Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə172/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   168   169   170   171   172   173   174   175   ...   250

ria iuri diuino, naturali, nec positiuo, constat præ-

dictam consuetudinem fore rationabilem, quia

soli iuri Pōtificio opponitur. Si verò, vt cũ multis<-P>




@@0@

@@1@Disput. XIX. Sectio X. 495



<-P>docuimus sect. 5. §. 1. consuetudo rationabilis

dicatur, quando est de re, de qua meritò posset fie-

ri lex: constat prædictam cōsuetudinem posse esse

rationabilem, quia iusta lex fieri posset, & aliquādo

facta est, qua abolerentur impedimenta dirimẽtia

matrimonium, iure canonico constituta. Humana

enim statuta variari iuxta temporum diuersitatem

quandoque oportet, cap. non debet de consang. &

affinit. Atque ita Trid. ses. 24. de matrim. ca. 2. re-

strinxit gradus cognationis spiritualis: & cap. 30.

gradus publicæ honestatis, & cap. 4. gradus affini-

tatis contractæ ex copula fornicaria: & reddit ra-

tionem cap. 2. quòd experientia docuerit, prohi-

bitionum multitudinem saluti animarum noxiam

esse, & peccata non leuia inde pullulare. Potuit er-

go consuetudo iusta esse, ac rationi valde conso-

nans, si experientia id magis expedire docens prę-

dictos gradus, aliósve restringeret: sicut aliquando

lex quintum, sextum & septimum gradum cōsan-

guinitatis, & affinitatis abstulit, cap. non debet de

consang. & affin.

  Neque obstaret, si fortè talis consuetudo malis81

actibus contrariis legi canonicæ inchoaretur, aut

continuaretur: iam enim sect. 5. vidimus, consue-

tudinem malis actibus inchoatam, aut continua-

tam, contra legem præscribere posse. Neque item

obstaret, si fortè talis consuetudo, Principe igno-

rāte introducta fuerit: nam etiam ignorante Prin-

cipe potest consuetudo contra legem pręscribere,

vt ostendimus sect. 4. Neque item obstaret, quòd

ea consuetudo sit iure reprobata: nam consuetudo

aliquando improbata, mutatis circunstantiis po-

test reddi rationabilis, & approbari, ac legi præua-

lere; vt ostensum est sect. 7. notab. 1.

  Potest ergo consuetudo introduci, quæ aliquod

impedimentum dirimens à iure canonico consti-

tutum aboleat. Quæ sententia, cum Couarr. 2. 4.

cap. 6. §. 10. num. 18. & Sanchez suprà, à posteriori

probatur: nam consuetudo potest personas alio-

qui habiles ad matrimonium inhabiles efficere, vt

in hac sectione probabo: ergo & personas iure hu-

mano inhabiles reddere habiles: nulla enim con-

grua discriminis ratio reddi potest. Ea siquidem,

quam assignant Panormitanus, Alex. de Neuo, &

Brunell. suprà; quia consuetudo inducens impedi-

menta irritantia non aduersatur bonis moribus:

auferens verò illa aduersatur bonis moribus: nulla

est: nam potius hæc fauet bonis moribus, quia li-

cet per peccata aliqua introducatur, tamen post-

quam præscripta est, & præualet legi, peccati oc-

casiones præscindit, quas lex ipsa dabat non per

se, sed per accidẽs propter hominum fragilitatem:

ideò Principibus placet, vt consuetudo rationabi-

lis, licet cum peccato inchoata, vel continuata le-

gem abroget. Illa etiam ratio discriminis, quam

assignant Vincen. & Goffredus, quod consuetudo

potest onerare, & non honorare, ca. quod in scrip-

turis, 8. quæst. 1. friuola est: quia legislator, ex cuius

auctoritate consuetndo vim sumit, magis intendit

honorare, & ab oneribus minus expedientibus ex-

onerare, quàm onerare: nec textus, quem allegant,

ad rem est, vt notat Sanchez.

  Vnde quòd consuetudo possit præualere legi

constituenti impedimenta dirimentia matrimo-

nium, tenent Innocen. cap. 1. in fine de cogna. spi-

rit. & melius supplem. Gab. 4. d. 42. quæst. 1. art. 3.

dub. 6.

  Ad primum, & secundum argumentum, in cō-<-P>@@82



<-P>trarium respondeo, quamuis in illis textibus re-

probetur consuetudo, tamen volũtas Pontificum,

qui concesserunt præscriptionem, est, vt si consue-

tudo ex noua causa facta sit rationabilis, contra

legem præscribat: imò Pontifex sciens, & videns

consuetudinem, iam irrationabilem, si eam per-

mittat, videtur consentire, vt præualeat legi ante

tempus ad præscriptionem requisitum. Vnde San-

chez illa disp. 4. num. 3. ait, omnes Doctores in hoc

concordare, posse cōsuetudine à Pontifice appro-

bata induci impedimenta matrimonium posteà

contractum dirimentia, atque iure canonico sta-

tuta auferri: quoniam ea consuetudo habet vim

constitutionis Pontificiæ. Ita Hostien. cap. fin. nu.

1. de sponsa duorum, & cap. 1. de consang. in fine,

& in summa, tit. de cogna. spirit. §. quis sit effectus,

num. 6. Henric. cap. 1. num. fin. de spons. Alberic. in

Dictionario verbo impedimentum 1. vers. an ali-

qua consuetudo. Astensis 2. part. sum. lib. 8. tit. 18.

art. vnico. quæst. 4. ad finem, Turrecre. cap. placuit,

d. 32. art. 2. num. 13. Tabien. impedimentum 1. qu.

4. Syluester matrim. 2. quæst. 3. Gaeta repet. cap. ad

limina, 30. quęst. 1. §. 4. num. 80. & 296. Ioan. de Fri-

burgo in summa lib. 4. quæst. 2. Ad tertium argu-

mentum respondeo, in eo euentu haberi consen-

sum Principis: quia consuetudo, quam olim Pon-

tifices improbarant, & ideò censuere non præua-

lere legi, iam est reddita rationabilis ex noua cau-

sa, seu circunstantiis. Ex quo patet ad quartum. Ad

quintum respondeo, licet propter dilatandam

charitatem, & ob alias rationes expediens sit con-

seruari impedimenta matrimonij in certis gradi-

bus: tamen ob alias rationes expedire posse, vt in

aliquo gradu remoueantur, vt superius diximus: &

ideò consuetudo contra aliquod impedimentum

dirimens introduci potest, & legi præualere. Ex

quo etiam diluitur sextum argumentum.

  Sed vt veritas hæc magis confirmetur, alia dif-83

ficultas tractanda est, an consuetudo possit intro-

ducere impedimenta irritantia, seu dirimentia

matrimonium, ita vt etiam si contrahatur non va-

leat. Respondeo, eam vim consuetudini inesse, vt1. modus ex-|ponendi, hanc|sententiam.

docent citati in solutione primi & secundi ar-

gumenti, & constat ex cap. 1. & ca. super eo, de co-

gnat. spir. quod tamen quidam ita intelligunt, vt

eam vim habeat consuetudo, si fuerit approbata à

summo Pontifice, aliàs verò non: quare cum in

dicto cap. super eo approbetur consuetudo inha-

biles efficiens ad matrimonium filios duorum pa-

trum, per quorum neutrum compaternitas est,

in eo solo casu eas vires obtinebit consuetudo,

nec ad similes casus extendenda erit. Vnde nullus

roboris erit consuetudo, vt quinto consanguinita-

tis gradu se attinentes non possint validè matri-

monium contrahere: quia desideratur approbatio

Pontificis, quæ in solo casu prædicto reperitur: ita

Hostiens. c. quod super, in fine: de consang. & affin.

iuncto cap. super eo, de cognat. spir. num. 5. paulò

post princ. super vers. non amittas, & in sum. tit. de

cognat. spir. §. quis sit effectus, num. 6. Rosella di-

cens, communem esse sententiam vel impedi-

mentum, impedimento 1. num. 7. Syluester matri-

monium, 2. quæst. 3. in fine. Fundamentum horum

est: quia consuetudo non approbata à Papa non

potest auferre impedimenta dirimentia iure cano-

nico constituta: ergo neque illa constituere: nam-

que hoc maius quid est, cùm deroget libertati, quę

iure naturali, & canonico competit, ac proinde<-P>

@@0@

@@1@496 Quæst. XCVII. Tract. XIV.



<-P>consuetudo dirimens, iure naturali, & canonico

roborata est: ergo fortius operatur, quia res admi-Res admini-|culo roborata|fortiùs opera-|tur.

niculo alio roborata, fortius operatur, c. inter cor-

poralia, de transl. prælatorum. Sed hoc fundamen-

tum leue est: quia iam diximus, consuetudine

posse aboleri impedimenta iure canonico consti-

tuta, licet talis consuetudo non sit à Pontifice ap-

probata, imò etiam si ab eo reprobata sit, modò

iam sit facta rationabilis. Item quia consuetudo, de

qua in textibus citatis, impedimentum afferret, si

daretur, vt ex illis patet: tamen non fuit prius, imò

nec tunc à Pontifice approbata: sed solùm declara-

uit Pontifex, quod si talis consuetudo adesset, im-

pedimentum poneret.

  Alij dicunt, consuetudine posse introduci im-84

pedimenta dirimentia, licet talis cōsuetudo à Pon-2. modus.

tifice approbata non fuerit. Ita tenent Couarru-

uias, 2. par. 4. cap. 6. §. 10. num. 18. Ludoui. Lopez, 2.

parte instructor. ca. 46. colum. 5. §. deinde dubitare,

Henriquez lib. 12. de matrim. cap. 1. num. 5. iuncto

commento lit. A. gloss. ca. fin. verbo cognouissent,

de sponsa duorum, & ca. cũ olim, in fine, de cleric.

cōiug. & super eo, verbo, cōsuetudo de cogna. spir.

& ca. quod super, verbo, non obstante, de consang.

Butrius dicto cap. super eo, in fine, & ca. 1. in fine,

de cognat. spirit. & c. quòd dilectio nu. 10. de con-

sang. Panorm. dicto cap. super, num. 4. & d. cap. su-

per eo, num. 4. & d. cap. 1. num. 3. Præpositus capit.

quod dilectio, de consang. num. 7. & d. cap. super

eo, num. 6. Alex. de Neuo d. cap. quod super num.

7. & 8. & d. cap. super eo, num. 18. & 19. & d. cap. 1.

nu. 3. Angel. matrim. 3. imped. 18. nu. 1. Rauennas

tract. de consuet. sect. 1. in fine. Vincen. & Goffred.

relati à Panormit. Brunel. de sponsal. con. 20. num.

8. supplem. Gab. 4. d. 42. quæst. 1. art. 3. dub. 5. Guil-

lielmus Borrilong. quæst. vn. art. 2. corol. 1. Dried.

de libert. Christian. lib. 1. cap. 11. ad finem inqua-

dam editione, Nauar. ca. 22. num. 73. Villalobos in

ærario, verbo cunsuetudo num. 260.

  Sed non omnes eodem modo hanc sententiam85

docent: nam Couarr. Ludouicus Lopez, & Hen-

riquez dicunt, consuetudinem non habere eam

vim, nisi talis sit, quę sine scandalo prohiberi à Pō-

tifice non posset: & subdit Henri. olim ita fuisse,

hodie tamen non seruari, sed sine illa limitatione

consuetudine posse induci impedimenta, sed non

assignat legem, vel consuetudinem, qua talis limi-

tatio sublata sit, quam isti intelligunt positam à

Pontifice, cap. 1. de cognat. spir. ibi, nisi consuetudo

Ecclesiæ, quæ scandalum generet, aliter se habere nosca-

tur: quæ tamen cæteri citati (præter Borrilon.

Rauen. Vincen. Goffred. Dried. & Villal. qui scan-

dali non meminerunt) de scandalo quod sequere-

tur, si contra consuetudinem illam matrimonia

fierent, interpretantur. Sed credo in illis verbis

Pontificis nullam limitationem cōtineri, nisi eam,

quæ continetur cap. fin. de consuetud. scilicet, vt

rationabilis sit, & legitimè præscripta: talis enim

si non seruetur, scandalum generabit: si autem ve-

lis Pontificem loqui de scandalo, quod generare-

tur, si consuetudo tolleretur, sensus est, Pōtificem,

velle, vt ea consuetudo seruetur, cùm tamen abla-

turus esset illam, si absque scandalo eam auferre

posset. Et ita consuetudine rationabili, & legitimè

præsctipta impedimenta induci posse, nulla scan-

dali mentione facta docuere etiam Petrus de So-

to, lect. 4. de matrim. ad finem, Albertus Pighius

controuer. 15. ad finem, Abulen. loquens de matri-<-P>@@



<-P>moniis infidelium, 1. reg. 8. quæst. 175. Sanchez, to.

2. de matrim. lib. 7. disp. 4. nu. 11. qui tamen aliam

adhibet limitationem, scilicet quòd consuetudo

sit mixta clericorum, & laicorum: de qua limita-

tione posteà dicam.

  Nunc absolutè probatur hic secundus modus86

dicendi, primò: quia consuetudo non approbata à

Pontifice potest aliquem reddere inhabilem ad

beneficium, cap. cum olim iuncta glos. fin. de cler.

coniug. ergo & ad matrimonium. Valet enim ar-

gumentum à matrimonio spirituali ad carnale, vt

docet Euerar. in suis topicis, loco à matrimonio

spirituali, nu. 3. Secundò, quia consuetudo potest

irritare electione, cap. Cumana de elect. & ca. cum

Ecclesia, de causa poss. & propriet. ergo & matri-

monium. Tertiò, quia consuetudo potest iuri na-

turali addere, vt ait Innoc. communiter receptus,

cap. fin. de consuet. per illum textum; qui generali-

ter decidit, consuetudinem rationi consonam, &

legitimè præscriptam iuri positiuo derogare, & le-

gem nouam præcedenti contrariam statuere, & in

cap. super eo de cog. spir. expressè, & sine vlla limi-

tatione dicitur, dirimendum esse matrimonium,

quod contra consuetudinem initum est, nec in ca.

1. eodem tit. apponitur limitatio eius, quod conti-

netur cap. fin. de consuetud. sed declaratio, vt dictũ

est, & docet Sanchez illo num. 11. qui rem hanc la-

tius prosequitur. Qui tamen Couuar. & Ludouic.

Lopez suprà, docet consuetudinem quæ non sit

mixta clericorum & laicorum, non inducere im-

pedimenta dirimentia: & probat, nam defectus

consuetudinis solius laicorum nil potest immuta-

re circa matrimonij substantiam, & leges ecclesia-

sticas: deficit enim potestas in consuetudinem in-

ducentibus: atque ita explicat text. ca. 1. de spon-

sal. Butrius ibi, num. 8. & 12. Alex. de Neuo num.

10. 11. 21. & 22. Felin. num. 2. dicunt enim consue-

tudinis Gallicæ violationem non fecisse ibi matri-

monium irritum, eo quod defecerit potestas in eā

inducentibus, matrimonium enim spectat ad Ec-

clesiæ forum, cap. tuam, de ordine cognit. Sed si

hoc ita est, impertinens est consuetudo laicorum:

cur igitur petitur, vt consuetudo sit mixta cleri-

corum & laicorum? Deinde consuetudo in rebus

ecclesiasticis à Pontifice vim habet non à clericis:

ergo impertinens est, quod consuetudo sit clerico-

rum, aut laicorum: sed satis est esse maioris partis

eorum ad quos res pertinet, quia tali consuetudi-

ni Papa vim cōfert siue in matrimniis siue in aliis

rebus ecclesiasticis contingat, vt in ieiuniis, festis,

&c. in illo autem cap. 1. de sponsal. matrimonium

contra consuetudinem Gallicam initum, validum

iudicatur, quia consuetudo vel non erat rationa-

bilis, vel nō legitimè præscripta: sic debet limitari

quod ibi Panor. nu. 10. absolutè docet, omissio-

nem consuetudinis patriæ non vitiare matrimo-

nium: & quod docent Innoc. ibi in fine, Hostien.

paulo post principium, super verbo, super induxit,

Ioann. And. num. 5. Card. num. 5. Præpos. num. 7.

nullas esse consuetudinis vires circa matrimonij

substantiam.

  Vnde falsum est, quod dicunt Calder. ca. fin. de87

sponsal. duor. & Alex. de Neuo ibi, n. 23. Palud. 4.

d. 26. qu. 3. art. 3. con. 2. num. 13. consuetudine non

posse homines inhabiles ad matrimonium reddi

nisi à Pontifice approbetur: nisi hoc intelligatur

de approbatione speciali vel generali anteceden-

te, vel subsequente consuetudinem.


@@0@

@@1@Disput. XIX. Sectio XI. 496


  Falsum quoque est consuetudine posse impedi-

ri matrimonium, vel dissolui quidem quoad cho-

rũ, non tamen dirimi, seu quoad vinculũ dissolui.

Sic glos. fin. c. 1. de cognat. spirit. Goffr. in summa,

eod. tit. num. 5. Innoc. cap. super eo, nu. vnico eod.

tit. Alberic. in dictionario, verb. impedimentum,

1. vers. an aliqua consuetudo, Archid. cap. placuit,

num. 2. d. 32. & ibi Turrec. art. 2. num. 12. Ioannes

And. cap. quod supet, in fine, de consang. & affin.

Ancharan. ibidem, Astensis 2. par. summæ lib. 8. tit.

18. art. vnico, qu. 4. ad finem. Tabien. impedimen-

tum, 1. quæst. 4. num. 5. Viguer. cap. 16. §. 7. vers. 8.

impedimentum, 7. Gaeta, repet. cap. ad limina, 30.

quæst. 1. §. 4. nu. 296. Antonius Cucus, lib. 5. instit.

maior. tit. 12. num. 35. Iam enim diximus, consue-

tudine posse induci impedimentum dirimens. Fũ-

damenta aduersa ex dictis soluta manent & di-

stinctius soluuntur à Sanchez suprà, num. 12.

  Sed rogas an matrimonium legitimè initum

possit posteà consuetudine dissolui. Respondeo

non posse etiam ad vitandum scandalum. Hoc esse

certum & omnium ait Sanchez suprà, num. 2.

vbi citat Glossam cap. 1. de cognat. spir. verb. nisi

consuetudo, Panorm. cap. super eo, num. vltimo,

eodem tit. & ibi Alexan. de Neuo, nu. 10. Præpos.

nu. 4. Brunel. de sponsalibus, con. 20. num. 8. Angel.

matrim. 3. imped. 17. num. 1. Syluest. matrim. 2. qu.

3. Patet ex cap. fin. de spon. duorum, vbi definitur

non esse standum consuetudini, vt spreto priori

matrimonio rato persistatur, in posteriori cōsum-

mato: & ratio est, quia multi tenẽt, matrimonium

ratum non consummatum, non posse à Papa dis-

solui; & quamuis aliqui dicant posse aliquando

dissolui: tamen hoc rarissimè & non sine grauissi-

ma causa fieri posset: ergo, nec lege communi nec

cōsuetudine habente vim legis, à Pontifice dissol-

uendum fuit, aut dissolui potuit. Nec refert quòd

id interdum expediret ad vitandum scandalum,

quia ob scandalum à iure diuino recedendum non

est, cap. 2. de noui oper. nunt. cap. qui scandalizaue-

rit, de reg. iuris: & scandalum separatione quoad

thorum vitari posset.


------------------------------------------------------------



SECTIO XI.

Vtrùm consuetudo habeat vim legis, possitque,

vt lex, ad aliquid obligare, & quas con-

ditiones ad id requirat.



REspondeo posse l. de quibus, & seqq.88

ff. de legib. §. ex non scripto. instit. de

iure nat. gen. & ciuili, l. hoc iure. ff. de

aqua quotidiana & æstiua. §. ductus

aquæ, & l. 1. in fine, ff. de aqùa, &

aquæ pluuia arcenda, & l. diurna, ff. de legibus.

cap. fin. de consuet. cap. 1. de constit. in 6. cap. mos,

cap. consetudo, dist. 1. ex Isido. 2. Etymol. cap. 10. &

lib. 5. cap. 3. Habetur etiam Augustinus (referens

Ambrosium (ep. 86. cap. in his. dist. 11. & episto.

118. cap. 2. cap. illa dist. 12. Tertul. lib. de corona

militis c. 4. consuetudo, inquit, etiam in ciuilibus legi-



bus pro lege suscipitur, quando deficit lex. D. Tho. &

alij, quæst. 97. art. 3. Medicis, tract. de legib. part. 2.

quæst. 14. citans Doctores & iura, Goffred. Tra-

nensis in summa, tit. de consuetud. num. 1. & aliis,

& gloss. cap. seruitium, 28. quæst. 2. vbi ait, ratione

consuetudinis deberi census, & præstationes an-

nuas, competere iurisdictionem, & priuilegium, &<-P>@@

<-P>seruitutem, atque obligationem, sicut iure scri-

pto, &c.


  Vt autem consuetudo habeat vim legis propriè89

dictæ, & obligantis, requiruntur illæ conditiones,

quæ sunt necessariæ, & quasi de substantia legis

humanæ obligantis: quia est vera lex, licet non

scripta. Quæ conditiones videntur esse quatuor:

materia apta, potestas, voluntas, & sufficiẽs volun-

tatis expressio. Ex parte materiæ consuetudo de-

bet esse rationabilis, modo explicato Sect. 5. §. 1.

vnde non sufficit quòd materia non sit turpis con-

tra legem diuinam, naturalem vel positiuam: Sed

etiam requiritur, vt materia sit communi bono

vtilis, quia lex attendit commune bonum. Ita do-

cet Goffred. suprà, num. 7. ex l. quòd non ratio-

ne, ff. de legib. & quia in nouis rebus constituendis

euidens debet esse vtilitas, l. in rebus, ff. de con-

stit. principũ, requiritur etiam, vt consuetudo non

sit nimis difficilis: nam talis ad pura consilia per-

tinet. Et vt consuetudo inducat grauem obliga-

tionem, debet materia esse grauis: nam in leui so-

lùm potest esse obligatio leuis. In consuetudine

ciuili regulariter obseruatur materia iustitiæ: quia

ciuile ius potissimum attendit communem pacem

& iustitiam, quamuis aliarum virtutum bona in-

terdum respiciat. In Eccllesiastica verò præcipuè

spectatur materia religionis: sub qua comprehen-

ditur quidquid ad bonum animæ spectat. In ordi-

ne ergo ad hos fines grauitas materiæ sumenda.

Denique tunc cōsuetudo ista est rationabilis, cùm

lex, quæ de eadem re fieret, rationabilis esset, vt

sect. 5. §. 1. dictum est.

  Circa potestatem verò occurrit difficultas; an90

qui non potest legem condere, possit introducere

consuetudinem, quæ vim legis habeat. Partem ne-

gantem tenent Pan. & gloss. cap. fin. de consuetud.

Bart. l. 1. ff. de legib. Felin. cap. quæ in Ecclesia-

rum, de constit. num. 25. & alij, quos refert Tiraq.

quæst. 16. de iure primogeniorum. Nauar. com-

ment. de spoliis, §. 14. num. 7. Azor tot. 1. lib. 5. cap.

17. qu. 8. & 9. & c. 18. qu. 9. 11. & 15 & passim alibi.

  Concedunt autem, omnem populum posse sibi

legem condere, ex l. omnes populi, ff. de iust. &

iure. Quia verò pueri, amentes futiosi, & externi,

nec partialiter possunt legem condere, non cen-

sent, eos computandos esse in maiori parte com-

munitatis, vt eorum consuetudo vim legis habeat.

  Dicendum tamen est consentaneè ad D. Tho-91

mam, quæst. 97. art. 3. ad 3. id verum fuisse in popu-

lo Romano, quando ipse solus, vel tam ipse, quàm

Princeps poterat veras leges condere, quæ etiam

partes communitatis minimè consentientes obli-

garent. Nunc verò hæc potestas tota est in solo

Principe: vnde populi non possunt consuetu-

dines introducere, quæ propria ipsorum aucto-

ritate reliquas partes non consentientes obli-

gent: secus consentientes, tales enim possunt

propria auctoritate se obligare statutis scriptis,

vel consuetudinibus, modò non aduersentur in-

ri communi, seu legibus Principum, & aliorum

superiorum, nec sint prohibiti statuta facere. Eo-

rum tamen consuetudines auctoritate Principum

possunt vim legum habere: siue Principum con-

sensus antecedat consuetudinem, vt cum iure sta-

tuitur, consuetudines habere vim legum: siue se-

quatur, vt cùm Princeps videns consuetudinem

introduci, comminatione, & punitione transgre-

dientium consuetudinem, vel aliis, signis ineat, se<-P>

@@0@


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   168   169   170   171   172   173   174   175   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin