Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə159/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   155   156   157   158   159   160   161   162   ...   250

omni lege cautum est, vt per interpretationem nō

reddatur inutilis, l. non dubium, C. de legib. quia

semper, id est, contra intentionem principis, qui

non creditur otiosè ferre legem: qui autem inten-

tione omissa ita adhęret verbis, vt legẽ reddat inu-

tilem, legem destruit, & præuaricator legis dicitur

l. qui contra, C. de legibus. Idem ob eandem ratio-

nem in priuilegio dicendum est: ideò si ad hoc ne-

cesse sit aliquid, quod odiosum videtur, extendere,

faciendum est, vt colligitur ex l. si filius familias in

fine ff. ad Macedonianum, vbi priuilegium illud

filiorum familias, quod aliàs reputatur odiosum,

extenditur, ne inutile fiat: de quo Tiraq. post leges

cōnubiales glossa 5. num. iis. Ita etiamsi necesse sit

extra rigorosam proprietatem verba extendere,

nequis defraudetur priuilegio, fieri debet secun-

dùm ius, vt in cap. quanto de priuilegiis fit. Hinc

sumptum est generale pronunciatum, Priuilegium

debet aliquid operari vltra commune ius, scilicet, vt

aliquid liceat quod sine priuilegio non liceret,<-P>@@



<-P>alias esset inutile. Ait tamen Panor. d. cap. certifi-

cari de sepulturis, satis esse quòd tollat dubitatio-

nem, sed hoc intelligendum est iuxta dicta Sectio-

ne 1. auando secũdùm rationem, plus operari non

potest, licèt ex verbis, & contextu priuilegij con-

stat ad hunc tantùm finem fuisse impetratum, &

concessum, aliàs ita debet intelligi, vt aliquid no-

uum concedat, quia hęc est ordinaria intentio po-

stulantis, & concedentis, & magis consentaneum

communi iuri, & fauori, quem priuilegium con-

tinet.

  Secunda regula, verba priuilegij nunquam sunt47



à proprietate extrahenda eo fine, vt priuilegium2. Regula.

restringatur, nisi ratio Iustitiæ cogat: nam si pri-

uilegium, vt sonat, redundat in grauamen iniustũ

aliquorum, limitandum est, siquidem numquam

est credendum cōcedentem voluisse iniuriam ali-

cui irrogare, imò nec grauamen notabile impone-

re, etiamsi verba illud insinuent: de quo est ope-

rata decisio: ca. 2. de decimis in 6. Hinc aliquibus

priuilegiis additur hæc particula, salua iustitia, vt

in d. cap. certificari, vbi Panormitanus aduertit, li-

cèt non addatur expressè, semper subintelligi, quia

ratio id postulat: vnde cũ additur, solùm est ad ma-

iorem claritatem, & iustificationem priuilegij vel

vt insinuetur seruandam esse iustitiam, prout in le-

gibus canonicis, vel ciuilibus respectiuè constitu-

ta est. In vniuersum ergo proprietas verborum estProprietas|verborum te-|nenda in legi-|bus, & priui-|legiis.

tenenda in legibus & priuilegiis, nisi necessi-

tas cogat aliter interpretari, vt in casibus de iusti-

tia, vel immoderato grauamine, ex quibus colligi-

tur priuilegium esse strictè interpretandum, si ce-

dat in detrimentum alterius, vt colligitur, ex l. 2. §.

meritò ff. nequid in loco: & sic Azor lib. 5. ca. 23.

quæst. 2. docet cum Innoc. & aliis vnde cùm Pan.

alicui priuilegium concedit, non vult, vt eo vta-

tur cum alieni iuris iactura, & damno, cap. ex tua-

rum, de auctoritate & vsu pallii, cap. licèt de trans-

latione.

  Tertia, priuilegium numquam est extendẽdum48

ad alias personas, vel alios casus propter similitu-3. Regula.

dinem rationis, glossa & Doctores communiter c.

priuilegium, de reg. iuris in 6. Card. Clem. 1. de te-

stam. qu. 6. Bart. l. 1. C. de const. principum. Azor

illa quæst. 2. sumitur ex cap. sanè de priuilegiis, &

Clem. 1. de censibus, & cap. vlt. de præbendis.

  Ratio est, quia vis priuilegii nec omninò, nec

principaliter posita est in ratione, sed in voluntate

concedentis: ergo non satis est, quòd in alia per-

sona, vel casu sit similis ratio, si voluntas principis

ad illas non extenditur: non autem extẽditur, si

non exprimatur, quia inter homiens volũtas non

operatur nisi, vt significata: sic in l. pœnali non fit

huiusmodi extẽsio, quia pendet ex voluntate im-

ponentis, vt notat Castro 1. de l. ege pœnali, c. 27.

  Obiicies cap. cum dilecta, de Confirmatione

vtili, vel inutili, ibi, eiusdem æquitatis similitudine

prouocati, ex quo multi colligunt, legem exorbitā-

tem, seu excipientem casum singularem communi

iure extẽdi ad alios propter similitudinẽ rationis,

vt videre licet in Panor. ibi Felin. ca. quoniam fre-

quenter, vt lite non contestata, Nauar. cap. 1. §. la-

boret, de pœnit. d. 6. num. 1. & comment. de iubi-

læo num. 124.

  Dico tamen, principem optimè facere posse illā

extensionem, non verò priuilegiarios, nisi illam

extensionem, & similem poscat ipsa iustitia, & ra-

tionalis, quod non contingit in priuilegiis, habent<-P>


@@0@

@@1@Disput. XVII. Sectio IX. 455



<-P>ita vt fauor concessus liberaliter vni secundùm

iustitiam debeatur illi, & aliis habentibus eādem

rationem: sic patet ad textum. Item si vnum non

potest esse licitum sine alio priuilegium extẽditur

ab vno ad alium, vt si alicui concedatur celebrare

sacrum in loco interdicto, ministro licebit mini-

strare illi: & si alicui nobili concedatur priuile-

gium audiendi Missam tempore interdicti, exten-

ditur ad socios & familiares, sine quibus non po-

test decenter adesse sacro iuxta suum statum, Azor

lib. 5. cap. 23. quæst. 7. cùm Pan. cap. quam sit de iu-

dæis: & illa non est extẽsio per similitudinem, sed

per virtualem concessionem priuilegium trahitur

ad socios. Addit Azor, quæst. 8. cùm Pan. priuile-

gio cōcesso formalis alicuius Cardinalis, vel Epis-

copi non gaudere famulum admissum per episto-

lam: quia famuli, solùm censentur illi, qui actu in-

seruiunt.

  Quarta regula in extensione sistendum intra49

proprietatem verborum, nisi amplius necessarium

sit, vt priuilegium aliquid operetur. Patet ex su-

perioribus: hæc autem proprietas verborum su-

menda est in primis ex vsitata significatione vel

communi vsu, vel secundùm ius priuilegio pro-

portionatum. Vltimum dico, quia si priuilegium

est regium, magis attendendum est ius ciuile, si

Pōtificium canonicum. Syl. verbo priuilegium q.

3. Azor illa quæst. 2. sumirur ex Baldo l. si quando

1. C. de bonis vocantibus, lib. 10. vt si priuilegium

concedatur Episcopo pro suis familiaribus, fami-

miliares intelligendi sunt, qui actu sunt in obse-

quio, & famulatum eius & non ad alios etiamsi

per litteras ad familiaritatem admissi sint, iuxta c.

vlt. de verb. sig. in 6. & notauit Panorm. cap. cum

dilectus de cleric. non resident. Azor lib. 5. cap. 23.

quæst. 6. item si aliquis irregularis per priuilegium

fiat habilis ad beneficia Ecclesiastica intelligitur,

de simplicibus, nisi aliud explicetur iuxta cap. vlt.

de præben. item si detur facultas ad moderandum

numerum ministrorum, quando minuuntur Ec-

siæ facultates, non intelligitur facultas data ad au-

gendum numerum, etiamsi crescant reditus, no-

tauit Panorm. ex tex. ibi cap. vltimo de verb. sign.

quia moderari propriè non significat augere: sic

etiam facultas data ascendendi ad maiorem digni-

tatem non extenditur ad ęqualem, quia verbi pro-

prietas id non admittit, cap. licet de translatione

epi. sic etiam intelligitur cap. licet de regular. vbi

conceditur religioso transitus ad arctiorem reli-

gionem: vnde non est concessus ad æqualem: & si

alicui detur facultas prouidendi, primam præben-

dam vacantem per decessum, non intelligitur data

ad prouidẽdum, si vacauerit per renuntiationem,

seu concessionem capite susceptum de præbend.

in 6.

  Quinta regula, priuilegium in ambitionem sa-50



piẽtibus strictè est interpretādum: vnde rescripta,

mandata, & priuilegia beneficiis Ecclesiasticis

pressius, & arctius interpretanda, præsertim cum

conceduntur ad plura beneficia obtinenda, Azor

illa quæst. 2. cum Panorm. cap. olim de verb. signif.

glossa cap. quamuis de præbend. in 6. Quare cùm

alicui illegitimo conceditur facultas ordines sus-

cipiendi locum tantùm habet in minoribus, & cũ

sit illi potestas, vt ad beneficia Ecclesiastica pro-

moueri queat, fieri censetur ad beneficia simpli-

cia, non ad dignitates, vel ad beneficia curata, vt

etiam secundùm superiorem regulam dicebamus.<-P>@@



<-P>Ita Azor eadem quæstione.

  Sexta regula, quando priuilegium est odiosum,51

vt ad lites, strictè est interpretādum, Azor ibi quia

præbet caussam litigandi, & alios vexandi, & fre-

quenter minuit, aut restringit potestatem inferio-

rum iudicum. Item, si priuilegium aliqua ex parte

peccandi occasionem afferat strictè est interpre-

tandum, ponit Azor exemplum in priuilegio eli-

gendi confessarium, qui absoluat à casibus, & cen-

suris reseruatis, non debet extendi ad incurrenda,

& contrahenda, seu futura, sed ad præterita: quia

sic causa præberetur facilius, & liberius peccandi.

Hoc tamen non est generatim verùm, vnde in ma-

teria de confessione & in explicatione cruciatæ

docuimus pro bulla dari facultatem eligendi cō-

fessarium, qui absoluat à peccatis reseruatis com-

mittendis, etiam ex confidentia bullæ, quia hoc

omnibus pensatis magis expedit ad salutem ani-

mæ, ne in peccatis sordescat: vnde hoc priuilegiũ

tanquam fauorabile extendendum, nisi aliud con-

stet de mente concedentis. Cùm autem datur fa-

cultas, vt lis, vel causa ad certos iudices deferatur

omni appellatione remota, strictè oportet eam in.

terpretari, quia adimit ius, quod quisque habet se-

se defendi, ac proinde appellandi appellatione iu-

sta, & rationabili, ergo interpretari debet, remota

omni appellatione iniusta, friuola, & inani. Sic

etiam cùm conceditur priuilegium, ex quo aliorũ

offensio timetur, strictè est interpretandum. Vnde

Pontifex cap. quòd dilectio de consang. & affin.

non vult, vt priuilegium à se concessum vim ha-

beat, eoq́ue loci cōsuetudini cum offensione mul-

torum aduersari dicebatur.

  Septima regula, priuilegium quod non derogat52

iuri communi, sed tantùm consuetudini, vel statu-

to in aliquo loco recepto, plenissimè est interpre-

tandum, si nulla inde aliorum offensio existat.

Ioannes Andreas capit. olim de verb. signif. Azor

illa quæst. 2.

  Octaua regula, priuilegia cōcessa ratione fidei,

& religionis gratia religiosorum, aut etiam mise-

rabilium personarum, sunt plenissimè interpretan-

da, quia sunt valde fauorabilia, vt patet ex dictis,

Sect. 6.


  Nona regula, priuilegia, quæ non sunt in præ-

iudicium tertij, latè sunt interpretanda, Sayrus lib.

6. cap. 11. num. 119.

------------------------------------------------------------



SECTIO IX.

Quæ praxis seruanda in interpretatione priui-

legiorum.



MVlta canonistæ, præcipuè Panor. ca. per-53

uenit de immut. Eccles. & cap. licet de

censibus & toto titulo de priuileg. quæ

in summam redigit, Syl. verbo priuile-

gium, quæst. 5.

  Sed illi ad multa singularia descendunt, quæ ad

nos non pertinent: solùm est generatim notandũ,

quando verba priuilegij sunt clara, non esse re-

stringenda, nec extendenda, sed tenorem, & for-

mam priuilegij esse seruandam iuxta, cap. recepi-

mus, & cap. porrò, de rescriptis, sumitur ex l. ille ff.

de legat. 3. quando verò verba sunt ambigua, tunc

principaliter quærenda est, & omnibus modis cō-

iectanda intentio concedentis, iuxta cap. intel-

ligentia & cap. in his de verb. signific. cap.<-P>

@@0@

@@1@456 Quæst. XCIV. Tract. XIV.

<-P>sedulo d. 38. cum similibus.

  Patet, quia ex voluntate concedentis pendet

tota virtus priuilegij. Ad hanc coniecturam fa-

ciendam in primis est supplicatio spectanda: nam

illi solet princeps conformari ca. inter dilectos §.

cæteri de fide instrum. ibi. Felin. & alij. Deinde ini-

tium ipsius indulti attẽtè considerandum est: nam

iuxta illud solent adiũgi omnia subsequẽtia, vt su-

mitur ex l. vlt. ff. de hæred. instituen. & notat Bart.

l. ambitiosa, C. de decretis ad ordinem faciendis, &

Panor. cap. aduersus de immun. Eccles. num. 2. spe-

ctanda etiam materia subiecta: nam ad illam so-

lent verba accommodari: & propriè consideran-

dum, an sit materia ambitiosa, vel etiam periculo-

sa; ex quo possit sumi occasio ad multiplicandas

lites, vel peccata, nisi verba coarctentur: ac deni-

que circunstātiæ omnes causarum, & personarum

diligenter attendendæ. Nam omnia conferunt adBart. l. ex mi-|litari, ff. de|milit. quem|sequitur A-|zor lib. 5. &|23. q. 2. priui-|legia sunt in-|terpretanda|iuxta condi-|tionem perso-|næ cui conce-|duntur.

significationem verborum, & mentem principis

intelligendam. Quòd si adhuc res fuerit dubia, &

per receptam doctrinam definiri probabiliter non

possit, consulendus est princeps, nisi sit aliquod

periculum in mora, nam tunc prudenti arbitrio

vti licebit, de quo vide Hostien. lib. 5. sum. titulo

de priuilegiis, & quæ Sect. 7. dicimus.

------------------------------------------------------------



SECTIO X.

An priuilegium extendatur extra territorium

concedentis.



DE hoc Nauarr. in consiliis tituli de54

priuileg. consil. 15. in prima impres-

sione, & 16. in 2. & ponit argumenta

pro vtraque parte, nil verò resoluit:

quia tamẽ secũdo loco ponit ea, quæ

suadent partem affirmatiuam, ideò aliqui putant,

illam fuisse mentem Nauarri, quam & sequũtur, vt

Azor lib. 5. ca. 23. q. 6. tamen auctor eiusdem scho-

lij circa illud cōsilium aduertit illud esse imperfe-

ctum, & ipse existimat in eo casu de libris partem

negantem esse probabilem. Hæc quæstio non ha-

bet locum in priuilegiis Pontificiis: nam vsus il-

lorum numquam esse potest extra territorium cō-

cedentis, quia totum mundum complectitur, sed

solùm in priuilegiis aliorum. Dicunt ergo aliqui

recentiores & bene, aut priuilegium datur ad actũ

prohibitum in alterius territorio per propriam

legem vel statutum illius, aut ad actum non sic

prohibitum. In hoc secundo euentu priuilegium

se extendit ad alienum territorium, vt si parochus

habet priuilegium studendi, potest intra vel extra

regnum studere: similiter habent priuilegium ad

eligendum confessorem, potest vbique illum eli-

gere, glos. ca. placuit de pœnit. d. 6. Nauar. & Azor

locis citatis.

