receptam, licet aliqui Theologi dixerint, lucrum
restituendum, non quia contractus irritus fuerit,
sed quia lucrũ fuit turpe, id est, lege prohibitum,
ideo restituendum pauperibus, non priori Domi-
no; existimāt enim ex parte Ecclesiæ turpe lucrum
pauperibus restituendum. ita D. Thom. 2. 2. qu. 32.
art. 7. ad 2. & 4. d. 15. quæst. 2. art. 4. q. 4. ad 2. Bon.
art. 2. quæst. 1. num. 67. Palud. quæst. 3. art. 5. con. 2.
Alen. 4. part. quæst. 33. ln. 2. art. 5. Syluest. vel ludus
quæst. 13. Armil. num. 5. & 6. si autem censerent
contractum esse nullum restitutionem censerent
faciendam priori Domino, saltem si bona fide lu-
sit putāt esse licitum, quare D. Thom. suprà aliter
loquitur de lucro acquisito per ludum prohibitũ,
& de acquisito per ludum cum minore. Nam pri-
mum ait restituẽdum pauperib. secũdum minori,
quia contractus fuit irritus, & in nostro Castellæ
regno lege prohibentur aliqui munera accipere
quos, si acceperint, non obligamus ad restitutio-
nem & iure canonico clerici prohibentur exerce-
re aliquam negotiationem, quæ tamen si exercea-
tur, valida est.
Quarta limitatio, seu explicatio est Greg. Lo-21
pez, suprà vt lex simpliciter prohibens, tunc intel-4. Limitatio.
ligatur irritare, quando eius dispositio respicit so-
lùm agentes contra legem: nam si alios respiciat,
actus erit validus: quare, cùm sit prohibitum cle-
ricis in sacris exercere officium tabellionis, cap. si-
cut te, ne clerici, vel monachi, si tamen exerceant,
instrumentum ab eis cōfectum, validum erit, quia
est in vtilitatem tertij: Ibi etiam approbat limita-
tiones Baldi illa, l. non dubium, nu. 18. & sequen-
tibus qui quatuor limitationes ponit: prima, vt
lex loquatur non verbis permittentibus, sed pro-
hibentibus: sed hæc impertinenter vocatur li-
mitatio cùm sermo semper sit de lege prohi-
bente.
Secunda est, vt intelligatur de iis, quæ habent
perpetuam prohibẽdi causam, sed hæc iam reiecta
est in 2. explicatione.
Tertia, nisi lex post verba prohibentia expri-
mat, contractum esse validum: de qua limitatione
in 5. explicatione dicemus.
Quarta, vt solùm intelligatur de lege prohibẽ-
te substantiam actus, non solam qualitatem, quam
limitationem habet etiam Paulus Castrẽsis l. non
dubium, Cod. de legibus colum. 9. & probat Greg.
Lopez, ex auth. decernit, C. de arbitris iuxta glos-
sam secundùm vnum intellectum, sed de hac dixi
in 3. explicatione: modo tantùm reiicio illam ex-
plicationẽ de lege respiciente solùm agentem cō-
tra legem, vel etiam alios: non constat multas le-
ges prohibentes esse etiam irritantes, licet alios
respiciant, vt lex, quæ prohibet contractus mino-
ris sine decreto iudicis, & alias similes, quamuis
fatear caussam sufficientem non irritandi actum
sæpe esse quòd ea irritatio in detrimentum alio-
rum cederet, vt in clerico exercente officium ta-
bellionis, tamen sæpe expedit etiam cum aliorum
detrimento actum esse irritum, & sæpe etiam ex-
pedit quamuis irritatio esset sine aliorum detri-
mento, vt adhuc non sit irritus: ergo ex eo capite
non sufficienter intelligitur, quando actus prohi-
bitus sit, vel non sit irritus: & si vera esset illa do-
ctrina Gregor. Lopez, sequeretur nullam esse dif-<-P>@@
<-P>ferentiam inter legem, quæ prohibet, nullum ta-
bellionem sine examine exercere officium suum,
& eam, quæ vetat clericum in sacris exercere of-
ficium tabellionis: vtrobique enim munus exer-
ceretur in vtilitatem tertij, quem lex non videtur
voluisse comprehendere, tamen instrumentum
confectum à tabellione sine examine, irritum est;
confectum verò à clerico in sacris, validum.
Vnde quintò aliqui limitant, seu explicant sem-22
per actum prohibitum esse nullum, si potest à le-5. Limitatio
gislatore irritari, & ex eadem lege, vel alia, aut ex
consuetudine, quæ vim habet legis, aut alia suffi-
cienti ratione non colligatur validum esse. Hanc
limitationem, vt vidimus, ex parte posuere Bal-
dus, & Gregor. Lopez, & amplectitur Azor tom.
1. l. 5. cap. 16. quæst. 17. Eam verò impugnant qui-
dam recẽtiores Theologi. Primò, quia excogita-
ta sine vlla ratione videtur solum ad efficiendas
difficultates. Secundò, quia ex eadem colligitur,
prohibitionem quantumuis absolutam de se non
esse irritantem, sed indifferentem, vt ea non ob-
stante possit sustineri actus vel irritari: nam in ea-
dem lege contingit post prohibitionem subsequi
verba, quæ sustinent actum, vt loquitur Bar. addẽs
hanc exceptionem in dicta, l. non dubium, & no-
tauit Adrianus in 4. agens de restitutione eorum,
quæ ludo acquisita sunt: & bene Molina tom. 2.
de iust. disp. 451. Tertiò, quia Ecclesia olim prohi-
bebat matrimonia clandestina, ca. aliter, cum mul-
tis, 30. quæst. 5. & ca. cum inhibitio de clandestina
desponsatione: prohibebat autem illa directè, in
specie, & absolutè, & cum omni exaggeratione: ea
tamen non irritabat, nec fuerunt irrita vsque ad
Trid. vt docent omnes, 4. dist. 28. & alibi: ergo sola
prohibitio etiam cum prædictis circumstantiis
non satis est ad irritandum.
Sed hęc parũ vrgent contra hanc 5. explicationẽ:
ad primum enim facilè dici potest, cùm in illa l. nō
dubiũ, canonizata per Ecclesiam dicatur, omnem
actum simpliciter prohibitum esse irritũ eo quòd
hæc sit, legislatoris, non immeritò excipi omnes,
quos legislator irritare non potuit, aut ex ead. vel
alia lege, aut aliquo ęquiualenti cōstat irritare no-
luisse, verbum enim simpliciter excludit explica-
tionẽ mentis de irritatione, vel non irritatione in
eadem, vel alia lege, aut consuetudine contentam.
Ad secundum respondeo, consequens esse verum,
nec aduersari auctoribus huius explicationis: solũ
enim cōtendunt semper actũ prohibitũ, esse irritũ
nisi aliũde aliud sufficiẽter colligatur, quia ita suas
leges intelligi voluit ipse legislator. Ad tertium,
respondet Decius, cap. 2. de const. num. 7. à regula
illius legis, non dubium, excipiendum esse matri-
monium: sed hoc non satisfacit, quia deberet red-
dere rationem cur matrimoniũ & non alia. Posset
autem ratio esse, semper Ecclesia voluit matrimo-
nia clandestina rata esse, saltem numquam vo-
luit oppositum: quod ipsa semper explicuit. cur au-
tem noluerit, fortè ratio fuit, quia olim non erat
experta tot incommoda, vel illa non contulerat
cum incommodis irritationis, nec iudicauerat esse
maiora & sufficientia ad validè & rectè inducen-
dam irritationem donec in Tridentino res est
vtrinque disputata, & diligenter discussa. Quando
verò Ecclesia prohibet, nequis cōsecret, baptizer,
&c. non solùm dicimus si contrarium fiat, validũ
esse, quia Ecclesia explicat se irritationem non in-
tendere, sed quia scimus irritationem non posse<-P>
@@0@
@@1@Disput. XVI. Sectio VIII. 425
<-P>ab Ecclesia induci: vnde cap. Episcopus in diœ-
cesim, 7. quæst. 1. dicitur, cùm quis in diœcesi alie-
na alienos clericos ordinauit licet peccauerit, or-
dinationem tamen validam esse: similiter, c. com-
perimus 14. quæst. 6. dicitur consecrationem qua-
rumdam rerum illicitā fuisse, factum tamen tene-
re, quia nimirũ licet illa consecratio esset prohibi-
ta iure naturæ eo quòd erat facta in rebus alienis,
dominis rationabiliter inuitis, tamen Ecclesia
numquam illam prohibuerat, vel saltem nũquam
irritauerat: itaque non obstantibus dictis obie-
ctionibus defendi possit, regulam generalem in
hac parte esse, omnem actum prohibitum lege
positiua esse irritum eadem lege, nisi ex eadem le-
ge, vel alia, aut ex consuetudine, vel aliquo alio
sufficienti fundamẽto oppositum colligatur: quia
saltem hoc videtur dispositum in illa lege non du-
bium, ad Canones etiam per Ecclesiam appli-
cata.
Alia tamen ratione præcedens explicatio mihi
non placet, nimirum quia illa lex imperatoria in
regnis quæ non regitur legibus Cæsaris locum
non habet quoad temporalia, & nullibi locum
habet quoad spiritualia: Ecclesia enim numquam
eam legem ad spiritualia extendit, & fortasse illa
lex non irritat actũ ipso facto, sed ait esse irritan-
dũ, vt posteà ex nōnullis referemus, & alio modo
intellecta, dura videtur, & intolerabilis, & contra
bonum commune, non enim videtur expedi-
re, omnia quæ simpliciter prohibentur, irrita
esse.
Sextò, Ferd. Mendoza, 1. de pactis, cap. 4. num.23
41. existimat ex simplici legis prohibitione non6. Limitatio.
esse deducendum, actus aliàs validos, & legiti-
mos infirmari in foro conscientiæ: non enim so-
lent leges ciuiles hoc efficere, nisi magno anima-
rum periculo vrgente, vel grauissima gubernatio-
nis politicæ necessitate: & cùm simpliciter pro-
hibẽt, vel annullant contractum, solum est intelli-
gendum in foro externo, & ciuili: idem tenent
Pan. cap. ad Apostolicam, num. 11. vers. & per hoc
posset, de regular. & Syl. v. lex nu. 18. idem dicunt
aliqui recentiores Theologi. Est cōmunis senten-
tia Theologorum, quam magis supponunt, quā
disputent & probent in hac materia de legibus,
& illa semper vtuntur in aliis materiis, quoties
occasio occurrit, vt in materia de matrimonio,
ludo, & aliis cōtractibus & de receptione mune-
rum contra leges: quia si lex expressè non irritat,
putant impediri translationem dominij, nec oriri
obligationem restituendi; de quo bene Molina,
tom. 1. iustæ tract. 2. disp. 88. vnde leges præser-
tim canonicæ, quando volunt irritare, præter pro-
hibitionem, ponunt verba expressa capite sta-
tutum de rescript. in 6. §. siquid autem, & in Trid.
ses. 24. de refor. matrim. ca. 1. & ses. 25. de regul. ca.
15. & 16. respondent aliqui, non propterea addunt
verba illa, sed nequis possit renuntiare iuri suo:
nam quando lex prohibet sine expressis verbis
irritantibus, possunt contrahentes cedere iuri
suo, & facere contractum validum. Sed hoc gratis
dicitur: nam si lex non continet fauorem priua-
tum, renuntiari quoad nullum effectum potest,
etiamsi non habeat verba irritantia, si autem con-
tinet fauorem priuatum, etiamsi addatur verbum
irritans, renuntiari potest, nisi hoc ipsum speciali-
ter probibeatur.
Item: Sixtus X. præcipit professionem non fieri<-P>@@
<-P>nisi tali modo: Clemens autẽ VIII. $uncleareuocauit prio-
rem motũ quoad irritationem, & reliquit integrũ,
quoad prohibitionem: ergo supposuit, prohibitio-
nem non irritare, nisi peculiariter adiungatur: &
ratio est, quia irritare & prohibere sunt duo effe-
ctus valde distincti: ergo vt fiant oportet vtrum-
que esse intentum & expressum in lege: quia in-
tentio legislatoris sine expressione nihil operatur:
sola autem prohibitio quantumcũq; directa, spe-
cifica, & absoluta, non significat vtrumque effe-
ctum: ergo necesse est addi verbum, quo irritatio
significetur. Si dicas, id esse verum attenta præci-
sè significatione illius verbi: supposita tamen le-
ge, in qua legislator dixit, quoties simpliciter ali-
quid prohibet, velle id esse irritum, iam verbum
illud satis significat irritationem. Hæc replica po-
stulat explicationem legis, non dubium, ad quam
dicunt primò, non esse receptam, sed vsu reuoca-
tam, vt non malè insinuat Molina suprà; quia lex
sic intellecta erat grauis, & onerosa valde: nam le-
ges humanæ prohibentes contractus, & alia innu-
mera sunt. Vnde si omnes essent irritantes, multũ
grauarentur conscientiæ, essetq́ue intolerabile
onus.
Secundò, cum Molin. suprà, sensum illius legis
non esse, quòd omnis actus prohibitus sit ipso iure
nullus, sed quòd per iudicem annullari possit, &
debeat: quod in c. vides d. 10. his verbis significatur
quidquid contra leges accipitur, per leges dissolui me-Quod contra|leges accipi-|tur, per leges|dissolui mere-|tur.
retur: & in illa lege non dubium dicitur, pro infe-
ctis habeatur, & inutile videri debet, quod factum est,
& similia, quæ sententiam iudicis, vel requirunt,
certè admittunt: quod satis est, vt in mitiore sensu
rigorosam legem interpretemur. Nec ab hac ex-
positione dissentit Bart. ibi & Ilarius in l. vni-
uersa C. de precibus imperatori offerendis, vbi
etiam indicat glossa, & idem Bart. in l. si ita quis §.
ea lege ff. de ver. oblig. vbi idem sentit Romanus,
vt citat Felin. c. quoniam frequenter, vt lite non
contestata, num. 4. vnde suspicor iurisperitos so-
lùm in modo loquendi differre à Theologis. Sæpe
enim vocant actum nullum, quem irritabilem ap-
pellamus, distinguũt autem duplicem actum nul-
lum: scilicet ipso iure, vel ope exceptionis: primus
est verè nullus eo ipso quòd sit: secundus autem
non est nullus, donec in iudicio ponatur exceptio,
& per iudicem irritetur. Et de hac nullitate intel-
ligunt legem, non dubium, sed duæ limitationes
addendæ sunt: prima, vt actus sit capax irritatio-
nis, sunt enim aliqui actus, qui licet possint irritari
antecedenter, ne validè fiant, tamen si semel validi
sint, non possunt posteà irritari humana potestate,
vt est matrimonium, saltem cōsummatum, secun-
dùm aliquos professio religiosa: huiusmodi ergo
actus si solum prohibeantur, & ipso iure non irri-
tentur postquam facti sunt, non possunt per exce-
ptionem irritari, vt patet de matrimonio contra
votum simplex, & olim de clandestino.
Secunda limitatio est, quòd defectus talis actio-
nis non sit adeo leuis, vt non sit dignus tanta pœ-
na, vt quando solùm prætermittitur acccidentalis
aliqua circumstantia, de quo infrà. Et quoad hanc
partem possunt per probabilem coniecturam ap-
plicari nonnullæ exceptiones, quæ secũdùm pro-
babiles à quibusdam adhibitæ sunt, vt illa de pœ-
na: nam hæc irritatio quæ fit per iudicẽ reuera est
pœna: ideo si lex aliā imponat, & actus contractus
non sit dignus tot pœnis, censeri potest legisla-<-P>
@@0@
@@1@426 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>latorem fuisse contentum alia pœna absque irri-
tatione. Considerarique debet, an prohibitio ca-
dat directè in substātiam actus vel in modum ac-
cidentalem: nam in priori modo actus contrarius
per se est dignus irritatione: in posteriori autem
non ita per se & intrinsecè, nisi modus ille sit val-
dè grauis, & ad commune bonum multùm ne-
cessarius.
Septimò, recentiores nonnulli, vt defendant pa-24
ctum nudum validum esse, quod tamen prohibi-7. Limitatio.
tum est, l. iurisgentium §. cum nulla ff. de pactis di-
cunt legem, non dubium, solùm loqui de actu com-
misso in fraudem legis vt intelligatur eodem mo-
do prohibitus, aut irritus? quo si expressè prohibi-
tus, aut irritatus fuisset: lex enim lata est contra
eos, qui in fraudem legis iuxta eius verba, sed non
iuxta mentem legislatoris agebant: vnde sic inci-
pit: non dubium est in legem committere eum, qui ver-
ba legis amplexus contra legis nititur voluntatem, nec
pœnas insertas legibus euitabit, quæ se contra le-
gis sententiam salua prærogatiua verborum frau-
dulenter excusat: vt nimirum se excusabant qui-
dam curiales, qui cùm prohibiti essẽt ad procura-
tores rerum alienarum accedere, vsurpauerũt sibi
licentiam conducẽdi, quasi hoc negotiationis ge-
nus non esse illis prohibitum, cùm expressè in lege
non continerentur: hanc interpretationem tradit.
Ferdin. de Mẽdoza supra, & eam cōfirmat ex aliis
verbis legis, quæ in integra Episto. imperatoris
habentur, & refert ex lib. nouellarum eo.
Sed hæc interpretatio secundùm aliquos aper-
tè est contra text. in quo nō solùm dicitur, quòd sit
in fraudẽ legis, retẽtis tantùm eius verbis: sed etiā
simplicem legis prohibitionem contractum esse
irritũ & inanem: ita vt in casu illius legis nec loca-
tor aduersus conductorem: nec è conuerso actio-
nem habeat: vnde in fine illius legis cōcluditur:
secũdùm itaque prædictam regulam, qua vbicun-
que non seruari factum lege prohibente censui-
mus, certum est, nec stipulationi huiusmodi tene-
re, nec mandatum illius esse momenti, nec Sacra-
mentum admitti. Facilè tamen responderi posset,
hæc posteriora verba ex prioribus declarāda, quæ
disserunt de conuentionibus in fraudẽ legis factis.
Octauò alij recentiores, vt Vasquez disp. 164.25.
ca. 3. huiusmodi explicatione notant, quod disp. 7.8. Limitatio,|seu explicatio.
Sect. 8. dicimus, leges imperatorias in multis
regnis vim non habere, vt in Hispania, Gallia, &c.
quare lex illa c. non dubiũ, de legibus solùm habet
vim in terris subditis imperio, nisi consuetudine,
vel alio modo in aliis recepta sit, in nostro autem
regno recepta non est, inquiunt, in eo sensu, vt
simplex prohibitio vim habeat irritandi. In terris
tamen imperij, nisi consuetudine derogata sit eam
vim habet quoties prohibet substantiam actus
non si sola accidentia, exceptis legibus, quæ iubẽt
contractum fieri certa solennitate: eæ namque ali-
ter factum irritante, & in substātiam actus ferun-
tur, licet accidentia respicere videantur. Itaque in
terris non subjectis imperio quoties lex non pro-
hibet substantiam actus; sed aliquas circumstan-
tias non irritat, vt si prohibeatur instrumentum
fieri in die festo, vel negotiationem in tempore,
aut loco sacro. Deinde quoties actus prohibetur
alicui generi personarum intuitu religionis, libe-
ralitatis, vel alterius virturis quæ iustitiæ non sit,
validus est, & lucrum ex eo acquisitum non est
restitutioni obnoxium, nisi aliud lex explicuit,<-P>@@
<-P>Quare cum in nostro regno nulla lege cautum sit
vt actus simpliciter prohibitus, irritus sit, & leges
imperij in eo locum non habeant, talis actus fir-
mus erit, si intuitu tantùm religionis, vel liberali-
tatis prohibitus sit, vt cum clericis in sacris, quæ-
dam negotiationis genera prohibentur, quia præ
se ferunt in illis quandam indecẽtiam, & nimi am
cupiditatem: & licet leges imperij in terris Ponti-
ficis locum habeant in rebus, in quibus Pontifices
nihil statuerunt, tamen illa lex, non dubium, exten-
di non debet ad Pontificia decreta, sed de illis iu-
dicandum est, ac si talis lex non esset eiusdem ra-
tionis. Sunt in nostro regno leges aliquibus pro-
hibentes munerum receptionem etiamsi gratis,
& spontè dentur, & offerantur: & leges Cæsareæ
prohibentes, ne curiales ad procuratores rerũ alie-
narum accedant: nimia enim solicitudo, & cupidi-
tas iudicata est in regiis ministris: si negotia alia
exerceant, præter illa, quæ ipsis demandata sunt.
Ad auaritiā quoque pertinet, iudices aliquid etiā
datũ gratis accipere, quia occasio esse potest vio-
landi iustitiā, quare nisi illa lege, non dubium, mens
imperatoris explicata esset, vt simplex prohibitio
irritet, procuratio rerum alienarũ in curialibus ir-
rita nō esset, etiam in terris imperio subiectis, quia
nihil eiusmodi actus contineret contra iustitiam,
sed contra liberalitatem: ergo non haberet, vnde
esset irritus. Deinde quando lex pretium cōstituit,
vt non liceat cariùs vendere, cōtractus est validus,
sed excessus est restituendus, quia excessus est cō-
tra iustitiam, ac si pretium illud communi ęstima-
tione fuisset designatum, in quo euentu solus ex-
cessus restituendus esset, quia dolus non dedit cau-
sam contractui, sed tantùm excessui pretij. Neque
parum refert contractum validum esse, & solum
excessum restitui debere: sic enim pecunia fit ven-
dentis, & merces ementis, & ita emptor in illa pe-
cunia nullũ habet priuilegium, vt illi priùs quàm
aliis creditoribus solutio fiat, si omnibus integra
fieri non potest, quod si excessus pecuniæ non es-
set translatus in dominium venditoris, ex illa pe-
cunia integrè restituendum esset emptori prius-
quā aliis creditoribus, quia dominium illius ma-
net in emptore. Quòd autem transferatur totius
pecuniæ dominium in venditorem, etiamsi exces-
sus contra iustitiam, & nullo iustitiæ titulo fuerit
acceptus. Probatur, quia cùm contractus sit vali-
dus, necesse est, vt aliquid pretij pro re vendita in
venditorem transferatur: cumq́ue non sit maior
ratio de illa parte pecuniæ, sequitur totius domi-
nium in venditorem transferri: nam dominium
rei incertæ & indeterminatæ penes nullum est.
Contra hoc sibi obiiciunt ex §. si duorum insti. de
rer. diuisione, vbi dicitur si duorum grana misceā-
tur, manere commune dominium. Sed hæc obie-
ctio non est ad rem, quia siue dominium sit com-
mune duabus personis, siue non: tamen semper
videtur determinatum ex parte obiecti: esto da-
remus nullum illorum hominem scire determi-
natè, cuius partis ipse sit dominus: decernere au-
tem quando per confusionem fiat dominium cō-
mune plurium personarum, vel de quo latè agit
Vazquez suprà, pertinet ad tract. de dominio, vbi
latè disputatur à Molina, & aliis. Addunt isti aliam
regulam, quoties lex simpliciter designat certum
aliquod genus personarum, vt legitimos auctores
alicuius actus, si contra legem fiat, etiam in terris
imperio non subiectis irritus est. Huiusmodi sunt<-P>
@@0@
@@1@Disput. XVI. Sectio VIII. 427
Dostları ilə paylaş: