tra: si primo modo, vt seruetur iustitia legalis, &
distributiua, requiritur iusta causa, vt constabit ex
dicendis de dispensatione: si autem secundo mo-
do, non est tanta inordinatio, si absque iusta causa
concedatur, quia plus habet de gratia quàm de iu-
stitia: nihilominus vt non sit actus prodigalitatis,
sed liberalitatis, causa proportionata necessaria
est, præsertim quia priuilegia aliter concessa mul-
tiplicantur nimis, & contemnuntur, inuidiam ge-
nerant, pacemque perturbant: Sed iam superiùs,
diximus, nullum esse propriè priuilegium, quod
non sit aliqualiter contra ius commune.
Dico tertiò, hanc caussam fortè non esse ita ne-3. Con.
cessariam, vt eius defectus reddat priuilegium ir-
ritum, si ex parte petẽtis non intercedat deceptio,
aut iniqua occultatio, de qua posteà. Probant ali-
qui in priuilegiis, quæ sunt pura beneficia, non
derogari iuri communi: quia si causa desit, nulli
fit iniuria, sed tantùm est nimia quædam elargitio,
quæ facta tenet, licet minùs prudenter fiat: in pri-
uilegiis autem contrariis iuri cōmuni quia auctor
legis potest validè eam ex parte tollere sine vlla
causa sicut posset totam legem validè tollere iuxta
communiorem, & probabiliorem opinionem: &
vtriusque ratio est, quia obligatio legis humanæ
immediatè pendet à voluntate legislatoris, ergo
quomodocũque ille mutet voluntatem cum cau-
sa, aut sine causa, cessat obligatio legis in toto, vel
in parte; & sic valida sunt abrogatio, dispensatio,<-P>@@
<-P>& priuilegium sine caussa concessa. Secus de in-
dulgentia, quæ est veluti dispensatio in lege supe-
rioris, & diuino iure, ideò ad valorem eius neces-
saria est causa. Sed hoc exactiùs discutietur dispu-
tatione de dispẽsatione, de qua eadem est ratio: de
abrogatione tamen legis & dispensatione non est
eadem, vt suo loco videbimus. Illud verò de priui-
legiis non contrariis iuri cōmuni non est semper
verum, quia si superior gratiam faciat de bonis tẽ-
poralibus, caussam habere debet, eo quòd superior
non est dominus nec dissipator, sed dispensator il-
lorum bonorum, sicut & Pontifex indulgentiarũ.
Secus est de aliis priuilegiis.
Dico quartò, si ex parte petentis sit deceptio4. Con.
directè ordinata ad extorquendum consensum,
priuilegium esset nullum ex falsa causa narrata:
nam & similis deceptio redderet cōtractum nul-
lum, quod ex natura sua minus voluntarij requi-
rit, nam priuilegium est quasi donatio liberalis,
quæ perfectum voluntarium requirit. Conclusio
est communis, & sumitur ex cap. ex litteris, cap. ad
aures de rescriptis, cap. non potest de præbendis
in 6. ca. quia circa de consang. & affinit. Vbi glossa,
expressiùs Panorm. & in cap. ad audientiam 2. de
rescriptis, imò aliqui ex his textibus absolutè di-
cunt, quando falsa causa proponitur, priuilegium
esse nullum: quod verum non existimo, si causa
non ad extorquendum cōsensum, sed ob aliorum
finem proposita sit; textus verò loquitur tantùm
de causa proposita ad extorquendũ consensum, seu
impetrandum priuilegium. Oportet autem vt illa
causa, quæ falsò narratur, seu proponitur, verè ta-
lis sit, vt moueat Principem: nam si absque illa sũt
aliæ causæ, propter quas Princeps concederet pri-
uilegium, etiam si alia non existat potest aliquan-
do validum esse priuilegium non obstante aliqua
falsitate, præsertim si ex ignorantia, & absque do-
lo misceatur. Imò existimo stando in iure naturæ
si consensus non sit virtualiter conditionalis, &
causa falsa ex ignorantia proposita sit, non vitiari
priuilegium, vel aliam gratiam; esto nulla alia cau-
sa subsistat, quæ Principem moueret, sæpe tamen
consensus erit conditionalis, quia ille non vult
priuilegium concedere, nisi causa subsistat, aut sal-
tem sit bona fide proposita.
