culpam non perditur ipso iure quoad alios actus,
nec quoad substantiam. Secundus, quando aliquis
per abusum tollit rationem, & causam priuilegij,
sumitur ex Bart. l. semper, ff. de iure immunitatis,
vbi lex multum fauet, tractat etiam Didacus Perez
l. 8. titulo 2. lib. 1. ordinamenti regalis, adhibetq́ue<-P>@@
<-P>exemplum de clerico beneficiato, cui datur priui-
legium, vt in academia fruatur fructibus beneficij
gratia studij: nam si omninò non vacet studio,
non erit tutus in conscientia, quia agit contra in-
tentionem concedentis, & tollit causam, & finem
priuilegij, quod datum est, vt studendo melius in-
seruiat Ecclesiæ: vnde ibi fuit quædam virtualis
commutatio seruitij personalis propriæ Ecclesiæ
in studium, ideò ablato omninò studio, tollitur iu-
stitia & executio priuilegij: quod optimè confir-
mat, cap. generaliter, 16. quæst. 1. sumptum ex l. ge-
neraliter, C. de Episcopis & clericis; ibi, eos tamen
clericos & monachos habere huiusmodi beneficium san-
cimus, qui apud sanctas Ecclesias, vel monasteria per-
manent, non deuagantes, nec circa diuina monasteria
desides, cùm propter hoc ipsum eis beneficium indulgea-
mus. Sed limita casum, vt procedat quando ex pri-
uilegio constat precisè cōcedi ratione talis actus,
ita vt sine illo deficiat iustitia totalis, & ratio pri-
uilegij: tunc enim non possumus excusare defe-Cessante cau-|sa priuilegij|cessat priuile-|gium.
ctum: quia cessante illa causa priuilegij, cessat
priuilegium, non quidem in se, sed quoad fructum
eius pro tali tempore, seu modo operandi: nam si
quis posteà velit bene vti, consequetur fructum.
Sed rogas, quando possit quis suo priuilegio69
cedere. Hanc quæstionem tractat glossa, cap. si di-
ligenti de foro competenti, verbo pacto priuato-
rum, vbi ait, aut ius est simpliciter constitutum in
fauorem & commodum alicuius, & is potest iuri
suo cedere, vt l. pacisci, ff. de pactis non obscurè
traditur, vbi licet iura dent facultatem agendi pro
animali morboso, litigantes tamẽ possunt pacisci,
ne agant. Idem colligitur ex l. pactum inter hære-
des, ff. de pactis, & l. 1. de feriis, & l. si iudex, ff. de
minoribus. Aut priuilegium cōceditur in bonum
quidem, & commodum quorumdam, ob publi-
cam tamen vtilitatem, & non in aliorum odium:
& huic priuilegio cedere non potest: cuius-
modi est priuilegium fori in clericis, & priuilegiũ
Macedonianum, in filiis familias, ne creditoribus
obligentur ratione mutui: & priuilegium quo
minoribus conceditur beneficium restitutionis in
integrum. Aut priuilegium datur alicui ob publi-
cum bonum, licet cedat etiam in bonum priuile-
giati, & in aliorum odium, & pœnam concessum
sit: quale est in clericis priuilegium canonis si quis
suadente, 17. quæst. 4. & huic nemo cedere potest.
Panorm. verò ca. si diligenti de foro cōpet. & Bart.
