Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə164/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   160   161   162   163   164   165   166   167   ...   250

ria legis, vt etiam attigit Tiraq. præfatione illa, nu.

69. & Franciscus Pissanus tract. de statuto exclu-

dente fœminas num. 91.

------------------------------------------------------------



SECTIO VII.

An ius gentium abrogari possit.



DE hac re vide dicta disp. 2. Sect. 3. ad fi-16

nem, & disp. 20. Sect. 3. diffic. 1. modò

enim nihil addendum occurrit, nec

dicta repetere libet.


@@0@

@@1@471

#(IMAGE)


DISPVT. DECIMANONA,

DE CONSVETVDINE, QVANDO ET

QVA RATIONE VIM LEGIS OBTINEAT.

#(IMAGE)



------------------------------------------------------------

PRÆFATIO.


Agvnt de consuetudine1

D. Thomas, quæst. 97. art.

3. & eius interpretes ibi,

Valentia disp. 7. quæst. 5.

puncto 8. Azor lib. 5. cap.

17. 18. 19. Summistę verbo

consuetudo, Iurisperiti in

decretalibus tit. de consue-

tudine, & l. de quibus ff. de legibus, & in Rubrica,

C. quæ sit longa consuetudo. Rochus Curtius tra-

ctatum edidit de consuetudine super cap. vlt. de

consuetudine, Vazq. hîc disp. 177. Sayrus lib, 3. ca.

11. Sebastian. Medicis lib. de legibus part. 2. qu. 13.

------------------------------------------------------------



SECTIO PRIMA.

Quid sit vsus, consuetudo, Forus, præscriptio

& Stylus.



DE tribus prioribus tractat Alphonsus

Hispaniæ Rex titulo 2. partita 11. &2

in l. 1. definit vsum hoc modo: VsusDe nomine|fori vide disp.|10. Sect. in|prin. & ar. 1.

est id, quod nascitur ex iis rebus, quas

aliquis facit, aut dicit longo, aut continuo

tempore: & vt optimè notauit Gregorius Lopez,

in proœmio illius tituli, vsus propriè est quid fa-

cti, nempè alicuius dicti, aut facti continua repe-

titio: videtur autem vsus idem esse quod mos, &

quid distinctum à consuetudine, quod tribuunt

aliqui Driedoni, 1. de libertate Christiana cap. 10.

& probāt ex Isidor. 5. etymolog. c. 3. vbi & pro hac

& contra hanc opinionem facit: ait enim, Mos est



vetustate probata consuetudo, siue lex non scripta; nā lex

à legendo vocata, quia scripta est. Mos autem longa cō-

suetudo est de moribus tantummodo tracta. Consuetudo

autem est ius quoddam moribus institutum, quod pro

lege suscipitur, cum deficit lex; nec differt scriptura an

ratione consistat, quando & ratio legem commendat, &

infrà, vocata autem cōsuetudo, quia in communi vsu est.

Similia habet Isidor 2. etymol. cap. 10. imò & Ter-

tul. de corona milit. cap. 4. & referuntur à Gratiano

cap. lex, cap. Mos, cap. consuetudo d. 1. in eis autem

nonnulla cōtradictio videtur; nam interdum dicit

morem esse consuetudinem, & cōsuetudinem esse

morem: interdũ verò consuetudinem à more, vel

moribus trahi, ac proinde esse moris effectũ. Et si-

militer indicat esse effectũ vsus, ex quo inferri po-

terit, vsum, & morem idem esse circulus etiam vi-

detur committi, dum dicitur mos trahi de mori-

bus. Porrò Alphonsus, titulo cit. l. 4. hoc modo cō-

suetudinem definit: consuetudo est ius non scriptum,



quod ex longo, & continuo vsu ortum est. Alij consue-

tudinem, quæ species iuris est, & vim legis habet,

sic definiunt: est voluntas populi rebus ipsis, & factis

declarata: tacitus consensus omnium, l. de quibus, ff. de<-P>@@

<-P>legibus, ius ex non scripto descendens; tacita ciuium cō-

uentio: ius scripto non comprehensum, l. sed & ea, & l.

seq. ff. eodem titulo; quas definitiones tradit Para-

dulphus Prateius in lexico iuris, verbo cōsuetudo.

  Sed credo, nullam harũ definitionum exactam,3

aut quidditatiuam esse, pręsertim illas, quæ cōsue-

tudinem definiunt tātùm per hoc, quòd sit ius non

scriptum: nam superius cum de conditionibus ad

essentiam legis requisitis ageremus, diximus, le-

gem, etiam vt à consuetudine distinguitur, ius non

scriptum esse posse: & è contra, etiamsi consuetu-

do sit per scripturam notata: consuetudo erit

vim habens legis, quamuis voluntas obligan-

gandi profecta ab eo, qui obligare potest, si scripto

promulgetur, non erit ius consuetudinis, sed veræ

legis distinctæ contra consuetudinem: quare ego

sic definirem cōsuetudinem, quæ est iuris species,

est tacita obligandi voluntas ab eo profecta, qui

obligare potest, vsu tantùm, & more vtentium ex-

pressa. Non dixi, à populo profecta, quia multi ar-

bitrātur, cōsuetudinem nũquam habere vim obli-

gandi ex voluntate populi subiecti, sed superioris,

vt regis vel Papæ, &c. quod posteà examinabitur.

Et hæc definitio magna ex parte consonat cũ legi-

bus citatis, & eadem in re erit cum ista: est mos, &

vsus voluntatem tacitam obligandi exprimẽs, aut

continens eius, qui obligare potest, siue is populus

sit siue superior populi.

  Mos autem aliquando sumitur, pro ipso vsu4

actuali, & frequenti, simili ac continuata repeti-

tione aliquorum actuum etiam brutorum, licet

strictius loquendo, solum dicatur in homine, vt

Psal. 67. qui habitare facit vnius moris in domino. Ali-

quando sumitur mos pro iure, quod ex illa repe-

titione actuum resultat. Aliquando verò sumitur

pro habitu ex repetitis actibus resultante: aliquādo

aliis modis, vt videre licet apud D. Thomam qu.

56. art. 1. & 3. d. 23. Syl. & alios verbo consuetudo,

Bart. l. de quibus, ff. de legibus, fusè notauimus to.

præced. tract. 1. & 7. circa qu. 1. & 18. cum de fine,

& bonitate humanorum actuum dissereremus, &

in hoc tom. tract. 11. circa quæst. 56. cum de virt.

moralibus ageretur: in vsitatiori autem apud Lati-

nos acceptione, mos est consuetudo longa: actus

verò particulares seorsum sumpti non appellantur

consuetudines. Hinc defenditur, prima definitio:

nam mos propriè sumptus non est quæuis con-

suetudo, sed longa, & trahitur de moribus, id est,

actibus moralibus, seu liberis.

  Porrò Alphonsus in illa l. 4. triplex genus con-

suetudinis constituit. Primum est circa rem ali-

quam peculiarem, siue ea sit persona, siue locus.

Secundum circa vtrumque: Tertium circa facta

hominum. Sed duo priora genera ad hoc tertium

reduci possunt: nam consuetudo circa locum, vel<-P>

@@0@

@@1@472 Quæst. XCVII. Tract. XIV.



<-P>personam in aliquo facto hominum circa locum,

vel personam cerni debet. illud ius quod Hispa-

ni Latinè, forum, vulganter autem, fuero, vocant, ita

definitur ab Alphonso titulo cit. l. 7. vt in se inclu-

dat vsum & cōsuetudinem, vsum quidem tanquā

id, ex quo natum est: consuetudinem autem, non

quia ex illa oriatur, sed quia forus est genus quod-

dam consuetudinis, & iuris non scripti. Differunt

autem consuetudo, & forus, vt in eadem, l. 7. dici-

tur, primò, quia vsus, & consuetudo versari possũt

circa rem particularem, & locũ: at verò forus de-

bet esse generalis circa omnia. Secundò differunt,

quia forus est ius cōsuetudine sola, & vsu firmatũ,

de iis solũ rebus, de quib. in tribunalibus iudican-

dũ est: consuetudo autem potest esse de aliis rebus.

  Vnde colligit Rex ille, forum debere esse ma-5

gis manifestum, quàm vsus, & consuetudo: non

quia vsus, & consuetudo non debeant esse ma-

nifesti, sed quia aliqua consuetudo eò quòd par-

ticularis sit, non sit omnibus, ac simpliciter ita ma-

nifesta. Appellatur autem forus, quia ad forum,

quod est locus maximè publicus, pertineat. Ex

quibus sequitur; forum non ita differre à consue-Quid forus.

tudine, quasi nullomodò consuetudo sit: nam &

ius, quod nascitur ex vsu communi circa res in tri-

bunalibus iudicandas, consuetudo dicitur, & ita

appel latur ab Alphonso in illa l. 4. Sed differunt,

quia forus propriè dictus de quo agitur, in l. 7. est

ius quoddam vniuersale, ortum ex vsu ad dicen-

dam sententiam accommodato: at verò consuetu-

do latiùs patet: potest enim esse consuetudo pe-

culiaris circa rem, vel personam, vel vtrumque, vel

circa facta hominum: & hæc potest esse ad tollen-

dum ius scriptum. Et licet aliquando habeat vim

legis, & possit obligare ad faciendum; est tamen

particularis in aliquo oppido, aut ciuitate: & tunc

non dicitur forus absolutè, sed forus municipalis;

vt notat Gregor. Lopez, l. 7. tit. 2. partita 1. glossa 3.

Tertiò, differunt forus & consuetudo, vt notauit

Burgos de Paz, ad 1. l. Tauri. num. 385. quòd forus

scribitur, & ita in Hispania sunt multæ leges scri-

ptæ, quas appellamus leges fori: consuetudo au-

tem non solet scribi; tametsi contingat, aliquando

scribi. Cum autem dicimus, forum scribi, non in-

tendimus esse ius scriptum traditum à Principe,

quod in scriptis tradi solet, sed intendimus esse ius

ortum solùm ex vsu, & posteà in scripturam reda-

ctum, eaque de caussa dixit Alphon. dicta l. 4. con-

suetudinem esse ius non scriptum; quod etiam di-

citur in l. de quibus, ff. de legibus: & in aliis iuri-

bus relatis: id autem non dixit Alphon. illa l. 7. de

foro. Alias significationes habet forusapud Iuri-

speritos, quas referũt Albericus, & Prateius in di-

ctionariis suis iuris, verbo forus, & Hotomanus in

commentario iuris eodem verbo: quæ instituto

nostro non deseruiunt.

  Ex superioribus colligere etiam possumus dis-6

crimen inter consuetudinem & præscriptionem,

de qua re tractat Ioannes Matienzo, l. 1. glossa 6. n.

3. tit. 7. lib. 5. nouæ collectionis, & Molina, lib. 2.

de primogeniis Hispan. ca. 6. nu. 10. & 11. Panorm.

& Rochus de Curtis, ca. vlt. de consuetudine, Frā-

cisc. Belbus de præscript. parte 1. quæst. 10. Couarr.

regula possessor, parte 2. §. 3. num. 2. Aymon Sabel-

lian. de antiquit. temporis parte 4. in principio,

Azor tom. 1. lib. 5. cap. 18. quæst. vlt. Omissis verò

aliis differentiis, quas congerit Aymon, tres potis-

simum assignant Matienzo, Azor, & Couarruuias.<-P>@@



<-P>Prima est, quòd consuetudo ex communi vsu ius

constituit non scriptum commune omnibus ali-Discrimen in-|ter consuetu-|dinem & præ-|scriptionem.

cuius prouinciæ, aut oppidi: præscriptio autem ius

constituit priuatum alicuius, & contra aliquem

determinatè: quare præscriptio est in priuatam

vtilitatem, consuetudo autem in communem.

  Ex qua differentia colligit Couarr. præscriptio-7

nem esse appellandam cùm communitas contra

personam aliquid acquirit ex longo vsu: & contra

si certa persona contra vniuersitatem acquirat,

quia vtroque modo præscriptio est in damnum,

aut vtilitatem priuatam. Addunt, si vniuersitas ad-

uersus aliam vniuersitatem acquirat ius pascendi

ex longo vsu, non esse appellandam consuetudi-

nem, sed præscriptionem: si verò vsu promiscuo

duarum ciuitatum introductum fuerit, vt vtrius-

que pascua absque vlla differentia communia sint,

existimat Couarruuias, non esse dicendam præ-

scriptionem, sed consuetudinem. Hæc verò nulla

ratione probat. Secundam differentiam inter con-

suetudinem & præscriptionem adducit Matienzo,

quia consuetudo est communis, & generalis non

solùm respectu personarum, de quarum commo-

do, & incommodo agitur: sed etiam respectu

rerum: præscriptio autem est particularis tam

respectu rerum, quàm personarum.

  Tertia differẽtia, quàm idem author constituit,8

est, quia pręscriptione vni aliquid acquiritur, & al-

teri aufertur, consuetudine autem vni acquiritur;

& alteri non aufertur: & hac de causa Couarr. &

Aymon probant sententiam eorum, qui asserunt,

communitatem aduersus priuatam personam, &

priuatam personam aduersus communitatem, &

vnam communitatem aduersus aliam præscribere

potius, quàm inducere consuetudinem.

  Et secundùm hanc sententiam dicendum esset,

quando inter duas communitates pascua promis-

cuo vsu fiunt communia, potius esse præscriptio-

nem, quàm consuetudinem: quia etiam, in hoc ca-

su vni acquiritur, & alteri aufertur, & è contra.

  Aliqui tamen Theologi iuniores existimāt, non9

rectè assignari hanc differentiam inter præscri-

ptionem & consuetudinem: cum solùm differant

sicut genus & species, sicut commune & particu-

lare: omnis enim præscriptio est consuetudo orta

ex vsu; non tamen omnis consuetudo est præscri-

ptio. Et si attendamus (inquiunt) doctrinam legis

4. tit. 2. partita 1. manifestè ibi assignatur differen-

tia inter omnia genera consuetudinis. Primum est

circa rem aliquam certam, siue ea locus sit, siue

persona, &c. Secundum est circa certam personam

& locum, aut aliam rem simul. Tertium est circa

facta hominum. Duo priora genera cōsuetudines

habent rationem præscriptionis, quibus aliquis

præscribit ius in rem aliquam, videlicet in locum

vel in personam, vel in personam & locum: su-

mitur autem ius introductum ex huiusmodi con-

suetudine non pro lege, & præcepto, sed pro fa-

cultate aliqua, sicut dicere solemus, nos habere ius

ad hæreditatem aliquam, vel ad fundum, vel ad

personam. Tertium verò genus consuetudinis,

quod est circa facta, non habet vim præscriptio-

nis, sed dicitur ius non scriptum, quod aliquando

potest habere vim præcepti, vt quando est con-

suetudo ieiunandi, vel audiendi Missam tali die.

Dicunt autem aliquando posse habere vim præ-

cepti, quia aliquando hæc consuetudo tantùm est

facultas liberè operandi absque cōtractione legis:<-P>

@@0@

@@1@Disput. XIX. Sectio II. 473



<-P>quando videlicet consuetudo introducitur contra

legem, vt consuetudo non ieiunandi contra præ-

ceptum Ecclesiasticum. Quocirca cum lex 4. tit.

secundo partita 1. definiens consuetudinem, in-

quit esse ius scriptum: non sumitur ius pro præ-

cepto, sed pro facultate in communi: quare si

communitas ex consuetudine solueret decimas

aliquas, consuetudo hæc non habet vim legis, sed

vim præscriptionis cōtra ipsam: nam quamuis ha-

beret obligationem soluendi decimas, tamen hæc

obligatio proueniret ex aliqua iuris præscriptio-

ne contra ipsam communitatem: & eodem modo

si consuetudine introduceretur aliquod genus ve-

ctigalis. Et è contra si aliqua communitas cōsue-

tudine eximeretur à solutione decimarum, vel ve-

ctigalis, hæc consuetudo non haberet vim legis,

sed præscriptionis. Ex qua doctrina colligunt, de-

ceptos esse Iurisperitos suprà allegatos, assignātes

discrimen inter consuetudinem, & præscriptio-

nem, tanquàm essent omninò diuersa, & non po-

tius se haberent tanquàm commune & particula-

re. Quod si nomine consuetudinis Iurisperiti ci-

tati intelligũt consuetudinem circa facta hominũ,

non circa res, personas, aut loca, quæ sanè consue-

tudo habere potest vim legis non scriptæ, falsò di-

xit Couar. consuetudinem esse potius quàm præ-

scriptionem in eo casu, quo vsu promiscuo com-

munia fierẽt pascua diuersarum ciuitatum: si qui-

dem in hoc casu non esset consuetudo circa facta

hominum, sed circa rem.

  Est autem notanda differentia inter consuetu-10

dinem, quæ habet vim legis, & versatur tantùm

circa facta hominũ, & consuetudinem circa locũ,

& personam aut rem; quæ tantùm habet vim præ-

scriptionis, quia non eodem modo introducitur

præscriptio & consuetudo, quæ habet vim legis.

Hæc Theologi illi, quorum opinio mihi non pro-

batur, quia falsum est, omnem præscriptionem

esse consuetudinem: nam ex sola possessione bonæ

fidei per aliquod tempus, præscribimus rem, vel

personam sine vlla repetitione actuum, seu con-

suetudine: item omnis consuetudo, vt vim legis

habeat, debet esse præscripta, vt statim videbimus:

ergo omnis consuetudo, de qua in præsenti loqui-

mur, est præscriptio. Deinde falsum est, consuetu-

dinem, qua præscribimus, ius aliquod in locum,

personam, vel aliam rem non esse propriè legem:

nam licet per illam nos non ligemur, ligantur ta-

men alii, contra quos præscribimus: ergo verè est

lex. Et idem est, quando ex consuetudine tenemur

soluere decimas, vel vectigal: licet enim respectu

regis, vel Ecclesię non habeat rationem legis, quia

ipsos nō ligat, tamen respectu nostri, qui ligamur,

verè habet rationem legis, quod tamen intellige,

si obligatio est cōmunis & perpetua: alioqui enim

licet præscriptio ex frequentatione actuum oria-Præscriptio|oritur ex fre-|quentatione|actuum.

tur, & aliquos obliget, vim legis non habebit, nec

erit species iuris: quia iam diximus suprà, de ratio-

ne legis, vel iuris, vt legem imitatur, & vim eius

continet, esse quod sit præceptum commune, &

perpetuum. Deinde falsum est, quod Theologi illi

dicebant, cùm Alphonsus dixit, cōsuetudinem esse

ius non scriptum, sumpsisse ius, non pro lege qua-

dam formali, vel virtuali, sed pro facultate aliqua:

nam cōstat illum loqui ad imitationem Isidori, &

aliorum Iurisperitorum, qui quando dicunt, con-

suetudinem esse ius non scriptum, loquũtur de iu-

re, quod sit lex virtualis: hoc enim sensu dicunt,<-P>@@



<-P>consuetudinem esse speciem iuris, cōdistinguunt-

q́ue illi iuri scripto, seu legi formali. Falsum item

est, quod dicunt, quando ex consuetudine teneor

ieiunare, non esse præscriptionem: nam licet ego

non præscribam contra me, tamen Deus, & supe-

riores contra me præscribent, quia possunt me pu-

nire, si ieiunium omitto.

  Vltimo de stylo, dico esse modum procedendo11

in causis, & negotiis, vt docet Bart. l. de quibus, ff.Stylus quid.

de legibus, Rochus de Curtis tract. de consuetud.

num. 33. Burgos l. 1. Taurin. num. 200. & in nostro

regno sunt leges styli, quamuis iam in desuetudi-

nem abiisse dicant aliqui eiusdem regni Doctores,

vt refert Vazquez, disp. cit. cap. 1.


------------------------------------------------------------



SECTIO II.

Quotuplex sit consuetudo.



REspondeo cum Azor lib. 5. ca. 17. qu.12

2. tom. 1. & cum Panorm. cap. fin. de

consuet. Bart. l. de quibus ff. de legi-

bus, & cum aliis communiter, quòd

consuetudo est triplex: vna secũdùmConsuetudo|triplex.

legem, alia contra legem, tertia præter, vel vltra

legem. Agimus modò de lege humana, sed obiter

dicemus de aliis. Consuetudo secundùm legem

naturalem optima est, sed non introducit nouam

legem, quia non fit ea intentione, sed animo ser-

uandi legem naturalem: potest tamen interpretari

legem naturæ, si sit à prudentibus, sapientibus, &

studiosis viris probata. Consuetudo autem contra

legem naturæ potius est corruptela, vt iura lo-

quuntur, vnde nec introducere, nec reuocare le-

gem potest, D. Thomas, quæst. 97. art. 3. ad 1. sic in-

telligitur, cap. si consuetudo cap. quæ contra mo-

res cum similibus d. 8. nullo tempore firmatur, au-

thentico vt nulli iudicum, &c. collat. 9. §. 1.

  Ratio est, quia lex naturæ est immutabilis, &

actus illi habent inseparabilem malitiam, vnde

non possũt sub obligationem cadere. Aliqui idem

absolutè dicũt de consuetudine contraria iuri gẽ-

tium, quia censent omne ius gentium esse verè, &

propriè naturale: sed qui ponunt omne, vel ali-

quod ius gentium esse naturale, dicunt non repu-

gnare simpliciter aliquid de iure gentium per cō-

suetudinem abrogari, quia nō est intrinsecè malũ.

Exemplum afferri solet ex glossa ex l. si locus, ff.

quemadmodum seruitus amittatur: nam de iureDe iure gen-|tium est, vt|nullus priue-|tur possessione|sua, nisi solu-|to pretio.

gentium est, vt nullus priuetur possessione sua etiā

ad publicam vtilitatem, nisi soluto pretio: tamen

consuetudine introduci potest, vt sine pretio tol-

latur. Quod exemplum aliqui negant, vt alij putāt

sine causa, quia consuetudo inducere potest mo-

dum & conditionem dominij, atque adeò quòd

dominia particularia includant illam conditio-

nem, & quasi seruitutem respectu boni publici: sed

certè exẽplum non est ad rem: nam si attentè con-

sideretur, per illam consuetudinem non deroga-

tur alicui legi formaliter loquendo: sed fit muta-

tio in materia legis, quomodò etiam in lege natu-

rali potest fieri mutatio, vt patet in præscriptio-

ne & similibus. Similiter non est accommoda-

tum exemplum in consuetudine negante transi-

tum per vias publicas, quia hîc etiam esset muta-

tio materiæ, nimirum quia homines renuntiarent

iuri naturali, quod habent transeundi innoxiè vias<-P>

@@0@

@@1@474 Quæst. XCVI. Tract. XIX.



<-P>publicas. Facta est consensu gentium diuisio do-

miniorum cum illa cōditione, quam telaxare om-

nes aliis possunt, & vna natione, aut prouincia re-

laxante, non censentur aliæ relaxare: vnde tunc in-

iustè negaretur illis innoxius transitus, idem esset

de oppidis, vel personis eiusdem prouinciæ, nisi

auctoritate superioris consuetudo in prouincia

aliqua id efficeret.

  Magis accomodatum exemplum aliqui esse pu-

tant de seruitute captiuotũ in bello, quę iure gen-

tium introducta est, & per cōsuetudinem tolli po-

test, & idem dicunt de dominiorum diuisione: sed

modò de legibus agimus, diuisio autem dominio-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   160   161   162   163   164   165   166   167   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin