suetudinem longam habere auctoritatem contra
legem, vtique ex vi prioris legis, vel expressi con-
sensus præcedentis alicuius Principis, qui tribuere
potuerit, & voluerit vim illam, & auctoritatem,
quam aliunde habere non poterat. At quando cō-
suetudo abrogat legem ex vi taciti, vel expressi
consensus Principis præsentis, non dicitur propriè
consuetudo auctoritatem habere ad abrogandam
legem: quia solum est occasio, qua inductus Prin-
ceps interdum legem abrogat; interdum non. Tā-
tùm ergo dicitur habere auctoritatem ad abro-
gandam legem, quando sine vllo consensu Prin-
cipis præsentis illam tollit: quod est verè præscri-
bere: ergo ex isto textu colligitur vera præscriptio
in legem: & ideò subiungitur, consuetudinem præiu-
dicare iuri positiuo, si fuerit rationabilis, & legitimè
præscripta: idest, si habeat conditiones, quas leges
præscriptionis requirunt; cum hæc sit vera præ-
scriptio.
Vnde etiā patet, ante istam legem esse cōcessam35
præscriptionẽ per alia iura, vt insinuat Rosell. sup.
nimirũ per alias leges scriptas, vel non scriptas, seu
per traditiones sine scriptura: quia nimirũ Princi-
pes voluerũt, & verbis, vel aliis signis expresserũt,
se velle, vt præscriptio curreret contra leges, sicut
contra alia. Vnde sicut contra alia iura Ecclesiasti-
ca non valet præscriptio, nisi quadraginta annorũ:
ita nec contra leges Ecclesiasticas. Imò lex Eccle-
siastica, quæ ait, contra res immobiles, & iura Ec-
clesiæ non præscribi, nisi quadraginta annis, com-
prehendit leges Ecclesiasticas; cum sint quædam
Ecclesiastica iura.
Rectè igitur omnes ferè Doctores, Iurisperiti
& Theologi ex textu cit. probant, dari veram prę-
scriptionem contra legem etiam Ecclesiasticam.
Quod bene etiam probant ex cap. 3. de consuet. in
6. vbi dicitur, non esse reprobandam consuetudi-
nem, quam allegabat quidem Episcopus in corri-
gendis suis subditis canonicis sine consensu Capi-
tuli, si esset legitimè præscripta: quæ consuetudo
erat contra legem Ecclesiasticam, ex qua Episcopi
tenebantur, in correctione Canonicorum consen-
sum Capituli habere: ergo sermo ibi est de vera
præscriptione contra legem Ecclesiasticam. Item
consuetudinem in rebus, seu negotiis Ecclesiasti-
cis præscribere, constat ex ca. Cumana de electio.
ibi, non constituit eis de iure competere, vel de consuetu-
dine iam præscripta, & cap. cum Ecclesia de causa
possess. & proprietatis, ibi, vsque ad præscriptionem
legitimam.
Speciatim verò contra legem ciuilem dari ve-<-P>@@36
<-P>ram præscriptionem iure ciuili, colligitur ex illo
cap. fin. de consuetud. Vbi Pontifex generatim di-
cit, cōsuetudine rationabili, & legitimè præscripta
derogari iuri positiuo: vbi Pontifex indefinitè lo-
quitur de iure positiuo: ergo etiam ciuile compre-
hendit. Quod manifestiùs constat, quoniam addu-
cit l. consuetudinis, C. quæ sit longa consuetudo:
quę sic habet. Consuetudinis, vsusque longæuæ non vi-
lis auctoritas est: verùm non vsque adeò sui valitura
momento, vt aut rationem vincat, aut legem. Vbi glos.
meritò dubitat, quia videtur finis huius legis con-
trarius principio, nam si non est vilis auctoritas
consuetudinis: ergo vincit legem, sed in fine dici-
tur contrarium. Respondet Glossa, Ad quæ dicunt
quidam, vt respond. quod loquatur primò in genere: po-
steà in specie negetur: & sic derogat in parte, & non ab-
rogat, quod est in totum, vt ff. de verb. sign. l. derogare.