l. ius publicum, ff. de pactis, & l. si quis in conscri-
bendo, C. de pactis Fusius, & clarius, secundùm
Azor lib. 5. cap. 22. quæst. 10. respondent, si ius est
naturale, vel diuinum, nemo potest renuntiare, vt
patet ex l. ius sanguinis, ff. de regulis iuris, & l. ius
agnationis, ff. de pactis: quamuis iure gentium
quæsito cedere quis possit, nam quisque suæ rei
dominium deponere potest, & hæreditati paternæ
renuntiare, C. de repud. hæreditate: & quisque po-
test seipsum vendere, ac proinde libertate priuare,
& potest se honore, & fama spoliare. Quādo verò
ius scriptum certam in humanis actibus formulam
præscribit, nemo potest huic iuri renũtiare, quale
est ius quòd certum numerum in testamentis,
& vltimis voluntatibus requirit, vel quod in
pactis certum modum constituit. Vt colligitur,
ex l. nemo potest ff. de legat. 1. & l. contra iura,
ff. de pactis. Quando itidem ius est publicum,
hoc est tale, vt ad publicam vtilitatem pertineat,
nemo potest eo iure cedere l. ius publicum ff. de<-P>
@@0@
@@1@Disput. XVII. Sectio XIV. 461
<-P>pactis. Quando continet commodum duntaxat
priuilegiatorum priuatorum, aut est constitutum
pręcisè ob bonum priuati hominis, vel in odium
alterius: si primum, videndum, est, an illud ius con-
sulat imbecillitati hominum, & tunc renuntiatio
non valet, eo quòd est contra bonos mores. Idem
dicendum, si renuntiatio occasionem delinquendi
præberet: si autem bonis moribus renũtiatio non
obstet, nec alios ad peccandum inducat, valet re-
nuntiatio: si verò ad priuatum commodum priui-
legiati spectet, & simul ad alterius, vel publicum
bonum, non valet renuntiatio. Cęterum in hac re-
solutione nonnulla inuoluuntur dubia, vel falsa,
quæ omitto, quia ad præsentem locum non spe-
ctāt, in quo solùm de priuilegiis agimus, qua spe-
ctant ad renuntiationẽ iuris naturalis aut gẽtium
aut ciuile: de quo verò dicta Sect. 2. diuisione 6.
vbi clarius explicuimus, quando possit, vel non
possit quis priuilegio renũtiare. In speciali autem
inquirit Azor suprà, an rata sit renuntiatio, qua
mulier iuri Velleiano renuntiat, glos. teste Panor.
c. cit. affirmat, eo quòd huiusmodi priuilegium est
simpliciter in bonum, & fauorem mulierum. Sed
Cynus, & Bart. quos citat, & sequitur Panor. cap.
si diliganti de foro compet. negāt valere, eo quòd
tale priuilegium est mulieribus cōcessum ob earũ
facilitatẽ, ne temerè se aliis obligẽt. Inter has sen-
tentias nullam electionem facit Azor: mihi verò
secũda videtur probabilior. Si quæras an filius fa-
milias renuntiare valeat priuilegio Macedoniano,
glos. cōmuniter recepta, quam citat Panor. suprà,
meritò negat valere, quia huiusmodi priuilegium
non solùm est cōcessum in bonum filiorũ, sed etiā
in bonum parentum, & commune, & in odium
creditorum, qui sæpe filios inducebant ad necem
parentum, vt pecunias sibi debitas recuperarent:
similiter etiam, vt inquit Azor, minores renuntia-
re nequeunt priuilegio & beneficio restitutionis
in integrum, non solùm quia sit in odium contra-
hentium cũ minoribus, sed etiam, quia est in bo-
num commune, & cōsulit imbecillitati minorum.
Vide disp. de dispensatione, Sect. 21.
------------------------------------------------------------
SECTIO XIIII.
Quomodo priuilegium per abrogationem finiatur.
SVppono primò, priuilegium abrogari70
posse vel à concedente, vel à superiore iu-
risdictionem habente, vel ab æquali suc-
cedente in eadem dignitate, quia moraliter est
idem, nec potest vnus præiudicare iuri alterius.
Addit Panorm. cum Ioanne Andrea, & aliis, cap.
peruenit de immun. Eccles. num. 24. priuilegium
esse reuocabile, quamdiu manet in pura ratione
priuilegij: nam si transeat in contractum, ex ra-
tione iustitiæ reuocari non potuit: quod etiam
docuit Bart. l. qui semel, ff. de rebus ab ordine fa-
ciendis, & l. 1. C. de his, qui sponte, &c. lib. 10. Pa-
tet, quia pacta, & conuentiones etiam à principi-
bus seruari debent, quia etiam illos obligant iustæ
leges.
