Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə140/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   136   137   138   139   140   141   142   143   ...   250

cem, vt sibi restituantur damna: sed etiam posse

petere, vt delinquenti inferatur pœna. Secundò

monet, ad resarcienda damna posse iudicem reuo-

care alienationes, quibus debitor factus est impo-

tens ad soluenda debita. De quo in materia de re-

stitutione, & de vsuris dicemus. An verò in puram

pœnam delicti, possit iudex alienationes reuoca-

re? Credo, posse aliquam, vel aliquas iuxta delicti

grauitatem reuocare cum consensu aliorum: non

verò ipsis dissentientibus, quia ad incōmoda aliis

inferenda non habet auctoritatem, nisi cùm per

legem continentem latam sententiam bona fuere

ad id obligata propter commune bonum. Imò &

tunc si reuocatur venditio facta à criminoso,

restituendum est pretium emptori bonæ fidei, vt

superiùs dicimus.

  Sed prima difficultas est, an reus per senten-81

tiam condemnatus, teneatur in se pœnam exequi,1. difficul.

vel illi cooperari. Couarruuias 2. part. 4. cap. 6. §.1. opinio.

8. num. 10. & 1. variarum ca. 2. ait, teneri eam pati:An reus con-|demnatus te-|neatur in se|pœnā exequi.

non tamen illi cooperari, seu illam in se exequi, vi-

delicet, ne idem sit actor & reus, agens & patiens.

Citat pro se Caietanum, & Adrianum. Castrus eā-

dem sententiam tribuit Caietano. Sed Adrianus

quodlib. 6. ar. 1. Corol. 3. lit. I. & seqq. solùm ait,

illum, cuius bona per legem ipso facto sunt con-

fiscata, non teneri ante sententiam ea offerre fisco,

& Caietanus 2. 2. quæst. 62. art. 3. neminem ante

sententiam obligari ad pœnam in actione con-

sistentem.

  Alij dicunt, reum posse per sententiam obligari

ad exequendam in se aliquam pœnam, vt exilij,

vel solutionis pecuniæ: non verò mortis, mutila-

tionis, aut verberum: sed satis esse non resistere

occisioni, mutilationi, aut flagellationi suæ, Sotus

1. iust. quæst. 6. ar. 6. Caiet. 2. 2. quæst. 69. ar. 4. Ca-

strus 2. de lege pœnali cap. 3. probans: quia nemo

est dominus vitæ suæ, aut membrorum: ergo ne-

mo potest sibi ipsi membrum abscindere, aut se-

ipsum potu veneni enecare.

  Quæ ratio non vrget: quia lictor non habet

dominium vitæ, aut membrorum delinquentis:

tamen potest iussu, aut facultate iudicis sentẽtiam

mortis, vel mutilationis in reum exequi: cur ergo

iussu, vel facultate iudicis non poterit reus idem

in seipso efficere? Licet propria auctoritate mor-

tem sibi inferre in nullo casu fas sit, vt rectè, & la-

tè probant Simancas in Cathol. institu. tit. 18. nu.

21. & seq. & Plaza de delictis c. 23. num. 2. & seqq.

qui alios referunt.

  Corduba, lib. 1. quæst. 36. ad 3. secundæ opinio-

nis ait, si quis ad mortem sibi veneno, aut iugula-<-P>

@@0@

@@1@Disput. XV. Sectio VII. 397

<-P>tione inferendam condemnaretur (quod tamen

fieri non solet) posse, & debere eam sibi inferre,

sicut ex præcepto ministri iustitiæ tenetur scalam

ascendere, & laqueum sibi applicare, vt suspenda-

tur. Victoria relect. de homic. num. 30. de iugula-

tione ait, hoc esse probabile: & de veneni potione

verum: quia iugulatio per alium cōmodè fit, non

autem veneni applicatio.