Vnde versus, est genus in primo, species seruatur in imo.
Alij intelligunt principium de ea, quæ est secundum le-
gem: finem verò de ea, quæ est contra. Tu dit secundum
Ioan. quòd consuetudo vincit legem, siue sit generalis, &
tunc generaliter: siue specialis, & tunc specialiter: & sic
non est vilis auctoritas: non autem specialis vincit ge-
neralem: & hoc subiicit, non vsque adeò &c. Omitto
alias huius legis interpretationes, quas eadem
glossa posteà refert, de quibus inferiùs dicam. Po-
tissimum autem probatur sententia nostra ex l. de
quibus, l. diuturna, l. sed & ea, quæ, l. imò, & l. si de
interpretatione, l. nam Imperator, & l. ergo, ff. de
legibus. Vbi dicitur, consuetudinem habere vim
legis, & pro lege esse habendam, & abrogare prio-
rem legem, nimirum sicut lex posterior abrogat
priorem contrariam. Idem habetur. l. 1. & l. fin. C.
quæ sit longa consuetudo: sed hoc reuera est, con-
suetudinem præscribere contra legem sibi contra-
riam: ergo in iure ciuili datur vera præscriptio cō-
tra leges.
Obserua autem, quòd licet Cynus, & Angelus37
post Petrum Ancharanum dixerint, consuerudi-
nem non debere dici præscriptam: quia non præ-
scribitur ius disponens seu habens vim legis, sed
ius ad aliquid faciendum, quale est dominium ali-
cuius rei: tamen Panormitanus hoc reprobat cap.
fin. de consue. vbi textus cōsuetudinem vocat, prę-
scriptam. Et non est sensus quòd ipsa præscriba-
tur, vel quòd præscribat aliquod dominium: sed
quòd vim habeat ad abrogandam legem, & ipsam
abroget, si duret tempore requisito ad pręscriptio-
nem. Addit Panormitanus, in iure canonico fieri
mentionem consuetudinis præscriptæ, & non in
ciuili: quia consuetudo in iure ciuili non habebat
vim ex lege aliqua concedente præscriptionem:
sed auctoritate populi, qui poterat legem conde-
re, & abrogare. Idem docuit Syluester verbo con-
suetudo, quæst. 6. num. 10 vbi idem attigit Armill.
nu. 5. Sed nihil obstare video, quominus ipse po-
pulus de ea re legem statuerit scriptam, aut non
scriptam: & quidquid sit de hoc, tamen posteà ipse
populus omnem potestatem condendi leges à se
abdicauit, & in Principem trāstulit: & tunc saltem
ex lege eiusdem Principis introducta est præscri-
ptio per consuetudinem sine auctoritate populi
consentientis. Et quamuis hoc nomen præscri-
ptionis attributum consuetudini, non inueniatur
in iure Romano: tamen reipsa in eo habetur, vt ait
Azor lib. 5. cap. 17. quæst. 7. in fine cum Rocho de
Curtis tract. de consuetud. super cap. fin. de con-
suet. §. glossa finalis, allegante Bartolum, & Baldũ,<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIX. Sectio IIII. 481
<-P>qui l. de quibus, ff. de legibus, num. 27. dixit, præ-
scriptionem esse de essentia consuetudinis, scilicet
vt vim habet legis. Vbi etiam nota, quòd cum cō-
suetudo non est contra legem, non ita propriè di-
citur præscribere, quia illa nihil iuris acquirimus:
& multominus quādo lex abrogatur ex noua vo-
luntate Principis videntis consuetudinem, & inde
occasionem sumentis abrogandi legem. Ad quod
est impertinens, vt diximus, quòd consuetudo sit
decem, vel viginti annorum: secus ad veram præ-
scriptionem, quam quidem omnes Iurisperiti po-
nunt in l. ciuili, & manifestè colligitur ex legi-
bus citatis petentibus longitudinem, & diuturni-
tatem in consuetudine, vt vim habeat, scilicet se-
cluso præsenti consensu tacito, vel expresso Prin-
cipis, hoc ipso quòd non resistat, quia vim habet
ex consensu antecessoris, vel antecessorum, qui
præscriptionem contecesserunt.
Vnde rectè Antonin. 1. part. tit. 16. cap. vnico §.
2. ait, consuetudine posse abrogari legem absque
scientia, & consensu Principis: quod etiam tenet
Conradus, hîc quæst. 97. art. 3. & Panormitanus c.
fin. de consuetud. citans alios, & probans, vt refe-
remus sect. 6. & idem cum Panormitano tenent,
Rosell. verb. consuetudo num. 13. & alij commu-
niter: & quamuis Vazquez disp. 177. cap. 2. nu. 19.
dicat, se non videre, quo fundamẽto id dictum sit,
& nulla ratione defendi posse: tamen iam vidi-
mus, quo fundamento asseri potuerit, licet ex alio
fortè fundamento id dixerint Antoninus, & Con-
radus, nec videmus quid obstet.
§. 2. Soluitur obiectio in contrarium.
SEd obiicit Vazquez ibi, cap. 2. num. 13. & seq. l.38
sed ea, ff. de legibus, vbi dicitur: ea, quæ longaObiectio.
consuetudine comprobata sunt, & per annos plurimos
obseruata, velut tacita ciuium conuentio, non minus
quàm ea, quæ scripta sunt, iura seruantur, & l. de quib.
ff. de legibus redditur ratio, ob quam consuetudo
vim legis habeat: nam cum ipsæ leges nulla alia exLeges nos te-|nent quòd iu-|dicio populi|comprobatæ|sunt.
causa nos teneāt, quàm quod iudicio populi receptæ sint,
meritò & ea, quæ sine vllo scripto populus probauit, te-
nebunt nos: nam quid interest, suffragio populus volun-
tatem suam declaret, an rebus ipsis & factis? Vbi no-
mine populi dantis vim consuetudini, intelligitur
supremus habens potestatem condendi leges. Sic
etiam intelligitur, §. penul. Instit. de iure nat. gen.
& ciuili, vbi dicitur, Ea verò, quæ ipsa sibi quæque ci-
uitas constituit, sæpe mutari solent, vel tacito consensu
populi, &c. & Rex noster l. 3. tit. 2. part. 1. inter alias
conditiones, quas assignat, vt vsus, vel consuetudo
vim legis habeat, quinta est, vt fiat consentiẽte Prin-
cipe, quæ fuit opinio Ioannis Azonis, & Accursij l.
2 C. quæ sit longa consuetudo, Innoc. Rubrica de
consuet. colum. 2. sub finem, Angeli l. de quibus,
colum. 2. ff. de legibus, Gregorij Lopez l. 3. glossa
7. tit. 2. partita 1. Soti, 1. iustitiæ qu. 7. art. 2. Dried.
1. de libert. Christian. capit. 12. parum à principio,
Syluest. consuet. qu. 3. Angeli num. 6.
Respondeo, verissimum esse, requiri consensum39
Reip. vel Principis potentis condere legem: qua-Solutio.
lem potestatem habuit olim Pop. Romanus solus,
deinde eam communicauit Principi, non aufe-
rendo eam sibi: posteà autem eam sibi abstulit, &
omninò in Principem transtulit. In primo & secũ-
do euentu consuetudo populi, independenter à<-P>@@
<-P>consensu Principis poterat inducere vnam legem,
& abrogare aliam, non solùm per viam præscri-
ptionis concessæ à iure aliquo pręcedente: sed per
viam quoque propriæ institutionis: quia liberam
potestatem habebat condendi, & reuocādi leges.
In tertio autem euentu non poterat id facere, nisi
auctoritate Principis, vel concedẽtis præscriptio-
nem, vel approbantis consuetudinem, dantisque
ei vim. Nisi dicatur, Remp. non abdicasse à se po-
testatem efficiendi legem vsu, vel consuetudine,
sed scripto, vel aliis signis: quod nec in Rep. Ro-
mana, nec in aliis est mihi verosimile. Quamuis
Driedo suprà, ca. 11. sub finem videtur dicere, om-
nem Remp. ciuilem habere potestatem inducendi
consuetudinem absque vllo consensu Principis:
quia Princeps ab illa accepit auctoritatem. Quod
sic interpretatur Vazquez, illo ca. 2. num. 16. quasi
dicat, populum esse supra Principem, & posse re-
uocare eius potestatem, & ideò etiam leges posse
condere, & abrogare consuetudine, alióve modo:
& eandem sententiam tribuit Antonino, & Con-
rado suprà. Quæ, quorumcũ que sit, mihi non pla-
cet; quia non omnis potestas Principis sæcularis
est à populo subiecto: nam, vt omittam, aliquando
fuisse à Deo, vt in Dauid, Saul, & aliis, aliquando
habetur iure belli iusti contra ipsummet populũ,
& tunc saltem solet esse tota in principe, & inde-
pendenter à populo in conseruari, sicut & in fieri.
Aliquando, & quidem communiter, licet sit à po-
pulo in se, vel in sua origine: tamen traditur Prin-
cipi irreuocabiliter, & sine vlla reseruatione fa-
ciendi sibi leges, vel abrogandi leges Princi pis.
Ergo consuetudo, quæ tunc habeat vim legis, vel
abrogandi legem priorem, solùm potest habere eā
vim ex consensu tacito, vel expresso Principis prę-
senti, vel præterito. Et quidem ignorante principe
ipsam consuetudinem nullus consensus præsens
tacitus, vel expressus est, qui consuetudini vim
conferat: quia absolutus, & particularis cum igno-
rantia esse non potest: generalis autem, & condi-
tionatus, scilicet volo, vt si sit populi aliqua con-
suetudo, vim habeat faciendi, vel abrogandi le-
gem, non solet esse: ergo ex consensu Principis,
nunc imperantis consuetudo eam vim non habet.
Quare meritò Vazquez, eodem cap. num. 20. im-
pugnat quosdam recentiores (inter quos videtur
Azor, tom. 1. lib. 5. cap. 18. quæst. 7.) dicentes, con-
suetudinem habere vim ex generali, saltem tacito
consensu Principis, volentis, vt consuetudo vim
habeat, si fuerit rationabilis, & legitimè præscri-
pta. Hoc enim nisi intelligatur de consensu alicu-
ius Principis, modò vel anteà imperātis, verũ nō
est: quamuis verissimum sit, si de consensu saltem
tacito Principis præsentis, vel præteriti intelliga-
tur: vnde verissimum est quod ibidem ait Azor cũ
Panormitano, Antonio Butrio, Alexandro, Barb.
Philippo, Corneo, quos citat, & sequitur Rochus
tract. de consuetudine, §. glossa finalis, vers. quar-
tum requisitum, consuetudine etiam à principe
ignorata legem abrogari posse. Quam opinionem
tenet Armilla, consuet. n. 15. Rosella n. 13. Couar.
2. parte quarti, cap. 6. §. 10. nu. 9. cum glos. ca. in istis
§. leges d. 4. quam commendat Panormitanus cap.
cum in officiis de præscription. & multi Theolog.
recentiores hîc, & Thomas Sāchez, tom. 3. de ma-
trim. lib. 7. disp. 4. num. 12. & 14. & disp. 17. num. 7.
& disp. 82. num. 20. & esse communem ait Rochus
suprà: licet Azor pro contraria citet glossam cap.<-P>
@@0@
@@1@482 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>fin. de consuet. verb. legitimè. Vbi inter alia, quæ
requirit ad consuetudinem, quantum est, vt indu-Consuetudo|debet induci|sciente princi-|pe.
catur sciente principe, vel eo qui potest ius con-
dere. Quod etiam tenet alia glossa, cap. frustra d. 8.
& Oldrad. consil. 237. & alij apud Rosel. suprà, &
Medina quæst. 97. art. 3. Sotus & alij superius cita-
ti à Vazquez, contra quos dicam sect. 6. condi-
tione 4.
Potest ergo consuetudo legem introducere, &40
abrogare sine vllo consensu tacito, vel expresso
Principis, aut Reip. præsentis potentis legem con-
dere: non tamen sine consensu tacito, vel expresso
Principis præsentis, vel præteriti conniuentis prę-
senti consuetudini, vel futuræ tribuentis vim in-
troducendi, aut abrogandi legem, seu præscribẽdi
contra illam. Quæ concessio in iure Cęsareo mihi
expressa videtur, l. 1. C. quæ sit longa consuetudo,
vbi Imperator inquit. Nam & consuetudo præcedens,
& ratio, quæ consuetudinem suasit, custodienda est: & ne
quid cōtra lōgam cōsuetudinem fiat, ad solicitudinẽ suam
reuocabit præses Prouinciæ, & l. 3. seu vltima, vbi Im-
perator ait. Probatam, & seruatam tenaciter consue-
tudinẽ perpetuæ legis vicem obtinere statuimus. Ad idẽ
sunt alia iura citata. Et quando nullum esset ius
scriptum, consuetudo generalis à Principibus ap-
probata, sufficiens est, vt particulares consuetudi-
nes vim eam habeant, vnde in l. de quibus, ff. de le-
gibus dicitur. Quare rectissimè etiam illud recep tum
est, vt leges non solùm suffragio legislatoris: sed etiam
tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur.
§. 3. Conciliantur alia iura cum l. 2. C. quæ
sit longa consuetudo.
EX quibus colliges, quomodo concilianda sunt41
alia iura, in quibus dicitur, consuetudine longa
abrogati legem, cum lege 2. in fine, C. quæ sit lon-
ga consuetudo, vbi dicitur. Verum non vsque adeò
sui valitura momento, vt aut rationem vincat, aut le-
gem. Glossa ibi, & l. de quibus verbo abrogentur,
ff. de legibus, ponit varias conciliationes: prima est
propria, & Saliceti, vt cōsuetudo generalis vincat
legem generaliter: specialis autem non generali-
ter, sed specialiter tantùm. Secunda est, consuetu-
dinem eo tẽpore, quo Resp. Romana poterat con-
dere legem, potuisse legem vincere: posteà non.
Sed hæc interpretatio est cōtra iura, quæ loquun-
tur de tempore, in quo potestas legislatiua erat
penes Imperatores. Tertia, legem municipalem
tolli consuetudine, non verò legem, quæ est in
corpore iuris. Hæc etiam est falsa: quia iura multa
apertè loquuntur de legibus generalibus: & quia
eadem est ratio de consuetudine generali respectu
legis generalis, & de particulari respectu munici-
palis: & nihil refert, quòd lex sit, vel nō sit in cor-
pore iuris. Quarta, quòd si lex talis est, vt possit ei
derogari per pactum, vincatur contraria consue-
tudine, secus si non possit ei derogari per pactum.
Sed hæc interpretatio ridicula est: nam pactum
nunquam potest abrogare legem, & consuetudo
nec est pactũ, nec illi æquiparatur, vt probat gloss.
illius l. 2. C. quæ sit longa consuetudo. Quinta est,
consuetudine non posse vinci legem sequenti con-
suetudine roboratam. Sed hoc falsum est, nam
etiamsi lex diuturno vsu recepta sit, potest consue-
tudine alia abrogari. Sexta, quòd bona consuetu-
do vincit legem: mala verò non. Contra, quia con-<-P>@@
<-P>suetudo contra ius solum positiuum mala esse non
potest ex obiecto præcisè sumpto: quòd verò fit
mala ex obiecto, vt prohibito per legem positi-
uam, non sufficit, vt non vincat legem. Item, si est
contra rationem, iam excluditur per verbum il-
lud, aut rationem vincat, ergo de alia est sermo, cùm
dicitur, non vincere legem. Ad hanc sextam expo-
sitionem reuocari potest expositio Baldi, quòd cō-
suetudo vincit legem irrationabilem: non verò
rationabilem. Sed contra; quia omnis lex est ratio-
nabilis: posset tamen sexta expositio glossæ, & hæc
Baldi reuocari ad octauam, vt scilicet consuetudo
non vincat legem, quam bonum, & rationabile
omninò esset retineri: secus illa, quam ratio po-
stulat, vel permittit abrogari. Et ita etiam Grego-
rius Lopez, l. 3. tit. 2. partita 1. exponit, consuetu-
dine per legem reprobata non tolli legem. Septi-
ma, quòd si ex certa scientia agat populus contra
legem, consuetudo vincet legem: secus si ex errore.
Hanc reiicit glossa: quia sic melioris conditionis
esset populus delinquens, quàm innocens: quod
esse non debet, vt ff. de noxa l. non solùm. Octaua
expositio est, quæ colligitur ex cap. cum tanto, seu
fin. de consuet. vt quamuis longæuæ cōsuetudinis
non sit vilis auctoritas ad abrogandam legem: ta-
men eam auctoritatem, & valorem non habebit.
nisi sit rationabilis, & legitime præscripta: & hoc
est, suo momento non vincere legem. Sed debet habere
alias conditiones: quamuis Vazquez, disp. 177. ca.
7. exponat, suo momento non vincere legem, idest, sua
auctoritate præcipua, sed Principis: & ibidẽ Vaz-
quez refellit expositionem Cuiacij 2. de feudis tit.
1. cap. 1. quæ nondum in iudicio conualuit, non
vincere legem: nam, vt posteà videbimus, ad valo-
rem consuetudinis non requiruntur actus iudicia-
les. Mittit Vazquez aliam expositionem relatam à
gloss. cap. consuetudinis d. 11. exponit denique l. 3.
tit. 2. partita 1. vt velit, vsum non prius transire in
consuetudinem, & capere vim legis, quàm iura,
cui est contrarius, abrogata sint: quia nimirum
vtrumque simul fit auctoritate Principis.
§. 4. Quanto tempore consuetudo aduer-
sus legem ciuilem, & Ecclesiasticam
præscribat.
DIximus, consuetudinem verè contra legem42
præscribere, iuxta leges tamen præscriptio-
nis. Inter has vna est, vt in rebus immobilibus cō-
tra Ecclesiam solùm præscribatur, quadraginta
annis: & quia lex Ecclesiastica est immobilis res
Ecclesiæ: non præscribetur contra illam, nisi annis
quadraginta: contra legẽ verò cuilem annis vigin-
ti inter absentes, & decem inter præsentes, sicut in
partitarum legibus, quæ explicare & imitari solẽt
ius Cæsareum. Quia in iure Cæsareo lex est, vt
præscriptio rerum immobilium inter præsentes
fiat decem annis: inter absentes verò viginti (omit-
to in Lusitania esse triginta) quamuis ergo in iure
non reperiatur expressè constitutum, quanta de-
beat esse longitudo consuetudinis ad præscriben-
dum contra legem, vt testatur Menoch. 2. de arbi-
trar. casu 89. num. 6. tamen rectè ex iure colligitur,
esse id, quod diximus. Quamuis Doctores decla-
rent, hoc esse per se: nam si aliunde interueniat ius
tertij, poterit requiri maius tempus, quantum fue-
rit sufficiens ad præscribendum contra tale ius.<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIX. Sectio V. 483
<-P>Sic Lessius suprà dicebat: quamuis ad præscriben-
dum contra legem Ecclesiasticam per se sufficiant
decem anni (sic enim ipse opinatur) tamen si con-
suetudo sit contra ius Ecclesiæ, requiri quadra-
ginta. Notat etiam, consuetudinem nulli Ecclesiæ
præiudicare, nisi sit quadraginta annorum: si au-
tem præiudicet, non quidem legibus à summo
Pontifice, vel principe sæculari latis, sed Ecclesiæ
Romanæ, aut coronæ regni, debere esse centumQuomodo|præscribatur|in Ecclesiam|Romanā, aut|in coronam|regni.
annorum, aut si ius resistat, vt regulariter resistit,
non minori tempore vim habere, quam de cuius
initio non sit memoria: siue id consuetudo, siue
Dostları ilə paylaş: |