Vt autem conuenienter reuocatio fiat, necessa-
ria est causa aliqua, argumento cap. suggestum de
decimis, quia non decet principem sine causa mu-
tare voluntatem, quando gratia concessa fuit in
perpetuum, vt tamen reuocatio teneat, non est ne-
cessaria causa, quia illa est gratia, quæ semper pen-<-P>@@
<-P>det ex voluntate principis, quod in simili de abro-
gatione legis patebit disp. seqq.
Secundò suppono, variis modis posse priuilegiũ71
reuocari. Primò expressis verbis in particulari, &
specie, vel per clausulā generalem non obstātibus:
nā illa regulariter sufficit, quia genus de se cōpre-
hendit species. Dico regulariter, propter priuile-
gia in iure contenta, quæ aliud specialius requi-
runt, vt dicemus: & propter priuilegia quæ in suo
tenore continent, vt reuocari non possint, nisi fiat
eorum expressa mentio de verbo ad verbum, vel
aliquid simile: de quibus quomodo, & per quæ
verba reuocari valeant, latè tractant Canonistæ,
Felin. cap. nonnulli de rescriptis, num. 6. & sequen-
tibus, Panor. cap. cum instantia de censibus num.
5. Azor lib. 5. cap. 22. quæst. 12. summa est, quòd per
alia verba reflexiua, vt ita dicā, reuocari possunt,
& ita habet vsus, scilicet, vt non obstante tali, vel
tali clausula reuocata intelligantur, quia non est
cogendus Pontifex ad inserenda de verbo ad ver-
bum talia priuilegia, quæ fortasse scire non potest,
nec est priuandus potestate reuocandi illa, quando
oportuerit. Ita sentiunt omnes citati contra Fre-
dericum consil. 225. qui dixit, per clausulam illam
generalem tale priuilegiũ non reuocari, sed posteà
consil. 246. sententiam mutauit.
Secundus modus huius reuocationis est taci-72
tus, & quasi virtualis, qualis est in genere loquen-
do, actus eiusdem principis priuilegio contrarius
cùm scientia eiusdem priuilegij: colligitur, ex l. idẽ
Vlpian. §. sunt & alii, ff. de excusatione tutorum.
Vbi Bart. & alij, glos. ca. 1. de const. in 6. verbo nos-
catur, Felin. cap. nonnulli de rescrip. verbo mentio-
nẽ, vbi Felinus, & alij: quia in moralibus tacitum
æquiparatur expresso, & eadem est ratio de renũ-
tiatione & reuocatione: renuntiatio autem tacitè
fit aliquādo, vt dixi suprà eadem Sectione. Huius-
modi autẽ principis actus potest esse vel particu-
laris quoad vnũ effectum priuilegij in hoc tẽpore,
vel in hac actione, vt si princeps exigat semel tri-
butum à priuilegiato non obstante allegatione
priuilegij, & tunc non reuocatur simpliciter, nisi
expressè declaretur, sed tantùm pro illa vice, vel
effectu: vt à fortiori patet ex dictis de renuntiatio-
ne, seu amissione per actum cōtrarium, quia nihil
aliud requiritur ad valorem illius actus, & ideò nō
est extendenda reuocatio, sed restringẽda vt odio-
sa. Hoc autem intellige, quando actus est merè
particularis, & priuatus: nam si sit prolatio sen-
tentiæ iuridicæ contra priuilegium, sufficiens esse
potest ad reuocandum totum priuilegium, opor-
tet tamen, vt lata sit ab eo qui potest reuocare: nā
si sit lata ab inferiori potiùs censebitur iniusta,
si priuilegium sit clarum, cùm ipse non possit cō-
tra priuilegium disponere: oportet etiam, vt sen-
tentia detur ex propria scientia priuilegij: & ita
intellecta hæc pars probatur apertè, ex ca. suborta
de sententia, & re iudicata, ibi. Si Innocentij priui-
legium Alexandro fuit in iudicio præsentatum, &
ipse tulit sententiam contra illud, intelligitur re-
uocasse. Ratio est, quia talis sententia principis,
iuri æquiparatur. Sed de hac re vide, Sect. 15.
Tertiò reuocari solent priuilegia per posteriores73
leges, vel priuilegia, & quidem si in illis addatur
clausula reuocatoria facta mentione priorum pri-
uilegiorum, vel specifica, vel generali, tunc reuo-
catio non est tātùm implicita, sed expressa, & cer-
tum est ex suo genere esse modum sufficientem; si<-P>
@@0@
@@1@462 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>tamen verba reuocatoria sint sufficientia iuxta
tenorem alterius priuilegij, si fortè habeat clausu-
lam, vt reuocari nō possit, in quo habet quid prin-
cipale prius priuilegiũ, si iuri sit insertum, quia nō
reuocatur per posterius ob solam clausulam reuo-
cātem priuilegia, sed oportet etiā vt reuocet leges,
& iura: quia priuilegium insertum iuri, habet vim
legis, & iuris cōmunis: de quo glos. l. 3. C. de silen-
tiariis, & decurionibus lib. 12. & Iason, in l. 1. ff. so-
luto matrimonio glossa, & Doctores, auth. qua in
prouincia, C. vbi de crimine agi oportet. Contin-
git autem aliquando concedi posterius priuilegiũ
repugnans quidem priori, nullam tamen eius mẽ-
tionem faciens, nec reuocationis, quod etiam per
legem posteriùs conditam euenire solet, & tũc est
magna quæstio, an posterius ius, vel priuilegium
reuocet primum. Videbitur cuipiam affirman-
dum; quia posterior lex reuocat priorem illiPosterior vo-|luntas effica-|cior.
contrariam, vt seq. disp. videbimus: posterior
enim voluntas semper efficacior est: ibi autem in-
tercedit mutatio voluntatis, saltem virtualis: ergo.
In contrarium autem est ca. veniens de præscript.
vbi expressè quoddam priuilegium dicitur non
valuisse, quia in eo non erat facta mentio alterius
præcedentis: quo loco Panor. Felinus & alij mul-
ta de hac quæstione disputant, glos. vltima, & iidẽ
Doctores, ca. 1. de rescriptis, vbi Panorm. num. 14.
item Doctores, cap. nonnulli eodem tit. glos. 25.
quæst. 2. in principio, Syl. verbo priuilegium, Azor
lib. 5. cap. 22. quæst. 12. & 13. & alij, qui distinguunt
inter priuilegium generale, & speciale, & quando
vtrúmque est eiusdem rationis, vel vnum genera-
le, & aliud speciale: & aliqui eorum multum re-
ferre existimant, quòd speciale præcedat, vel se-
quatur: item distinguunt de contento, vel non
contento in iure communi.
Ego de non contentis in iure communi gene-74
ralem regulam statuo, posterius communiter non
præualere priori, nisi mentionem illius faciat: ita
enim habetur illo c. veniens, & ca. abbatem de re-
scriptis, cap. dudum de præben. in 6. & aliis, estque
communior sententia. Ratio est, quia Pontifex
præsumitur concessisse secundum ex ignorantia
primi, quādo illius mentionem non facit, & con-
sequenter non habuisse voluntatem reuocandi il-
lud, quia ignorantia tollet voluntatem. Ratio au-
tem prioris præsumptionis sumitur ex cap. 1. de
const. in 6. vbi Pōtifex ait, licet princeps præsumatur
scire ea, quæ sunt iuris communis, tamen ignorare posse
iura, facta & consuetudines priuatas: priuilegium au-
tem est ius priuatum, & particulare, ideò ignorari
creditur, quamdiu illius mentio non fit. Addunt
aliqui, posterius priuilegium censetur surreptitiũ,
quia sine sufficienti narratione impetratur. Sicut
etiam priuilegia contra ius patrię, vel contra simi-
lem consuetudinem, non præualent, quia censen-
tur cum virtuali deceptione principis obtenta.
Sed de hac ratione non curo, quia vt superiùs di-
xi, narratio diminuta, præsertim sine dolo facta,
non irritat gratiam principis, nisi sileantur quæ
iura dicenda essent ad valorem actus: priori ratio-
ni insistendum est.
Est autem hæc regula indubitata apud omnes,
quando vtrumque priuilegium generale est, vel
vtrũque speciale: item quando speciale præcessit,
& posterius generale est, ferè nulla est dissensio,
quia nulla est difficultas, & rationes superiores
sunt efficaces.
@@
Quando verò generale præcessit, & sequitur
speciale, glos. ca. 1. de rescriptis censet speciale non
derogare generali, quia supponit ius iam acquisi-
tum, & verisimile non est, principem voluisse au-
ferre ius semel concessum. Oppositum est proba-
bilius, & communius, & tenent cæteri citati: quia
regula generalis in iure est, species derogat generi,
siuè præcedat, siue sequatur, vt colligitur cap. 1. &
ca. pastoralis de rescriptis, ca. audiui de officio de-
legati, & iura superiùs citata expressè loquuntur
de priuilegio speciali concesso post generale, quā-
uis difficile quibusdam videatur, tunc rationem
reddere, cur princeps non præsumatur etiam tunc
concessisse secundum priuilegium ex ignorantia
prioris, nihilominus rationem reddunt, quia prin-
ceps concedendo generalem fauorem non cense-
tur auferre sibi potestatem faciendi aliquam spe-
cialem gratiam manente illa generali. Dicendum
ergo est, priuilegium speciale posterius derogare
generali, etiamsi mẽtionem illius non faciat: quia
iura sunt expressa, & potuerunt Pontifices ita ex-
plicare concessiones suas, & est satis congruum,
quia illa propriè non est contrarietas voluntatum,
sed est quædam exceptio à generali gratia; & po-
testatem ad faciẽdam exceptionẽ, semper censetur
Pōtifex sibi reseruare: sed si virtute prioris priuile-
gij generalis acquisitum esset ius in re illa parti-
culari, de qua datur, posterius speciale non dero-
garet generali, quia non est iustum, nec verisimile,
principem voluisse præiudicium afferre tertiæ
personę in re iam sua sine maiori causa, vel cogni-
tione, & examinatione causæ: vti docet Panor.
estque valde consonans rationi.
De priuilegio inserto in iure communi doctri-75
na ait, dicendum sicut de lege, quia eo ipso tam-
quam ius commune reputatur; ex quo fundamen-
to sequuntur tres regulæ: Prima, si vtrumq; priui-
legium sit generale, & primum sit insertum in
corpore iuris, derogatur per posterius, siue sit, siue
non sit insertum in iure, etiamsi nulla eius mentio
fiat. Secunda; idem dicendum est, si vtrumque sit
speciale. Tertia, idem dicendum est, si prius gene-
rale, & posterius speciale sit: nam quando prius
est speciale, semper potest limitare posterius gene-
rale: quia generi per speciem derogatur, etiāsi spe-
ciale præcedat, vt superiùs dictum est, & dicetur
disp. seq. Ratio omnium præcedentium est, quia
Princeps non sensetur ignorare ius commune, c. 1.
de const. in 6. sed priuilegium insertum iuri com-
muni reputatur ius commune, ergo non sensetur
ignorari, quando conceditur posterius priuile-
giũ: ergo nihil obstat, quominus præualeat contra
illud: nam hoc censetur esse voluntas Principis,
quoties ex certa scientia priuilegium concedit:
quæ rationaliter procedit, quoties primum est in
iure, siue posterius sit in iure, siue non, & siue sit
generale, siue speciale: Quantum est ex hoc cap.
& ex contraria ratione, sequitur, si primum non
sit in iure, nihil referre quod posterius sit, quando
alterius mentionem non facit, quia semper pręsu-
mitur ignoratum.