  Ratio est, quia priuilegium quasi adhæret per-

sonæ, & cum illa incidit, vt suprà ex iure diximus,

& nihil est, quod tunc impediat vsum eius in ta-

li loco, ergo: Confirmatur, quia licet dare priuile-

giũ sit actus iurisdictionis, tunc tamen iurisdictio

non exercetur in alieno territorio, sed tātùm circa

personam subiectā, & ad quendam vsum, ad quem

impertinens extrinseca, & omninò accidentaria

est existentia in hoc, vel illo loco, sicut suprà dice-

bamus, præceptum personale posse extra propriũ

territorium obligare.


@@

  Addunt, licet iurisdictio inuoluntaria cum stre-

pitu iudicij, seu iudiciali causę cognitione nō pos-

sit exerceri in alieno territorio, vel extra territo-

rium, ff. de iurisdictione omn. iudicum; volunta-

riam tamen posse: vt absolutio à peccatis, & cẽsuris

in foro interno & sine strepitu iudicij, vt est com-

munis iurisperitorum doctrina. Per priuilegium

autem quatenus concedit fauorem, ex ercetur iu-

risdictio voluntaria: nam vsus eius pendet ex vo-

lũtate subiecti, ergo habebit locum extra territo-

rium, si aliud non repugnet. Vnde obiter dicunt, si

vsus & obseruantia priuilegij ex aliis pendeat,

quoad illos non posse priuilegium habere effica-

ciam extra territorium, quia nullus potest lege sua

obligare homines alterius territorij, cùm non

sint ei subditi, sicut nec potest facultatem dare prę-

dicandi in aliena Parochia, vel sacra conferendi

extra diœcesim, iis qui sibi subiecti non sunt. Di-

cunt autem, nisi actus sit prohibitus speciali lege

alterius territorii, quia non obstabit, si sit prohibi-

tus iure communi seu Pontificio: inferior enim

non potest concedere priuilegium contra ius cō-

mune, nisi per modum dispensationis, quæ in

tali casu iustam causam requirit ad suum valorem,

si ergo subditus habeat à suo proprio Prælato hu-

iusmodi priuilegium, vel dispensationem contra

ius commune, poterit sine dubio illo vti extra ter-

ritorium, vt in priuilegio comedendi lacticinia in

quadragesima, vt tenent Naua, & Azor suprà, quia

illud ius non pendet ab hoc, vel illo loco, & in illo

iustè dispensatum est: ergo vbique licet vti illa

dispensatione per se loquendo: itẽ quia in vtroque

loco præceptum illud obligat ex vi eiusdem iuris-

dictionis, & voluntatis scilicet Pontificiæ, in hoc

autem dispensatum est propter potestatem à Pon-

tifice concessam; aliter enim fieri non potuisset:

ergo pro omni loco valet dispẽsatio. Si verò actus

sit prohibitus speciali lege, & statuto alterius ter-

ritorii, non potest quis vti priuilegio sui superio-

ris aduersus tale statutum; nisi accedat consensus

Pręlati alterius territorij tacitus vel expressus: quia

statutum loci obligat aduentus: Prælatus autem

vnius territorij non potest in statuto alterius ter-

ritorij dispensare, cum supremam iurisdictionem

non habeat. Cōfirmatur, quia subditus priuilegia-

tus in alieno territorio existens quoad talem actũ

non se gerit, vt subditus proprij Pręlati, sed reuera

est subiectus Pręlato alieno: ergo non potest vti

priuilegio proprij Pręlati contra leges alieni terri-

torij. Pr. Gran. ait, qui potest in proprio domicilio

non ieiunare, vel edere lacticinia, vel legere libros

pro hibitos, potest vbique, nisi specialiter ab alio

superiori vel principe prohibeatur.

