delicta confiscantur, non habere dominium, nec iustam
possessionem eorum, ac proinde ante sententiam debere
ea fisco deferre: non quidem dominium, quia ipsis legi-
bus ciuilibus imponentibus pœnam confiscationis priua-
ti essent dominio: non possessionẽ, quia nulla lege Eccle-
siastica, aut ciuili esset illis concessa possessio. Nā c. cùm
secundũ leges, solum loquitur de hæreticis: neque vide-
tur penes Pontificem esse facultas concedendi hanc pos-
sessionẽ in aliis delictis, quæ non ad ipsius, sed ad Prin-
cipis sæcularis forum pertinent. Quare in crimine læsæ
maiestatis humanæ, concessio illa locum non haberet.
Adde etiam, quòd concessio illa Pontificis ad nouas le-
ges non extenditur: quare cùm in nostro regno postea
sit imposita huiusmodi pœna propter peccatum Sodo-
miæ, sequeretur, huius criminis reos, nec habere possessio-
nem, nec dominium suorum bonorum, ac proinde posset
fiscus ante sententiam illorum bona occuperare. Imò etiā
reus deberet, ante sentẽtiam fisco illa deferre: quod vide-
tur nimis durum. Dicet aliquis, posset Pontifex quidem
concedere possessionem bonorum, nec tanquam iudex, &
superior temporalis ita leges ciuiles interpretari, sed tā-
quam Pontifex declarare, crudelem, & nimium seue-
ram esse illam pœnam, quæ dominio, & possessione ipso
facto priuaret propter maxima quæuis delicta, & ita
posset eius interpretatio ad antiquas, & nouellas leges
extendi. Respondeo, posse quidem Pontificem ita decla-
rare, sicut etiam communis sententia Doctorum fecit:
hactenus tamen in omnibus delictis non declarauit.
Adde, quòd nullius momenti esset, tconcedere his suorum
bonorum possessionem sine dominio, quia etiam manente
dominio sequuntur omnes effectus post sententiam, ad<-P>
@@0@
@@1@Disput. XV. Sectio V. 391
<-P>quos aliqui necessariam existimant priuationem domi-
nij, vt videbimus.
Si opponas, euidentiam patrati sceleris non indi-63
gere clamore accusatoris, cap. euidentia, de accusa.Euidentia pa-|trati criminis|non indiget|clamore accu-|satoris.
ergo cùm Principi est euidens, hunc commisisse
crimen, non est illi necessaria accusatio, aut sen-
tentia, vt illum bonis suis spoliet. Respōdet Azor
tom. 1. lib. 5. ca. 7. quæst. 3. ex glos. ibi: quando cri-
men est notorium, euidentiam facti supplere ac-
cusatorem, quia iudex potest sine accusatore deli-
ctum probare, & ad sententiam procedere: non
verò supplere sententiam. Addit ex Medina qu.
1. de test. §. post rerum dominium, si reus fuerit
erimen suum in iudicio confessus, ius esse fisco
capiendi bona: sed communiter sententiam re-
quiti; qui expressè præcipitur in casu hæresis, d.
c. cum secundum leges, & quia nemo potest sine
sentẽtia iudicis spoliari bonis propiis: illa autem
sunt propria vsque ad sententiam: ergo.
Tertium argumentum, nam si reus non tenetur64
ante sententiam soluere pœnam, seu tradere bona
fisco, nihil operatur illa particula ipso facto, vel, ipso
iure, quæ ponitur in ca. secundum leges, & in aliis,
& illa particula, ante declarationem, quæ ponitur
contra sodomitas in nostro regno, l. 1. tit. 21. lib.
8. compilationis.
Ad hoc auctores secundæ sententiæ respondẽt,
particulam, ipso facto, vel ipso iure, operari priuatio-
nem dominij; Vazquez etiam disp. 170. cap. 4. nu.
20. tribuit Adriano, & Syluestro, id efficere parti-
culam illam, ante declarationem, seu, absque declara-
tione. Ego tamen in Adriano nihil inuenio, licet
id dicat Syluester, verb. Assassinus quæst. 5. Nos
cum Vazquez, & Sa, verb. pœna num. 1. etiam si
lex dicat ante declarationem, vel sententiam, non
obligare ad solutionem pœnæ in conscientia ante
sententiam iudicis: vnde verba illa solùm operari,
quòd ante sententiam est iam quasi priuatus do-
minio, eo quòd illud est valde attenuatũ, infirmũ,
& debilitatum, quia per sententiam retrotrahenda
est confiscatio ad diem commissi criminis, & re-
scindendi contractus, & alienationes ex tunc fa-
ctæ, & si reus fuerit defunctus, bona excutienda
sunt ab hæredibus, ac si testatoris non fuisset ab
illo die, vt sect. 3. diximus.
Ad fundamentum sententiæ respondeo, leges65
non posse priuare dominio omnium bonorum
ante sententiam: quia hæc pœna, licet non consi-
stat formaliter in executione, ea tamen lex inferẽs
est durissima, & talis lex esset moraliter intolera-
bilis communitati, & obseruatu impossibilis. Vn-
de indemnes leges, quæ sic disponere videntur,
aliter eas debemus interpretari: & huic interpre-
tationi ansam præbet ipsum cap. cùm secundum
leges, prohibens excussionem bonorum fieri ante
sententiam, & non præcipiens reo, vt ante sen-
tentiam tradat bona fisco: vnde videtur illi
relinquere dominium, & administrationem,
licet bona illa obliget, seu subiiciat fisco. Et lex
nostri regni pœnam non imponit reo læsæ maie-
statis: sed declarat, cur contractus sint nulli, id est,
quasi nulli, seu annullandi, quia dominium in ea
erat nullum, id est quasi nullum, cùm illa bona es-
sent subiecta, & obligata fisco. Nisi dicamus cum
Vazquez auctorem illius legis secutum fuisse se-
cundam opinionem, quam iudicamus minus pro-
babilem. Quòd in nostro regno, vel alio, esset lex
expressè intendens priuare dominio ante senten-<-P>@@
<-P>tiam manente iusta possessione, & libera admini-
stratione, Vazquez ait, fore ineptam, & impossi-
bilem: si verò sublata possessione, & libera admi-
nistratione, iniustam; quia pœna esset nimium se-
uera, & crudelis.
Aduerte hîc primò, licet aliqui apud Couarru-66
uiam, & Tiraquellum dixerint, fructus confisca-
torum non cedere fisco à die commissi criminis,
sed tantùm à die litis cōtestatæ: oppositum tamen
esse verius, & communius: quod tenent Paul. Ca-
strensis, Salicetus, Imola, Alexander & alij, quos
citat, & sequitur Tiraquellus l. Si vmquam, verb.
reuertatur C. de reuoc. don. num. 268. Couarru-
uias, 2. 4. cap. 6. §. 8. nu. 6. & 7. Azor. tom. 1. lib. 5. ca.
7. quæst. 5.
------------------------------------------------------------
SECTIO V.
An illi, quorum bona per legem fisco sunt ipso facto ap-
plicata, possint ante sententiam ipsa alienare:
& alia circa confiscationem.
DIco primò, ex bonis suis alienare po-67
rerit ea, quæ necessaria videbuntur1. Concl.
ad suam, & familiæ sustentationem;
Antonius Gomez. 3. tom. opusc. cap.
vlt. num. 4. vers. item poterit, Vazq.
disp. 171. num. 1. dicentes esse certum: idem tenet
Valentia disp. 7. quæst. 5. punct. 6. quæst. 4. ad finem,
Bannes 2. 2. quæst. 12. art. 2. post medium, Syluester
hæresis 1. quæst. 8. Molina tom. 1. de iust. tract. 2. d.
95. Angelus verb. pœna, quæst. 3. Azor lib. 5. cap. 7.
quæst. 7. cum Archidiacono, Ioanne Andrea, Pa-
normitano, Bartolo, & aliis.
Dico secundò, si sit periculum publicationis
criminis, & consequenter damni alterius contra-
hentis, peccaret reus alienādo bona eiusmodi cum
tali periculo, non manifestando illud contrahenti,
vt sæpe continget in contractibus onerosis: qui
enim rem aliquam hoc modo emeret, exponere-
tur periculo euictionis, quæ ipsi communiter erit
noxia: ita docuere Syluester verbo hæreticus, q. 8.
Angelus verbo pœna, num. 3. Anton. Gomez illo
cap. vlt. num. 3. Vazquez illo num. 1. tanquam cer-
tum, Simancas in insti. tit. 9. num. 28. Vict. relect. 1.
de Indis Bannes, Azor & Molina suprà.
In alienatione verò titulo gratioso, non esset2. Conclus.
communiter hoc periculum, ideò ex hoc capite
damni alterius, ea alienatio non esset illicita, vt
iidem docẽt. Dixi, communiter: nam interdum pos-
set sequi damnum, vt si donatarius non esset tot
sumptus facturus, vel aliunde bona esset acquisi-
turus, nisi donationem illam recepisset: quia post-
ea restituta re donata, vel pretio, pauperior ma-
nebit, quàm si nihil ei donatum fuisset.
Dico tertiò, per sententiam non solùm reuo-3. Conclusio.
cantur alienationes factæ in fraudem fisci, post
commissum crimen, sed etiam anteà, vt si quis pa-
rabat iam crimen cōmittere, & ne confiscarentur
bona, alienauit ipsa. Vazquez id tanquam certum
docet num. 2. ex Gomez. num. 5. Simancas nu. 56.
& ex l. fraudem, ff. de iure fisci.
Difficultas ergo est, an alienationes non neces-
sariæ ad suæ personæ, & familiæ sustentationem,
sint validæ, & licitæ: prima opinio est; omnes esse
irritas, siue sint onerosæ, siue gratiosæ, Castro,
Conradus, & Ioan. Medin. locis citatis sect. præce-
denti, opin. 1. & 2. Anton. Gomez tom. 3. opuscul.<-P>
@@0@
@@1@392 Quæst. XCVI. Tract. XIV.
<-P>cap. 2. nu. 2. Sotus 1. iust. quæst. 6. art. 6. post 4. con.
Sayrus lib. 3. cap. 9. num. 30. Valentia disp. 7. qu. 5.
p. 6. q. 4. ad finem. Rosella absolutio. 1. num. 19. &
verbo assassinus, Simancas in instit. tit. 9. num. 22.
& sequentib. Sayrus tribuit Baldo auth. incestas,
C. de incest. nupt. Ioan. Andr. Ancharano, Domi-
nico, & Franco, cap. cum secundùm leges, de hære-
ticis in 6.
Suadetur primò ex l. ex iudiciorum, vers. adeò,1. Argum.
ff. de accusat. vbi dicitur. Ex quo quis aliquod ex his
causis crimen contraxit, nihil ex bonis suis alienare, aut
manumittere eum posse: & l. donationes in concubi-
nam, §. fin. ff. de donationib. dicitur, ratæ donationes
esse non possunt post crimen perduellionis. Idem l. post
contractũ eod. tit. & ex l. fin. & l. quisquis. §. eman-
cipatio C. ad legem Iuliam maiestatis, & ex l. pro
oneribus, C. de iure dotium colligi videtur, cōtra-
ctum dotis in his esse prohibitũ, & nullum: quod
etiam videtur verum, cum dos traditur filiæ ad re-
ligionem. Demum nullum contractum ex bonis
confiscatis esse validum, colligi videtur ex l. em-
ptori duplum, ff. de actio. empti & venditi, & ex l.
nostri regni 4. tit. 2. part. 7. vbi de contractibus hu-
iusmodi dicitur, valere non debent.
Secundò suadent aliqui ex illis auctoribus, quia
isti delinquentes carent dominio, vel etiam admi-
nistratione, & iusta possessione illorum bonorum:
vel saltem habent dominium ligatum, & impedi-
tum per leges; & administrationem limitatam, &
restrictam ad alienationes non necessarias pro su-
stentatione suæ personæ, & familiæ: ergo cæteræ
alienationes sunt penitus irritæ.
Secunda tamen, & probabilior sententia est,68
omnes eiusmodi alienationes validas esse per se,1. Opinio, &|1$unclear. concl.
& quantum est ex vi legum; sed rescindendas. Hāc
opinionem latè tradit Victoria relect. 1. de Indis,
& Vazquez disp. 171. cap. 2. Azor & Bannes suprà,
& videtur Angeli, verbo pœna, num. 8. Syluester
hęresis, 1. quæst. 8. & vt probabilem defendit Cor-
duba lib. 1. quæst. 30. & ait Vazquez, nō solùm esse
validas, sed licitas, & cum validæ sint, fructus rei
alienatæ non pertinere ad fiscum, sed ad eum in
cuius dominium illa transiuit. Dixi, per se, &c. quia
possunt esse nullæ propter dolum: nam qui vendit
eam rem confiscandam, certò, aut probabiliter
non declarato defectu, decipit grauissimè empto-
rem, & ideò venditio est nulla, vt ait Bānes suprà:
secus si nullum esset periculum confiscationis, aut
leue. Huius sentẽtiæ probabilitatem probat Cor-
duba, quia probabile est, à die criminis, licèt amit-
tatur dominium bonorum, manere tamen iustam
possessionem, & administrationem, ideò contra-
ctus de illis factos, validos esse. Vazquez autem
putat, ideò esse validos, quia manet etiam domi-
nium nulla lege impeditum: quod si non maneret,
nec manere posse liberam administrationem, ideò
validos non fore. Confirmat autem suam senten-
tiam dupliciter, primò quia filius hæretici, etiamsi
sit conscius paterni criminis, accipere potest hæ-
reditatem paternam ex testamento, vel ab inte-
stato, vt fatetur Simancas num. 189. & pater potest
liberè eam hæreditatem relinquere filio alienatu-
ro bona quouis titulo: ergo poterit quolibet mo-
do in extraneos alienare: quia eadem est ratio. Et
si non posset in extraneos alienare, vel deberet
crimen suum manifestare filio, vt cum grauamine
non alienandi hæreditatem acciperet, aut deberet
fisco satisfacere via secreta meliori modo, quo<-P>@@
<-P>posset: saltem non postet testari in fauorem filij,
vel alterius: sed intestatus decedere deberet, &
permittere, vt filius succedat in hæreditate, non
verò ad id cooperari. Secundò, quia si hæreticorũ
contractus validi non essent, aut ipsi hęretici pro-
hibiti essent alienare, nullus posset liberè cum hę-
reticis Germanię, aut Angliæ, &c. cōtrahere: quod
intolerabile esset, & nullus dicere auderet: & in
nostro regno nemo posset contrahere cum eo, qui
crimen nefandum commisisset, aut reus esset læsæ
maiestatis, aut aliud crimen habens confiscationẽ
annexam: quod dici nequit.
Quod autem neque peccatũ sit bona ista alie-
nare, probat Vazquez cap. 3. quia nulla lex præci-
pit his delinquentibus, ne bona alienent, sed tan-
tùm agit de firmitate, aut valore cōtractuum, quos
faciunt: idem tenet Azor suprà, dicens, ad compa-
randa sibi, & familiæ necessaria elienare posse:
imò si crimen ita est occultum, vt ad forum iudi-
ciale deduci nequeat, non peccare aliter alienan-
do, vt dicunt Syluester, & Angelus: quia neminem
damno afficiunt. Imò etiam si crimen in iudicium
adduci possit, & probari, non peccabunt, si animo
& spe sint compensandi damnum, si sequatur, vel
emptorem admoneant de periculo: vt si quis rem
furtiuam, quam bona fide emerat, vendat alteri, &
ei manifestet vitium rei venditæ, non peccat: quia
ipsum nō decipit. Syluester, Angelus & alij suprà.
Præterea si rem liberaliter donent, vel pro æquali
æstimatione commutent, non peccant: quia do-
natarius solam rem donatam amittet: qui verò cō-
mutationem facit, vel retinebit, quod ei datum
est, vel recuperabit, quod dedit, Syluester, Angelus
& alij. Qui addunt, si cum damno aliorum nō mo-
nitorum alienationes fiant, peccatum esse iniusti-
tiæ contra illos, numquam verò cōtra fiscum: quia
hic ius non habet in his bonis, nisi post sentẽtiam
ex propriis bonis, propter peccatum instituentis.
Nam si nullus donationem acceptasset, sine dubio
non esset ius quæsitum successori: & ideò absque
eo, quòd ius aliquod illius læderetur, confiscari
posset.
Ad fundamentum primæ opinionis respondet69
Vazquez bene eod. cap. in illis legibus, solùm do-
cere contractus illos non esse firmos, & stabiles,
quia sunt posteà irritandi, & reuocādi, nisi ex spe-
ciali priuilegio sustineantur, vt de manumissione
diximus sect. præced. suppositione 17. & Vazquez
dixerat disp. 169. cap. 2. nec aliud est bona illa esse
confiscata, seu obligata fisco, quàm posse ea repe-
tere, vbicumque inuenientur.
Donationes verò factæ ante crimen non rescin-
duntur, quia bona illa ante crimen confiscata non
sunt, & ideò non potest confiscari maioratus pro-
pter crimen instituentis ex propriis bonis, quo-
ties instituens ante crimen donatione facta inter
viuos, aliquem successorem sibi designauit, in quẽ
transtulit dominium per traditionem instrumen-
ti, vel alia solemnitate, vt fieri solet, retenta sibi
possessione per totam vitam, vel si donatio facta
fuit inter viuos, & acceptata à successore, etiamsi
res esset tradenda post mortem, ita Vazquez disp.
171. num. 17. addens, Dico autem, si acceptata fuit
à successore per se, vel per aliũ de mandato ipsius.
Sic enim iam est successori ius quæsitum, quod
propter peccatum instituentis amitti non debet,
& in hoc casu existimarem veram sententiam Sar-
mienti, quam retuli disp. 169. cap. vlt. qui docet,<-P>
@@0@
@@1@Disput. XV. Sectio V. 393
<-P>non confiscari maioratum institutum ex propriis
bonis, propter peccatum instituentis. Nam
si nullus donationem acceptasset, sine dubio
non esset ius quæsitum successori: & ideò absque
eo, quòd ius aliquod illius læderetur, confiscari
posset.
Sed rogas, quando contractus illi rescindi cen-70
sentur: Valentia disp. 7. quæst. 5. punct. 5. ait, hære-
ticum, aut reum læsæ Maiestatis non posse à pun-
cto commissi criminis bona sua donare, vel alie-
nare: sed solum ei esse licitum vsurpare ad neces-
sitatem vitæ suæ, & suorũ, sicut docet Syluester, v.
hæresis primo, n. 14. vnde omnes alij contractus
irritantur, quando profertur posteà sententia in
eiusmodi facinorosos, qui amittunt propter ali-
quod crimen dominium bonorum suorum: sicut
idem Syluester illic docet, & Sotus lib. 1. de iust.
quæst. 4. art. 6. Hæc Valentia cum Syluestro, & So-5. Confir.
to, quorum sententia mihi placet, quia per talem
sententiam retrotrahitur confiscatio ad diem cō-
missi criminis, & omnia, quæ fuerunt rei, à tem-
pore illo criminis applicantur fisco, & cedunt illi:
ergo dissoluuntur contractus omnes, quibus ante
sententiam erant aliorum.
Rogas prætereà, an res apud quemcumque71
inueniatur, cum suis meliorationibus cedat fisco,6. Confir.
respondeo affirmanter, si sermo sit de melioratio-Melioratio-|nes intrinsecæ|cedunt fisco.
nibus intrinsecis, quas vocant, siue illæ accidant
ex diuersa æstimatione, vt diuersis temporibus ac-
cidere solet, siue quia cum fundus esset iam plan-
tatus, posteà creuit. Ita Vazquez d. 172. cap. 1. Pro-
batur, quia cum res illa trāsierit ad alios cum one-
re cedendi fisco, & melioratio illa remoueri ab ea
non possit, nec debeat: illa quoque ad fiscum per-
tinet, maximè si idem incrementum apud domi-
num esset habitura. Quòd si meliorationes factæ
sunt expensis possessoris, vt si domus, vel nauis
esset refecta, iustum earum pretium dari possesso-
ri debet, vt ait Vazquez: quia æquum non est,
possessorem absque vllo crimine illis priuari.
Sed quid de fructibus rei confiscatæ? Tellius72
Fernandes, l. 4. Tauri num. 45. absque vlla distin-1. opinio
ctione censet cedere fisco, quia res confiscata estFructus rei|confiscatæ ad|quem spectẽt.
fisci: res autẽ, apud quẽcumq; sit, suo domino fru-
ctifiat. Idem tenet Sayr. suprà, sed iam ostẽdimus
bona illa ante sententiam iudicis, non esse fisci, sed
rei, vel alterius, in quem dominium transtulerit:
vnde si manent apud delinquentem, cedunt fisco,
vt cætera bona illius: si verò apud alium dominũ,
sunt eius, & debent confiscari, nec dominus rei
etiam post latam sententiam contra delinquen-
tem tenetur fructus illos fisco restituere. Rectè
quidem ait Vazquez, sententiam illam Tellij aper-
tè sequi ex alia, quam tenet, nimirum alienationes
illas esse irritas, cùm tamen Vazquez teneat esse
validas: deberet dicere fructus illos domino inno-
centi cedere, non fisco.
Tenendo tamen alienationes esse irritas, vt re-
tulimus tenuisse Simancas, non ex defestu do-
minij: sed quia per legem erat ligatum, fructus illi
essent delinquentis: ideò cum aliis bonis essent
confiscandi, etiamsi eos fecisset res, apud possesso-
rem bonæ fidei. Vnde male idem Siman. eod. tit.
9. num. 58. affirmauit, solùm malæ fidei possesso-
rem, qui conscius erat criminis, & confiscationis,
debere restituere fructus, at possessorem bonæ fi-
dei, qui crimen ignorabat vẽditoris, aut donato-
ris rem confiscatam, non item: nisi malę fidei pos-<-P>@@
<-P>sessorem vocet eum, qui sententiam nouit latam
contra hæreticum, per quam omnia eius bona, &
præsentia, & præterita quæ habuit à die criminis,
applicantur fisco, quod non est alienũ ab eius mẽ-
te: ait enim, possessores bonæ fidei à die latæ sen-
tentiæ, incipere esse possessores malæ fidei.
Quod videtur intelligẽdum, si illam sciat, nam si
inuincibiliter eam ignoret, non magis erit posses-
sor malè fidei, quàm anteà. Quamuis autem esset
possessor bonæ fidei, si fructus sũt fisci, debet illos
restituere fisco: vel si eos consumpsit, id in quo fa-
ctus sit ditior, si autem in nullo factus est ditior
nihil, vt bene docet Vazquez disp. 172. ex Co-
uarruuias 1. var. capit. 3. numer. 7. & aliis commu-
niter in materia de restitutione, & quamuis Vaz-
quez eo loco, & disp. 171. ca. 3. num. 16. videatur
dicere fructus rei per legem confiscatæ, etiam an-
te latam sententiam esse fisci: tamen ex ead. d. 171.
cap. 2. num. 9. apertè colligitur, si alienatio fiat an-
te sententiam, esse eius, cui res est vendita, vel do-
nata, quia alienatio fuit valida: si verò alienatio
facta fuit post sententiam, esse fisci, quia alienatio
est nulla, & ideò apud quemcumque res inuenia-
Dostları ilə paylaş: |