Dico quintò, quando nihil falsi refertur, sed5. Con.
narratio est diminuta, quia in ea tacetur, & occul-
tatur aliquid, quod si Princeps sciret, priuilegium
non concederet, priuilegium est nullum secũdùm
Panor. suprà ex cap. 2. de filiis presbyterorum in
6. quia tunc etiam censetur Princeps inuolunta-
rius interpretatiuè. Sed ego cum communi sen-
tentia teneo, id tantùm procedere, quando id ta-
cetur, quod secundùm ius esset narrandum, vt pri-
uilegium vel gratia valeret. Vt qui postulat bene-
ficium aperire debet, an aliud habeat, & in indul-
gentiis est simile, vide in materia de matrimonio,
& infrà disputatione de dispensatione. Et idem
existimo esse seruandum, quando ex consuetudi-
ne, & ex stylo curiæ constat, talem conditionem
esse aperiẽdam alioqui verò non nocet: non enim
omne inuoluntarium interpretatiuum, seu secun-
dùm quid vitiat dispositionem ex natura rei sed
quod oritur ex metu, vel dolo directè inductis ad
extrahendum consensum, vt in materia de volun-
tario, & inuoluntario dictum est.
Dubitant verò aliqui, quænam sit sufficiens30
causa ad honestandum, & iustificandum priuile-<-P>Dub.
@@0@
@@1@Disput. XVI. Sectio V. 449
<-P>gium. Respondeo hanc rem non posse certis re-
gulis definiri, sed prudenti arbitrio superioris re-
linquendam esse. Vnde ex parte subditi si bona fi-
de procedat, & veram ac sufficiẽtem narrationem
faciat, si euidenter non constiterit rem esse iniquā,
potest licitè vti suo priuilegio, quia semper debet
pręsumere pro suo superiore: & idem est, si præla-
tus suo motu proprio priuilegium concedat absq;
petitione subditi, vt sæpe cōtingit: tunc ergo non
oportet subditum esse sollicitum de causa, & an su-
perior ad eam indagādam sufficientem diligentiā
fecerit, sed vbi oppositum certum non fuerit, sup-
ponat rem esse legitimè factam: quamuis autem
constaret causam fuisse insufficientem in rebus
iuris humani proprij concedentis priuilegium se-
cundùm probabiliorem sententiam, aut saltem
probabiliter, priuilegium erit validum, & eo vti
poterit sine peccato saltem mortali, maximè si
subsit causa ad vsum, vel non fuerit ad impetra-
tionem.
Nec oportet causam concedendi priuilegium
pertinere immediatè ad commune bonum, quia
priuilegium ex sua primaria intentione priuatum
bonum respicit: ideo satis est, si immediatè respi-
ciat bonum eius, cui cōceditur, modò mediatè re-
dundet in commune bonum, quia semper debet
fouere religionem, pietatem, vel iustitiam, aut da-
ri in remunerationem virtutis, vel laborum, aut ad
conciliandum amorem, & beneuolentiam subdi-
torum, vt suauius gubernẽtur, &c. de quibus cau-
sis vide cap. tanta, cap. didici, cum aliis 1. quæst. 7.
& cap. ipsa pietas 22. quæst. 4.
------------------------------------------------------------
SECTIO V.
An priuilegium habeat vim ante promulgationem, &
antequàm innotescat priuilegiario.
VIdetvr non habere: quia est31
quædam lex; de ratione antem le-
gis est promulgatio; In contrarium
est, quia in iure vocatur lex priua-
ta; ergo sufficit priuata notitia il-
lius, imò nec notitia videtur necessaria, quia
interdum lucratur quis indulgentiam ignoratam:
ergo & gaudere priuilegio cuius notitiam nō ha-
bet, vt quòd non possit excommunicari, suspendi,
interdici, &c.
