Vnde quartò interdum fit talis concessio, non so-
lùm, vt aliquid licitè fiat; sed etiā ne ab inferiorib.
prælatis prohiberi possit. Sæpe enim potest subdi-
tus, licitè aliquid facere, dũ à suo prælato proximo
nō prohibetur, quod tamen prohiberi ei potest: &
tũc si à maiori prælato cōcessum fuerit, licitè id fa-
ciet. Quintò interdũ per huiusmodi concessionem
restituitur quis ad ius commune, quo fuerat pri-
uatus, vt si religioso detur priuilegium ad appellā-
dum; quod est veluti ius quoddam naturale, quo
priuati sunt religiosi, quasi iure ordinario. Simile
est quod retulimus ex ca. quia in causis de procur.
De hac vltima ratione vide Azor tom. 1. lib. 5. cap.
23. quæst. 3. & Panor. cap. 1. de rescript. ex quo ibi
num. 11. citante Bartolum, & Innocentium, & ex
Azor, & Felino citante Hostiensem, & ex Eman.
suprà, & ex Sebastiano de Medicis tract. de diffi-
nitio. part. 2. §. 17. nota, priuilegium non esse ita
contrahendum, vt nihil operetur vltra ius com-
mune pręter certitudinem, vel aliquid huiusmodi,
nisi quando iuxta materiæ qualitatem, & verba
priuilegij manifestè constat, non fuisse aliam in-
tentionem concedentis. Nam si commodè, & se-
cundùm proprietatem verborum potest aliquid
speciale vltra, vel contra ius commune operari,
id negandum non est; quia etiam ipsa iura ita
declarant priuilegia, quando fieri potest, vt pa-
tet dicto cap. in his cum similibus, & ratio fauo-
ris, & beneficij postulat hanc interpretationem, vt
infra dicemus, & sumitur ex l. fin. C. de inoffic. te-<-P>@@
<-P>stam. & l. eius ff. de vsuris: vsus etiam ita interpre-
tatur priuilegia: vt in bulla cruciatæ conceditur
confessariis facultas ad vota commutanda: vnde
inferunt aliqui, posse commutari in aliquanto mi-
nus, quia ad commutandum in perfectè æquale
non erat necessarium priuilegium, quamuis alij
solùm dari velint ad tollendas dubitationes, &
scrupulos. De quo in tract. de bulla, & tract. de vo-
to plura dixi. Vnde constat communiter, & per se
efficax esse argumẽtum, si aliquid ex priuilegio li-
cet, sine priuilegio non licere iuxta ca. sanè de pri-
uileg. vbi dicitur: nullus debet sua authoritate præsu-
mere, quòd Romana Ecclesia alicui speciali ratione in-
specta voluit indulgere. Idem ferè habetur c. petiisti
7. quæst. 1. & cap. non exemplo 26. qu. 1. ex regula
iuris, quæ habet, non esse trahenda ad consequentiam,
quæ à communi iure exorbitant. Gregorius etiam lib.
2. epist. 54. seu cap. 93. indictione 11. apertè suppo-
nit, priuilegium concedere aliquid vltra commu-
ne ius, & consuetudinem. Quando verò priuile-
gium conceditur solùm in gratiam petẽtis ad ma-
iorem securitatem, vel certitudinem, nihil aliud
operatur: sed ratius hoc est, nec admittendum, nisi
apertè constet.
Iuxta hæc Azor illa quæst. 3. ait, si priuilegium
conceditur, vt Episcopus testari queat, intelligi5
de bonis ratione Ecclesiæ, cui præest, quæsitis, nonQuomodo pri-|uilegium te-|standi conce-|datur Episco-|po.
de patrimonialibus, de quibus iure communi Epi-
scopus testari potest. Et si clausula dicat, omni ap-
pellatione semota, non intelligitur de iniusta: quia
semota iniusta, & friuola appellatione potest iudex
procedere, secundùm ius commune. Facultas data
Episcopo creandi nouam dignitatem in Ecclesia,
censetur data, vt id faciat etiam sine consensu capi-
tuli. Mandarum Pontificis de conferendo benefi-
cio in certa Ecclesia protenditur vsque ad canoni-
catum, si in ea non sint alia beneficia: si princeps
concedat alicui iudici ius inquirendi, & animad-
uertendi in aliquos sontes, intelligitur de iis, in
quos inquirere, & animaduertere alioqui non po-
terat. Quod si cōceditur, vt agnoscat delicta, quæ
alioqui antè poterat, intelligitur, vt de his delictis
procedere queat, etiā fama publica non pręcedẽte.
Addit Azor, satis autem est, si beneficiũ, vel priui-
legium aliquid operetur contra, vel præter cōmu-
ne ius, licet id sit modicum: in reliquis enim te-
stringendum est, non laxandum contra ius teste
Panor. cap. certificari, num. 10. de sepultur. Decio
cap. 1. de rescript. colum. 5. num. 16. Nauarr. in sum-
ma cap. 12. nu. 79. & consil. 13. de tempore ordin.
num. 4. & consil. 57. de regular. num. 1. & consil. 5.
de obseruat. ieiun. num. 1. argumento cap. cum di-
lectus de consuetudine, & l. si quando C. de in offi-
cio. testam. De quo plura dicemus inferius.
Ex his patet primò, priuilegium circa personas,6
quibus conceditur, operari communiter aliquam
facultatem: vt sic autem non habet rationem le-
gis; quia non obligat, sed permittit, vt licitè fiat,
nec imponit necessitatem, sed tribuit facultatem,
qua potest quis non vti, renuntiando priuilegio
suo: obligatio autem non faciendi vltra priuile-
gium non est à priuilegio, sed à iure communi.
Dixi, regulariter, quia priuilegia, quæ respiciunt
commune bonum alicuius communitatis, obligāt
singulos, vt priuilegio suo vtantur, nec possint illi
renuntiare priuata authoritate, vt in sequentibus
patebit: & ita priuilegium habet rationem legis
respectu priuilegiarij: frequentius autem habet<-P>
@@0@
@@1@Disput. XVII. Sectio II. 443
<-P>rationem legis respectu aliorum, cōtra quos ope-
ratur: eos enim obligat, vt priuilegium priuile-
giato seruent, vt in ipso indulto declarari solet.
Patet primò, aliàs enim esset inefficax, & inutile,
& potiùs ex illo orirentur rixæ, si alij possent iustè
impedire, quod priuilegium concedit. Secundò,
quia priuilegium dat ius, & nemo potest sua au-
thoritate priuare aliquem iure illi à superiore cō-
cesso: & quoad hoc, priuilegium habet rationem
legis: quamuis dici posset, illam obligationem
oriri ex ipso iure naturali, supposito priuilegio, si-
cut supposita donatione obligat ius naturale ad
non priuandum dominum re sibi donata; saltem
tamen aliqua priuilegia directè, & per se obligant
alios, quia directè dant ius contra illos, vt si pri-
uilegium sit præcedentiæ in Concilio, aut pro-
cessionibus.
Circa ius verò ipsum operatur priuilegium
quandam veluti dispensationem, seu partialem
ipsius iuris derogationem, saltem quando est con-
tra ius ipsum, quod derogat: imò Syluest. verbo,
priuilegium quæst. 3. ait tale priuilegium esse di-
spensationem. Vnde si sermo sit de priuilegio cō-
tinente iuris communis relaxationem, non potest
licitè sine causa concedi, sicut nec dispensatio: se-
cus si latè sumatur, vt cōplectitur gratiam, & con-
cessionem, quæ non est contra ius. Quomodo in-
tellige Mandosium in praxi signaturæ verbo di-
spensationes versic. hîc quæri posset: & Rodri-
guez tom. 2. regul. quæst. 46. art. 2. dicentes, dispen-
sationem requirere causam, priuilegium verò nō.
Porrò inter priuilegium, & legem hoc discrimen
constituit Vazq. disp. 151. ca. 1. nu. 2. & 3. cum glos.
ca. erit autem lex d. 4. vt priuilegiũ proximè respi-
ciat bonum priuatum; lex autem commune. Sed
reiicitur hoc à Castro 1. de lege pœnali cap. 1. quia
leges tributorum proximè, & immediatè sunt pro
sola vtilitate principis. Facilius discrimẽ est, quòd
priuilegium est exceptio à lege in fraudem priua-
tæ alicuius personæ, vel certarum personarum, lex
verò non.
------------------------------------------------------------
SECTIO II.
Quotuplex sit priuilegium, & quæ cuiusque
proprietates.
PRimò diuidi solet priuilegium in diui-8
num & humanum, vt videre licet in An-1. Diuisio.
tonino 1. part. tit. 19. cap. 1. Diuinum ap-Duplex pri-|uilegium, Di-|uinum & hu-|manum.
pellat, quod alicui à Deo conceditur, vel toti alicui
cōmunitati quasi per generalem dispensationem,
vt olim ad habendas plures vxores cap. gaudemus
de diuortiis: vel alicui personæ per Spiritus sancti
singularem dispensationem, & tunc in iure voca-
tur priuata lex, vt in cap. duæ sunt leges 19. quæst.
2. & in cap. dixit dominus 14. quæst. 5. & in cap. si
non licet §. non occides, 23. quæst. 5. quæ inspira-
tio, seu priuata lex interdum non repugnat com-
munibus præceptis, sed subleuat hominem ad ali-
quid perfectius vltra illa operandum, & sic est fre-
quens huiusmodi lex priuata, & sine periculo ad-
mitti potest, quamuis semper prudentia necessaria
sit: nam etiam ex eo quod per se licitum est, pos-
sunt per accidens inconuenientia sequi. Interdum
verò exorbitat à communibus legibus, vt fuit in
Sampsone ad se occidendum. Et talis lex priuata<-P>@@
<-P>quamuis interdum dari soleat ex dono Spiritus-
sancti: tamen multùm habet periculi, si non exa-
minetur diligentissimè, & præsertim per Ecclesia-
sticam doctrinā & leges ca. nisi cum pridem de re-
nuntiatione, c. transferunt 24. q. 3. Sed de hac lege
priuata alibi: hîc enim solùm de lege humana, &
consequenter de humano priuilegio tractamus,
quamuis Deus etiam in lege humana dispensare
posset & tunc circa legem humanam daretur pri-
uilegium diuinum.
Secundò, priuilegium humanum diuiditur ab9
Eman. tom. 1. regularium, quæst. 7. art. 2. in reale,2. Diuisio.
locale & personale: sed melius diuiditur in reale, &
personale: nam alia membra ad hæc possunt redu-
ci, & hanc diuisionem ponit Azor tom. 1. lib. 5. ca.
22. quæst. 2. ex Hostiensi in summa tit. de priuileg.
Angelo, Syl. & aliis verbo priuilegium: & insinua-
tur ca. mandata de præsumptio. ibi. Non loco tribui-
mus, sed personæ, & in l. priuilegia ff. de reg. iuris. Pri-
uilegium reale dicitur, quod conceditur intuitu
alicuius rei, vel conditionis distinctæ à persona:
personale verò quod immediatè fertur in perso-
nam ratione sui: sicut diuidi solet interdictum in
locale, & personale. Omne enim priuilegium da-
tur, vt aliquis, vel aliqui eo vtantur, quia quoad
vsum, & vsumfructum sola persona est capax pri-
uilegij, sicuti & legis: vnde interdum conceditur
gratia, vt adhæreat loco, causæ, aut dignitati, & ra-
tione illius redundet in personam existentem in
eo loco, vel habentem talem causam, aut dignita-
tem: & hoc dicitur priuilegium reale. Quod inter-
dũ cōceditur rei corporali, vt Ecclesiæ, vel mona-
sterio, interdum rei, quam vocant incorpoream, vt
dignitati Episcopali, aut regiæ militiæ, alteríue ne-
gotio, aut labori pro Rep. suscepto, aut piæ causæ:
& tunc persona non fruitur illo, nisi adiuncta tali
dignitati, vel causa, &c. Vnde qui est Episcopus,
gaudet tũc priuilegio concesso dignitati: si tamen
deponatur, amittit priuilegium, & ad successorem
transibit, & sic de aliis.
Priuilegium personale dicitur, quod veluti ad-10
hęret personæ immediatè. Quod multipliciter sub
diuiditur, vt patet per Anton. Syluestrum, Ange-
lum, Hostiẽsem, & Azor suprà. Nam aliud est per-
sonale tantùm, id est, quod personis singularibus
conceditur: & hoc est duplex, vel personale sin-
gulare, quod alicui personæ in indiuiduo tantùm
conceditur expresso eius nomine, vt cap. volentes
de offic. legati: & hoc in iure absolutè vocatur
personale, & cum persona incedit, durat, & fini-
tur, vt dicitur in iuribus citatis. Aliud est personale
commune, vt quod conceditur absentibus, vel mi-
noribus, vt in aliquibus casibus institui possint ff.
de minoribus & ff. ex quibus causis, &c. Et filio-
familias ne ratione mutui ff. & C. ad Macedonia-
num, & quod datur vxoribus, vt sint immunes à
fideiussione ff. & C. ad Velleianum. Quæ omnia
etiam singularibus personis conceduntur: sed ex
ratione communi, & ideo talia priuilegia vocari
solent mixta: quia & personæ, & causæ concedũ-
tur. Et iuxta hæc intellige quod ait Emanuel suprà
cum Decio ca. sanè de priuileg. & l. seranios C. qui
testam. fac. poss. & Cuco lib. 1. maior. instit. tit. 6.
per totum, priuilegium personale non transgredi-
tur personam, & ex cap. priuilegium de reg. iuris
in 6. priuilegium personale personam sequitur.
Alia priuilegia conceduntur personis, non vt11
singulis, sed vt componentibus vnum corpus my-<-P>
@@0@
@@1@444 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>sticum, seu morale. Hæc vocantur corporalia per-
sonalia: suntque duplicia: quædam, quæ ita con-
ceduntur communitati, vt singulæ personæ, quæ
sunt membra eius, illis vti possint. Alia verò sunt,
quæ conceduntur communitati, vt sola ipsa com-
munitas, quatenus talis est, illis vtatur. Vt quæ cō-
ceduntur Capitulo ad electiones, vel alios actus
capitulares, vel vt non possit suspendi, vel ad ali-
quid simile. Et hęc vocantur purè corporalia; quia
non descendunt ad singulares personas, & possunt
etiam realia appellari, quia quodammodo respi-
ciunt dignitatem: & sic intelliguntur diuisiones,
quas adducunt citati Doctores, vt personalia, alia
sint singulariter, & communiter personalia, alia
singulariter personalia: item corporalia, quædam
communiter corporalia, quædam singulariter, &
communiter corporalia.
Id etiam notat Emanuel suprà, cum Ruino lib.12
2. consil. 28. num. 2. quando conceditur personis
priuilegium ratione certæ rei, vel loci, ad aliam
rem, vel locum, non prorogari etiam eisdem per-
sonis. Vt si concedatur exemptio monachis alicu-
ius monasterij, à Generali, vel Prouinciali, trāslati
ad aliud monasterium non gaudent eo priuilegio.
Vbi etiam ex cap. veniunt, de præscript. & cap. &
ex cap. tuorum, de filiis præsbyt. notat Eman. pri-
uilegium aliud esse generale, vt quod conceditur
toti religioni: aliud speciale, vt quod conceditur
vni familiæ illius. Item priuilegium non debere
extendi de re ad rem, nec de persona, ad personam
etiam propter identitatem rationis, c. priuilegium
de reg. iuris in 6. Doctores, Clem. 1. de censibus,
Bart. & alij l. 1. ff. de const. princ. Cardin. Clem. 1.
de testibus, quæst. 6. Thomas Grammatic. decis.
28. num. 31.
Tertiò diuiditur priuilegium in perpetuum, &13
tẽporale, quibus addi potest vitale, quāuis sub illis3. Diuisio.
cōprehendi possit. Non dicitur priuilegium perpe-Priuilegium|perpetuum|quomodo di-|catur.
tuum, quia finiri non possit: sæpe enim reuocari
potest. Sed illud dicitur perpetuum, quod adhæret
rei de se perpetuæ, & sine limitatione temporis
cōceditur, vt duret, quandiu reuocatum non fue-
rit. Temporale autem variis modis contingit.
Primò, quia ad definitum tempus conceditur, quo
elapso finitur l. quoties, C. de precibus Imper. of-
feren. Secundò, quia conceditur personæ tantùm:
quale est purè personale singulare. Hoc enim quā-
uis respectiuè possit dici perpetuum, quatenus
pro tota vita conceditur; quomodò dicitur exi-
lium perpetuum, & ob eandem causam vitale dici
possit: absolutè tamen temporale est, sicut & vita,
qua finita finitur cap. priuilegium de reg. iuris in
6. vbi dicitur, priuilegium personæ personam sequitur,
& extinguitur cum persona, & l. priuilegia C. eod.
Vbi dicitur, priuilegia quædam causæ sunt, quædam
personæ, & ideò quædam ad hæredes transmittuntur,
nimirum ea, quæ causæ sunt, at, quæ personæ sunt, ad
hæredes non transeunt, & l. in omnibus causis 2.
ff. de reg. iuris dicitur. In omnibus causis id obser-
uatur, vt vbi personæ conditio locum facit beneficio,
ibi deficiente ea beneficium quoque deficiat: vbi verò
genus actionis id desiderat, ibi, ad quemuis prosecutio
deuenerit, non deficiat ratio auxilij. Ex quibus iuri-
bus duo colligit Azor tom. 1. lib. 5. cap. 22. quæst.
6. vnum est, priuilegia personæ vnà cum ipsa finiri,
& extingui; ac proinde ad hæredes, & successores
non transmitti. Alterum est, priuilegium rei non
cum persona desinere; quoniam rei, non personæ<-P>@@
<-P>adhæret, ac proinde rem, non personam sequitur,
& eo ipso ad hæredes, vel ad eos, ad quos res ipsa
deuenerit, transmittitur, verbi gratia, priuilegium,
quod datur patri, patrono, vel militi, vt condem-
nentur solùm in eo, quod facere possunt, cũ per-
sona perit, l. sunt qui in id, l. patronus, l. Item miles
ff. de sent. & re iudicata. Item in l. maritum, & se-
quentibus ff. soluto matrimonio, mariti hæres ex-
traneus condemnatur insolidum, non habita ra-
tione, ne egeat, cum alioqui maritus solùm con-
demnaretur in id, quod facere potest habita ra-
tione, ne egeat. Quoniam tale priuilegium perso-
næ est, cum persona extinguitur: nam corruptis
nobis corrumpuntur ea, quæ sunt in nobis. Vnde
si priuilegio aliquis potiatur ratione dignitatis,
vel muneris, quo fungitur, ad aliam dignitatem
promotus priuilegio vti nequit, & priuilegium,
quod dignitati adhæret, ad successorem transit:
quod personæ est, non item, glos. cap. priuilegium
de regul. iuris in 6.
Tertiò, est priuilegium temporale, quod sub con-14
ditione datur, quæ lapsu temporis finitur: quia vo-
luntas concedentis non vltra extenditur, & hoc
modo potest esse priuilegium vitale ex parte con-
cedentis.
Nam licet absolutè loquendo priuilegium non
finiatur morte concedentis, sicut nec gratia, nec
fauor, cap. gratum, cum similibus de officio dele-
gati; si tamen concedens addat, donec decessero,
seu quādiu vixero, finitur per mortem eius. Idem,
si dicat, vsque ad beneplacitum meum: quia virtu-
te includitur, vt cesset priuilegium, quando nul-
lum beneplacitum esse potest. De quo vide Sua-
rez 3. part. tom. 4. disp. 26. Sect. 4. dub. 3. & Nauar.
consil. 1. de priuileg. fecus erit, si dicat, ad benepla-
citum sedis: quia sedes perpetua est, & semper re-
uocare potest, vnde illud, quandiu non reuocatur,
durat.
Vnde vt priuilegium perpetuum sit, debet ab-15
solutè concedi, vel sub dicta conditione perpetua:
nam tunc ex parte dantis perpetuum est, glossa
Clem. dudum de sepult. verbo, statuimus, Innocen-
tius, cap. quòd translationem de offic. delegati, cō-
munis per tex. ibi ca. super gratia, de officio dele-
gati in 6. & cap. sicut nulla de pręben. in 6. Nauar.
illo cons. 1. & ca. placuit de pœnit. dist. 6. num. 161.
consonat regula iuris, decet beneficium principis esse
perpetuum, ca. 1. & 2. 25. quæst. 2. Denique potestas
& voluntas concedentis adest: ergo durat in per-
petuum, nisi reuocetur.
Sunt qui hoc limitant, vt locum non habeat in
priuilegio concesso ab Episcopo, vel ab alio, qui
sit inferior Papa: quod tribuitur Panormitano ca.
penul. de offic. delegati num. 9. Antonio 3. part. tit.
17. cap. 9. Syl. confessor. 5. num. 7. qui speciatim lo-
quuntur de priuilegio, seu licentia eligendi con-
fessorem: de quo oppositum docuit Suarez suprà,
sed licet cōcederetur, id esset ob aliam rationem,
quam statim ex Azor referemus: quare non cen-
seo necessariam limitationem illam, si priuilegiũ
non excedat potestatem inferioris prælati: quæ
tamen solet esse limitata: si autem ipse habet po-
testatem ad concedendũ priuilegium perpetuum,
sufficit voluntas dicto modo explicata.
Prædictis magna ex parte consonat Azor tom.16
1. lib. 5. ca. 23. quæst. 4. qui quærens, an priuilegium
obitu concedentis finiatur? respondet cum Nauar-
ra de pœnit. dist. 6. cap. placuit nu. 161. & consil. 1.<-P>
@@0@
@@1@Disput. XVII. Sectio II. 445
<-P>1. de priuileg. Priuilegium obitu concedentis non
finiti: nam priuilegia principis sunt perpetua, cap.
1. & 2. 25. quæst. 2. & priuilegium est fauor, & gra-
tia: at gratia morte principis concedentis non de-
sinit, ex cap. si cui nulla, de præb. in 6. & ca. si super
gratia, de offic. iud. deleg. in 6. sicut etiam glos. do-
cet in Clem. dudum de sepult. §. statuimus. Teste
etiam Innocentio in cap. quod translationem de
officio legati, communiter recepto, indulgentiæ à
legato concessæ, finita eius legatione non desinũt.
Idem est de priuilegio, quod Episcopus concessit
Parocho, vt per septennium abesse posset ab Ec-
clesia ratione studij, glos. cap. cum ex eo, de elect.
in 6. verbo, septennium, & de facultate suscipiendi
ordines à quocunque Episcopo malueris, Cardi-
nalis Clem. vlt. de elect. quæst. 5. & de facultate
offerendi sacrificium Missæ in domo priuata.
Mandatum verò obitu mandantis extinguitur, l.
mandati C. mandati, cap. gratum, & cap. relatum,
de offic. iudic. delegati. Similiter facultas ab Epi-
scopo data beneficiario in sua Ecclesia non com-
morandi, desinit morte cōcedentis Episcopi: quia
hanc Episcopus non potest in perpetuum conce-
dere: quia esset cum damno Ecclesiæ. Idem est de
facultate eligendi confessarium alicui concessa ab
Episcopo, secundùm Panormitanum cap. vlt. de
offic. legati num. 9. Anton. 3. part. tit. 17. cap. 9. vers.
vlt. Syluestrum confessor. 5. quęst. 7. secus de facul-
tatibus, quas in perpetuum Episcopi concedere
possunt. Sed ego non video cur Episcopus non
possit concedere perpetuam facultatem alicui, vt
cōfiteatur, cui voluerit, sicut eam potest concede-
re Summus Pontifex: vnde verisimilius semper
existimaui, facultatem illam sine limitatione ab
Episcopo concessam non extingui morte conce-
dentis, sed manere, dum non reuocatur, nisi signa
Dostları ilə paylaş: |