Contra hanc communem resolutionem est,76
quod priuilegium non derogat iuri cōmuni, cuius
mentionem non facit, vt docet Abbas cap. ex
parte de capellis monachorum, referens multos
alios, & suadetur: quia rescriptum particulare
contra ius nulla facta eius mentione inualidum
est, cap. rescripta, 25. quæst. 2. & est l. rescripta C. de<-P>
@@0@
@@1@Disput. XVII. Sectio XVI. 463
<-P>precibus Imperatori offerendis: ergo idem est de
priuilegio, quia ratio facta de scientia præsumpta
Principis æquè procedit in vtroque: ergo si in iure
scripto non sufficit, neque in priuilegio suffi-
ciet, quia priuilegium est quid priuatum, & par-
ticulare.
Respondeo, illam sententiam Panormitani77
communiter non probari, sed potius credi, priui-
legium derogare iuri communi, etiamsi illius
mentionem non faciat: quam communem sen-
tentiam latè confirmat Felin. cap. 1. & cap. non-
nulli de rescript. alios referens: & ratio est, quia
priuilegiũ ad hoc directè datur, vt priuet lege cō-
muni, & priuatam conferat, ergo non est necessa-
rium ad hũc effectum, vt faciat mentionem legis.
Ad probationem de rescripto, negatur cōsequen-
tia: nam rescriptum cum sit particularis actus,
non censetur fieri cum tanta consideratione sicut
lex, & ideò licet princeps sciat legem, non tamen
censetur considerasse illam, quando particulare
rescriptum concessit contra ius sine mentione
eius: cuius contrarium præsumitur in priuilegio,
quia est quædam lex.
Ex qua ratione colligitur, prædictas regulas da-
tas maximè procedi in priuilegio perpetuo, quod
datur per modum legis, & præcipuè, si datum fue-
rit propter communitatem, & commune bonum:
nam priuilegia, & facultates particulares ad vnum
actum vel ad breue tempus videntur valde similes
rescriptis particularibus: & ideò secũdum aliquos
in eis habere potest locum sententia Panor. ma-
ximè quando ius, & priuilegium non est adeò
commune & frequens, vt non possit eius incon-
sideratio præsumi. Ideò maximè in foro conscien-
tiæ considerandum censent, vt bona fide in hoc
procedatur, ne priuilegium sit surreptitium. Vnde
conantur soluere aliam obiectionem contra su-
periorem doctrinam, quia licet Princeps præsu-
matur scire leges communes, non tamen omnia
particularia iura, qualia semper sunt priuilegia
etiam in corpore iuris inserta: & augetur difficul-
tas, quia sic peioris conditionis in hoc esset pri-
uilegium insertum iuri, quàm non insertum: quod
videtur absurdum.
Respondent ad priorem partem, licèt priuile-
gium quoad primarium effectum per se intentum,
sit quid priuatum, tamen quoad obligationem
quàm imponit, vt est lex, esse verum ius, & inser-
tum in corpore iuris, fieri ius commune, ideoq́ue
de illo etiam præsumi scientiam in principe.
Ad alteram partem respondent, secundùm quid,
& quoad aliquid, illud non esse incōueniens, quia
illud nascitur ex diuersa natura priuilegij, vt sic, &
iuris communis. Neque id repugnare dictis, quia
aliud est agere de reuocatione priuilegiorum, per
quam non reuocatur ius cōmune, sed potius stabi-
litur, & ideò diximus (inquiunt) sub illa non com-
prehendi priuilegium iuri insertum, nisi specifi-
cetur, nunc verò agimus de derogatione iuris
communis, sub quo tale priuilegium compre-
henditur.
------------------------------------------------------------
SECTIO XV.
Quo pacto priuilegium per sententiam iudicis
amittatur.@@
AZor lib. 5. cap. 22. quęst. 9. respondet78
in ca. suborta de sent. & re iudicata
Dostları ilə paylaş: |