Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə174/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   170   171   172   173   174   175   176   177   ...   250

celebrādi, & mali, aut irriti sint, si aliter celebren-

tur, &c. vnde Bald. lib. 1. consil. 115. & Parisius vo-

lum. 1. consil. 10. 84. docent, consuetudinem habe-

re vim constitutionis Principis, & contractus fa-

cti, ac si de totius populi consensu, & partium pro

iure fuisset constituta. Est item consuetudo regulaCōsuetudo est|regula contra-|ctuum.

cōtractuum: quia in omni pacto intelligitur actũ,

quòd consuetum est, nisi aliud exprimatur, l. sem-

per in stipulationibus, ff. de regul. iuris, l. quòd si

nolit. §. qui assidua, ff. de ædilitio edicto, & aliis iu-

ribus, quæ citat Syl. verb. consuetudo.

  Est item consuetudo mensura tam iudicialisItem mensura|tam interni,|quàm externi|fori.

quàm interni fori. Quò fit, vt Iudex vtriusque fori

casus occurrentes decidere debeat, primò se-

cundùm iura; Ecclesiasticus quidem secundùm

canones; quibus deficientibus iudicabit secundum

leges, cap. intelleximus de noui oper. nuntiat. defi-

ciente verò iure, iudicare debet secundum con-

suetudinem generalem, vel particularem; deficiẽ-Quid agẽdum|iudici deficiẽ-|te vtroque iu-|re, & consue-|tudine.

te verò iure, & consuetudine, procedet de simili-

bus ad similia, iuxta cap. de quibus, dist. 20. & l.

non possunt, ff. de leg. omnibus autem deficienti-

bus, ad Romanam consuetudinem, vt volunt ali-

qui, vel potius ad consuetudinem vicinarum pro-

uinciarum, si rationabilis sit, recurrendum erit,

iuxta cap. cùm est de censib. In Lusitania verò re-

currendum erit ad Regem, vt ipse quid faciendum

sit, declaret, vt habetur 2. ordin. Lusitan. tit. 5.

  Ex quibus inferes, quid faciendum sit iudici ar-104

bitro, in quem compromittunt partes, vt secundũ

iura sententiam ferat. Si enim aliud lex, aliud con-

suetudo legitimè præscripta habeat, secundùm

consuetudinem iudicare debet; tum quia consue-

tudo sub iure continetur: tum quia Iura ipsa con-

suetudines seruandas esse præscribunt. Ita Panor.

rubr. de consuet. Syluest. verb. consuetudo.

  Consuetudines tamen interdum recipere in-

terpretationem à iure communi asserit Tiraquell.

de retract. §. 1. gloss. 9. num. 132. quod sanè intelle-

ctum, verũ est, licet aliqui falsum esse dicant; quia

potius consuetudo est optima legum interpres.Consuetudo|legum inter-|pres optima.

Quæ ratio potius probat contrarium: nam vnum

ius aliud interpretari potest: ergo cum est dubium

de consuetudine, quomodo intelligenda sit, ex iu-

re scripto poterit eius interpretatio peri: itaque ius

scriptum, & consuetudo mutuò interpretari se

possunt, Goffred. in sum. tit. de consuet. nu. vlt. ait.

Sicut iura iuribus ad concordiam reducuntur, vt

C. de inoffic. do. l. vna: sic & consuetudo legi, &

priuilegio contraria reducitur ad concordiam per

interpretationem: vt cap. cum dilectus de consuet.

  Quod autem de iudicibus paulò ante diximus,

cōfirmatur ex Host. in sum. lib. 4. de agricolis n. 3. in

fine, vbi ait, quamuis genera hominum multùm

diuersificentur: tamen consuetudo cuiuslibet terrę

attendenda est, & secundùm eam iudicādum. Ideò

bene facient Prouinciales, si quibuslibet sua spe-

cialis consuetudo seruetur, l. si in aliqua. ff. de offic.<-P>@@



<-P>Proconsulis, vide Hieronymum epist. 8. ad Luci-

num, relata cap. illud breuiter, dist. 12.


------------------------------------------------------------



SECTIO XV.

An consuetudo laicorum liget clericos.



REspondeo, negatiuè cum Azor tom.105

1. lib. 5. cap. 18. quæst. 12. citante Cy-

num, Panor. Butrium, Geminianum,

& communem vtriusque iuris inter-

pretum; & colligi putat à contrario

sensu ex c. vlt. de vita, & honest. cler. ad finem, & c.

vlt. de reb. Eccles. non alien. Idque intelligit in iis,

quæ libertati, & immunitati Ecclesiasticæ nocent,

& incommodant: sicut superius diximus disp. 14.

sectione 8. & 9. statuta & leges laicorum cleri-

cos non obligare. Sed aduerte, nomine con-

suetudinis laicorum in præsenti tria posse intelli-

gi. Primò consuetudinem, quæ habeat vim ex au-

ctoritate Principis, vel Reip. sęcularis: & sic eadem

est ratio de consuetudine laicorum, & de legibus

Principum sæcularium. Secundò, consuetudinem

abseruatam à solis laicis diuersę Reip. vel oppidi, &

sic clarum est, non ligare clericos: quia nec cōsue-

tudo laicorũ vel clericorũ vnius Reip. populi, vel

Ecclesiæ, ligat eos, qui ad aliam Remp. populum,

vel Ecclesiam pertinent. Tertiò, consuetudinem,

quæ in eadem Rep. vel populo seruatur à laicis, &

non à clericis, quamuis sit in materia vtrisque cō-

muni: & in hac consuetudine est maior difficultas:

sed dico, talem consuetudinem non ligare cleri-

cos, quia faciũt suam peculiarem communitatem,

& ideò possunt habere diuersas consuetudines; si-

cut diuersi populi, quamuis constituant eandem

Remp. possunt diuersas consuetudines habere, &

vna potest habere vim legis respectu vnius, &

non alterius.

------------------------------------------------------------



SECTIO XVI.

An consuetudo loci liget externos, & peregrinos.



AZor tom. 1. lib. 5. cap. 18. quæst. 13.106

respondet, non ligare; vt omnes

vtiusque iuris interpretes docent,

sed intelligendum: nisi veniant ani-

mo illic commorandi: vel ratione

contractus, vel delicti: vel rei in eo loco sitæ. Vnde

si tantum illac transeant, vel veniant animo sta-

tim recedendi, ait, non teneri consuetudinibus ie-

iuniorum, festorum, &c. Quamuis Latini inter

Græcos commorantes, vel Græci inter Latinos,

patrios mores obseruant Ecclesia id permittente,

primò ne cogantur nouos mores addiscere, & ve-

teres deponere: quod esset durũ, cũ sint valde diuer

si. Citat glos. c. illa d. 12. & ca. quæ contra d. 8. & sic

explicat Augustinum & Ambrosium eisdem locis.

Sed nos de hac re c$unclearopiosè egimus disp. 14. sect. 4.


------------------------------------------------------------



SECTIO XVII.

An consuetudo liget subditos extra territorium

existentes.



AZor tom. 1. lib. 5. cap. 18. quæst. 14. negat:107

quia eadem est ratio de statutis, & de con-

suetudinibus: sed statuta non illos ligant,

cap. vt animarum de const. in 6. ergo nec consue-

tudines. Sed de hoc abundè diximus, disp. 14. sect. 5.

@@0@

@@1@502 Quæst. XCVII. Tract. XIV.

------------------------------------------------------------

SECTIO XVIII.

Quomodò consuetudo probetur, & an in dubio

honesta præsumatur.



DE primo, vide Medicis tract. de legibus,108

part. 2. quæst. 14. num. 4. & 5. Bartolum

Baldum, & alios l. de quibus, ff. de legi-

bus, Angel. & Ferrar. l. ex non scripto, ff.

de iust. & iure, Salicet. l. 2. C. quæ sit longa consue-

tudo, & Sanchez tom. 3. lib. 7. de matrim. disp. 17.

num. 8. vbi ait, Doctori excellenti testanti consue-

tudinem, credi debere, non pœnitendi auctores

affirmant, ac bonis rationibus ducti, vt Bart. repet.

l. de quibus, num. 21. quæst. 4. ff. de legibus, Iason, l.

filius à patre in princ. num. 27. ff. de lib. & posthu.

Antonius l. 41. Tauri num. 4. & multi alij. quos re-

fert Mas. Card. de probationibus con. 426. num. 1.

& duobus seqq. Quod tamen valde dubium est, &

meritò impugnatur à Iasone sibi contrario, dict. l.

de quibus, num. 89. Beroio cap. potuit, num. 80. de

locato, quando consuetudo est contra ius à Na-

uar. cap. placuit, de pœnit. dist. 6. nu. 286. & à mul-

tis aliis, quos refert Mascar. suprà: quia quę facti

sunt, vt consuetudo, plerumque etiam prudentissi-

mos fallunt, l. 2. ff. de iuris & facti ign. idque etiam

probant aliæ rationes, quas ibi Mascard. affert. At

vbi communiter Doctores id testantur, & nemo

contrarium asseuerat, est vtique habenda fides, vt

multis citatis probat ibi Mascar. num. 17. & seqq.

Hęc Sanchez, & bene. Sed aduerte pro foro inter-

no, nisi alia in contrarium faciant, vnum Docto-

tem sufficere: sed, si alia in contrarium faciant, ex-

pendere oportebit, an illa melius probent. Pro ex-

terno etiam foro omnia expendi debent, vt in alia-

rum rerum probatione: & Ferrar. l. ex non scripto,

ff. de iust. & iure ait, consuetudinem non ritè pro-

bari, nisi ad minus duobus testibus de decennio

deponentibus.

  De secundo, consuetudinem in dubio præsumi

honestam, docent Aretin. consil. 23. ad finem, Ra-

uennas, de consuet. sect. 2. num. 4.

  Oppositum tenet Rochus alios referens, de

consuetud. sect. 7. num. 24. quia in cap. 3. de eo, qui

mittitur in possess. dicitur, si laudabilem esse consti-



terit, & hoc certum sibi esse dicit Sanchez 7. de

matrim. disp. 4. nu. 14. quando cōsnetudo est à lege

reprobata, vt quæ est cōtra legem de impedimen-

tis consanguinitatis, & affinitatis: quod fatetur

idem Aretin. cap. 2. num. 27. de probatio. & con-

cludit bene Rochus illo num. 24. cum Panor. ca.

fin. num. 5. ad finem, de consuetud. cùm consuetu-Consuetudinis|honestas non|in facto, sed in|iure consistit.

dinis honestas non in facto; sed in iure cōsistat, eā

probandam minimè esse, sed iudicis partes esse

discernere, num honesta sit. Addit verò Sanchez,

id necessariò dicendum est, posteros consuetudi-

nem à suis maioribus introductam obseruantes, à

culpa excusari, nec solicitos esse debere ad inue-

stigandam iustitiam causæ, ex qua initium duxit,

sed iustè eam præsumere posse, vt tradit Caiet. 1. 2.

quæst. 97. art. 3. Gab. 4. dist. 42. quæst. 1. art. 3. dub. 6.

Valentia 1. 2. disp. 7. quæst. 5. punct. 8. §. ex quo pa-

tet. Ad idem est Bald. l. de quibus, ff. de legibus di-

cens, quòd ab omnibus fit, rectè fieri præsumitur,

& Alex. cap. quo iure dist. 8. dicens, consuetudinem

immemorialem semper præsumi iustam, & ra-

tionabilem, etiamsi esset contra dispositionem le-

gis anterioris, illum sequitur Auendaño, de exe-

quendis mandatis, cap. 6. num. 8.


@@

------------------------------------------------------------



SECTIO XIX.

An stylus Curiæ vim legis habeat.



VAzquez disp. 177. in fine ait, si aga-109

mus de stylo interpretandi leges

aliquas, vel difficultates, quæ quoti-

die in iudiciis occurrunt, tametsi iu-

dicibus liberum sit, suo iudicio pro-

babili decernere, quid sit rationi magis consenta-

neum, & hoc modo leges interpretari: tamen solo

suo iudicio, & consensu non possunt leges indu-

cere: nisi à Principe, vel Rep. decreta eorum fue-

rint approbata. Et ita decisiones Rotę, licet magna

cum reuerentia à iudicibus recipiantur, non sunt

leges: sed si vrgeat ratio probabilior, poterunt iu-

dices alij contrariam sequi opinionem. Idem est

de stylo recepto in aliquo tribunali: vt ait Burgos

in proœmio legũ Tauri n. 229. & seq. Idem de sty-

lo inducto à iudicibus circa modum procedendi,

scilicet, non habere vim legis nisi eā velit illi dare,

qui potest: sed non cẽsetur dare eo ipso, quòd illũ

videt, & tolerat. Permittit enim, vt in iudicando,

& procedendo suum probabile iudicium sequan-

tur: sed non vult illi stylo dare legis auctoritatem,

secus quando videt aliquid fieri à maiori parte

populi. Hæc Vazquez in sententia. Vltimum au-

tem intelligendum est iuxta ea, quæ superius dixi,

quando populus aliquid facit, vt obligatorium

omninò, & sine formidine: tali enim consuetudini

Princeps interdum per cōsensum præsentem ante

tempus legitimum præscriptionis, interdum per

consensum præteritum, quo leges præscriptionis

sanciuit, tribuit vim legis. Et eodem modo, si iudi-

ces aliquid quasi obligatione diu seruassent, posset

vim legis habere. Et sic debet accipi, quod ait

Azor tom. 1. lib. 5. cap. 18. quæst. 11. in fine, stylum

Curiæ, Cancellariæ, & alios similes, esse iura quæ-

dam non scripta ex actib. iudiciariis orta contenta

sub consuetudine, vt species sub genere. Ad quod

citat Bart. Cynum, & Salicetum, l. cōsuetudinis, C.

quæ sit longa consuetudo: & Sanchez 18. de ma-

trim. disp. 21. num. 16. ait, stylus Curiæ RomanæStylus Curiæ|Romanæ ius|facit.

ius facit, cap. quàm graui de crimine falsi, nec ab

eo est recedendum, vt multis citatis probat Mas-

card. de prob. concl. 1317. num. 51.


------------------------------------------------------------



SECTIO XX.

Quid intersit inter desuetudinem, vel non vsum legis,

& consuetudinem legi contrariam.



AZor tom. 1. lib. 5. cap. 4. quæst. 5. respon-110

det ex dominico, cap. in istis, §. leges, ad

finem, dist. 4. Felin. cap. 1. de treuga &

pace, num. 12. versic. intellige, 4. Nauarr.

consil. 1. de const. quæst. 5. num. 24. Differre primò

in hoc, quòd primi, qui consuetudinem contra le-

gem inducunt, delinquunt, nisi ex aliquo acciden-

ti excusentur, & successores non peccant: quia bo-

na fide possunt legem negligere secuti primos, qui

contra legem fecerunt. At verò quando lex non

est vsu recepta, etiam primi, qui frangunt, non pec-

cant, id sciente legislatore, & non puniente, cùm

possit commodè punire; quamuis peccent igno-

rante Principe consuetudinem, aut sciente, & ideò

non puniente, quia punite commodè nequit; vt

docent Imola, Felin. Couarruuias, & Nauar. suprà:<-P>

@@0@

@@1@Disput. XIX. Sectio XX. 503



<-P>quoniam illi bona fide moueri queunt, vt præter,

vel contra legem agant; quia vidẽt, legem non esse

vsu receptam, cùm videant Principem non puni-

re, cùm commodè possit: & hoc solùm potest eos

à culpa excusare sine vllis aliis caufis. Secundò dif-

ferunt, quia contra legem receptam consuetudo

per errorem, vel ignorantiam introducta, præscri-

bere non potest: nam consuetudo introduci non

potest, nisi ab iis, qui possunt, & volunt eam intro-

ducere: at lex vsu non recepta, vim, & potestatem

amittit, etiam si per errorem, vel ignorantiam ipse

non vsus, vel desuetudo introducatur, vt tradit

Nauarrus. Tertiò, quia consuetudo legi contraria

vim, & auctoritatem non habet, nisi per pręscrip-

tionem cōtinuata, & præscriptionis tẽpus non in-

cipit à primis, qui peccant consuetudinem indu-

cendo: sed à successoribus, qui primos bona fide

sequentes, in consuetudine ante iam cœpta perse-

nerant: & interrumpi potest præscriptio; quæ in-

terrupta, non potest amplius continuari: sed alia,

quæ denuò incipit, si iterum renouetur. At verò

non vsus, siue desuetudo statim à principio incipit

vim habere in primis lege non vtentibus, & statim

desinit, si lex incipit seruari. Quartò differunt, quia

consuetudo legem tollit, & abrogat, quæ erat vsu

recepta, & omnes obstringebat: desuetudo verò, si-

ue non vsus legem non tollit, sed impedit, ne vim,

auctoritatem, seu potestatem assumat: nam quam-

uis lex sit instituta, & promulgata; nō tamen ciues

alligat, donec vsu recipiatur: ergo per non vsum,

siue desuetudinem lex minimè abrogatur, sed im-

peditur, ne vi sua populum teneat, vt Panorm &

Felin. superiùs tradidere. Hæc Azor: sed difficulta-

tem habet quod dicitur in prima differentia, Quā-



do lex non est vsu recepta, etiam qui frangunt, non pec-

cant, id sciente legislatore, &c. Nam primi qui intro-

ducunt non vsum, non possunt videre, quòd legis-

lator videns, & sciens frangi legem, non puniat

transgressores: alioqui non illi, sed alij essent pri-

mi: ergo verè peccant. Item difficile est: quod dici-

tur in tertia differentia; Præscriptionis tempus non



incipit à primis, qui peccant, consuetudinem inducendo,

&c. Nam superiùs vidimus, à prædictis incipere

consuetudinem, & per malos actus inchoari, &

continuari posse, ac proinde malis actibus inter-

rumpi non posse. Alia verò, quæ dicit Azor, diffi-

cultatem non habent.

  Sed de non vsu, seu desuetudine nonnullæ aliæ111

sunt dubitationes. Prima est, an vt lex per nō vsumDub. 1.

vi careat, requiratur pręscriptio. Quidam, vt refert

Azor sup. quæst. 4. dicunt, requiri præscriptionem,

& legitimum eius tempus esse decennium: quod

in iure ciuili longum tempus vocatur: & in hoc

non vsum, vel desuetudinem à consuetudine legi

contraria differre, quòd consuetudo, vt legem vsu

receptam aboleat, debet esse quadraginta annorũ:

at verò non vsus, siue desuetudo, vt vim habeat, sa-Sufficit decẽ-|nium vt de-|suetudine lex|pereat.

tis est, si per decennium continuetur, vt testatur

Couar. 2. var. cap. 16. num. 6. ex Imola, & Felino, c.

1. de treuga, & pace, num. 13. Calder. Panorm. Ia-

sone, & aliis, quos citat: & sufficit decennium, vt

desuetudo vim habeat, hoc est, vt canon, vel lex

vsu, & more non recepta, vi, & auctoritate careat

etiam Principe ignorante ipsam desuetudinem, vt

docet Felin. Imola, & Couar. Calder. Panorm. cum

aliis, & Nauarr. consil. 1. de const. qu. 5. num. 24.

  Alij sentiunt, leges ciuiles, & quæcunque statu-12

ta municipalia per non vsum, siue desuetudinem<-P>@@



<-P>decennalem, vim amittere: canonicam verò non

nisi per desuetudinem quadraginta annorum. Alij

desuetudinem putant sine vlla præscriptione vim

habere contra legem; cùm tamen consuetudo sine

præscriptione vim non habeat: pro hac opinione

nullum refert Azor, sed Rosella verb. consuetud.

num. 14. multos refert, dicens, adde quod notat

Aretin. consil. 11. post Cardin. Flor. ca. 1. de treuga,

& pace, & Panorm. & imolam ibi: quod quando

statutum fit à superiore, & non recipitur à subdi-

tis, imò seruatur contrarium sciente, & patiente

superiore, ad tollendum tale statutum, ita vt non

liget, non requiritur consuetudo præscripta per

decem annos: sed sufficit simpliciter vsus contra-

rius. Allegant text. cap. 1. dist. 4. qui optimè facit, &

notata, cap. cum olim, de cler. coniug. & cap. de li-

bellis 10. d. in glossa. Hanc etiam opinionem tenet

Butrius, cap. quia circa de consang. probans: quia

tunc superior videtur eam legem tacitè tollere, ex

quo scit contrarium obseruari, & patitur. Et idem

credit ibi Panorm. si lex recipiatur à minori parte:

nō obseruetur autem à maiori. Allegat notata per

Ioann. And. cap. fin. de consuet. Quod dictum est

æquissimum: quia non debet esse in potestate mi-

noris partis illud, quod induceret maiorem

partem ad peccatum: quod incurreretur per trans-

gressionem legis. Hæc Rosella, sed Azor iuxta

primam sentẽtiam ait, legem canonicam non tolli

per contrariam consuetudinem, nisi quadraginta

annorum: quamuis legem ciuilem consuetudo cō-

traria decem annorum auferat, legem verò pro-

mulgatam, sed vsu non receptam non tolli per de-

suetudinem nisi decẽ annorum: intra quos potest

legislator trāsgressores legis punire, licet eam non

renouet, sed post decenniũ eos punire non potest,

nisi legem renouet, ac redintegret. Si quęras, quam

igitur vim intra decenniũ habet desuetudo, seu nō

vsus? Respondet, impedit ne promulgata lex inci-

piat valere. Non enim abrogat legem, cùm ea nō-

dum cœperit vim habere: sed impedit, ne valeat.

Ita tamen impedit intra decennium, vt intra id tẽ-

pus possit lex vsu recipi, & possit quoque Princeps

populum compellere, vt eam recipiat. Hæc Azor,

qui sic intelligendus est, ne eius verba contineant

repugnātiam: vt si à principio lex non recipiatur,

intra decẽnium, in quo non recipitur, habeat ve-

ram essentiam legis, & obliget in actu primo: non

tamen in actu secundo, & pro tunc, nisi quādo re-

cipiatur: post decennium verò iam non sit lex, nec

habeat essẽtiam legis: quia nec in actu primo obli-

gat, nisi iterum promulgetur. Ratio autem quare

intra decennium non obliget in actu secundo, nisi

recipiatur à cōmunitate, est: quia graue nimis esset

cæteros sic obligari legibus, quas ob ignorantiam,

vel negligẽtiam suam sinit Princeps à maiori par-

te impunè violari, vt diximus disp. 13. sect. 1. Ratio

verò cur post decennium lex ciuilis non obliget

in actu primo, sed verè extinguatur, est, quia con-

suetudo siue post receptam à populo legem ciui-

lem: siue post solam eius promulgationem intro-

ducta, vim habet præscribendi contra præsentes

annis decem: sed contra absentes requiruntur vi-

ginti anni, & cōtra leges Ecclesiasticas quadragin-

ta, vt superius vidimus. Nec ad præscribendum

contra legem videtur referre, quod à principio

fuerit, vel non fuerit recepta: ergo in vtroque

euentu iidem anni ad præscribendum requirun-

tur.

@@0@

@@1@504 Quæst. XCVII. Tract. XIV.




  Sed Principe sciente, & vidente desuetudi-111

nem, vel assuetudinem non per viam præscriptio-

nis potest consuetudo & desuetudo, vel non vsus

legem prorsus extinguere. Vnde Azor eodem cap.

qu. 6. inquirens, quam vim habeat desuetudo, seu

non vsus contra legem, legislatore sciente, & non

puniente, cum possit: respondet, tunc non vsum,

seu desuetudinem potius habere vim abrogan-

di legem: quoniam eo ipso quòd legislator scit de-

suetudinem, siue non vsum, nec punit, cùm possit,

tacitè legem abrogare videtur. Quāuis hoc quod

dicit Azor non videtur generaliter verum: nam li-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   170   171   172   173   174   175   176   177   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin