Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə180/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   176   177   178   179   180   181   182   183   ...   250

multa faciendo, quæ tamen valida sunt: & sicut

aliquis potest male vti dominio proprietatis

prodigè donando, & aliis modis, tamen facta

tenent: ita potest Princeps male vti potestate &

dominio iurisdictionis in distributione officio-

rum, honorum, vel onerum (in quibus leges, &

mandata comprehenduntur) ita tamen, vt factum

teneat. Confirmatur tertiò, quia quando duo ha-Confir. 3.|Princeps va-|lidè potest di-|spẽsare cũ vno|& non cum|alio,

bent eandem causam dispensationis, & non est

cōtra bonum commune dispensare cum vtroque,

si dispensetur cum vno, & non cum altero, dispen-

satio est valida, quamuis alteri nonnulla irrogetur

iniuria, & is, cum quo non dispensatur, iure offen-

di possit: ergo similiter, si omnibus eandem cau-

sam obligationis habentibus, aliqui obligentur

lege, & alij non, siue in principio, siue posteà, fa-

ctum tenebit, esto contineat aliquam iniuriam, &

offensionem eorum, qui lege obligantur. Confir-Confir. 4.

matur quartò: nam mandatum particulare potest

dirigi ad vnum, & non ad alium sine vlla causa

discrimen hoc faciendi, ita vt factum teneat (vt

docet Vazquez) tamen potest id male fieri, & ma-

le fiet, si mandata hæc particularia onerosa, inter

subditos, quoad fieri possit, nō distribuantur: ergo

similiter, licet sine causa, & male cum aliquo di-

spensetur in mandato generali perpetuo, vel tem-

porali, factum tenebit.

  Secundò principaliter probatur. Nam absolu-39

tio à censura excommunicationis, vel alia, valida<-P>2. Probat.

@@0@

@@1@Disput. XX. Sectio IIII. 519



<-P>est, etiam si detur iniustè, & sine causa ab eo, qui

illam tulit, vt patet cap. venerabilibus, §. sanè, de

sent. excomm. in 6. ergo idem est de dispensatione

data sine causa: quia quoad hoc par est ratio. Nec

valet dicere, non esse simile, quia illa absolutio ab

excommunicatione eam penitus tollit, & ideò

iam neminem ligat, dispensatio autem sine causa,

relinquit legem erga alios, & debet hunc quoque

ligare, cum quo sine causa dispensatum est. Nam

vis rationis in hoc sita est, quòd sicut ista absolu-

tio tollit excommunicationem respectu huius,

quæ potest manere respectu aliorum, ita in lege

dicendum est, auferri posse respectu vnius, eadem

manente respectu aliorum. Et confirmatur: nam siConfir.

à principio sub excommunicatione latæ sententię

præcipiatur aliquid præcepto perpetuo, vel tem-

porali omnibus fidelibus, clericis, vel religiosis,

excipiendo aliquos sine causa (verbi gratia, lecto-

res, vel superiores) illi excepti, non manebunt ex-

communicati, etiam si faciant id, pro quo excom-

municatio lata est, nam cōtra voluntatem expres-

sam Papę nulla excōmunicatio incurri potest: & si

ipse aliquos excepit, siue iustè, siue iniustè ab obli-

gatione præcepti, tales non sunt inobedientes, vel

contumaces, & idem est in aliis censuris, & irre-

gularitate: ergo exceptio à lege generali, etiam siExceptio à le-|ge etiam sine|causa valida|est.

sine causa sit facta, valida est. Idem est in aliis pœ-

nis, quæ ipso facto imponuntur, vt in priuatione

officij & beneficij, vel fructuum, in priuatione vo-

cis actiuæ, & passiuæ, confiscatione bonorum, &

inhabilitate ad matrimonium, & alios cōtractus,

qui non possunt esse irriti, Principe non solùm nō

volente, sed etiam positiuè nolente esse irritos.

Vnde si Pontifex sine causa dispẽset in voto cum

clerico, vel religioso, vt vxorem ducat, valida erit

dispensatio quoad irritationem matrimonij, quæ

solùm est de iure humano, licet non quoad obli-

gationem voti castitatis, quæ est de iure diuino,

quod Pontifex non potest sine causa relaxare.

  Tertiò probatur, quia expedit, in Ecclesia, &40

Rep. sæculari esse potestatem dispensandi validè3. Prob.

sine vlla iusta causa reddente licitam dispensatio-

nem in sua lege, & mādato, vt sic infiniti scrupuli

cessent: ergo credendum est, talem potestatem

datam esse Ecclesiæ, & Reip. sæculari ad cōgruam

sui gubernationem.

  Quartò probat Sanchez, quia tunc legislator4. Prob.

dispensat in re propria, & in propria voluntate,

eam mutans, à qua sola vim habet lex: ergo ea di-

spensatio, tanquam in bonis propriis facta, valebit

absque causa, siue dispensans peccet, siue non. Si-Prodigens bo-|na verũ trās-|fert dominiũ.

cut Dominus prodigens bona, verum dominium

transfert, esto prodigendo delinquat.

  Ad primum argumentum primæ opinionis re-41

spondeo, Principem non comprehendi proximè,Ad 1. argum.|primæ opin.

& immediatè sua lege; sed ad summum media le-

ge naturæ dictante, debere se conformare mem-

bris in legibus, quando eadem est ratio in illo, &

in subditis; ideò Principem propriè in suis legibus

numquam secum dispensare. Quamuis autem

proximè, & immediatè suis legibus subderetur,

posset validè secum sine causa dispensare, sicut &

cum aliis: illicitè tamen id faceret, sed posteà licitè

vteretur dispensatione, sicut de aliis sine causa di-

spensatis, dicemus. Et quamuis diceremus, posteà

in vsu dispensationis peccare, tamen illud pecca-

tum non esset contra suam legem: sed cōtra legem

naturæ, quæ præcipit, vt legem patiatur, quam tu-<-P>@@



<-P>lerit, & se conformet mẽbris, in oneribusquæ, illis

imponit, quia in propria lege iam secum validè, li-

cet malè dispensauit: illudque peccatum tantùm

erit veniale: & ita non erit inutilis dispensatio. Et

idem est quando dispensat cum subdito in propria

lege, cuius est quasi Dominus, & non vt dispensa-

tor dominij subordinatus. Vnde etiam patet ad se-Ad 2. 3. & 4

cundum, tertium, & quartum argumentum.

  Ad quintum, negatur, exceptionem, seu restri-Ad 5.

ctionem factam sine causa à principio, inualidam

esse, vt constat ex prima probatione.

  Ad sextum respondeo, iure quidem diuino pro-Ad 6.

hibitam, sed non irritam esse dispensationem in

propria lege sine causa: sicut lex diuina naturalis

diuites astringit ad superflua in graui necessitate

pauperibus eroganda: non tamen reddit irritam

retentionem. Et potestas clauium quamuis sit ve-

luti ministerialis, & instrumentaria in ordine ad

dispensationem in votis, & indulgentiis, & iura-

mentis: tamen in ordine ad dispensationem in

propria lege est principalis, & ideò, licet sine cau-

sa dispensatio in propria lege fiat, & dispensans

peccet: tamen dispensatio tenet.

  Ad septimum respondeo, si vnus à tributisAd 7.

ita esset eximendus sine causa, vt cæteri magis

essent grauandi, exemptio esset peccatum mortale

secundùm Sotum suprà: qui tamen insinuat, fore

validam, vt & Corduba illa quæst. 8. & est verisi-

mile, quia vt exemptio est, non est cōtra iustitiam

commutatiuam, sed ad summum contra distribu-

tiuam, cui per accidens adiungitur iniusta aliorum

oneratio contra iustitiam commutatiuam: quæ

oneratio erit nulla. Sed quamuis concederemus,

illam exẽptionem sine causa factam, esse nullam,

quando per eam Rex cogeretur aliis imponere

maiora tributa: tamen idem dicendum esset de re-

missione tributorum iam debitorum: quia par ra-

tio est, vt ista quoque sit nulla, quando ex ea ne-

cessariò sequitur, alios fore grauandos. Quando

verò aliorum grauamen nec ex remissione, nec ex

exẽptione illa necessariò sequeretur, vtraque esset

valida. Cut ergo inter exemptionem, & remissio-

nem aliqui constituunt discrimen, censentes, exẽ-

ptionem esse nullam, remissionem verò validam?

Certè moraliter pro eodem reputantur non com-

prehendere aliquos in lege tributorum, & illa re-

mittere ipsi: ergo idem de vtroque quantum ad

valorem, & honestatem dicendum est. An verò ex

sola causa liberalitatis possit sine peccato fieri, po-

stea dicam. Quod autem dictum est de dispensa-

tione Principis in propriis legibus, dicendum est

de dispensatione in legibus suorum prædecesso-

rum: quia eandem habet in illas potestatem, ita

Sanchez, 8. de matrim. disp. 17. quæst. 3. num. 28.

Nauarr. prælud. 9. nu. 5. Suarez, 3. part. tom. 4. disp.

56. Sect. 2. num. 11.

  Quantum ad tertiam quęstionem, an dispensa-42

tio inferioris, vt Episcopi, facta sine causa in pro-3. Quæstio.

priis legibus, valida sit? Partem negantem tenent1. opin.

Archidiac. cap. licet canon de elect. in 6. & Inno-

centius, cap. dilectus, num. 5. de temp. ordinat. vbi

quæst. 6. num. 9. in fine dubius manet Bellamera,

licet dicat, de facto seruari, vt possit validè dispen-

sare. Fundamentum huius opinionis est: quia infe-

riores Papa prohibiti sunt dispensare sine causa,

cap. cum omnes, de constit.

  Sed proculdubio tenendum est, validam esse, vt2. & vera opi.

docet Sanch 8. de matrim. disp. 17. qu. 3. nu. 27. cum<-P>

@@0@

@@1@520 Quæst. XCVII. Tract. XIV.



<-P>eodem Innocentio alibi, cum Ioanne Andrea, Bu-Valida est di-|spensatio infe-|rioris in pro-|pria lege.

trio, Panorm. Decio, Aretino, Felino, Alex. de Ne-

uo, Hippol. Cardin. Dominico, Milis, Bottæo, Gā-

bara, Franco, Angel. Syluestro, Tabien. Armilla,

Nauarro, Soto, Valentia, Azor, Philiarcho, Sayro,

Ludouic. Lopez, quorum loca ibi poteris legere.

Idem tenent Viuald. Emanuel, & Rodriguez locis

citatis qu. 2. opin. 2. Ad fundamentum cōtrarium

respondet bene Sanchez, licet inferiores Papa pro-

hibiti sint iure Pōtificio, imò & naturali, dispensa-

re sine causa in propria lege: tamen factum tenere.

  Idem est, cùm inferior Princeps dispensat sine

causa in lege sui prædecessoris, vel subditi, ita Sā-

chez, num. 28. cum Nauar. prælud. 9. num. 15. Sua-

rez, 3. part. tom. 4. disp. 56. Sect. 2. num. 11. quia in

tales leges habet eandem potestatem, quam in

proprias.

  Prædicta temperat Sanchez, nu. 29. & sequen-1. Limitat.

tibus, primò, nisi constitutio Episcopi transierit in

contractum in alterius commodum: vt si statuisset

omnes ad vrbem confluentes gaudere aliquo pri-

uilegio, non posset reuocare respectu eorum, qui

iam venerant, eo quòd ius ex illo contractu iam

sit illis acquisitum, citat Butrium, Panorm. De-

cium, Hippolitum, Alex. de Neuo, Dominicum,

Francum, Gambaram, Milis, Imolam, & Sylue-

strum. Quorum opinio vera est, licet impropriè

loquatur. Quando enim constitutio fit ab Episco-

po, vel alio principe animo obligandi se ex iusti-

tia, & in materia, in qua potest se obligare ex

iustitia, constitutio transit in contractum, & con-

tinet promissionen, ex qua acceptata, adueniente

conditione, oritur ius iustitiæ in aliis, & obliga-

tio iustitiæ in Principe; & tunc si absque causa

faceret contra promissionem, non tam dispen-

saret in propria lege, quam tolleret ius iustitiæ

acquisitum ex illa, & violaret legem naturalem

iustitiæ. secus quando non posset, vel nollet

Princeps se obligare ex iustitia per propriam non-

stitutionem: tunc enim non transiret in contra-

ctum.

  Secundò temperat Sanchez, nisi tales constitu-2. Limitatio.



tiones essent authoritate Pontificia confirma-

tæ: de quo temperamento dixi sect. 3. diffic. 11.

  Tertiò temperant aliqui, nisi Episcopus eas3. Limitatio.

constitutiones iureiurando firmauerit: quia in

iuramento non potest secum dispensare. Pro hac

limitatione Sanchez suprà, num. 31. citat Butrium,

Panor. Alex. de Neuo, Decium, Hippol. Bottæum,

Angel. Syl. Tabie. Armi. Sayrum, & azorem. Bene

tamen dicit Sanchez, etiam tunc posse ex iusta

causa dispensare. Primò, quia iuramentum magi-

stratus intelligitur secundum æquitatem, & nisi

iusta causa interueniat: vt bene docet Baldus, l. &

si seuerior, num. 10. C. ex quibus causis infamia

irrogetur. Qua ratione docet ibi Iudicem ex iusta

causa mutare posse pœnam legis à se iuratæ.

Secundò, quia Decius, Felin. Bottæus, & Ippol.

admittunt hoc, quando causa ita vrgeret, vt esset

periculum in mora. Tertiò, quia probabilius est,

Episcopum posse secum dispensare in iuramento,Episcopus po-|test secum di-|spensare quo-|ties potest|cum subditis.

quoties potest cum subditis, vt probauerat disp.

3. num. 8. Quartò, quia in propria constitutione

iurata posse Episcopum ex causa dispensare, tenet

Aretin. Bart. & Gambara locis à Sanchez citatis.

Qui demum bene aduertit, quidquid sit de pecca-

to, si in eis iuratis cōstitutionibus Episcopus dis-

penset sine causa; valere tamen dispensationem,<-P>@@



<-P>perinde ac si iuratæ non essent: quia periurium

non impedit rei valorem: sicut siquis iurasset non

prodigè expendere pecunias, peccaret prodigè ex-

pendendo: at factum teneret. Pro qua sententia re-

fert Gambaram, Antonium de Rosellis, & Bottæ-

um: quę & multis aliis exemplis confirmari potest.

  Sed quæritur quartò, an Episcopus, vel Archi-43

episcopus validè dispenset sine causa in constitu-Quæstio 4.

tionibus suæ Synodi diæcesanæ. Pars negatiua

suadetur, quia Synodus est superior Episcopo,

vnde eius leges sunt leges superioris: nemo au-

tem in legibus superioris sine causa validè dispen-

sat. Antecedens probatur primò, quia Episcopus

habet se ad Synodum, vt Decanus ad capitulum:

Decanus autem est inferior capitulo: ergo & Epi-

scopus Synodo. Et ita Medina quæst. 96 art. 5. dub.

2. con. 1. tuetur, Episcopũ legibus Synodi Diæce-

sanæ obligari quoad vim coerciuam, vt cæteri

subditi. quod fatentur Gallego, & Eman. Rodri-

quez statim citandi. Secundò probatur, quia non

solum Episcopus, sed cæteri cōgregati in Synodo

definiunt, & habent suffragium decisiuum, vt do-

cet Imola cap. graue, num. 22. de præb. ad finem;

quare Gallego de cogna. spir. cap. 21. num. 18. de-

fendit, confirmationen Synodi non peti ab Epi-

scopo, nec ipsum posse constitutiones Synodi ab-

rogare: & propendet in hoc, quòd dispensatio

Episcopi vel Archiepiscopi in constitutionibus

suæ Synodi facta sine causa, sit irrita: & Eman. 1.

part. summæ in 2. editione, cap. 237. num. 2. in fine,

& Vega. 1. tom. summæ. cap. 88. casu. 2. in fine, rela-

to Gallego dicunt, Episcopum non eas cōstitutio-

nes tollere, licet ex consuetudine, & tacito Sy-

nodi consensu possit in eis dispensare. Licet autem

non explicent, an dispensatio eius sine causa in

illis facta, esset valida: tamen apertè sequitur,

non fore, cum sit dispensatio in lege superioris.

  Esse tamen validam probabilius, & meritò cen-

sent Sanchez, 8. de matrim. disp. 17. num. 33. cum

Cardinali Alex. cap. fin. qu. 5. de clandest. despon.

Bottæo de Synodo, part. 2. art. 4. num. 9. Nauar.

summæ, num. 74. & cap. fin. num. 4. de simonia:

videtur Azoris lib. 5. cap. 15. quæst. 3. quamuis

enim non explicet constitutiones Synodales; sed

suas: tamen hoc nomine Synodales intelligit; quia

citat Nauarr. qui de Synodalibus loquitur.

  Probat Sanchez, quia solus Episcopus in Syno-Episcopus in|synododiæcesa|na habet suf-|fragiũ decisi-|uum, cæteri|tantum con-|sultiuum.

do diæcesana habet suffragium decisiuum; cæ-

teri tantum consultiuum: vnde solus Episcopus in

Synodo decernit. & subscribit nulla assesorum

mentione facta, secus accidit in Synodo prouin-

ciali, vt quæst. sequ. dicetur: ergo potest in consti-

tutione Synodali validè dispensare sine causa,

sicut in propria lege. Confirmatur, quia ad Syno-

dum Diæcesanam communiter solum Parochi, &

clerici, qui nulla statuendi facultate gaudent,

confluere solent: ergo votum decisiuum non ha-

bent. Tandem, quia cum eius Synodi constitutio-

nes solam Diæcesim Episcopi obligent, quæ ple-

no iure subest Episcopo, possitque ille solus sta-

tuta condere illam obligantia, vt superius docui-

mus: immeritò illæ constitutiones tribuuntur

cæteris congregatis, nisi vt consultoribus. Qua

ratione Imola suprà ait, Pōtifice assistente Conci-

lio generali, Episcopos non habere suffragium

decisiuum: sed solum quando legatos mittit: quià

plena statuendi potestas in Pontifice est, ex qui-

bus infert Sanchez, num. 34. Episcopos non teneri<-P>

@@0@

@@1@Disput. XX. Sectio IV. 521



<-P>ri legibus Synodi Diæcesanæ quoad vim coerci-

uam: sed solùm quoad directiuam, eo modo, quo

legislatores propriis legibus tenentur: & quod hîc

diximus, Episcopum posse leges facere sine con-

sensu Synodi, latius docuimus disp. 8. sect. 7. & 15.

  Quæres quintò, an dispensatio Archiepiscopi

in decretis Synodi prouincialis, facta sine causa,

valida sit.

  Pro parte affirmante est, quòd Archiepiscopus

est superior Synodo prouinciali, vt constat ex cap.

graue de præben. ibi. Metropolitani verò delictum su-

perioris iudicio relinquatur, ex parte Concilij nuncian-

dum. Ex quo textu patet, Metropolitanum non

posse puniri per Concilium prouinciale: cuius

rationem ibi reddit Host. nu. 16. quem sequuntur

ibi Ioan. Andreas. nu. 8. Butrius, n. 4. qu. 2. Anchara.

nu. 10. quia Archiepiscopus Concilio prouincia-

li superior est. Potest ergo in eius decretis, tan-

quam inferioris, validè dispensare sine causa. Item

quia solus Archiepiscopus ibi habet votum deci-

siuum, vt tenent quidam, quos tacitis nominibus

refert Innoc. dict. cap. graue, num. 3. (licet alios re-

ferat in contrarium, & neutram opinionem de-

finiat, & Butrius ibi, num. 18. vers. ad 3. vtramque

opinionem censeat probabilem) ergo potest sine

causa validè in eis decretis dispensare.

  Sed Sanchez 8. de matrim. disp. 17. num. 36. exi-45

stimat, dispensationem illam sine causa irritam fo-2. Opin.

re: quoniam Archiepiscopus est inferior Synodo

prouinciali leges eas ferenti, vt docet Nauarr. lib.

1. consiliorum in 1. editione tit. 31. de offic. ordin.

toto consilio 7. in posteriori autem, tit. de maiorit.

& obed. toto consil. 6. atque ideo ait, posse illum a

Synodo prouinciali excommunicari. Probatque:

quia ab Archiepiscopo appellatur ad ipsam Syno-

dum, tanquam ab inferiori ad superiorem, vt tra-

dunt gloss. fin. cap. à collation. de appell. in 6. Host.

cap. graue in fine, de præbe. Card. Clem. 1. §. quod

etiam in interdictis, num. 1. not. 1. de sent. excom.

& ibi Anchar. nu. 5. notab. 5. vnde concludit Nauar.

non se habere Archiepiscopum ad Synodum pro-

uincialem, sicut se habet Pontifex ad Concilium

generale, vel Episcopus ad suum capitulũ: Sed vt

se habet Decanus Ecclesiæ cathedralis ad Capitu-

lum: qui est caput Capituli ad eum effectum, vt

eius sit capituli conuocatio, & ibi tanquam præsi-

dens, habeat primam sedem, non tamen est maior,Decanus infe-|rior toto Ca-|pitulo.

sed inferior toto capitulo. Sic, inquit, Archiepis-

copus est caput Synodi prouincialis, in quantum

est eius illam cogere, ac illi præesse habendo pri-

mam sedem: non tamen quòd sit maior ea con-

gregata, nec habeat parem iurisdictionem: sed est

tantum simul Iudex, & collega aliorum Episcopo-

rum, qui in ea congregantur. Non valet ergo di-

spensatio Archiepiscopi sine causa facta in illis de-

cretis, vt pote facta ab inferiori in lege superioris.

Secundò, quia solus Archiepiscopus non habet

potestatem condendi statuta totam prouinciam

obligantia; vt docuimus disp. 8. sect. 9. At decreta

Synodi prouincialis totam prouinciam ligant, er-

go non dimanant à solo Episcopo, ac proinde ne-

quibit ille absque causa validè in eis dispensare.

Omnis enim res per quascunque causas nascitur,

per easdem dissoluitur, cap. 1. de regu. iuris. Confir-

matur, quia Episcopos ibi interesse, vt iudices cum

suffragio decisiuo colligitur apertè ex dict. cap. si-

cut olim, ibi. Ea fideliter perferant ad Metropolita-

num, & suffraganeos, vt super his, & aliis, prout vtilita-<-P>@@

<-P>ti, & honestati cōgruerit, prouida deliberatione procedāt,

& quæ statuerint, faciant obseruari. Idem deducitur

ex ca. graue, de præb. ibi, Per ipsum Cōcilium suspen-



datur. Ex quo Imola ibi num. 22. probat, non suffi-

cere Concilium, sed requiri consensum suffraga-

neorum; quod etiam docet ibi Hostien. nu. 8. Ioan.

And. num. 5. Card. num. 6. quæst. 6. sumitur etiam

ex Conci. Tolet. 4. vbi iubẽtur Episcopi subscribe-

re iis, quæ cōmuni deliberatione in Concilio Pro-

uinciali statuũtur: & ex Concilio Mediolan. 4. in fi-

ne, vbi dicitur. Nos Carolus Mediolanẽsis de con-

silio, & assensu reuer ẽdissimorum Coepiscoporum

nostrorum subscripsimus: & statim subscribunt

alij Episcopi. Quod passim reperies in Conciliis

Prouincialibus.

  Nec obstat cap. graue pro contraria sententia46

cum Doctoribus adductum. Non enim intelligũt,

Archiepiscopum esse verè superiorem ea Synodo,

sed eius caput ad ea, quæ diximus: & ob hanc di-

gnitatem noluit Pontifex, vt Archiepiscopus pos-

set à Synodo prouinciali puniri, vt ait San-

chez suprà. Et hanc rationem reddiderunt libi Bu-

trius, num. 17. Abb. num. 8. vnde & Innoc. suprà,

in fine capitis ait, Archiepiscopum esse inferiorẽ,Archiepisco-|pus est infe-|rior Synodo|Prouinciali.

& abeo appellari ad Synodum. Tertiò probatur,


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   176   177   178   179   180   181   182   183   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin