satione in legibus superioris, vel in voto, aut iura-
mento: quidam suppressis nominibus relati à D.
Thoma 2. 2. quæst. 88. art. 12. ad 2. sensere, integrum
esse prælatis ad libitum dispensare in votis subdi-
torum: sicut pater, Dominus, ac vir possunt ad li-
bitum irritare vota filij, serui, & vxoris: quia in
omni voto, & iuramento facto Deo, intelligitur<-P>
@@0@
@@1@518 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>conditio, si prælato placuerit, vel nisi prælato di-
splicuerit, seu nisi contradixerit: sicut eadem est
conditio in votis filij, serui, & vxoris respectu pa-
tris, Domini, & mariti. Confirmatur ex ca. veniẽs,
de iure iur. Vbi deciditur, in omni iuramento esse
ius superioris exceptum.
Sed in hac prima quæstione dico primò, dispen-1. Con.
sationem in voto, vel iuramento etiam à summoDispensatio|in voto, & iu-|ramento data|sine causa est|nulla.
Pontifice datam sine causa, esse nullam. Hoc cer-
tissimum, & commune omnium arbitrantur Vaz-
quez, disp. 178. ca. 3. nu. 17. Sanchez, lib. 8. de matr.
disp. 17. num. 3. & speciatim id tenet D. Thomas
loco cit. & eius expositores ibi, & hîc: & alij Theo-
logi 4. dist. 38. & omnes Iurisperiti cum gloss. cap.
non est, verbo adimplere, de voto, & Tolet. lib. 5.
ca. 83. causa 2. vbi idem ait de dispensatione pen-
sionum ecclesiasticarum. Idem tenet Alexan. Ar-
chirota tract. 8. de voto paupertatis ex Bern. dicẽs,
voti sine necessitate dispensatio non dispensatio;
sed præuaricatio est. Idem tenet Caiet. verbo di-
spensatio, Sotus 1. iust. quæst. 7. art. 3. ad 3. Syluest.
votum, 4. quæst. 3. & verbo dispensatio, Rich. 4. d.
38. art. 9. quæst. 1. Panorm. ca. non est num. 4. de vo-
to, Archid. ca. Florentinum 85. d. Immola ca. cùm
olim, de clerico coniug. Nauarr. ca. 12. num. 57. &
76. Probatur, quia non est verisimile, Deum con-
cessisse potestatem ad dispensandum in his licitè,
aut validè, nisi ex iusta causa: sicut non solet dari
potestas œconomo, vt dispenset bona Domini, nisi
iuxta præscriptum rationis: quippe data est pote-
stas à Deo in ædificationẽ, non in destructionem,
& prælatus constitutus est à Deo dispensator, non
dissipator. Nec est simile de votis filij, serui &
vxoris: nam re alia, & multa personalia sunt de
materia subiecta patri, domino, & viro: & alia licet
non sint de materia subiecta, sunt tamen in perso-
na multò magis subiecta: ideò à persona habente
quoddam dominium, vel quasi dominium despo-
ticum, auferri etiam sine causa possunt, seu irritari.
Hāc rationem attigit D. Thomas, & ex eo Sāchez
suprà, & nos latiùs ipsam produximus tract. de vo-
to. Quare dum in cap. veniens, de iure iurando di-
citur, per vota, aut iuramẽta inferiorum non posse
iuri superioris derogari, intelligitur, ita vt semper
integrum sit superioribus ex iusta causa in illis
dispensare: & ideò, quamuis ea conditio, nisi supe-
rior ex iusta causa dispensauerit, non sit adhibita à
vouente, tamen ex natura rei inclusa est in voto,
supposita potestate dispensandi, quam Deus supe-
rioribus concessit.
Dico secundò, dispensationem inferioris in le-31
ge superioris esse irritam, si causa legitima desit.2. Con.
Vazquez, disp. 178. ca. 3. num. 17. Valen. disp. 7. qu.
5 punct. 9. Nauarr. prælud. 9. num. 15. aliàs 13. & ca.
fin. num. 4. de simonia, Sanchez, illa disp. 17. num.
4. & sequentibus, Sa, verb. dispensatio, num. 3. An-
gel. num. 3. Syl. quæst. 3. num. 5. Armil. num. 14. So-
tus, 7. iust. quæst. 4. art. 3. col. 9. versic. rursus circa
eadem, & lib. 1. quæst. 7. art. 3. colum. 7. versic. su-
premum ergo. Couarr. 2. part. 4. decret. cap. 6. §. 7.
nu. 11. Stuñica, quæst. 5. de voto num. 35. Gutierrez
1. quæstionum can. ca. 19. num. 5. Speculator tit. de
dispensa §. dicendum restat, num. 19. Innoc ca. cum
ad monasterium, nu. 4. de statu monach. Hostiens.
ibi, num. 32. & Ioannes And. ad finem, Panor. nu.
17. Cardin. §. vlt. num. 5. Henric. num. 17. Baldus, l.
Barbarius, num. 7. ff. de offic. prætor. Aretin. l. 2. in
punct. num. 1. ff. de verb. oblig. Felin. cap. 2. num. 8.<-P>@@
<-P>vers. secunda limit. de simo. & ca. at si clerici, §. de
adulteriis, num. 10. de iudic. & ibi Hipolit. nu. 32.
Turrec. cap. 1. dist. 89. art. 4. num. 14. & ferè omnes
hac Sect. referendi, & alij multi, nemine repugnā-
te. Probatur, quia tunc dispensans excedit faculta-
tem sibi commissam: non enim est data illi in de-
structionem: sed in ædificationem, & sub condi-
tione causæ iustæ, & sufficientis. Vnde illa dispen-
satio, dissipatio potius est, & destructio, vt loqui-
tur Bern. 3. de consider. Facit cap. multa, de præ-
bend. vbi dicitur, mandatum Pontificis ad ius esse
referendum: ergo cùm dat facultatem dispensandi
in lege Pontificia, intelligitur, causa iusta existen-
te, & alioqui esset Dominus illius ferè æqualiter,
ac si esset propria.
Quidam hoc temperant, nisi inferior habeat32
plenitudinem potestatis à superiori concessam:
qualem habet legatus, seu Nuntius Apostolicus in
casibus sibi à Pontifice commissis. Eman. in sum.
tom. 2. editione 2. cap. 24. con. 3. num. 5. & ego fa-
teor, Pōtificem, si vellet, posse dare talem potesta-
tem, vt dispensatio etiam sine iusta causa data, te-
neret: tamen non est credibile illam dare de facto,
sed vt dispensatio solùm valeat causa iusta existen-
te. Et ita tenet Sanchez, 8. de matri. disp. 17. nu. 5.
cum Innoc. cap. dudum 2. num. 16. vers. item & si
Papa, de elect. Felinus, cap. postulasti num. 13. casu
4. de rescrip. Nauarr. prælud. 9. num. 15. & cap. fin.
nu. 4. de simonia, Gambara de auctorit. legati, lib.
10. nu. 293. & 207. Hipol. ca. at si clerici, §. de adul-
teriis, num. 105. de iudic. Borgasius de irreg. part.
7. cap. vlt. num. 21. Stunnica, quæst. 6. de voto num.
234. Azor tom. 1. lib. 5. ca. 15. ad finem.
Alij temperant, nisi in dispensandi potestate ex-33
primantur nomina eorum, cum quibus dispensan-
dum est, nulla cognitionis causæ dispensandi mẽ-
tione habita, Speculator tit. de dispensatione, §. di-
cendum restat, num. 19. Felin. illo cap. postulasti de
rescrip. Gambara suprà, num. 209. & 296. Id appro-
bat Sanchez, num. 6. quia tunc commissarius ille
constituitur merus executor; ac præsumere debet,
committentem certiorem factum esse de dispen-
sationis causis. Mihi sanè probabile est hoc; sed
incertum: quia præsumi etiam potest, committen-
tem nihil dixisse de causa iusta, quia id suppo-
nebat ex omnium sententia asserente, inferiorem
non posse sine causa iusta dispensare in lege su-
perioris.
Sed quid, si prælatus inferior bona fide putauit,34
causam esse iustam, & sufficientem; quæ tamenDubitatio.|Prælato bona|fide dispẽsan-|te in causa nō|iusta, valida|est dispẽsatio.
iusta, & sufficiens non erat? Respondet Sanchez
suprà. num. 8. valere dispensationem: quia non est
credendum, aliam esse Pontificis intentionem cir-
ca suas leges, & Dei circa suas, in quibus permitti-
tur inferiori dispẽsare. Id enim recta Ecclesiæ gu-
bernatio postulat, quò scrupulis obuietur, ac tutæ
sint conscientiæ, nec oporteat passim infringere
gesta, innitendo prælatorum Dei vices gerentium
dispensationi. Quod clarè significat Azor tom. 1.
lib. 7. ca. 29. quæst. 6. vbi ait, si Prælatus aliquis bona
fide lege ieiunij aliquem liberet, putans causam esse iu-
stam, relaxatio prodest: quia bona fide facta est.
Sed hæc sententia dubia est: quia bona fides35
non solet acta alioqui nulla reddere valida: sed ex-
cusare, nec bona gubernatio Ecclesiæ postulat, vt
valida reddat, licet possit, quæ bona fide peracta
sunt: alioqui, si Episcopus sine vlla omninò causa
dispensaret in legibus Papæ, vel in votis, aut iura-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XX. Sectio IIII. 517
<-P>mentis, putans bona fide vel nullam causam re-
quiri, vel causam subesse, dispensatio esset va-
lida, quod nullus admitttet. Item, si aliqui bo-
na fide contraherent in gradibus prohibitis, vel
cum alio impedimento iuris humani, aut etiam
diuini, validum esset matrimonium: quod est con-
tra omnes. Confirmatur: quia quando aliqui alle-
gant dispensatum esse sine causa, vel cum causa
non sufficienti, etiāsi constet, Epicopum bona fide
putasse causam esse sufficientem, audiuntur: ergo
signum est, dispensationem sine causa sufficiẽti fa-
ctam ab Episcopo esse nullam, esto Episcopus bo-
nam fidẽ habuerit. Idem est de dispensatione Papæ
sine causa sufficienti in votis. Vnde Nauar. præl. 9.
n. 13. in fine, & Philiarc. de offic. sacerd. to. 1. par. 2.
l. 3. c. 4. vers. altera difficultas, & Ludouic. Lopez, 1.
part. instructo. cap. 4. paulò post princ. affirmant,
eum, cum quo Prælatus dispensauit proposita illi
causa vera, & bona fide; quæ tamen sufficiens non
est, tutum esse auctoritate Prælati fultum, donec
sibi certò constet, causam minus legitimam fuisse.
Neque satis est dicere, hoc esse verum, quando
prælatus non bona fide processit. Nam prædicti
auctores indistinctè, & sine hac limitatione lo-
quuntur; & prætereà bona fides partium cum ma-
la fide Prælati de sufficientia, vel insufficiẽtia cau-
sæ non sufficit ad valorem actus. ergo nec bona fi-
des Prælati cum mala fide Prælati, imò nec cum
bona fide partium. Si enim bona fides partium ni-
hil suffragatur: ergo nec bona fides Prælati. Item
facultas data dispensandi in votis, vel in lege su-
perioris, etiam si à Deo detur, intelligitur, si subsit
causa legitima, vt dicunt Sa, dispensatio, num. 3. &
alij: ergo si non subsit causa legitima, etiam si esse
credatur, dispensatio est nulla. Tutiùs ^. ergo existi-
mo, in omni dispensatione voti, vel legis editæ à
superiori: si constet causam fuisse insufficientem,
dispensationem nullam censeri, sed dum res est
incerta, præsumendum est. esse validam, si Præla-
tus causam censuit sufficientem, & sic intelligi-
tur, quod ex Azore relatum est.
An verò ad dispensandum cognitio causæ re-
quiratur, ita vt sine cognitione causæ, quamuis
sufficiens causa subsit, dispensatio sit nulla, & alia
circa cognitionem causæ dicemus Sect. 9.36
Quoad secundum argumentum, scilicet, an di-Quæst. 1.|1. opinio.
spensatio in lege propria, vel inferioris valida sit.
Quidam negant, inter quos refertur Fortunius
Garcia in repet. l. Gallus, §. & quid si tantùm, num.
296. & 297. colum. 135. ff. de liber. & posthum.
vbi ait, cùm iniustum sit Principem contra suas
leges dispensare sine causa, se nescire, quomodò
id efficere possit: nec quoad veram iustitiam secu-
rum esse, eum cum quo ita dispensatur. Et Mendo-
za 1. de pactis, qu. 2. num. 35. & quando dispensatio
est magni momẽti, ita vt noceat, idem tenet Men-
chaca lib. 1. quæstionum illustrium, ca. 25. num. 16.
& ca. 26. num. 26. & non valere in foro conscien-
tiæ; sed in externo tenet Loazez de matrim. Regis
Angliæ dub. 4. num. 14. & 15. eandem sententiam
tenuere Bern. Hipolit. & Iason apud Couarruuiam
2. part. de matrim. ca. 6. §. 9. nu. 8. & Azorem tom. 1.
lib. 5. ca. 15. quæst. 3. eamdem in manuscriptis secu-
tus fuerat noster Vazquez, sed in codicibus im-
pressis disp. 178. ca. 3. ex professo quidem eam ex-
plicuit, confirmauit, & defendit, sed in fine illius
ca. sic scripsit, cæterùm in eo quod ait hæc sententia,
dispensationem legis sine causa inualidàm esse, ne com-<-P>@@
<-P>muni Theologorum opinioni videar aduersari, præiudi-
care nolo, sed iudicium de eius probabilitate aliis inte-
grum relinquo.
Suadetur primò: quia non minus potest Prin-1. Arg.
ceps secum dispensare, quàm cum subditis: sed si-
ne causa non potest secum dispẽsare validè, etiam
in lege propria: ergo nec cum subditis. Minor
probatur: quia si posset ita secum dispensare, non
obligaretur sua lege, contra superius dicta, vel inu-
tilis esset talis obligatio: quam pro suo arbitrio si-
ne alia causa posset sibi auferre. Dices, non esse
inutilem talem obligationem: quia saltem
peccaret secum sine causa dispensando. Contra,
quia si ille peccat dispensando, etiam peccat, qui
vtitur illa dispensatione: ergo dispensatio fuit nul-
la; quia dispensatio, quæ non excusat à culpa, non
aufert obligationem: ergo est nulla. Secundò, di-2. Arg.
spensatus peccauit petendo talem dispẽsationem:
ergo & ea vtendo, maximè cùm turpis sit pars,
quæ sine causa discordat à toto: ergo dispensatioTurpio est|pars quæ sine|causa disere-|pat à toto.
est nulla. Tertiò, legislator dispensando non se ge-
rit vt Dominus: sed vt dispensator, & administra-
tor: ergo, si dispensat sine causa, nihil facit. Quar-3. Arg.
tò, quia ratio naturalis dictat, caput cum mẽbris,4. Arg.
& membra inter se debere conuenire in legibus,
nisi causa aliquem eximendi subsit: ergo si non sit
causa, leges astringentes communitatem, astrin-
gunt etiam caput, & membra, & sic dispensatio in5. Arg.
legibus est nulla. Quintò, quia restrictio legis à
princip. facta sine causa esset nulla, eò quòd lex de-
bet esse vniuersalis respectu omniũ, in quibus spe-
cialis causa non subest: ergo similiter restrictio,
quæ posteà fit per dispensationem: par enim ratio6. Arg.
esse videtur. Sextò, quia dispensatio Papæ in lege
propria procedit à potestate clauium; quæ est mi-
nisterialis, & data Pontifici in ædificationem, &
non in destructionem: & ideò non est data, vt ea
quispiam ad libitum abutatur; sed sub certa regula
& mensura ad bonum cōmune pertinenti: sub qua
non cōtinetur illa dispensatio sine causa; erit ergo
irrita; nec mirum, cum sit cōtra ius diuinum, quod
prohibet, sine causa dispensare in iure humano.
Septimò, in legibus tributorum est peculiaris ra-7. Arg.
tio: quia excipere aliqnem sine peculiari causa est
contra iustitiam distributiuam onerum: ergo ex-
ceptio est nulla. Octauò, concessio indulgentiarũ,
vel pensionum Ecclesiasticarum facta sine iusta
causa, non valet: ergo nec concessio dispensatio-
nis: par enim ratio est.
Alij meritò tenent, talem dispensationem, si37
alium defectum non habeat, validam esse, Caiet.2. & voxa|opinio.
1. 2. quæst. 96. art. 5. ad finem, & 2. 2. quæst. 104. art.
5. ad finem, & in opusc. to. 1. tract. 27. de dispen-
satione matrim. in occidentali Ecclesia, quæst. vni-
ca vers. quoad tertium, Catherinus 6. cōtra Caiet.
circa quæstionem de dispensatione Papæ in voto
solẽni religiosorum, ad finem. Victor. relect. de po-
test. Papæ, prop. 14. & 15. num. 14. & 15. Sotus 1.
iust. quæst. 7. art. 3. colu. 6. vers. postremum ergo, &
lib. 7. quæst. 4. art. 3. ad 2. in fine, & 4. dist. 21. quæst.
2. art. 2. col. 11. & d. 39. quæst. vnica, art. 2. in fine
corporis. Cano de pœnit. part. 5. vbi de præcepto
confessionis, ad finem. Martin. Ledes. 2. 4. quęst. 27.
art. 2. paulò post princ. & quæst. 56. art. 4. col. penul.
vers. prætereà dubium, Veracruz 2. part. speculi,
art. 27. vers. secundò non expedit, & 1. part. art. 49.
ad finem. Palac. 4. dist. 15. disp. 8. col. 17. vers. quam-
uis, & dist. 38. disp. 2. col. 7. vers. ego verò dixerim,<-P>
@@0@
@@1@518 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>Medina 1. 2. quæst. 97. art. 4. ad finem, & 1. sum. cap.
14. §. 10. Angles in florib. par. 1. quæst. 5. de ieiunio,
diffic. 2. Henriquez lib. 5. de pœnit. cap. 22. num. 5.
& lib. 12. de matrim. cap. 3. num. 6. Valen. 1. 2. disp.
7. quæst. 9. & 2. 2. disp. 5. quæst. 7. punct. 2. vbi de
pluralit. benef. colu. 4. vers. vbi autem illud ius, &
disp. 6. quæst. 2. punct. 10. causa quarta excusante à
beneficij recitatione, Suarez 3. part. to. 4. disp. 56. de
indulg. quæst. 2. num. 11. Azor to. 1. lib. 5. cap. 15.
quæst. 3. & lib. 7. ca. 29. quæst. 6. Ludouic. Lopez 1.
part. instructo. cap. 4. initio, & 2. part. cap. 108. de
ieiunio in fine, Aragon. 2. 2. qu. 89. art. 9. ad finem,
Philiarc. de offic. sacerd. to. 1. part. 2. lib. 3. cap. 4.
vers. altera difficultas est, Pet. Ledes. de matrim. qu.
54. art. 3. diffic. 4. post. 2. con & in sum. vbi de ma-
trim. cap. 27. con. 4. Eman. Rodriguez, to. 2. regula-
rium quæst. 46. art. 5. & in sum. part. 1. in 2. editio-
ne, cap. 196. fine, & ca. 237. num. 1. Vega 2. to. sum.
cap. 23. casu 14. Viuald. append. ad candelab. cap.
12. num. 8. 23. & 24. summa Corona, cap. 1. de di-
gnoscendis peccatis, num 32. Cordub. lib. 4. quæst.
8. ad finem, & quæst. 9. videtur D. Thomæ, qu. 97.
art. 4. & Conradi ibi, vbi etiam idem tenent om-
nes expositores D. Thomæ, Syluest. dispensatio,
quæst. 2. 3 & 4. Angel. num. 3. Armil. num. 14. &
verb. Papa num. 12. Rosell. verb. votum 5. num. 4.
Sanchez 7. de matrim. quæst. 2. & 3. dicens, procul
dubio ita esse tenendum, Sayrus, lib. 3. Thesauri,
cap. 10. num. 11.
Ludouicus Peguera in decisio. cap. 52. num. 12.
Gallego de cognat. spirit. c. 21. n. 8. Inn. c. dudum 2
num. 16. vers. item etsi Papa, de elect. & cap. cùm
ad monasterium, de statu moch. num. 3. & 4. & ca.
1. de const. vbi Anto. de Butrio casu fin. & c. per
venerabilem, num. 6. qui filij sint legitimi, & ibi
Præpos. §. quod autem, num. 2. not. 3. Panorm. cap.
non est num. 8. de voto, & cap. de multa, num. 20.
de præben. & cap. fraternitati, de schismatic. & c.
quę in Ecclesiarum, num. 17. de constit. Speculator
tit. de legatis, vbi tractat de dispensatione, §. nunc
breuiter, colu. fin. Felin. cap. postulasti, num. 13. in
4. casu, de rescriptis, & cap. quæ in Ecclesiarum, nu.
25. de const. & ibi Decius alios referens, num. 19.
Nauar. in sum. prælud. 9. num. 14. & cap. 23. num.
44. & cap. 25. num. 74. & cap. fin num. 4. de simonia,
Couar. cap. alma, part. 1. §. 1. nu. 7. de sent. excom.
in 6. & multis citatis, 4. decretalium, part. 2. cap. 6.
§. 9. num. 10. Villalobos in suis communib. lit. D.
num. 86 Gigas de pensionib. quæst. 6. num. 9. &
alij, quæst seq citandi, qui dicunt, principem ad li-
bitum posse in suis legibus dispensare.
Probatur primò, quia lex pendet ex voluntate38
imponentis illam: ergo si ipsemet voluntate sua1. Probatio.
respectu alicuius aufert illam, ablata manet, respe-
ctu illius, licet fortasse peccet eam auferendo: Vn-
de glossa l. relegati, ff. de pœnis, ait, vt lex positiua
non liget, est in principe pro ratione voluntas. Idem do-
cet Bart. ibi, Decius, & Peguera suprà, Bald. & An-
gel. l. 1. §. pueritiam, post glos. ibi in verb. Ratus, per
Iasonẽ, l. quominus colu. 2. ff. de fluminib. Felin. ca.
quæ in Ecclesiarum, num. 6. de consti. quia nimi-
rum à voluntate eius pendet lex in fieri, & con-
seruari, & quoad suam substantiam, & quoad suam
extensionem ad has, vel illas personas. Sic suprà
dicebamus, si Princeps sine causa legem abroget,
abrogationem esse validam.
Sed respōdet Vazquez, non esse simile; quia cũEuasio.
lex abrogatur, non manet: ideò neminem potest<-P>@@
<-P>obligare; quando verò conceditur alicui dispen-
satio sine causa, lex manet respectu aliorum, &
consequenter respectu illius. Cōtra hoc tamẽ est,Reiicitur.
quia licet forte manere deberet respectu illius:
tamẽ Princeps vult, non esse legem respectu illius:
contra voluntatem autem expressam illius non
potest lex aliquem comprehendere, & obligare:
ergo illa lex illum non comprehendit, nec obli-
gat. Cōfirmatur, nam si tunc hæc duo sunt incom-Confir. 1.
patibilia, alios obligari, & hunc non obligari, &
duo hæc absolutè, & eodem modo vult Princeps:
cur ergo præualere debet illa voluntas, qua vult
alios obligari, & non hęc, qua vult, hunc non obli-
gari? ergo sicut quidam asserunt, præualere vo-
luntatem obligandi alios, ita dici posset, præualere
voluntatem eximendi istum, & ita reliquos non
manere obligatos: quod esset pernitiosum: & vr-
get magis argumentum, si à principio, quando fit
lex, aliquis sine causa ab ea exciperetur: in quo ca-
su fatetur Vazquez legem esse validam, & excep-
tionem esse nullam: alius autem non minori fun-
damento diceret, exceptionem esse validam, & le-
gem nullam, & sic nullum manere obligatum: &
idem esse in mandatis generalibus temporalibus,
quæ defectu perpetuitatis leges non sunt, & hoc
siue illæ leges, & mandata generalia sint supremo-
rum principum, siue inferiorum, vt Episcoporum,
& similium: quia eadem ratio est. Veritas tamen
est, legem esse validam, & similiter exceptionem,
vt docet Valen. disp. 7. quæst. 5. puncto 9. in fine:
ergo similiter si postea exceptio fiat, vt idem ibi-Confir. 2.
dem tenet. Confirmatur secundò, quia alios obli-
gari, & hunc non obligari ex voluntate principis
sine causa rationabili, non sunt res incompatibiles
ex terminis, nec potest satis ostendi, vnde habeant
incompatibilitatem: quia esto peccet Princeps exi-
mendo aliquem sine causa, tamen non inde sequi-
tur, exemptionem esse nullam: nam etiam peccat
dando beneficia indignis, aut minus dignis, & alia
Dostları ilə paylaş: |