De hoc multa Iurisperiti ca. 1. vers. ex parte de
concessione præbendæ in 6. verbo vim suam ha-
bens. Panormitan. Felinus, cap. cognoscentes de
const. num. 7. Azor lib. 5. cap. 3. quæst. 5. & cap. 23.
quæst. vlt.
Quidam dicunt, priuilegia, quæ feruntur per32
modum constitutionum, requirere promulgatio-
nem, vt quæ habentur Clem. dignum de celeb.
miss. & Clem. vn. de baptismo, & Clem. Archiepi-
scopis de priuil. quia sunt veræ leges: In aliis au-
tem, quæ priuatim conceduntur, aiunt, non requi-
ri, quia non sunt veræ leges. De his etiam poste-
rioribus vlteriùs aliqui dicunt, non requiri eorum
notitiam, vt habeant effectum in iis, quibus con-
ceduntur: ita sentit glossa 1. citata. Imò Azor &
alij dicunt, Felinum, Beroium & Immolam d. cap.
cognoscentes dicere hanc esse communem iuri-
speritorum sententiam, & pro ea à Felino, & Be-
roio citari Innocentium, Hostiensem Archidiac.
Bart. Vitalinum Abbatem Ioan. Andre. Geminia-<-P>@@
<-P>num & alios multos, qui probant, quia legatum
acquiritur absenti, l. magis puto §. fundum ff. de
rebus eorum qui sub tutela, & l. legatum ita ff. de
legatis 2. & l. cum pater §. surdo ff. de legatis 2. li-
bertas quoque statim acquiritur, si seruus absens
ex testamento domini manumittitur, & restitu-
tio deportati statim absente acquiritur: ergo &
priuilegium, nam gratiæ æquiparantur legatis. In
definitione 4. Rotæ parte 2. num. 2. definitum est,
priuilegium impetratum per nuncium, vel procu-
ratorem, vel literas ad id missas statim vim suam
trāsferre in absentem à die quo datum est, quam-
uis illud ipse renuntiare queat, cùm resciuerit sibi
datum, vt si Titium absentem princeps in suum
familiarem admittat, item, si tibi absenti concedi-
tur, vt sis attributo, vel alio onere immunis, aut ne
possis ab Episcopo pœna aliqua puniri.
Alij verò dicunt contrarium esse frequentiùs33
receptum, vt videri, inquiunt, potest ex Panormi-
tano, & Felino suprà, citantibus Innocentiũ, Bar-
tolum, Baldum, & alios: idemque tenere Cardina-
lem illo cap. 1. de concessione præbendæ in 6. &
in dicto proœmio Clement. pro eadem senten-
tia Azor citat Glos. Ioannem Monach. Ioann.
And. Ancaranum Domin. cap. 1. de concess. præ-
ben. in 6. Cardin. Abbatem, Decium, Albericum,
& Iasonem, quos, inquit, citant & sequuntur Feli-
nus, & Beroius, d. cap. cognoscentes de constit. qui
suadent primò, quia beneficium, priuilegiũ, & fa-
uor, quando auctoritate principis alicui concedũ-
tur, conceduntur cum ea conditione, si ipse vo-
luerit acceptare: ergo cum ante notitiam non ac-
ceptetur, non erit ratum. Secundò, quia priuilegiũ,
inquiunt, non acquiretur absenti, & ignoranti, l.
qui absenti ff. de acquiren. posses. & ratio reddi po-
test, quia ad acquirendum requiritur acceptatio:
ad acceptandum autem notitia, quia acceptatio
est voluntatis, quæ non fertur in incognitum.
Alij Suar. distinguunt de priuilegio, quatenus
continet fauorem, & gratiam priuilegiati; vel qua-
tenus habet vim obligandi alios, ne vsum priuile-
gij impediant. Distinguunt item inter promulga-
tionem, & notitiam: potest enim ignorari lex iam
promulgata, & sciri, quæ nondum promulga-
ta est.
Dicunt ergo primò, vt priuilegiatus gaudeat34
fructu priuilegij, non est necessaria publica pro-
mulgatio, sed sufficit ipsa concessio. Ita sentit cō-
munis sententia, & præter citatos videri potest
Bart. l. penul. C. de decurionibus & l. omnes populi
ff. de iust. & iure part. 5. principali quæst. 1. num. 37.
Ratio autem est, quia sub hac ratione priuilegium
non habet rationem legis: vnde per se loquendo
obligationem non inducit, sed facultatem conce-
dit. Vnde si priuilegium tale sit, quod non consi-
stat in actione ipsius priuilegiati, neque illā requi-
rat, sed, vt aiunt, suam afferat executionem, sine
dubio potest operari in absentem, & ignorantem.
Nam & Bart. suprà dixit, legem quoad commoda,
vt verbi gratia quoad præmia operari etiam cir-
ca ignorantes. Ratio est, quia tunc solus princeps
immediatè operatur hunc effectum, & habet vo-
luntatem sufficientem, vt suppono: ergo non pẽ-
det ex notitia alterius, cùm alter non debeat co o-
perari ad talem effectum, sed tantùm recipere illũ.
Neque obstat obiectio de acceptatione, quia in
fauorabilibus vnusquisque præsumitur acceptare,
& in generali voluntate, qua quisque intendit suũ<-P>
@@0@
@@1@450 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>commodum, includitur virtualis acceptatio, quæ
sufficit: erit autem magis expressa, siquis per epi-
stolam vel nuntium postulauit gratiam: nam tunc
in eodem momento, in quo princeps annuit, inci-
pit gratia habere effectum, si ita concedatur, quod
oportet à principe satis declarari. Quia verò pri-
uilegium conceditur etiam non petenti, potest
Pontifex verbi gratia, suo motu proprio ita illud
concedere, vt ex tunc habeat effectum, quia licet
beneficium non conferatur inuito, confertur ni-
hilominus nihil cogitanti, aut volenti in particu-
lari. Quando verò priuilegium requirit actionem
ipsius priuilegiati, necessarium est etiam in foro
conscientię, vt habeat notitiam illius, quia ad ope-
randũ humano more necessaria est cognitio, quo-
modo enim potest quis operari in virtute priuile-
gij, nisi sciat ipsi esse concessum? Sed petes, an re-
quiratur notitia formalis, an verò sufficiat præ-
sumpta: vt si quis petiit Romæ priuilegium, & per
coniecturas existimat iam esse concessum, an pos-
sit statim eo vti, quod in dispensationibus, & simi-
libus quæri solet. Respondeo, non posse tuta con-
sciẽtia regulariter loquẽdo, quādo actus esset sine
priuilegio illicitus: quia exponitur homo proba-
bili periculo violandi legem, quia coniecturæ illæ
sepissimè deficiunt: pendent enim ex multis cir-
cumstantiis, ex voluntate principis, opportunitate
petẽdi, congrua intercessione, & aliis, quæ facilli-
mè impediuntur. Item, quia regulariter loquendo
hæc est voluntas concedentis priuilegium: non
enim vult inordinatum vsum illius, ille autem an-
ticipatus vsus communiter inordinatus est, si verò
actus absque priuilegio esset licitus, licet alicuius
boni inefficax, non esset malum operari ex præ-
sumpto priuilegio ad cōsequendum tale bonum,
quia illa specialis intẽtio non vitiat actum, nec ex-
ponit operātem periculo, & actus potest prodesse,
& non obesse: quāuis dubium supersit, an tunc fa-
ctum teneret, ex vi illius priuilegij, siue licitè, siue
illicitè fieret. Ad quod respondeo, considerandam
esse formam concessionis: nam si princeps satis
declaret, se ex tunc concedere gratiam, vel tollere
impedimentum, aut dare potestatem, factũ tene-
bit, etiamsi illicitè fiat. Quia si de facto, eo tem-
pore concessum erat priuilegium, iam concurrunt
omnia necessaria ad valorem actus, qui ex reipsa
pendet, & non ex conscientia operantis.
Secundò dicunt, vt lex concedens priuilegium35
obliget alios in vi legis, seu constitutionis necessa-
ria est sufficiens promulgatio. Hæc est sententia
communis: probatur, quia de ratione legis est pro-
mulgatio, & ante illam non obligat. Hæc autem
lex, vt alios obligat, est verè, & propriè lex, ergo
dicitur in vi legis, seu constitutionis, quia vt obli-
get ex virtute iustitiæ, & ex sola rei natura non
videtur necessaria solennis promulgatio, sed suffi-
cit scientia vel cognitio moraliter certa de gratia
concessa, quia per illa in reipsa conceditur ius pri-
uilegiato, ergo si de concessione constat, iustitia
postulat, vt seruetur. Quod cum proportione in-
telligendum est de foro interno, seu conscientiæ:
nam in externo necessarium est, vt constet publi-
ca seu iuridica notitia: in conscientia verò satis
esse videtur, vt quacumque ratione sufficienter
constet priuatæ personæ, vt alterum non impediat
quò minùs vtatur priuilegio suo. Multum autem
refert, quòd hæc obligatio non oriatur ex legis
constitutione vt sic: nam tunc licèt aliqua pœna,<-P>@@
<-P>vel censura imponatur impedientibus vsum priui-
legij, non incurritur, donec promulgatio sufficiẽs
facta sit. Aduertendum autem non esse hanc pro-
mulgationem æqualiter petendam in omnibus
indultis concedentibus priuilegium, sed iuxta mo-
rem vniuscuiusque: nam quando constitutio di-
rectè fertur ad totam Ecclesiam, & in constitutio-
ne inseritur priuilegium, tunc necessaria erit ordi-
naria promulgatio, quæ in aliis Ecclesiasticis le-
gibus, quando verò indultum directè conceditur
in fauorem vnius religionis, & posteà cōsequenter
præcipitur, vt ab aliis seruetur, sufficit quòd litte-
ræ sint expeditæ, & authentica proponantur, quia
hæc est intentio Pontificis, & vsus ita obseruat, &
ratio etiam inuitat, quia pro qualitate, & modo
talis præcepti illa est sufficiens promulgatio.
Eman. autem Rodriguez, tom. 1. regul. quæst. 7.36
art. 6. ait: Quando statutum continet merum pri-
uilegium sine præiudicio alterius, cum sola scien-
tia priuilegiati, omnem suum effectum operatur,
& statim ligat alios ignorantes secundùm Bart. l.
omnes populi ff. de iust. & iure. Hoc autem quod
dixi statim ligare ignorantes, intellige, vt priuile-
giato statim ius quæsitum esse dicatur, vt tenent
communiter Doct. l. penul. C. de Decurionib. l. 10.
Sed vt omnem suum effectum producat, non ligat
antequàm innotescat priuilegiato, vt tenet Card.
in proœm. Clem. ca. 1. de concess. præb. in. 6. Bart.
d. l. penul. C. de decurion. lib. 10. exemplum est in
legatario, cui absenti ius quæsitum est statim, sed
non cum effectu, vt tenet Bart. l. à Titio ff. de furtis,
& communis. Suprà dicta omnia tenet Panorm. c.
cognoscentes de constit. num. 7. & Iason l. fin. de
const. princip. dicit esse communem vtriusque iu-
risperitorum, & tenet Aretin. l. qui habent, de ac-
qui. posses. licet quando quis per se, vel per alium;
impetrat priuilegium ne ab ordinario possit ex-
communicari, quale communiter habent regula-
lares statim ac bullatum est priuilegium, incipit
suos effectus habere, etiamsi priuilegiatus illud
ignoret, si Pontifex dixerit, præsenti per se, vel nũ-
tio, prohibemus omnes, nequis eum excommunicet: nam
tunc iam currit voluntas Papę concedentis, & pri-
uilegiati per nuntium suum acceptantis, Syluester
priuilegium num. 14. Quando verò quis nec per
se, nec per nuntium impetrat priuilegium, sed Pa-
pa proprio motu, vel ad instantiam alterius ipsum
concedit, tunc nisi appareat de contraria volunta-
te concedentis, priuilegiatus non gaudet benefi-
cio, nisi postquam ad eum peruenerit, & ita intel-
ligitur illa communis opinio. Hæc Eman.
Alia opinio est Azoris lib. 5. cap. 23. quæst. vlti-37
ma: vbi inquirens quando priuilegium incipiat
vim habere, verbi gratia, Titius per Caietan. à Ro-
mano Pontifice impetrat priuilegium, ne à quo-
quam excommunicari queat, aut à Rege vt sit à
tributo immunis: & respondet cum Innocentio
& Hostien. quos refert Syluester, priuilegium qu.
16. Aut Titius absens priuilegium per literas, pro-
curatorem, nuncium vel alium quemlibet ad id
destinatũ, seu missum impetrat, aut proprio motu,
& arbitratu à Romano Pontifice, vel alio principe
concessum acquirit. Si primo modo, statim à die
quo princeps id concedit, incipit valere priuile-
gium, etiamsi Titius ignorat esse impetratum. Si
secundo modo, priuilegium vim non habet nisi
postquam in Titij potestatem peruenerit, cap. au-
tem 3. quæst. 5. imprimis sequi videtur sententiā,<-P>
@@0@
@@1@Disput. XVII. Sectio VI. 451
<-P>quæ ait priuilegium à die concessionis, etiam ante
notitiam priuilegiarij vim habere, ita tamen, vt
à principe supremo reuocari possit priuilegium,
quod absenti, & ignoranti concedit, antequàm
priuilegiarius per se, vel procuratorem, vel nun-
cium, vel litteras ratum vel acceptum habeat: cō-
trarium cuius dicit tenuisse Decium cap. cognos-
centes de const. ex cap. si tibi absenti de præben.
in 6. Sed respondet, in eo cap. solùm agi de benefi-
cio Ecclesiastico, quod ordinarius in absentem
clericum confert, quo non obstante fupremus
princeps potest priuilegium nondum à priuilegia-
rio acceptatũ reuocare. Addit: Duo ex Doctorib.
colliguntur: vnum est, quando princeps nutu suo,
& motu priuilegium concedit alicui absenti, &
ignoranti, prodest illi à die, quo datum est in eo, in
quo alius potest priuilegiario nocere: vt si Papa
cōcedat Titio, ne in eum possit Episcopus anathe-
matis sententiam ferre; vel si rex concedat Caio,
ne cogi possit tributum soluere, in carcerem mit-
ti, aut torqueri: non tamen prodest absolutè in cæ-
teris, nisi postquàm priuilegiarius consenserit. Al-
terum est, quando quis auctoritate principis im-
petrat priuilegium per litteras ad id missas, vel
nuncium, vel procuratorem ad id destinatum,
gaudere priuilegio à die, quo datum est: secus ve-
rò quando absens, & ignorans aliter impetrat: tũc
enim non gaudet, donec ad ipsum peruenerit.
Hæc Azor.
Mihi verò in primis videtur, priuilegium ad38
valorem suum nullam promulgationem require-1. Con. aucto-|ris.
re: nullum enim inuenio auctorem, qui id dicat, &
vsus apertè est in contrarium, etiam loquendo de
priuilegio, vt alios obligat per modum legis, &
constitutionis ne vsum eius impediant, vt patet in
priuilegiis religionum, hospitalium, collegiorum,
vniuersitatum, quæ etiam sub censuris præcipiun-
tur seruari, ab aliis tamen nunquam solenniter
promulgantur, & quæ inserta sunt iuri, nunquam
sunt solenniter promulgata, nisi fortè per accidẽs,
quia cum illis erāt aliæ leges, quæ priuilegia non
erant, aut quia ita specialiter voluit Pontifex, vt
magis innotescerent: & durum esset in priuilegiis,
quæ innumera sunt, solennes promulgationes re-
quirere, maximè cùm ipsi priuilegiarij sua priui-
legia satis publicare soleant, & iis ea proponere à
quibus timere possunt eorum violationem.
Dostları ilə paylaş: |