se morte morte plectendum, de quo infra dicam.
Imò potest malefactor zelo Iustitiæ, & exempli
publici se offerre iudici puniendũ, vt docet Petrus
Nauarra lib. 2. cap. 3. num. 73. & condemnatus ad
mortem per famem potest abstinere à cibo clācu-
lum oblato; vt docet Henricus quodlib. 5. quæst.
31. Sotus lib. 5. quæst. 6. art. 4. Lopez cap. 63. instru-
cto. Quod mirum est negari ab Arogon, & Victo-
ria, cum doceant reum teneri bibere venenum, si
ad hoc condemnetur. Et si quis haberet tantum
idolothyta in extrema necessitate, posset his non
vesci, vt docet Augustinus epist. 74. in fine, & Hen-
ricus suprà. Idem dico, si solum haberet carnes
humanas, quāuis etiam in eo euentu talibus possit
vesci, vt docet Caietanus quæst. 148. art. 2. ad. 2.
Martini. Hæc Lessius. Sed mihi regula sit, nemi-Nemo potest|abstinere à|mediis quibus|propriam tue-|atur vitam.
nem posse abstinere à mediis, quibus propriam
tueatur vitam, neque se periculo mortis expone-
re, nisi alicuius magni boni consequendi, vel mali
magni vitandi causa, in se, vel aliis: tale autem bo-
num non videtur præcisè sumpta iusta eius puni-
tio. Solùm igitur, vt iustè puniatur non potest se
offerre iudici, nec in carcere manere, nec ab obla-
to cibo abstinere. Illud de idolothytis in hoc eo-
dem tract. cum Lorino, & aliis, reiecimus: il-
lud de abstinentia ab esu humanarum car-
nium, quando nullus est alius cibus, mihi non
probatur.
Tertia difficultas est, an damnato ad mortem87
liceat se defendere, vel fugere. Constat, non licereReus condem-|natus iuridice|non potest se|defendere.
reo dùm capitur, detinetur in carcere, vel est iuri-
dicè condemnatus ita se defendere à ministris iu-
tiæ, vt illis damnum inferat. Ita D. Thomas, & alij
communiter. 2. 2. quæstio 69. art. 4. Plaza. 1. de de-
lictis ca. 23. num. 7. Alioqui esset bellum iustum ex
vtraque parte sine ignorantia excusante. Addit
Vazquez disp. 174. c. 1. cum Soto 1. iustitiæ. quæst.
6. art. 6. & lib. 5. quæst. 6. art. 4. innocentem ex præ-
sumptione falsa damnatum ad mortem, posse à iu-
dice, & ministris se defendere eos armis terrendo,
non vulnera infligendo, & saltem illud non videri
graue peccatum: sed Bannes 2. 2. qu. 69. art. 4. cum
Victoria ait, secluso scandalo posse etiam vulne-
rādo à ministris iustitiæ se defendere. Idem sense-
re Paris à Puteo, Lucas Penna, & Hippolytus apud
Couarr. 1. var. ca. 2. num. 13. Contra quos Lessius
libr. 2. cap. 31. dub. 4. cum S. Thom. 2. 2. quæst.
69. artic. 4. & Soto suprà: sed quod ait Sotus, non
esse peccatum saltem graue, armis in eo euentu
terrere ministros iustitiæ, si hac ratione possit
innocens periculum mortis euadere, mihi placet,
quamuis rarò fieri debet: quia ferè semper est
periculum vulnerum, & scandalum sine spe fru-
ctus.
Quod si euidenter constaret, iudicem malitio-
sè procedere, atque velle capere, & damnare in-
nocentem, liceret armis impedire capturam, aut à
carcere & iniqua morte se liberare, etiam occidẽ-
do aggressorem, nisi bona fide procederet: quia ad
ipsum non pertinet examinare, an iudex bona fide
procedat. Ita Vazquez: similiter si necessariũ esset
ad vitandam infamiam, seu magnæ, & notabilis
bonorum partis iacturam, liceret iniustum iudi-
cem, seu inuasorem occidere: constat etiam, si sẽ-
tẽtia sit iniusta, se defendere fuga ex carcere posse.
Si verò iusta, Salon 2. 2. qu. 69. art. 4. citat Maio-<-P>
@@0@
@@1@400 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>rem 4. d. 15. quæst. 21. asserentem, nec post senten-
tiam, nec ante illam posse fugere. Maiori tamen
ead. quæst. contrariam sententiam tribuit Vazq.
disp. cit. capit. 2. Qui tamen Vazquez hac in re di-
stinguit cum Caietano 2. 2. quæst. 69. art. 4. aut
enim est sermo de reo detẽto in carcere ante sen-
tentiam latam: aut post sententiam. Si ante sen-
tentiā, potest fugere, si verò post sententiā vel ad
pœnam, quam non tenetur in se exequi, & sic po-
test fugere: si verò ad pœnam, quam tenetur in se
exequi, qualis est pœna exilij, aut pecuniaria, non
potest licitè fugere eo fine, vt pœnam euadat: se-
cus pœnam pecuniariam soluendo, vel in locum
exilij sibi destinatum, si quis est, tendendo. Idem
tenet Castro 1. de lege pœn. capit. 3. Sayrus lib. 3.
cap. 9. num. 41. Driedo 2. de lib. Christiana cap. 6.
Aragon 2. 2. quæst. 69. art. 4. Salon ibi controuer. 2.
vbi refert Maiorem tenentem, quòd reus nec ante
sententiam, nec post illam fugere potest: quia est
contra obedientiam: ipse verò tenet, quacumque
ex causa sit in carcere, etiamsi pœnam mortis non
timeat, fugere posse: quia carcer datur in pœnam,
& pæna non debetur. Sed non placet: quia præ-
cipuè datur in custodiam. Melius diceretur, illum
non habere præceptum carceris. Sed adhuc ma-
gis probo, quod dixit Vazquez, qui addit, sic illũ,
qui ad triremes, vel metalla damnatus est, fugere
non posse: quia iure quodam seruitutis tenetur
Principi, cuius sunt triremes, vel auri, aut argenti
fodinæ: ergo sicut seruus iniustè fugeret: sic, &c.
quamuis si alium æquè vtilem substitueret, vel
aliter satisfaceret, fortè non peccaret non taliter
fugiendo. Et seruum bello captum ad suos posse
fugere iure gentium, rectè docet Vazquez cùm
Couarruuia 1. var. cap. 2. num. 10. post med. & reg.
peccatum part. 2. §. 11 num. 6. Salon 2. 2. quæst. 69.
art. 4. contr. 2. Et latiùs, qu. 62. art. 2. & definitur in
nostro regno. l. 23. tit. 14. partita 4. vbi decernitur,
Sarracenum captum in bello à Christianis iure
fieri, & esse seruum capientis, & dominium hoc
numquam amitti, quamdiu seruus intra regnum
capientis vagatur: secus si confugiat ad regna Sar-
racenorum. Ad hoc adducit Couarruuias l. nihil
inter est ff. de captiuis. Sed Vazquez putat, non
esse ad rem: quia in ea solùm definitur, quod atti-
net ad iura postliminij perinde esse aliquem libe-
ratum esse à captiuitate, dolo, aut fallacia: atque
missum esse à domino. Concedit etiam Vazquez,
si damnatus ad triremes, vel metalla, iam sit extra
regnum Principis, qui sententiam tulit, solui ab
obligatione: quod alij non credunt, nisi seruus sit
bello captus: sed cæteros, vbicumque sint, obliga-
tionem sententiæ secum ferre: & patet, si pœna
fuit pecuniaria: ab hac enim non liberatur Hi-
spanus, si in Galliam, vel Italiam se conferat.
Si verò quis sit damnatus ad manendum in car-
cere, interim dum non patitur mortem, ad quam
etiam damnatus est, licet Caietanus illo art. 4. di-
cat, non posse fugere; quem sequitur Valentia 2.
2. disp. 5. quæst. 13. punct 4. ad 3. & à fortiori idem
dicit de damnato ad triremes. Tamen rectè Vaz-
quez cum Soto 5. Iust. quæst. 6. art. 4. ad argumẽta
ait, posse fugere: quia nemo damnatus ad mortem
potest per sententiam spoliari beneficio fugiendi
ex carcere: idem tenent expressè Salo, Petrus Le-
desmius, & Bannes.
Addunt rectè Valentia, Sotus, & Vazquez suprà,
& Sayrus lib. 3. cap. 9. num. 41. Caietanus, & Ara-<-P>@@
<-P>gon, 2. 2. quæst. 69. art. 4. eum, qui ob graue deli-
ctum esset damnatus ad perpetuum carcerem, fu-
gere non posse: quia illa esset iusta sententia, cui
parere teneretur, quāuis Sa, verbo, iudicialis actus
num. 52. ait, damnatus ad solum carcerem, non potest
fugere secundùm quosdam: quibus non assentior. Pla-
cet tamen mihi quod subiungit: certè qui ob debita,
quæ non potest vllo modo soluere, illic tenetur, & fu-
gere potest, & ad id iuuari ab aliis. Nam ille non estDamnatus ob|debita ad te-|nendum car-|cerem fugere|potest.
damnatus ad manendum in carcere, & licet habe-
ret præceptum manendi ibi, tamen tale præceptũ
fundaretur in falsa præsumptione, quòd illud es-
set medium vtile ad solutionem: ideò non tenere-
tur manere. Probabile quoque est, damnatum iu-
stè ad perpetuum carcerem (de quo intelligo Sa)
posse fugere: quia perpetuus carcer æquiparatur
morti, aut perpetuæ seruituti violentæ, qualis est
bello captorum: sed hi possunt fugere: ergo & illi:
vt hac ratione tenet Salon, 2. 2. quæst. 69. art. 4.
controuer. 2. excipit tamen in fauorem fidei reos
damnatos à Sancta inquisitione, & quibus pœna
capitis in pœnam carceris est commutata. Sed ab-
solutè damnatum ad perpetuum carcerem posse
fugere docet Petrus Ledesmius suprà, idem asserẽs
de damnato ad durissimam aliquam seruitutem,
vel triremes. Vtrumque etiam docet Bannes loco
citato, qui carcerem perpetuum æquiparari mortiPerpetuus car|cer morti æ-|quiparatur.
probat ex l. ante penul. ff. de reg. iur. ergo sicut dā-
natus ad mortem, potest illam fugere: ita damna-
natus ad perpetuum carcerem potest inde fu-
gere.
Qui verò in carcere sententiam mortis timet,
fugere potest, quidquid dicant Bartolus, l. rele-
gatus ff. de pœnis, Panormitanus, ca. 1. & ca. sicut
3. de testib. à nobis enim est D. Thomas 2. 2. quæst.
69. ar. 4. Caietanus, Aragon, Bannes, & alii ibi. Vbi
Salon contro. 2. Petrus Ledesmius tract. 8. de iust.
commut. cap. 24. post. 8. con. Henricus quodlib. 9.
quæst. 25. Driedo 2. de libert. Chris. c. 6. Nauarrus
commentar. 4. de regular. nu. 63. Sotus 5. iust. qu. 6.
a. 4. Angelus verbo fugere, & Syluester ibi, & verb.
accusatio, & 16. Valentia suprà, Lessius lib. 2. cap.
31. dub. 5. Castro 2. de lege cap. 3. Nauarr. cap. 17.
num. 101. Couarruuias 1. var. cap. 2. num. 7. & 11.
Vazquez disp. cit. cap. 2. probans: quia ille nullum
habet præceptum manendi in carcere, nec est dā-
natus ad pœnam pecuniariam, licet ad illam fortè
damnaretur: ergo nulli facit iniuriam. Sed limi-
tat Maior suprà, nisi damnum immineret custodi-
bus. Hoc tamen meritò reiiciunt Lessius, Vazquez
Nauarrus cap. 17. num. 101. & 102. Bannes, & alij
communiter. Nam si custodi sequitur damnum,
sibi imputet, cùm vigilare teneatur, & alius vta-
tur iure suo, & assumat suæ vitæ tuendæ medium,
ex quo per accidens sequatur damnum custodis.
Secus si ad saluandam vitam necesse esset, equo
fugientem occidere alium iacẽtem in strictissima
via: tunc enim iniustam fore occisionem ait Vaz-
quez, & alij
Aduerte hîc Lessium suprà videri existimare,An cuilibet|detẽto in car-|cere præceptũ|sit in eo ma-|nendi.
quòd ante sententiam cuilibet detento in carcere
licet fugere, & ait esse communem opinionem,
de quo tamen aliqui dubitant: quia omnes exi-
stentes in carcere videntur habere tacitum præce-
ptum manendi ibi: à quo tamen causa mortis,
& alia causa excusare possunt. Dato tamen, quòd
cuilibet, per se loquendo liceat fugere, rectè ad-
monet Lessius, considerare reum debere, vtrum<-P>
@@0@
@@1@Disput. XV. Sectio VII. 401
<-P>tanti sua intersit fugam capessere, vt damnum cō-
mentariensis, seu custodis secundùm charitatis le-
gem non sit curandum. Si enim rei commodum
est modicum: damnum autem custodis magnum,
charitas obligabit ad manendum in carcere. Bene
etiam Lessius docet, damnatum iustè ad carcerem
temporarium non posse fugere. In hoc conueniũt
omnes citati. Meritò autem subiungit, licet pro-
babile sit, quod dicunt Caietanus, & Sotus suprà,
& Couarruuias 1. var. cap. 2. num. 14. damnatum
iustè ad perpetuum carcerem, non posse fugere, si
carcer esset valde grauis, vt ait Salon, quia abso-
lutè idem ait de damnato ad triremes, vel ad per-
petuam seruitutem, atque probabile, maximè si
seruitus esset valde dura, secus si tolerabilis. Sua-
rez etiam hîc ait, neminem posse obligari, si est
absens, vt veniat, & includatur in carcere perpe-
tuo. Item nec ad numquam exeũdum à carcere,
& ad manendum ibi perpetuò, si carcer esset rigo-
rosus, & strictus, nisi fide data, sub peccato aliquis
promisisset sponte ibi manere: nam tunc tenere-
tur stare promissis. Posset etiam obligari secun-
dùm Suarez ad non effringendum carcerem. Cre-
dit etiam contra Nauarr. infrà cōdamnatos ad tri-
remes posse fugere, sed damnatum, vt maneat per-
petuò in carcere, non posse fugere præter relatos
suprà, tenet Nauarrus comment. 4. de regul. num.
63. Couarruuias 1. var. cap. 2. num. 14. Salcedo in
pract. cap. 137.
Quarta difficultas est, an reo existenti in carce-89
re, & damnato ad mortem, liceat confringere fo-4. Difficul.
res, & vincula, & rumpere parietes, vt fugiat. Hẽ-
ricus, Maior, & Syluester suprà, Couarruuias su-
prà, num. 14. Rosella verb. incarceratus, & iterum
Syluester, verb. accusatio num. 12. putant, non li-
cere, sicut nec lædere ministros Iustitiæ, vt fugiat:
par enim ratio est. Vnde qui sic fugit, grauiter pu-
nitur, & tenetur illatum damnum resarcire: non
autem teneretur, inquiunt Henricus, Couarr. &
alii, si iustè esset illatum, vt nec tenetur damnum
restituere, quod ex eius fuga patiuntur custodes,
quia iustè illatum est. Et sanè respondeo, videtur
ius habere, vt cum damno directo carceris, vel
ministrorum non fugiat. Probabilis est hæc sen-
tentia: sed oppositam meritò tenent Caietanus,Damnato ad|mortem licet|effugere cum|effractione|carceris.
Nauarrus, Sotus, Vazquez, Valentia, Salon, Ara-
gon, Bannes, Petrus Ledesmius, Lessius, & alij su-
suprà, Driedo loco cit. cap. 6. quia ille solùm tene-
tur fugere sine iniuria iudicis, & ministrorum, &
sine resistentia, ex D. Thoma 2. 2. qu. 69. art. 4. ad
2. Hoc autem non est resistere: ergo. Item ius ha-
bet fugiendi vtendo equo, vel aliis rebus alienis
eas destruendo, cum onere tamen resarciendi dā-
na, cùm possit: ergo fugere potest, infringẽdo vin-
cula, fores, & parietes: nec enim tanti momenti
illud damnum est, vt reus propter illud vitandum
priuari debeat benficio tuendi propriam vitam,
vel famam. Secus si pœnam tantùm leuem passu-
rus esset in pecunia, vel alia re simili. Ius quidem
habet reus ad tuendam vitam illo modo, non cùm
vulneribus iudicis, aut ministrorum: hoc enim
maioris momenti est. Sic nec liceret ob illum
finem, sumptuosum edificium sine spe restituendi
comburere.
Nec valet, Possunt puniri: ergo effringendo90
carcerem peccauerunt, nam etiam puniuntur qui
sine vlla euidentia, & ruptione euaserunt: qui ta-
men non peccauerunt. Et quòd illi possint puniri<-P>@@
<-P>licet leuiùs, quàm effractores, contra Sotum docẽt
Vazquez, & Couarr. suprà, Gomezius to. 3. opus.
c. 9. nu. 11. ex l. 1. ff. de effractoribus, & expilat. vbi
dicitur, De iis, qui carcere effracto euaserunt, sumen-
dum supplicium, diui fratres rescripserunt: Saturni-
nus etiam probat, hos, qui de carcere eruperunt, siue ef-
fractis foribus, siue conspiratione cum cæteris, qui in
eadem custodia erant, capite puniendos. Quòd si per ne-
gligentiam custodum euaserint, leuiùs puniendos. Sed
respondet Sotus, legem intelligendam, quando
cum aliqua effractione euaserunt. Hoc tamen est
vim legi inferre, inquit Vazquez, & omnium in-
terpretationi aduersari. Melius diceretur, legẽ lo-
qui de iis, quorum fuga non esset necessaria advi-
tādam mortem, vel grauem infamiam: tales enim
videntur peccare contra virtuale quoddam præ-
ceptum manendi in carcere, & ideò possunt puni-
ri: aliàs lex non esset iusta. Et quidem quod in illa
continetur ex Saturnino de effractoribus carcetũ,
iniquum est, si illi ad vitandam mortem fugiunt:
quia vel non peccant, vt tenet secunda sententia,
vel peccant leuitet, vt tenet prima: ergo iniquissi-
mum esset capite eos punire, nisi fortè, cùm sunt
causa, vt multi è carcere fugiant cum iustitiæ, vel
aduersarum partium notabili detrimento.
Nec mihi displicet, quod Salon, Sotus, & alij91
dicunt, eos qui sine vlla violentia ministris facta
fugerunt, puniri à iudicibus, vel ex præsumpta ali-
qua violentia: vel quia sequuntur sententiam as-
serentium, eos peccare: iuxa nostram autem, quæ
est probabilior, puniendos non esse. Quamuis pro-
babilius est, leuem pœnam impropriè dictam etiā
sine culpa irrogari posse propter communem bo-
num, iuxta reg. 23. de reg. iur. 6. sine culpa, nisi subsit
causa, non est aliquis puniendus. Imò Vazquez putat
ex causa sine culpa grauiter posse effractores car-
cerum puniri. Ad quod etiam pactum implicitum
iuuare posset, scilicet, vt detur illis facultas effrin-
gendi carcerem, cum sua pœna. Item quando ex
fuga sola, vel cũ aliis indiciis cōstaret de crimine,
quātum satis esset, ad iustè inferendā grauẽ pœnā
grauiter puniri possent. Vide dicta tract. de pecca-
tis, & Arogonem 2. 2. q. 69. art. 4 qui ad argumen-
tum, quo probāt aliqui non esse licitum, carcerem
effringere: quia id puniunt leges: ergo est pecca-
tum; respondet primò, quod cùm legum ciuiliumLegum ciui-|lium condito-|res non sunt|rerũ spiritua-|lium iudices.
conditores non sint rerum spiritualium iudices, vt
perpẽdere valeant culpā in foro conscientiæ, non
est mirũ, si culpam putẽt esse, vbi non est. Secũdò,
Iuriscōsultum in illis legibus sequi opinionẽ asse-
rentium esse culpam mortalem. Tertiò, fundari in
falsa præsumptione, quod vis sit illata custodibus:
addit, vltima verba illius legis etiam intelligi de
fugientibus effracto carcere: itaque solùm velle
legem, effractores carceris vi illata custodibus, si
conspiratione aliorum id fecerunt, grauius puni-
endos esse, quàm si absque conspiratione. Quæ
expositio aliquantulùm violenta est: sed necessa-
ria, ne dicamus, deceptum legislatorem. Quod ve-
rò dicitur l. in eos, ff. de custodia & exhibitio. reo-
rum, quòd etsi effractores inueniantur posteà innocen-
tes ex eo crimine propter quod impacti sunt in carcerẽ,
adhuc puniendi erunt: interpretatur Aragon, simili-
ter fundari in falsa præsumptione violentiæ illatę:
nam qui innocens est, proculdubio licitè potest
vincula dirumpere, & perforare parietes. Petrus
etiam Ledesmius suprà, ad has leges respōdet, pro-
cedere ex falsa præsumptione violentiæ, vel ex<-P>
@@0@
@@1@402 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>falsa opinione contraria, vel pœnam irrogari pos-
se sine culpa, modò adsit causa; eodemque modo
leges exponunt Valentia, Lessius, & Bannes.
Addit Lessius, obligationem reparādi damnumVnde proue-|niat reparan-|di damnũ obli|gatio effracti|carceris.
effracti carceris prouenire ex tacito contractu:
cùm enim rei iustè detineantur, videntur tacitè
consentire in compensationem damni, si quod fu-
giendo inferant directè: idq́ue meritò Resp. potest
ab illis exigere: non enim par est, vt per fugam suā
damnum Reip. inferant, sed etiam si nullus esset
contractus implicitus, concederem obligationem
ex natura rei: quæ licentiam effringendi cum hoc
tamen onere tribuit. A quo fortè liberantur eo ip-
so, quod à iudicibus puniuntur: vnde subdit Les-
sius. Puto hanc restitutionem vix esse in vsu: nempe
quia Resp. horum punitione contenta est, vel quia
damnum carceris modicum esse solet, & ipsi rei
pauperes.
Addit quoque Lessius, si occasione pertusionis
carceris alij vincti fugiant, non teneri reum de
damnis, quæ inde actoribus, vel Reipub. eueniunt:
quia illorum fuga per accidens sequitur ex facto
licito rei, qui non tenebatur illam impedire, vt re-
ctè Salon 2. 2. quæst. 69. art. 4. non tamen probat
Lessius quod ibidem Salon docet, iniustè damna-
tum, si carcerem fregerit, ad eius reparationem te-
neri. Quia cùm per iniuriam detineatur à ministro
Reip. potest reus carcerem effringere absque ani-
mo compensandi incommodi, quod Respub. pati-
tur. Si verò iudex vel ministri mala fide procede-
rent, ipsi tenerentur damnum resarcire.
Quinta difficultas, an possit quis opem ferre,92
vel consilium dare existentibus in carcere, vt5. Difficultas.
fuga sibi consulant.
Quando fuga est illicita, certum est, vt ait Vaz-Quando fuga|est illicita.
quez disp. 174. cap. 3. non esse licitum suadere illis
fugam. Est autem illicitum meo iudicio, quando
non est necessaria fuga ad fugiendum mortem,
mutilationem, grauissimam infamiam, aut simile
damnum: quia in aliis casibus præceptum virtua-
le manendi in carcere illos obligat. Item quando
fuga esset cum animo non soluendi debitam pœ-
nam pecuniariam, nec proficiscendi in exilium, ad
quæ est damnatus. Cùm autem reo licitum est fu-
gere, & carcerem effringere, licitum quoque esse
id ei suadere ait Sotus 5. iustit. quæst. 6. art. 4. quia
consilium de re licita licitum est. Quamuis secun-
dùm Sotum illicitum sit, reum iuuare, aut instru-
menta ei dare ad effringendum carcerem: quia ex
eo quod liceat consilium ei dare, nulla sequitur
Reipubl. perturbatio; rarò siquidem potest fuga
hac ratione effectum sortiri. Si autem licitũ esset
iuuare ad effringendum carcerem, perturbaretur
Respub. nihilq́ue tutum esset: quia sic facilè multi
possent è carcere fugere: & sic nihil esset tutum in
Repub. nullaq́ue esset custodia carceris. Hanc sen-
tentiam Soti in rigore iuris veram esse ait Nauar-
rus cap. 25. num. 38. & optimè defendit Valentia
Dostları ilə paylaş: |