  Vnde in casu de priuilegio legendi libros prohi-56

bitos probabilius existimāt isti, non licere vti illo,

extra territoriũ propriũ, quia prohibitio illa solet

esse specialis in vnoquoque territorio. Est opti-

mum exemplum de priuilegio ferendi arma pro-

hibita per leges regni: nam siquis habens tale pri-

uilegium in vno regno vellet vti illo in alio re-

gno, non permitteretur, quod etiam ex praxi con-

stat, ergo similiter, &c.

  Dices, ergo posset quis vti priuilegio de lacti-

ciniis, vel de non seruando ieiunio, in alieno terri-

torio pro diebus pręceptis ab Ecclesia, & non pro

diebus specialibus illius territorij si qui esset, quod

videtur absurdũ. Negant consequentiam, secundo

moraliter, & secundùm communem vsum quia<-P>

@@0@

@@1@Disput. XVII. Sectio XIII. 457

<-P>quando particularis Episcopus statuit specialem

diẽ ieiunij, non intendit plus obligare quàm obli-

gent communia ieiunia Ecclesiastica: ideo virtute

vult, vt eo modo, quo aliquis est iustè dispensatus

ad Ecclesiastica ieiunia; etiam ad illa specialia esse

intelligatur. Vnde bene Azor, & Nauarrus gene-

raliter docent, dispensatum in ieiunio, vel lactici-

niis in vno territorio, posse vbique vti tali dispen-

satione ac priuilegio.

  Dices, Episcopus non potest excommunicare

subditos suos in alieno territorio, ergo nec dare

potestatem ad legendos libros in alieno territo-

rio prohibitos in proprio. Antecedens proba-

tur, ex cap. 2. de const. in 6. vbi excommunicatio

lata non afficit furem extra eius diœcesim furan-

tem. Respondeo secundùm Azor suprà, si excom-

municatio lata fuit mandato generali latæ senten-

tiæ sine causæ cognitione, comprehendere illum

furem, secus si cum causæ cognitione & strepitu

iudicij.

------------------------------------------------------------

SECTIO XI.

Vtrum priuilegium patri concessum transeat in filios.



REsponder Azor lib. 5. cap. 23. quęst. 9.57

cum Panorm. ca. licet de censibus, &

Cyno l. 2. C. de Epis. & cler. Syluest.

priuilegium qu. 5. priuilegium ali-

quando concedi ratione dignitatis,

siue nobilitatis innatæ: aliquādo ratione muneris,

aliquando causa necessitatis. Si primo modo fuerit

concessum, transfertur in filios: vnde si patri ius

nobilitatis concedatur, nobiles efficiuntur filij.

Secundo modo concessum deriuatur in filios vi-

uente patre. Tertiò modo concessum, in filios non

transit etiam viuente patre: vt si ratione necessi-

tatis fit liber à muneribus, vel tributis personalib.

& extraordinariis, non eo ipso filij eius ab eisdem

liberantur, & ius ciuitatis, quo quis donatur, non

communicatur cum hæredibus, Romanus in sin-

gularib. ex l. libertus, §. patres, ff. ad municipalem.

Sed quid si princeps Titio dicat, immunitatem,

concedo tibi & filiis tuis? Respondet Bart. l. Gal-

lus, §. quā rectè, ff. de lib. & posthu. citatus ab Azor

& Syl. suprà, ea immunitate non gaudere filios vi-

uente patre.

  Sed, quid si Titius concedat Caio ius hauriendi58

aquam, aut deferẽdi ad fundum, vel quò voluerit?

Romanus, quẽ sequitur Syl. sup. respondet, huius-

modi seruitutem cum sit personalis, ad hæredes

minimè transire, vt colligitur, ex l. Lucius ff. de ser-

uit. rustic. prædio. vbi habetur. Quæritur an ex hac

scriptura, do tibi vsum aquæ in domũ tuam, aut vbi-

cúmque volueris, ad hæredes Caij etiam pertineat?


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   155   156   157   158   159   160   161   162   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin