ad finem sic haberi, Si præfati Inno-
centij priuilegium Alexandro fuit in
iudicio præsentatum, & ipse tulit sen-
tentiam contra illud, intelligitur reprobasse: vbi glossa
ait, instrumentũ dicitur reprobatum eo ipso quòd
cùm iudici ostenditur, cōtrarium iudicat, sic etiam
testis reprobatur eo ipso quòd iudex contra eum
iudicat, & quæstio falsi eò ipso intelligitur repro-
bata, quòd iudex contrarium iudicat. Hæc ibi glos.
Pari ratione, si priuilegium in iudicio fuerit Prin-
cipi exhibitum, & nihilominus contrariam sen-
tentiam tulerit, censetur exclusum. Hæc Azor:
quæ tamen solùm procedunt in foro externo,
cui non debemus in conscientia conformari,
si certum sit erroneam sententiam fuisse ex
ignorantia, vel iudicis, aut quia sic iudicauit secũ-
dùm allegata, & probata, non secundùm rei veri-
tatem. Egimus autem hîc de isto modo desitionis,
quia est genus quoddam reuocationis, de qua actũ
est sect. præcedenti. Vide alia, Sect. 14. in 2. modo
reuocandi priuilegium.
------------------------------------------------------------
SECTIO XVI.
Quot modis priuilegium irritum reddatur.
DE hac quæstione glossa, 25. quæst. 2. in79
principio, Syluest. priuilegium, quęst. 10.
Azor lib. 5. ca. 22. qu. 12. qui respondet
multis; primò, si per surreptionem fuerit
impetratum, nimirum quando impetratio falsam
caussam suggerit, ob quam tanquam veram priui-
legium cōceditur, ca. literis de rescriptis. Secundò,
si priuilegium sit contra constitutionem, & de ea
nulla fiat mentio, vt colligi potest ex cap. consti-
tutus de rescriptis. Idem iuris est, si sit contra con-
suetudinem, de qua mentio non fiat, ca. 1. de const.
in 6. idem etiam est, si sit contra sentẽtiam latam,
de qua nulla facta sit mentio, cap. inter dilectos de
fide instrumentorum. Tertiò, si secundum priuile-
gium speciale sit contra primum, aliud speciale
impetratum non valet, si de primo non sit facta
mentio. Vnde primum suam vim retinet. Si verò
in secundo fiat primi mentio, valet secundum, non
primum, cap. cæterum, & cap. cum ordinem de
rescriptis, cap. inter monasterium de sent. & re iu-
dicata. Sed quid, si primum sit generale, & secun-
dum speciale? Respōdeo cum Hostien. quem citat
& sequitur Syl. contra aliquos alios valere secun-
dum, etiam nulla facta mentione priuilegij gene-
ralis, quia speciale priuilegium, & mandatum de-
rogat generali, cap. 1. & ca. pastoralis de rescriptis,
c. studuisti de officio delegati. Et similiter speciale
mandatum, seu priuilegium non tollitur per gene-
rale subsequens, nisi de eo mentionem fecerit, ca.
cum ordinem, ca. abbatem de rescriptis: nam sem-
per species derogat generi, siue præcedat, siue se-
quatur: glossa tamen, ca. 1. de rescriptis, vniuersè
docet, priuilegium primum valere, quoties se-
cundum mentionem non fecerit: & probat, ex ca.
veniens de præscriptionibus. Oppositum docet
Panorm. cap. 1. de rescriptis, num. 14. Itaque sem-
per primum priuilegium, cuius mentio in secun-
do non fit, irritat primum, nisi secundum sit spe-<-P>
@@0@
@@1@464 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>ciale, & primnm generale, vt Sect. 14. in secundo
modo reuocationis vberius explicuimus. Quar-
tò, priuilegium est irritum, quando est contra-
rium priori habenti clausulam, vt reuocari non
possit, nisi facta eius mentione, si in secundo nulla
eius mentio facta est, nec adhibita clausula gene-
ralis non obstantibus quibuscumque aliis priuile-
giis, etiam si eorum mentio fieri, & tenor exprimi
debet.
------------------------------------------------------------
SECTIO XVII.
Quando Reuocatio priuilegij effectum habere
incipiat.
VIdetur enim, statim ac Princeps mu-80
tat voluntatem, & facit reuocatio-
nem, habere suum effectum, quia
effectus reuocationis pendet ex sola
voluntate Principis.
In contrarium est, quia ex hoc multa sequen-
tur incommoda, præsertim si valor actionis pen-
deat ex priuilegio, & maximè si pertineat ad bo-
num animæ, vt in absolutione sacramentali.
Quidam dicunt, si reuocatio fiat per modum1. opinio.
legis, certum est, non habere effectum ante pro-
mulgationem, quia sequitur naturam legis; &
addunt aliqui, statim à die promulgationis habere
effectum, vt Francus cap. ex parte de concessione
præbendæ ex l. vlt. C. de decurionib. lib. 10 ibi,
ex die, quo promulgata est, vires suas obtinente. alij ve-
rò dicunt illam legem potius loqui de concessione
priuilegij, quæ per legem fit. vt ibi Bart. & alij
interpretantur, esse autem fauorabiliorem conces-
sionem quàm reuocationẽ, ideo non posse ex illa
sumi argumẽtum præterquā quòd licet lex dicat à
die promulgationis possit cōmodè intelligi secũ-
dũ alia iura. Quocirca in priuilegiis secularib. seu
ciuilibus seruanda est suprà posita regula, vt reuo-
catio non properetur, nisi post duos menses à die
promulgationis, Bart. supra, & omnes statim refe-
rendi. Probatur, quia nil speciale in hoc disponit
ius ciuile, ergo standum est regulæ generali. Idem
patet ex dictis suprà de lege irritante: est enim
eadem ratio: in canonicis autem seu Apostolicis
priuilegiis quidam requirunt promulgationem
in singulis diœcesibus, Soto. 1. Iust. quæst. 1. art. 4.
Medina 1. 2. quæst. 90. art. 4. post 5. conclusionem:
de quibus sunt qui dicant, non habere funda-
mentum, vt dixere suprà de lege irritante, de qua
eadem est ratio quantum ad hoc. Alij dicunt, à die
quo fit Romæ reuocatio priuilegiorũ, suam amit-
tere vim, & quamuis ignorantes excusantur, ta-
men nullum consequi effectum, qui à priuilegio
pendeat. Sed hoc est nimis rigorosum, & fundari
non potest, & inde sequerentur multa incommo-
da, quæ non est verisimile permitti à Pontificibus,
ex quorum voluntate hoc pendet. Vnde alij di-
cunt, certũ est ad hunc effectum sufficere quidem
vnam promulgationem Romæ factam, requiri
tamen vt minimum ordinarium tempus ad pro-
mulgationem legis requisitum, & ita sentiunt
Panorm. Felin. & alij cap. 2. de const.
Alij verò addunt, etiam post illud tempus non
reuocari priuilegium circa singulas personas, do-<-P>@@
<-P>nec ad earum notitiam veniat reuocatio: ad quod
faciunt multa, quæ adducit Felin. suprà num. 7. &
quod dixit Cardin. consil. 5. de officio deleg. vale-
re gesta per legatum, donec sciat reuocationem, &
quod communiter summistæ dicunt verbo indul-
gentia, non reuocari indulgentiam respectu vnius
cuiuscumq́ue, donec sciat reuocationem: sentit
etiam Anchar. capit. quia cunctis de concessione
præbendæ in 6. & alios refert Suarez, tom. 4. disp.
vlt. Sect. 2. Sed ibi dixit, hoc solùm fundari in qua-
dam pietate, & probabili præsumptione volunta-
tis Pontificis: ideò incertam rem esse, maximè cum
lex irritans habeat suum effectum post sufficiens
tempus promulgationis etiam in ignorante: qua-
propter quoad priuilegia generalia, & perpetua
quæ per modum legis conceduntur, probabilius
censet, sequi quoad hoc conditionem, & modum
legis irritantis ob rationem factam, quāuis proba-
bile existimet quoad effectus, qui pendent ex iu-
risdictione Ecclesiæ, & fiunt bona fide titulo pri-
uilegij, cuius reuocatio inuincibiliter ignoratur,
Ecclesiam supplere iurisdictionem, vt vitentur in-
commoda, quæ possent sequi: nam hoc etiam est
iuri consentaneum iuxta, l. Barbatius, ff. de officio
prætoris. At verò in priuilegiis particularibus, in
quibus publica promulgatio necessaria non est,
valde probabile censet, non reuocari, donec scia-
tur reuocatio ab ipsis priuilegiatis, quia nulla alia
certa regula potest prudenter assignari. Et ad hoc
faciunt, quæ de indulgentiis dixit Suarez eodem
loco.
Azor lib. 5. ca. 12. qu. 7. ait ex communi senten-81
tia priuilegium personæ, si reuocetur à principe,2. opinio.
tunc finiri, cùm reuocatio peruenit ad notitiam
priuilegiarij: pro qua citat Sotum, & Medinam
suprà, quod & ipse approbat. Vnde infert, si quis
priuilegio eligendi confessarium, confessarium
elegit, à quo absolutus est, antequam sciret priui-
legium esse reuocatum, non debere iterum pecca-
ta confiteri, quia confessio fuit valida virtute pri-
uilegij. Hoc tamen, inquit, intelligitur, nisi Prin-
ceps velit priuilegium esse abrogatum statim ab
eo tempore, quo ipse reuocat, vel à certo tempore
elapso, vel ab eo die, quo reuocatio priuilegij fue-
rit publicè promulgata. Addit, reuocatio indul-
gentiarum antequàm veniat in notitiam eorum,
quibus concessæ fuerant, non nocet, Geminianus
capite 1. de concess. præbend. in 6. Syluest indul-
gentia, quæstion. 5. vers. 8. Soto, & Medina
suprà.
Porrò si priuilegium sit concessum vniuersita-
ti, Collegio, vel cuilibet alteri communitati, satis
est, si ipsa communitas certior fiat de reuocatione
priuilegij, non est necesse vt singuli fiant certio-
res. Si Priuilegium datum fuerit prouinciæ, ciui-
tati, parochiæ, vel alteri loco, satis est si reuocatio
promulgetur in prouincia, ciuitate, parochia,
vel loco: etiamsi priuilegium fuerit personale,
communiter corporale, vel personale singu-
lariter, & communiter, satis est, si reuocatio
ita promulgetur, vt nota sit ipsi corpori com-
munitatis, vel ordini, dignitati, vel statui: non
oportet, vt singulis denuntietur. At quando pri-
uilegium est certæ personæ datum singulariter
tantùm, oportet, vt reuocatio ipsi nota sit, & ipsi
nuntietur. Hæc Azor.
@@0@
@@1@Disput. XVII. Sectio XVII. 465
Mihi videtur in his attendendam & potesta-82
tem, & voluntatem Principis, non enim potest3. opin. Au-|thores.
reuocari licitè nec validè priuilegium, eo modo,Attendenda|est voluntas,|& potestas|principis ad|reuocationem|priuilegij.
quo omnibus pensatis cedat in commune detri-
mentum, aut in particulare detrimentum sine vl-
la exigentia boni communis, in quo euentu sim-
pliciter est damnum communitatis, licet non in
singulis, aut multis, aut plurib. eius partibus: Nul-
lam autem potestatem habet simpliciter in dam-
num communitatis. Quando autem attentis om-
nibus circunstantiis non potest licitè, aut validè
reuocare priuilegium, antequàm reuocatio pro-
mulgetut in singulis prouinciis, vel locis, vel an-
tequàm deueniat ad cuiusque notitiam, non est
credendum velle eo modo reuocare, sed quamuis
vellet, reuocatio esset nulla, & quamuis interdum
posset sic reuocare, si minus expediat, non est cre-
dendum id velle, nisi satis se explicet, quia si aliud
non constat moraliter, semper putare debemus id<-P>@@
<-P>velle, quod magis expedit. Hinc reuocatio priui-
uilegij eligendi confessarium non est censenda
valida, nisi innotescat singulis priuilegiatis, vel sal-
tem possit facilè innotescere, quia sic modica ne-
cessitate cogerentur homines priuilegiati eadem
peccata sæpius confiteri, quod esset durissimum:
quæ enim potest esse necessitas ad talem coactio-
nem per priuilegij ignotam, seu non cognoscibi-
lem reuocationem faciendam? Similiter quia nul-
la necessitas esse potest reuocandi indulgentias
validè concessas cùm certis conditionibus, & di-
ligentiis piis obtinendas, & reuocatio per se esset
incommoda, non solùm quia homines indulgen-
tiis priuarentur, sed quia veluti illuderentur spe
indulgentiarum pia opera inutiliter exercentes,
reuocatio esset nulla, nisi singulis innotesceret,
aut communiter posset innotescere: & similiter
de aliis, attenta potestate, & voluntate Principis
iudicandum est.
#(IMAGE)
@@0@
@@1@466
#(IMAGE)
DISPVT. DECIMAOCTAVA,
DE ABROGATIONE SEV REVO-
CATIONE, VNIVS LEGIS PER ALIAM.
#(IMAGE)
Quæstio nonagesimaseptima, de legum mutatione.
Art. 1. Vtrùm lex humana debeat mutari aliquo modo.
Art. 2. Vtrùm semper sit mutanda, quando occurrit aliquid melius.
Art. 3. Vtrùm consuetudo poßit obtinere vim legis.
Art. 4. Vtrùm vsus legis humanæ per dispẽsationem Rectorum immutari debeat.
------------------------------------------------------------
PRÆFATIO.
DE hac re vide D. Thomam,1
& alios, qu. 97. Azor. tom. 1.
lib. 5. cap. 16. & tom. 2. lib.
5. cap. quæst. 4. vsque ad 7.
Vazq. disp. 178. cap. 1.
Nota, mutationem legis
duplicem esse, vnam in qua
totaliter desinit: aliā in qua
ex parte totalis desitio esse potest, vel, quia reddi-
tur iniusta omninò, vel quia toti illi aduersatur cō-
suetudo, aut alia lex, & in his duobus vltimis casi-
bus dicitur abrogari, & reuocari, & de reuocatio-
ne & abrogatione per cōsuetudinem agemus disp.
de consuetudine. Partialis desitio etiam esse po-
test, vel per partialem mutationem naturæ suffi-
cientem ad reddẽdam illam ex parte iniustam, vel
per priuilegium: de quo egi disp. præcedenti; vel
per dispensationem, de qua dicam inferius. Nunc
ergo, solum disserimus de abrogatione legis, quæ
consistit in mutatione eius totali, saltem ex parte
subditorum, ita vt neminem obliget ad id, ad quod
anteà obligabat: si enim solùm restringatur in
ordine ad actus, vel circumstantias aliquas, com-
prehensis tamen omnibus personis non dicitur
dispensari, sed restringi, & in parte abrogari, & re-
uocari. Hæc autem legis mutatio abrogatio dici-
tur, quia olim apud Romanos leges fiebant per
populi rogationem, & tollebantur per abrogatio-
nem: solent autem aliqui distinguere inter irrita-
tionem, & abrogationem legis, sed loquendo de
irritatione consequenti, quod ad nos attinet, per-
inde se habẽt: nam irritatio dicitur, quādo lex tol-
litur authoritate, & volũtate superioris Principis
licet sitposita ab inferiori: abrogatur autẽ quando
ab eodem, vel æquali tollitur: quoad reliqua verò
abrogatio & irritatio non differũt, & in l. deroga-
tur, ff. de regulis iuris, & l. derogatur, 102. ff. de ver.
sig. derogatio distinguitur ab abrogatione: nam
abrogatur lex quando tota tollitur, derogatur ve-
rò legi, quando pars detrahitur per dispensationẽ,
vel priuilegium, de quibus modò non agimus, sed
de abrogatione & reuocatione per aliam legem.
De hac re aliquid etiam habes disputatione 20.
Sect. 1.
@@
------------------------------------------------------------
SECTIO PRIMA.
Vtrum lex humana possit, & debeat aliquando abro-
gari: & an abrogatio facta sine causa valida sit.
DIco primò, legem humanam posse2
abrogari, quia res per quas caussas1. Con.|Res per quas|causas nasci-|tur, per easdẽ|dissoluitur.
nascitur, per easdem dissoluitur, cap.
1. de reg. iur. in 6. oritur verò lex hu-
mana ex voluntate humana: ergo per
humanam volũtatem variari, seu abrogari potest,
siue versetur circa materiam supererogationis, in
quo casu res est euidentior, siue circa materiam
intrinsecè malam prohibendo illam, siue circa in-
trinsecè necessariam ipsam præcipiendo.
Dico secundò, sæpe est vtile, & expediens, le-
gem reuocari, vt docet D. Thomas, quæst. 97. art. 1.
& 2. Vazquez, disp. 178. cap. 1. Valent. dist. 7. qu.
punct. 7. & Aristot. 2. polit. cap. 6. vbi, inquit,
in ciuili ratione non posse omnia ita accuratè
scribi, vt in dies non crescat ciuilis ratio, sicut cæ-
teræ disciplinæ, & Aug. 1. de lib. arb. cap. 6. ait, le-
gem, etiam iustam, posse per tempora iustè muta-
ri, quia mutata Rep. & moribus illius, legem quo-
que mutari necesse est. Innoc. III. in Concilio La-
ter. & refertur cap. non debet, de consang. & affin.
Non debet reprehensibile iudicari, si secundum
varietatem temporum, statuta quoque varientur
humana; præsertim cum vrgens necessitas, vel
euidens vtilitas id exposcit: quoniam ipse Deus ex
iis, quæ in veteri testamento statuerat, quædam
etiam mutauit in nouo. Ratio est, quia vt lex sit
vtilis, iusta, & vera, debet esse in publicam vtilita-
tem consideratis locis, temporibus, & aliis circũ-
stantiis, sed res non manent semper in eodem sta-
tu, ergo leges mutari debent, quod latè confirmat
Couar. cap. alma mater parte 2. initio affirmans, de
hac re nemini dubium esse. Dices, si lex sit noxia,
vel inutilis bono publico, iam ex se desinit esse lex
& obligare: ergo non indiget abrogatione: si au-
tem adhuc manet vtilis, non rectè mutatur: ergo
nũquam oportet leges abrogare. Respōdeo, etiam
cum fit noxia, vel inutilis Reip. abrogari debet,
quia non omnes possunt, nec debent de hoc iudi-
care, & possunt esse variæ sententię, ideo Princeps
debet interponere suā auctoritatem, & legẽ noxiā
aut inutilem abrogare, præsertim si nec ipsi esset<-P>
@@0@
@@1@Disput. XVIII. Sectio I. 467
<-P>perspicuum, omnibus pensatis esse noxiam, & inu-
tilem, eo quòd sæpe contingit, quod vna ratione
est noxium, vel inutile, alia ratione esse bonum, &
vtile. Adde etiā quando lex omnibus pensatis est,
& manifestè iudicatur vtilis, posse licitè abrogari:
quia sicut nos non tenemur semper facere quod
melius est simpliciter, & omnibus pensatis, ita nec
Princeps tenetur ferre, vel conseruare omnes le-
ges, quæ simpliciter, & omnibus pensatis sint vti-
les, maximè si quamuis quęlibet per se esset vtilis,
tamen multitudo earum esset noxia, aut minus
vtilis eo quòd nimis grauaret Remp.
Dico tertiò, reuocare legem sine iusta causa3. Con.
peccatum esse: docet D. Thom. illo art. 2. Valent.
suprà Vazquez, illo cap. 1. Couat. in pract. cap. 31.
Sumitur ex cap. non debet de consang. & affin. &
ex cap. alma mater de sententia excom. in 6. & ex
l. 2. ff. de const. princip. vbi vrgens necessitas, vel
magna vtilitas postulatur. Vnde Cælius, li. 10. lect.
antiq. c. 10. & Rebuf. in proœm. regal. const. glos. 1.
n. 11. lex, quæ Prothei modo formā euariat, neuti-
quam lex dicenda est. Et apud Locrenses qui legis
mutationem petebat, laqueo collo circumducto
id faceret oportebat, & si visum non esset muta-
tionem fieri, laqueo protinus strangulabatur: vt
refert Ferra. §. sed naturalia, instit. de iure nat.
Ratio verò est, quia frequẽti mutatione vilescere
solent leges, & legislatores, & multa incommoda
sequi in subditis, qui in futurum multa habent di-
sposita, & præparata iuxta leges ipsas, quæ pereũt,
si leges mutentur, vt verbi gratia, si nunc vno bre-
uiario, nunc alio officium dicere cogamur, fiunt
magni sumptus in emendis breuiariis: & sic de si-
milibus, & præsertim hoc accidit in legibus, quæ
circa contractus versantur, & in pragmaticis ve-
stium. Deinde quia postquam leges consuetudine
firmatæ sunt, non facile est ab illis recedere, quiaConsuetudo|vertitur in na|turam.
consuetudo vertitur in naturam, & ideo leges de-
bent moribus, & cōsuetudinibus honestis esse ac-
commodatæ quantùm fieri possit. Deinde sicut lex
non debet poni nisi ob cōmune bonum, ita expe-
dit, vt propter illud solùm reuocetur, quia vterq;
est actus publicæ potestatis, & iurisdictionis, quæ
ad commune bonum ordinatur: præterea vel lex
erat rationabilis, & vtilis, & in eodem statu per-
manebat, vel non; si primum, irrationabiliter,
aut minus rationabiliter tollitur: quia ablatio illa
est contra commune bonum, vel minus consan-
tanea illi. Si secundum, iam intercedit causa iusta
ad legem tollendam: loquimur autem de causa
vera, vel existimata: non enim semper legislator
veras causas legis ponendæ vel auferendæ asse-
quitur propter imperfectionem intellectus hu-
mani.
Causa iusta est, si lex potiùs afferat damnum,
quàm vtilitatem, vt declarat lex 8. tit. 1. partit. 1.
Nam si lex, inquit, boni & mali causa sit, sed maioris
mali, quàm boni, curandum est, vt ille mali excessus tol-
latur: si verò id fieri nequeat, abroganda lex est: vt si
malum sit violari à pluribus, auferri debet malum hoc
punitione, aut alia ratione: sed si excessus mali remoueri
non possit, reuocanda erit lex. Addit autem Sotus 1.
Iust. quæst. 7. ar. 1. summum Pontificem errare non
posse in abrogandis legibus canonicis sine iusta
causa, quando leges illæ necessariæ sunt populo
Christiano, quia non potest errare in iis, quæ ad
fidem, vel mores pertinent, quod est piè & prudẽ-
ter dictum quantùm ad leges quasi fundamenta-<-P>@@
<-P>les, & maximè necessarias, & simpliciter errare nō
potest in ferendis legibus eas sua definitione ap-
probando, aut reprobando: potest tamen aliquan-
do esse excessus in multitudine legum, quia hoc
pendet ex prudentia humana in particulari iudi-
cāte, & similiter posset lex aliqua inutilis, & noxia
poni, & vtilis tolli, & numerus legum nimis di-
minui: numquam tamen Deus permittit id fieri cũ
notabili Ecclesiæ detrimento.
Quartò dico, reuocationem legis humanæ etiāsi3
Dostları ilə paylaş: |