trahunt, lege contrahere prohibente, subiunxerunt,
quod ad omnes etiam legum interpretationes, coniun-
ctio enim illa, etiam, satis ostendit, pactum contra
legem, & non solùm contra eius interpretationem
irritum esse: nec mirum cùm magis delinquat, qui
contra aperta verba legis facit, quàm qui contra
solam mentem: ergo si huius pactum irritatur, à
fortiori pactum illius irritatur.
Ex quibus patet ad primum argumentum, quod29
sumptum est ex illa l. non dubium.Ad 1. arg.
Restat tamen pro solutione integra, & plenaAd 2.
secundi argumenti, vt explicemus quæ verba satis
indicent, mentem legislatoris esse, vt actus prohi-
bitus, sit irritus ipso iure, vel ipso facto. De qua re
multa Felinus, cap. Rodulphus de rescriptis à nu.
23. Andreas Siculus, cap. si diligenti, de foro com-
petenti, Alexander l. Imperator, ff. de iure fisci,
Tiraq. l. vlt. connub. glos. 4. num. 4. & 10.
Propria verba sunt, quando lex dicit, eo ipso ir-Verba irritā-|tia legẽ quæ.
ritus sit, aut, non valeat, pro infecto habeatur, &c. l.
non dubium, C. de legibus, l. stipulatio ff. de verb.
oblig. Idem est, si dicat, careat viribus, docet Felin.
sup. num. 27. glos. cap. ad aures, verb. vires, de re-
scriptis, & cap. vnico verb. vacuamus, de his quæ
vi, in 6. & colligitur ex his textibus, & ex cap. ne
captandæ de concess. præben. lib. 6. Limitat Feli-
nus, nisi aliis iuribus statutum sit, vt actus non sit
ipso iure nullus, vt rescriptũ surreptitium ad lites
impetratum non est irritum ipso iure, cap. cæte-
rum, cap. si autem, ca. plerumque de rescrip. & do-
cet Felin. suprà, & fusiùs cap. ad audientiam, 2. nu.
17. de rescrip. idem est de illis verbis, robur, & firmi-
tatem non obtineat, ca. decet §. ordinarij de immun.
Eccles. in 6. Verum est, illa verba apparere ambi-
gua, quia actus irritabilis non habet omninò fir-
mitatem. Nihilominus glos. ibi & omnes intelli-
gunt, verbis illis actum fieri ipso iure irritum, &
ita sunt communi vsu recepta, docet glos. l. certa
ratione, verb. non tenere C. quando prouocare
non est necesse. Dominic. cap. cæterum de rescrip.
Felin. cap. Rodulphus, num. 30. & constat ex cap.
cæterum, & cap. ne captandæ, & l. certa ratione su-
prà allegatis, & cap. decet, §. ordinarij, in 6. Quod,
vt superius limitat Felin. suprà ex d. cap. cæterum,
iuncto ca. si autem de rescrip. & cap. non infirma-
tur de reg. iur. lib. 6. & idem est, de his verbis, locũ
non habeat, glos. cap. præsenti verb. non habere, de
sent. excomm. in 6. Archidiac. & Dominic. ibi Fe-
lin. suprà num. 24. idem de his verbis, nullas vires
obtineat, Butrius cap. ad aures, de rescrip. Andreas
Siculus, Clem. 1. de elect. Felin. suprà, num. 28. vbi
etiam & num. 26. 30. &. 32. cum multis idem ait de
his verbis, nullomodo fiat, omnino fieri prohibemus, cō-
tradicimus, eo ipso iure, vel ipso facto non valeat. Idem
est, cum lex aufert potestatem alienandi, vt l. iube-
mus, 2. C. de sacros. Eccles. idem est de verbis, quæ
significant legem impedire translationem domi-
nij, aut iuris, vt, non faciat suum, non possit in conscien-
tia retinere, & similia.
De his verbis, frustra fiet, aget, &c. non signifi-30
care factum esse ipso iure irritum, docet Bald. nu.
2. l. 1. C. de non numerata pecun. Domin. ca. 1. nu.<-P>@@
<-P>13. de iudic. in 6. Marcard. repet. cap. venimus vers.
D. Dominicus, de accusatio. Ducuntur, quia dicta
l. 1. cautio de soluenda pecunia credita, frustra
emissa dicitur, si pecunia numerata non sit, & ta-
men eiusmodi cautio valet; alioqui non esset dan-
da exceptio non numeratæ pecuniæ, vt reipsa da-
tur in d. l. 1. & l. in contractibus C. eod. tit. secũdò
ex cap. quia frustra de vsur. vbi Pontifex affirmat,
frustra legis auxilium implorare, qui in legem commit-
tit, & definit, nullatenus esse audiendum, qui vsuras re-
petit, cùm ipse quas acquisiuit, non soluat: quibus in
verbis exceptionem dilatoriam concedit aduersus
vsurarium. Concedit Innoc. IIII. ad illum locum.
Existimat ergo iudicium de repetitione vsurarum
valere, alioqui non esset necessaria exceptio. Ver-
bum ergo, frustra, nō significat, iudicium esse ipso
iure nullum.
Contrariam sententiam docet Bald. quem re-
fert, & probat Imola, num. 5. §. circa 14. in l. accusa-
tores §. ad crimen ff. de public. iudic. scilicet, l. quā-
uis ad finem, C. ad legem Iuliam de adulter. Pan.
cap. veniens num. 24. de accusation. Ioannes An-
dreas, & Dominicus, num. 9. in cap. 1. de accus. lib.
6. quatenus significant, frustra, significare in cas-
sum, & Felin. suprà num. 30. cuius sententiæ fun-
damentum est, l. cum ea, l. condemnationes, l. si
causa cognita C. de transact. l. frustra C. de non
numer. pecun. & dictus, §. ad crimen: ex quibus
apertè liquet, actum, qui frustra fieri dicitur, esse
nullum ipso iure, & quia, frustra, significat in cas-
sum, & inutiliter.
Ad argumentum in contrarium respondeo, ex
Panor. & Felino suprà, in illis iuribus, frustra, im-
propriè accipi: quando autem sic accipiendum sit,
ex materia subiecta colligendum est. Ergo credi-
derim propriè etiam in illis iuribus sumi. Nam
propriè dicitur, inutiliter, seu, frustra, aliquid petere,
cui à iudice non est dandum, licet si daretur, factũ
teneret: sed, frustra, non cadit super iudicium, sed
super petitionem: quæ apud iudicem rectè iudi-
cantem nullius est momenti.
De illis verbis, non potest, aut, non possit, latè Ti-31
raq. l. 16. connub. glos. 4. vbi num. 10. alios refert,
quibus adde Couarr. qui alios etiam refert, cap.
quamuis pactum par. 2. §. 4. Bart. à n. 4. ergo l. cum
lex vers. sed iuxta prædicta ff. de fideiussoribus ait,
si lex dicat, non possit, putat actum cōtra legem esse
ipso iure nullum, quia lex abstulit potestatem in
futurum: si verò dicat, non potest, actus erit nullus
in foro externo: sed erit validus in foro conscien-
tiæ; non producet obligationem ciuilem, sed na-
turalem: quia lex nullam facultatem ad eum actũ
in posterum efficiendum abstulit, idem Socin. l.
1. col. 2. ff. de lib. & posthu. Iason, l. frater à fratre
in 1. lectura col. 14. vers. tertia difficultas ff. de
condict. indebiti, probat ex l. stipulatio ista §.
alteri ff. de verb. oblig.
Hanc tamen Bartoli differentiam, vt commen-32
titiam impugnat Iason dicta l. stipulatio §. alteri,
nu. 17. & l. Gallus in princ. in 1. lectura vers. huic
difficultati, & in 2. lectura vers. contra istam regul.
ff. de lib. & posthu. & l. pacta C. de pactis, & alij
nonnulli, quos recenset, & probat Tiraq. suprà, n.
9. & Couar. suprà num. 4. pugnat enim in primis
cum ipso Bart. qui in l. de his n. 1. ff. de transactio.
verbum, non potest, in lege positum, cōtractui resi-
stere ait, ex quo infert; nec naturalem, nec ciuilem
obligationem cōtractum talem producere, argu-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XVI. Sectio XI. 422
<-P>mento, l. si non sortem in prin. ff. de conduct. in-
deb. & l. cum lex ff. de fideiussor. pugnat etiam
cùm glos. cap. 1. verb. non potest, de reg. iur. in 6.
quam sequitur Bart. suprà, num, 4. & l. vlt. ff. de fe-
riis, & alij plures relati à Tiraq. suprà, num. 1. qui
omnes affirmant, verbum, non potest, necessitatem
inducere & potentiam negare: atque adeo actũ cō-
tra lege factum esse ipso iure nullum, quod con-
firmat l. non potest ff. de lega. 1. Hoc tamen non
esse vniuersè verum existimat Couar. suprà, num.
4. vers. sed aduersus, ait enim frequentissimè in-
ducere præcisam necessitatem: ergo sentit, non
semper: quod apertè docet, n. 10. vnde ait, quando
inducat præcisā necessitatem, & tollat omnẽ po-
tẽtiam, ex subiecta materia intelligendũ, probat ex
ca. littera, de rest. spol. vbi definitur, mulierẽ cui cũ
viro consanguinitas innotescit, non posse eius-
modi viro sine mortali peccato carnaliter com-
misceri, & ex ca. quando de præsump. vbi dicitur,
latere te in vicinio non potuit, quod ad nos in longinquo
peruenit. Adde l. 3. §. si in loco communi, & §. quòd
si solitis ff. de noui operis nunti. vbi dicitur, non
posse socium ei, qui in communi loco ædificat,
opus nouum nunciare, cum possit per prætorem,
vel per arbitrum communi diuidundo, eum pro-
hibere, & l. filius ff. de conditionibus institutio-
num, vniuersè dicitur, quæ facta ledunt pietatem,
existimationem, verecundiam nostram, (vt gene-
raliter dixerim) quæ contra bonos mores fiunt,
nec facere nos posse credendum est: & Aug. lib.
contra mendac. cap. 17. & refertur cap. faciat ho-
mo, 22. quæst. 2. ait, cum ad hunc articulum peruen-
tum fuerit, vt talis saluti, scilicet temporali hominum
consulere nisi peccando non possit, iam se existimet, non
habere quid faciat, quando id reliquum esse perspexe-
rit, quod non rectè facit: ex quibus patet, verba hæc
non semper excludere potentiā physicam, sed in-
terdum solam moralem, secũdùm quam id possu-Id possumus|quod iure|possumus.
mus, quod iure possumus, & non posse, quæ lici-
tè non possumus, l. filius qui ff. de condition. in-
stitutionum.
Cōsidetari autem potest, an actus de quo lex lo-33
quitur, talis sit, vt potestas ad illud validè efficien-
dum pendeat à lege, vel à legislatore, vt est, verbi
gratia, actus tutoris, vt tutor est, aut iudicis vt iu-
dex est, &c. tunc enim si lex dicit, non potest, aut, non
possit, probabile est, esse irritantem: quando verò
facultas agendi est solùm ex priuato dominio, &
iure, non videtur illud verbum sufficiens: vnde Sa
verb. lex num. 14. quando lex præscribit formam in eo,
in quo quis alioqui habet potestatem, actum cōtra legem
tenet, nu autem 30. aliam apponit regulam, non est
actus irritus sed irritandus, si dicitur, non potest, aut,
non valeat, quidam tamen dicunt, irritum esse si dici-
tur, non possit. Solet etiam irritatio per effectus de-
clarari, vt quando de matrimonio prohibito dici-
tur, filij ex eo nati erunt illegitimi, clarum signum est
nullitatis: & ita inuenitur in legibus ciuilibus pro-
hibentibus matrimonia in certis gradibus, & quia
eodem modo prohibent iura canonica, annullan-
tia sunt. Idem est; si dicatur, poterunt coniuges cum
aliis contrahere, quia hoc non esset verum, si prius
matrimonium validum fuisset. Idem cẽseo, si post
matrimonium præcipiat lex matrimonij perpetuā
separationem. Optimum exemplum est in cap. vt
lex 27. quæst. 1. vbi prius præcipitur separatio, &
posteà redditur ratio, quia talia matrimonia inuali-
da sunt: & ita patet ad exempla de matrimonio in<-P>@@
<-P>secundo argumento posita, quanquam in illo exẽ-
plo de matrimonio sacrarum personarum aliqui
sentiant, nullitatem eius non cœpisse vsque ad di-
ctum cap. vt lex: sed oppositum est probabilius,
quia multa antiquiora decreta separationem præ-
cipiunt.
Ad confirmationem patet responsio ex dictis34
conditione tertia.
Ad conf.
Ad tertium argumentum respondeo, actum in-Ad 3.
ferioris non præualere cōtra voluntatem superio-
ris, si validum sit, quod efficit, quamuis sit prohi-
bitum, si superior ipse illud irritare noluit: nec re-
fert quòd ius non assistat tali actui: sæpe enim sa-
tis est, non resistere irritando illum, quia transla-
tiones dominiorum, & obligationes multæ fieri
possunt per priuatam potestatem, & arbitrium le-
ge non ligatum quoad valorem actus, licet sit li-
gatum quoad honestatem ipsius, & aliquando ius
assistit actui, quem prohibet, quia vult illum vale-
re, sicut Deus specialiter assistit valori, & efficaciæ
sacramenti, etiamsi fiat à ministro prohibito. Et ex
sequenti sectione clarius constabit. Vnde etiam
nihil refert, quòd talis actus peccatum mortale sit:
adhuc enim potest esse validus ad plures effectus
morales.
Ad quartum respondeo, non esse inconueniẽs,Ad 4.
vt aliquis per accidensex suo peccato interdum
reportet commodum aliquod, simpliciter enim
potiùs reportat damnum, vt ex confessione infor-
mi culpabili, etiam cum valida est.
Ad quintum respondeo, non esse eandem ra-
tionem de illis legibus, & de aliis, proptereaque in
octaua explicatione continentur, nimirum quia il-
læ leges ex communi vsu, & intelligentia limitant
potestatem testandi, & legandi, & dant aut aufe-
runt ius aliquod hæredibus, vel legatariis: & ideo
si cōtra illas fiat actus defectu potestatis, erit nul-
lus: aliæ autem leges non auferunt potestatem
vllam necessariam ad valorem actus, sed ad ho-
nestatem ipsius, ideo quod contra illas fit, vali-
dum est.
------------------------------------------------------------
SECTIO IX.
Quando lex dans formam actui irritet illum, si ea
forma non seruetur.
VIde Azor tom. 2. lib. 8. ca. 14. de alie-35
nat. rerum Eccles. qu. 8. & sequenti-
bus, & tom. 1. lib. 5. cap. 16. quæst. 17.
certum est ex terminis, si forma sitEx forma ac-|cidẽtali actus|est validus, ex|substantiali|verò nullus.
accidentalis, id est, non necessaria ad
valorem actus, actum esse validum, si verò substā-
tialis, id est, necessaria ad valorem actus, actum
esse nullum: quo sensu dictum est sect. 1. quando
non seruatur forma præscripta à lege, actum esse
irritum. Sed tota difficultas est, quando ad hunc
sensum forma sit accidentaria, vel substantialis.
Certum etiam est, in eadem lege posse vtramque
formam, seu solẽnitatem præscribi, vt in cap. quia
propter de electione, factum esse notant glossa
verbo sanet, & Doctores, & glossa cap. 1. de elect.
in 6. verbo formam, cum Bern. & Ioanne Andrea.
Variæ autem regulæ dātur à iurisperitis ad cogno-
scendum, quando forma sit substantialis ad valo-
rem actus: & quādo non; vt videre licet in prædi-
ctis glossis, & in doctoribus, eisdem locis, & Syl.
lex quæst. 28. glossa Clem. 1. de iure patronatus,<-P>
@@0@
@@1@432 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>verbo inhibentes, Felin. c. Quoniamfrequenter, vt
lite non contestata, n. 4. & in ca. cum dilecta, de re-
scriptis, num. 6. & ca. ex parte de const. à nu. 3. Ti-
raq. l. vlt. connub. glos. 4. num. 6. & l. si vnquam §.
reuertatur num. 69. & communiter aliis l. non du-
bium, C. de legibus. Sa, verbo lex nu. 14. Pan. cap.
ex parte de constit. circa finem. Syl. verb. cōsilium,
q. 3. & alij eod. verbo, & l. non dubiũ, C. de legibus.
Prima regula est, quando forma præscri-36
pta per legem continet naturalem æquitatem,
omissio formæ reddit actum nullum, aliàs verò
non: exemplum esse potest in forma iudiciali, quæ
habet, vt sine præcedenti infamia contra nullum
procedatur de illo particulariter inquirendo, vel
quòd accusatio in scriptis fiat, & denuntiatio præ-
cedente monitione, cap. inquisitiones de accusa-
tio, cap. licet Heli de Simonia, cum similibus. Sed
hæc regula quoad secũdam partem, generalis non
est: nam multa fiunt substantialia ex efficacia le-
gis positiuæ, quæ ex sola naturali æquitate neces-
saria non essent. Prior verò pars; potest duplicem
habere sensum, vnus est, vt quando forma illa
secundùm iustitiam, & æquitatem naturalem ne-
cessaria est ad valorem actus, ipse actus sine illa sit
nullus: & sic regula est per se nota ex terminis:
sed parum vtilis ad rem. Secundus sensus est, quā-
doque forma instituta per legem, est moraliter
necessaria ad seruandam æquitatem naturalem,
vel illam intrinsecè continet esse magnũ indicium
talem formam præscribi, vt simpliciter necessa-
riam ad valorem actus: & in hoc sensu est valde
probabilis ista pars, & vtilis ad explicandas huius-
modi leges, etiāsi non sit infallibilis, nec sola suffi-
ciat, quia aliæ cōiecturę spectādę sunt, vt dicemus.
Secunda regula, quando lex ponit in forma so-37
lennitatem ab ipsamet lege inuentam, signum est
absolutę necessitatis ad valorem actus, ita vt actus
sine illa inualidus sit: secus quando forma noua
non est, vt formæ Sacramentorum sunt de substā-
tia actus, quia peculiariter fuerunt à Christo
institutæ, & ab hominibus inuentæ sunt institutæ
variæ alienandi formæ capit. sine exceptione de
alien. & eligendi, cap. quia propter electione, & si-
milibus hæc regula non satisfacit, quia tam acci-
dentalis, quàm substantialis est: forma potest esse
denuò instituta ab auctore legis, vt patet de solẽ-
nitate baptismi, & sacrificij Missæ, quando pri-
mũ ab Ecclesia inuenta & præcepta est, & in cap.
1. de sententia excom. in 6. & in aliis instituitur
specialis forma seruanda in ferenda excommuni-
catione, quæ tamen substantialis non est: ita vt
excommunicationem reddat nullam, vt probat
glossa ibi circa principium, & è cōuerso forma an-
tiqua, quæ antea substantialis non erat, potest per
nouam legem substantialis fieri: vt annus proba-
tionis non ita erat de substantia professionis ante
Tridentinum sicut modò est. Potest tamen hæc
regula in vno puncto esse valde vtilis. Nam quan-
do legislator, qui inuenit & præcepit formam, dat
etiam potestatem ad efficiendum actum seruata
tali forma magni argumenti est, & secundùm ius
ferè necessarium, talem formam esse de substantia
actus. Significauit hoc glossa, Clem. 1. de iure pa-
tronatus verbi inhibentes, vbi ait, quādo à princi-
pio datur potestas sub tali forma per defectũ for-
mæ vitiari contractum: quando verò supponitur
potestas, & additur forma, non vitiari: idem sen-
tit Felinus, d. cap. quoniam frequenter, vbi alia ad-<-P>@@
<-P>ducit, Syluest. verbo consilium, quæst. 3. Panormi-
tanus ca. ex parte de constit. circa finem, pro quib.
citat, ca. dilectus 1. de præbendis, & glossam illam
singularem, Clem. 1. de iure patronatus, verbo in-
hibentes, quod etiam asserit Sa, verbo lex nu. 1. 4.
& in hac materia Suarez, Tabun. verbo consilium
num. 9. Armilla, & Rossell. num. 5. Angel. num. 3.
Et hoc confirmat optimè exemplum sacramento-
rum; nam quia potestas, quæ in ipsis exercetur, da-
ta est ab ipsomet auctore formarum, ideo tales
substantiales censentur: solennitas verò posteà ab
Ecclesia addita, accidẽtalis est. Hinc etiam quando
potestas delegatur, & datur forma procedendi in
delegatione, defectus talis formæ vitiat actum, vt
probant iura adducta sect. 1. in principio. Ratio
verò est, quia potestas limitatur iuxta formam
præscriptam ab eo, qui potestatem dat, & ideò
actus cui deest talis forma, est nullus, quasi factus
à non habente potestatem.
Tertia regula, quando forma renuntiari nequit,38
substantialis est, non verò si renuntiari potest, in-
sinuat glos. cap. de causis de officio delegati, sequi-
tur Felin. cap. tuis de testi. num. 1. vbi refert Bal-
dum, & alios, qui posteriorem tantùm partem ex-
pressè ponunt. Ratio esse potest, quia essentia rei
inuariabilis est, ideo si per voluntatem operantis
cedentis iuri suo potest actus valere sine tali solen-
nitate, signum est illam non esse necessariam nec
substantialem & è contrariò, quando est tam ne-
cessaria, vt etiam per voluntatem contrahentium
auferri non possit, signum est substantialem esse.
Sed hæc regula non est generalis, nec admodum
vtilis: nam multæ sunt solennitates accidentales,
quæ non possunt licitè omitti etiam ex voluntate
operantium, vt constat de accidentali solennitate
Sacramentorum, & Missæ, & de forma pro excō-
municatione præscripta dicto c. 1. de sententia ex-
comm. in 6. & inde nuntiationibus matrimonij, &
olim in præsentia Parochi, & testium. Ratio est,
quia etiam præceptum de forma accidentali po-
test non respicere priuatum commodum, sed bo-
num commune; ideo non potest priuatus operans
illi renuntiare. Deus quamuis non possit ita re-
nuntiare, vt licitè formam omittat, potest tamen
validè, sed hoc licet verum sit, non tamen osten-
dit, sed supponit talem formam esse accidentalem,
& similiter verum est, illam formam esse substan-
tialem quam non potest operans omittere, quin
actus fiat nullus: tamen hoc nullam nobis affert
vtilitatem ad cognoscendum quando forma sit
omninò necessaria ad valorem actus. Alteram etiā
partem huius regulæ impugnat, Panorm. c. tuis de
testi. quia iuramentum est de substantia testimonij
iudicialis, dicto c. de testib. tamen per partes renũ-
tiari potest, d. c. tuis. Respondent Felin. & alij, iu-
ramentum quidem esse necessarium ad valorem
Dostları ilə paylaş: |