  Vazquez autem disp. 173. ca. 3. ait, dānatum ad82

exilium teneri cooperari eundo in locum desti-

natum, nec posse expectare, vt extrahatur, & defe-

ratur: & damnatum ad solutionem pecuniæ non

posse expectare, vt petatur, quamuis contrarium

docuerit Couarruuias: & ego non dubito, quin

possit iudex obligare ad dandam pecuniam, etiāsi

non petatur: cōmuniter autem iudex id non præ-

cipit, vnde potest reus expectare, vt pecunia peta-

tur, sicut superius dixi cum Rebuffo, & Couarru-

uia, imò ipse Vazquez fatetur, cùm sciens, & pru-

dens tacet is, cui pœna est applicata, non teneri eā

offerre: cui videtur creditor pœnam remittere,

aut differre. Sed quamuis hoc de illo non præsu-

meretur, credo, debitorem posse expectare, donec

petatur. De exilio etiam certum puto, reum non

posse expectare, vt ad locum exilij extrahatur, &Exilii pœna|sponte subiri|potest

deferatur: quoniam absolutè ei præcipitur, vt in

exilium proficiscatur; & impertinens, inurbanum

& illimet noxium esset, violentam delationem ex-

pectare, nec est inhumanũ præcipere, vt sua spon-

te in locum tendat exilij. Vnde bene Sayrus lib. 3.

cap. 9. num. 41. dicit, reum post condemnationem

non solùm teneri non resistere iudici, aut mini-

stris pœnam inferentibus: sed etiam teneri in cō-

scientia ad actiones, quæ à solo ipso commodè

exerceri possunt, vt ait Aragon, 2. 2. quæst. 62. art.

3. Caietanus ibi, & quæst. 69. art. 3. Driedo, 1. de li-

bert. Christiana cap. 15. circa finem, Sotus 1. iust.

qu. 6. art. 6. con. 2. Couatruuias 2. 5. par. 4. ca. 6. §. 8.

num. 10. quia pœnæ illæ iustè imponuntur, & in-

feruntur: ergo reus nequit resistere: vnde Rom. 13.



Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit: sed ad

pœnas istas subeundas sunt necessarię tales actio-

nes rei: ergo tenetur illas exercere. Itaque tenetur

progredi in locum supplicij, ire in exilium, soluere

pecuniam, scalas ascendere. Addunt bene Sotus,

Vazq. & alij, posse per sententiā obligari ad aliquā

abstinentiam, vel flagellationem non admodùm

duram, vel ignominiosam: vt fit in religionibus,

& in officio Sanctæ Inquisitionis. Pergit Vazquez,

& bene ait, reum obligari non posse, vt seipsum

ingulet, vel laqueo enecet: nam crudelitas est mo-Crudelitas est|modũ in tor-|mentis exce-|dere.

dum in tormentis excedere, vt ait D. Thom. 2. 2.

quæst. 152. ar. 2. & illa præceptione modus exce-

deretur, & pœna fieret crudelis, & inhumana: quia

natura abhorremus, violentas manus nobismeti-

psis inferre. Confirmatur, quia est valde contra-

rium inclinationi naturali sibi tam graue, & do-

lorificum malum inferre, etiam cum necesse est

illud: & prætereà non est necessarium, cùm ab alio

possit reus iugulari, suspendi, vel mutilari, vt reus

id efficiat: ergo non potest ad id obligari. Dices, si

acerbissima pœna alicui iustè imponi posset, nimi-

rum vt in frusta paulatim concideretur, nonne

posset ea pœna in id commutari, vt reus seipsum

suspenderet, vel iugularet: quod minori cũ dam-

no, & naturæ horrore fieret? Respondet Vazquez,

non posse: quia hæc sunt mortis genera inusitata.

Sed obiici potest, alicubi esse vsitatissima, & parũ<-P>@@



<-P>referre, quòd non sint vsitata: nā alia genera inu-

sitata si æqualia crimini, & vsitata sint, possunt à

Principe, vel Repub. introduci. Vnde credo ratio-

nem, ob quam reus non possit ad mortem sio sibi

inferendam obligari, esse; quia solùm potest obli-

gari ad ea, quæ bono communi sunt necessaria,

vel non nimis contraria naturali inclinationi:

mortem autem sic sibi inferre, est valde contrariũ

inclinationi naturali, & non necessarium Reip.

ideo non potest ad id obligari. Qua ratione sta-

tim idem Vazquez bene docet, nec posse obligari

ad abstinendum à cibo etiam sibi oblato, vsque ad

mortem, nec ad potandum scienter lethale pocu-

lum: quia si oporteret, aliquem damnare, vt fame

pereat, facile id fieri potestper cibi subtractionem,

prouidendo, ne vllus cibus ministrari ei possit: &

similiter, si expediret ad vitandum scandalum

Reip. veneno ipsum occidere, possit ei ignoranti

propinari: sed si id fieri non posset, concedit Vaz-

quez obligari posse ad potationẽ veneni: quia ad

obligandum ad genus mortis necessarium pote-

statem habet iudex præsertim supremus. Idem ait

Petrus Ledesmius tract. 8. de iusti. commut. ca. 24.

post 8. con. Sa etiam verbo iudicialis actus, num.

54. ait, damnatus ad haustumveneni, potest bibere. Sed

credo numquam esse posse tantam necessitatem,

& ideò nũquam reum obligari posse, vt sibi mor-

tem inferat, actu positiuo, vel voluntaria omissio-

ne actus, quo posset vitam tueri, vt abstinentia ab

omni cibo, &c. Ita tenent D. Thom. Caiet. Ara-

gon, & Bannes 2. 2. quæst. 69. art. 4. vbi Salon con-

trouer. 4. speciatim loquens etiam de potione ve-

neni. Imò Sa suprà, num. 53. damnatus ad inediam,

potest, inquit, oblatum cibum comedere: an vero tenea-

tur, non conuenit inter doctores. Sayrus etiam lib. 3. c.

9. in fine, cuius verba referam difficultate sequẽti,

tenet neminem obligari posse, vt sibi mortem in-

ferat: & Victoria relect. de homic. num. 28. fate-

tur, neminem posse obligari, vt abstineat à cibo

necessario sibi oblato, licet nu. 30. putet obligari

posse ad veneni potionem, vt retulimus. Et Plaza

de delictis cap. 23. numer. 5. constare putat, num-

quam licuisse sine diuina iussione seipsum iugu-

lare, aut veneno occidere: ergo secundùm Plazam,

nec ex præcepto iudicis, aut Principis, potest id

reus efficere, tantum abest, vt teneatur.

  Sed est secũda difficultas, an possit, esto non te-83

neatur reus cooperari suæ morti, ad quam iustè2. difficultas.

est damnatus. Couarruuias 1. vari. ca. 2. ait, nihil1. opinio.

posse facere quod per se mortem afferat, vt absti-An possit reus|suæ morti co-|operari.

nere à cibo, seipsum iugulare, & suspendere seipsũ:

posse tamen facere, quod per accidens mortem

afferat, vt ascendere scalam sponte, vt suspenda-

tur, applicare laqueũ gutturi, non fugere à carce-

re, licet rectè possit. Ratio discriminis manifesta

est: quia vnum habet ex natura rei connexionem

necessariam cum morte, & ideò id facere est se oc-

cidere, quod non licet: aliud verò non habet ta-

lem connexionem: ideò non est illicitum. Sed non

reddit rationem, cur non liceat se occidere eo mo-

do auctoritate iudicis; carnifici verò liceat id fa-

cere iudicis auctoritate. Et quòd oblatum sibi ci-

bum damnatus ad inediam sumere teneatur, tenet

Victoria illo num. 28. Driedo 1. de lib. Christiana,

cap. 6. Caietanus, Aragon, & Bannes 2. 2. quæst. 69.

art. 4. vbi Caietanus vers. ad 8. dubitationem id

colligit ex D. Thoma: idem tenet Plaza de delictis

lib. primo, c. 23. num. 4. cum Ioanne Lopio, super<-P>

@@0@

@@1@398 Quæst. XCVI. Tract. XIV.



<-P>rubricam §. 70. num. 5. Abbate ca. cum infirmitas,

de pœnit. & remission. & cap. non mediocriter, de

consecr. d. 5.

  Tametsi contrarium existiment Maior 4. d. 15.2. opin.

quæst. 22. colum. 3. Sotus 1. iust. quæst. 6. ar. 6. Salon

2. 2. quæst. 69. art. 4. cont. 4. Valentia 2. 2. disp. 5. qu.

13. pun. 4. Sa verbo iudicialis actus n. 53. Petrus Le-

desmius tract. 8. de iust. cap. 24. post 8. con. cum

Medina, Orellana, & aliis Thomistis: quia id non

est positiuè se occidere: sed se non conseruare:

quod ex causa iusta patiendi pœnam, ad quam

quis iustè condemnatur, licitum est. Addit Sotus,

non posse venenum bibere, seipsum suspẽdere, aut

iugulare: quia id est se occidere positiuè; quod estSe occidere|positiuè vetitũ|est lege natu-|ræ.

vetitum lege naturæ. Sed non explicat Sotus, an

primum quoque, nempè abstinere à cibo necessa-

rio liceret damnato ex falsa præsumptione: iustè

tamen secundùm allegata, & probata.

  Victoria relect. de homicid. num 30. Corduba84

lib. quæst. 36. Sa verbo iudicialis actus num. 54. vt3. opin.

retulimus, docent, hominem damnatum ad vene-

nũ licitè posse illud potare: imò Victoria, & Cor-

duba dicunt teneri. Quod etiam docet Aragon 2.

2. quæst. 62. art. 3. & quæst. 69. art. 4. quia est actio,

quæ ab ipso solo potest commodè fieri. Non ta-

men tenetur, inquit Aragon, quamuis possit, no-

dum collo aptare, aut gladium in iugulum mitte-

re: quia hæ actiones commodius à ministris fiunt.

Et cum Caietano ibi dub. 8. tenet, damnatum ad

inediam non posse abstinere à cibo sibi oblato,

quia id esset se occidere propria auctoritate, &

non iudicis: Iudex enim non præcipit, nec iustè

potest præcipere, vt cibum oblatum non capiat,

sed prohibet, ne ministretur ei cibus, contra quod

præceptum peccaret venialiter tantùm præfectus

carceris, si ei semel tantùm, aut iterum alimenta

præberet, mortaliter autem si pluries. Cæteris au-

tem, etiam iustitiæ ministris licitum putat, alimẽ-

ta præbere damnato: quamuis oppositum ipse

Aragon dixisse fateatur 2. 2. tom. 1. quæst. 31. art. 2.

propter D. Thomam ibi ad 2. id insinuantem. Sed

re, inquit, occulatius inspecta videtur mihi dicen-

dum cum Caietano in hoc art. & Soto, 5. iust. qu.

6. art. 4. licitum illis esse alimenta dare damnato.

Ad quod adducit rationes & exempla, & respon-

det ad testimonia D. Thomæ in contrarium. Va-

lentia etiam 2. 2. disp. 5. quæst. 13. punct. 4. ait esse

licitum ei, cui non incumbit cura exequendæ iu-

stitiæ, nec est specialiter prohibitum, & Sa illo n.

53. ait, potest quidem alius, cui ex officio non est

prohibitum, ei offerre cibos: non tamen tene-

tut.


  Vazquez autem disp. 173. à numer. 24. docet,

quando cooperatio potest à iudice præcipi, reum

licitè cooperari posse; secus quando à iudice præ-

cipi non potest, vt quando pœna esset crudelis, &

inhumana ex substantia, vel modo: vt iugulate

seipsum, aut bibere venenum extra casum necessi-

tatis publicæ, abstinere à cibo vsque ad mortem,

etiam si offeratur, abscindete sibi membrum. At

verò applicare laqueum gutturi, & ascendere sca-

lam, nihil habet crudelitatis, & inhumanitatis, &

ita rectè potest reus illa facere, licet ad mortem

suam sic cooperetur. Addit, posse aliquem eligereAn reus possit|venam sangui|nis sibi abscin|dere.

pœnam mortis abscindẽdo sibi venam, vt emisso

sanguine moriatur, si hac ratione acerbiorem aliā

pœnam mortis vitet: quod ait se intelligere, si reo

optio daretur à legitimo Principe, vel iudice; non<-P>@@



<-P>si à tyranno. Hic enim non potest reo talem con-

cedere facultatem: intelligit etiam de eo qui sine

falsa præsumptione damnatur ad mortem. Si verò

ex falsa præsumptione, quamuis iustè secundùm

allegata & probata sit damnatus, ait, in publico ad

vitandum scandalũ debere parere sententiæ pecu-

niariæ, exilij, verberũ, & ieiunij: in secreto autem,

posse: sed non debere. Quia iudex non intendit

nec potest ad id obligare innocentem. Si verò pœ-

na sit mortis, non posse illam sibi inferre potione

veneni, abscissione venæ, suspendio, inedia, &c.

Non enim potest suæ innocentię conscius directè

cooperari suæ morti, vel mutilationi: sicut nec iu-

dex posset ipsum damnare, si conscius esset inno-

centiæ ipsius. Posse tamen indirectè cooperari

ascendendo sponte scalam, applicando sibi laqueũ

&c. nec mirum: nam id licet Martyribus, qui per

manifestā in iustitiā morti addicuntur. Huic cōso-

nat Plaza, 1. de delictis c. 23. n. 7. docens, iustè vel

iniquè damnatum ad mortem, posse furcam ascẽ-

dere, vt iudici pareat, & illatam mortem pati, &

inferenti non resistere, l. 1. ff. de bonis eorum, qui

mortem sibi conciuerunt, vbi Bartolus expressè

id adnotat, ad idem citat cap. innocens 22. quæst.

4. Maiorem 4. d. 15. quæst. 22. col. 1. Sic. Martyres

colla percutientibus submisere, Hieronymus cap.

non est nostrum 23. quæst. 5.

  Sed iuxta primam illam opinionẽ Couarruuiæ85

sentio, nec iustè omninò damnatũ ad mortem si-Sententia au-|ctoris.

ue veneni, siue scissionis venæ, siue inediæ posse

mortem sibi inferre etiam accedente præcepto,Nemo potest|sibi mortem|iustè quomo-|documque in-|ferre.

vel facultate speciali iudicis: quia quisque natu-

rali præcepo tenetur conseruare propriam vitam,

si commodè potest: si verò non potest, saltem non

sibi mortem inferre. Nec mirum, quòd ex naturali

amore ad id teneatur: nam etiam ex amore ad pa-

rentes tenetur, non inferre illis mortem, etiamsi

essent iustè ad illam dānati, & specialiter ipsi con-

cederetur, vel præciperetur executio sententiæ.

Nec ad vitandam mortem acerbiorem propriam,

vel parentum liceret mortem sibi, vel illis inferre

abscissione venæ &c. Sicut quando iniustè essent

damnati in re, sed iustè secundùm allegata, & pro-

bata, minimè id liceret. Vnde Plaza suprà num. 6.

ait, damnatum iniustè ad mortem, teneri, si posset,Dānatus in-|iustè tenetur si|potest ex car-|cere fugere.

ex carcere fugere. Vt ait glossa frequentiori do-

ctorum calculo recepta, in clem. pastoralis, verbo,

per violentiam. Cuius meminit Baldus rub. de vi-

ta & honest. cler. col. 2. Panormitanus cap. sicut n.

3. & 4. & cap. si verò num. 8. de iureiur. Ioannes

Andreas in speculo rub. de iureiur. Panormitanus

cap. inter alia de immun. Eccles. ad finem, Hippo-

lytus singul. 177. Curtius senior rep. l. admonen-

di col. 69. ff. de iureiur. Anchar. regula peccatum

quæst. 3. de reg. iur. in 6. Maior 4. d. 15. qu. 22. co-

lum. 2. Id vnum Doctores communiter addentes,

inquit Plaza, reum si iniustè verosimiliter dam-

nandus est, teneri fugam arripere à carcere, nec

vtique redire, tametsi iureiurando, ac sacramento

pollicitus sit. Non enim tenetur quis seruare iu-

ramentum, cùm ex hoc sine iusta causa se exponit

probabili mortis peticulo: textus ad hoc celebris,

cap. si non liceat 23. quæst. 5. glossa expressè cap. si

verò de iureiuran. quam ibi Ioannes Andreas, Pa-

normitanus, & plerique alij sequuntur, quibus ac-

cedit Ripa tract. de peste §. 2. col. 1. ad idem est

textus cap. negotiatorem clericum 88. d. & Hie-

ronymus epist. ad Nepotian. quæ est 2. to. 1. Vnde<-P>

@@0@

@@1@Disput. XV. Sectio VII. 399



<-P>peccat ille grauiter, si ad carcerem redierit, vt ait

Maior suprà, col. 1. & D. Thomas 2. 2. quæst. 69. ar.

4. ad. 2. sed de eo, qui iurauit redire ad carcerem

difficultate septima disseremus. Nunc solùm di-

co in nullo casu licitum esse illis modis sibi reum

mortem inferre. Alioqui via aperiretur ad iustifi-

candum mortes, quas sibi barbari inferunt, ne ab

hostibus ignominiosè interficiantur: neve alia in-

currant incommoda. Deinde inter genera mortis

quantum ad damnum, nulla est differentia: quan-

tùm verò ad dolorem, si aliqua est, non est magni

momenti; ergo si liceret damnato ad mortem in-

ferre sibi vnum mortis genus, liceret sibi inferre

aliud: quod communiter non admittitur. ergo in

nullo genere admittendum est. Concinit Sayrus

lib. 3. cap. 9. num. vltimo dicens, transgressot legis

pœnalis post condemnationem iudicis, non tene-

tur eas pœnas sibi ipsi infligere, quæ commodius

à ministris, quàm ab ipso fieri possunt, seu potius

quæ nullomodò licite à seipso exerceri possunt; vt

sũt, verbi gratia, pœna mortis, & pœna abscissionis

membrorum, suspendij, verberum, & flagellatio-

num. Itaque non tenetur verbera, vel suspendium

sibi inferre, aut nodum collo aptare, aut gladium

in iugulũ, aut sibi manus quoquo modo inferre.

Ratio est: quia leges humanæ eatenus habent vimCur nefas sit|sibi ipsi ma-|nus inferre.

obligandi, quatenus expedit bono communi: sed

ad commune bonum conseruandum satis est,

quòd reus pœnas illas ab executore Iustitiæ illa-

tas patienter ferat, & sustineat: imò verò cùm sit

inhumanum, nullomodo cẽsendum est id voluisse

legislatorem, aut iudicem. An verò damnari quis

possit, vt bibat poculum lethale, alibi dicemus.

Hæc Sayrus: qui de sola morte veneni nihil resol-

uit: de aliis verò dicit, non posse obligatorium,

aut licitum eas sibi inferre: & hoc placet, non ve-

rò quod ait, reum non posse sibi verberum pœnā

inferre: nec nodum collo aptare, nec gladium iu-

gulo: hæc enim licita sunt, vt diximus. Consonāt

etiam nostræ sententiæ Castrus 2. de lege pœnali

cap. 3. Sotus primo iust. q. 6. art. 6. & lib. 5. quæst. 6.

art. 4. Petrus Ledesmius cum Orellana suprà, qui

negant, damnatum ad venenum posse illud bibe-

re. Quod tenet etiam Bannes 2. 2. quæst. 69. art. 4.

& probabile putat Victoria. Fauent etiam alij re-

lati, asserentes, non posse oblatum cibum recusari

ab eo, qui ad mortem famis damnatus est. Quod

etiam tenet Nauarrus comment. 3. de regular. nu.

63. & Castrus illo cap. 3. ergo multominus potest

sibi aliquis alia mortis genera inferre, quæ magis

sunt acerba, & violenta.

  Partim nobis fauet Lessius lib. 2. cap. 9. dub. 6.86

vbi ait, probabile esse in aliquo euẽtu licitum esse

se occidere: vt Victoria relect. de homic. num. 30.

docet, eum qui damnatus est, vt veneno pereat,

posse illud haurire: imò posse ad id obligari, quod

etiam docet Aragon 2. 2. q. 69. art. 4. & Corduba li.

1. quæst. 36. addens, esse eandem rationem aliarum

pœnatum. Verùm mihi, inquit, placet contraria

sententia: tum quia communis Doctorum, tum

quia sicut nemo est idoneus executor sententiæ

mortis in parẽtes, ob reuerentiā illius qui est prin-

cipium vitæ debitam, & ob naturalem coniun-

ctionem, ita & multominus in seipsum: est enim

actio directè pugnans cum inclinatione commu-

nis naturæ: nulla enim res seipsam vllo casu peri-

mere intendit. Addit tamen, licitum esse aliquid

facere, vel omittere, vnde certè scitur secuturus<-P>@@



<-P>intetitus indirectè, & inter alia exempla ponit,

quòd reus potest non fugere ex carcere, etsi sciat


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   136   137   138   139   140   141   142   143   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin