generalis Lugdunẽsis: ita notāt Doctores in dist.
cap. nec licuit, & Prępositus in cap. sicut, 15. dict. &
Turrecremata in summa Eccles. lib. 3. cap. 53.
Card. Aræ Cæli suprà, Curial. de Conciliis, cap. 10.
Adeo, vt contrarium asserere hęreticum dicat esse
Paulus Grisaldus in defensione fidei Catholicæ,
verbo Concilium, num. 31. Anastasius Germonius
de sacrorum immunit. lib. 3. c. 22. nu. 93. Reddunt-
que de hoc omnes doctores rationem duplicem.
Prima est, quia si hoc facere potest Concilium1. Ratio.
posterius, vt dictum est, idem poterit Papa, à quo
concilia auctoritatem habent, & confirmantur.
Ita D. Thomas, quæst. 10. de poten. art. 4.
Secunda, quia in ipsis Conciliis semper excipi-2. Ratio.
tur Papæ auctoritas: vtramque tradit textus in ca.
significasti, de electione, vbi post Ioan. Andr. no-
tant omnes. Pro quo animaduertendum est, quòd
cùm non semper facilè possit, aut expediat con-
gregare Concilia, necesse fuit, vt interim esset
alius, ad quem recurri posset.
Quæ sententia indistinctè accipienda est, tam
in dubiis fidei, quàm morum, licet contrarium
sentiat Dominicus, dict. c. nec licuit, nu. 2. etenim
licet Papa contra ea, quæ à Conciliis confirmatis
tradita sunt, statuere non possit, potest tamen illa
declarare, vt omnes fatentur, & gloss. in extrauag.
cùm inter nonnullos in fine principij, verbo, de-
claramus, de verb. signi. Ioan. XXII. sicque respon-
deo ad ea, quæ affert Dominicus ibi, & in dicto
capit. in istis, num. 2. distinct. 4. & in capit. sicut 11.
quæst. 1. sanè quod attinet ad Concilium Triden-
tinum, Synodus ipsa summi Pontificis auctorita-
tem reuerenter agnoscens executionem, & de-
clarationem eorum, quæ in ea decreta, & de-
finita sunt, eidem remisit, vt constat ex decre-
to de recipiendo Cōcilio. Quare meritò Pius IIII.
in dict. bulla id sibi soli reseruabit, sequentésque
Pontifices pro faciliori negotiorum expeditione
Cardinaliũ cōgregationem instituerũt, cui Con-
cilij Tridentini executionem, & declarationem
dubiis fidei duntaxat exceptis, cōmiserunt. Anast.
Germon. lib. 3. de sacrorum immunit. cap. 11. num.
6. quinque Cardinales nominat, vt patet ex Bulla
7. Sixti V. anno 1588. quæ incipit Immensa, cuius
aliqua verba pro euidentia dicendorũ inserere ne-
cesse est: ait itaque inter cætera Pontifex, §. 8. Cùm
ad singularem Papæ auctoritatem tantummodò spectet
generalia Concilia indicere, confirmare, interpret ari, &
vt vbique locorum seruentur, curare, ac præcipere: eorum
quidem decretorum, quæ ad fidei dogmata pertinent, no-
bis ipsis reseruamus: Cardinalibus verò præfectis inter-
pretationi, & executioni concilij Tridentini, si quando in
iis, quæ de morum reformatione, disciplina, ac modera-
tione, & Ecclesiasticis iudiciis, & aliis, quæ humana sta-
tuta sunt, dubietas, aut difficultas emerserit, interpre-
tandi facultatem, (nobis tamen consultis) impertimur,
& §. 11. quamuis congregationem aliam pro con-
sultationibus regularium instituerit, dubia tamen
in illis ad Conciliũ cōcernentia ad eandem con-
gregationem Concilij iussit remitti. An verò po-
steriores Pontifices aliquid quoad hoc immuta-
uerint, mihi adhuc ignotum est: illud verò ex<-P>
@@0@
@@1@566 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>declarationibus impressis, & manuscriptis patet,
quòd congregatio non semper, sed in raro casu,
& in grauioribus, & difficilioribus dubiis summũ
Pontificem consulere solet. Ex relatis tamen ver-
bis colligitur.
Primò, quòd Congregatio licèt possit Conci-1. Corolarium.
lium interpretari, non poterit contra illud dispen-Congrogatio.
sare, cùm hæc duo valde diuersa sint, & concessumCardinalium|non potest di-|spensare in|Concilio.
in vno non possit extendi ad aliud: argumento ca.
ad audientiam, de decimis cum ibi notatis, Nauar.
consilio 72. num. 4. de regular.
Secundò, quòd non habet iurisdictionem ordi-2. Corol.
nariam, nec delegatam ad cognoscendum iudicia-
liter de quæstionibus facti, sed tātùm ad deciden-
das extraiudicialiter quæstiones iuris, quæ super
intellectu Concilij emerserint, nisi aliàs sibi con-
cessum sit. Ita etiam Nauarr. consil. 2. num. 4. de re-
ligiosis domib.
Tertiò colligitur, declarationes dictæ congre-3. Corol.
gationis non vt probabiles, & doctrinales dum-Eius tamen|declarationes|sunt auctori-|tatiuæ.
taxat, habendas esse; sed vt authoratiuas, & necessa-
rias, tanquam si ab ipso Papa editæ fuissent, & ideò
habere vim obligādi in vtroque foro tam in iudi-
cio quàm extra, non solùm pro illis personis, ad
quarũ instantiam fiunt, seu in illo speciali casu, cui
cōgregatio respōdet: sed vt leges generales in simi-
libus omnibus- Probatur tũ ex verbis suprà relatis,
quibus Papa eandem, quam ipse habet interpretan-
di, & exequendi facultatem congregationi impar-
titur; maximè quia illa exceptio dubiorũ, cùm de-
beat esse de regula legis: nam quod liquet de penu
legato, id manifestiùs reddit: tum ex consultatione
Papæ, quia ex ea, etiamsi sit super particulari casu,
ius generale editur: textus optimus, vbi doctores
in cap. ex multa, de voto, gloss. fin. in cap. consulta-
tioni, de temp. ordinat. Abbas in cap fin. col. 3. de
iureiurando, Felin. in cap. 1. num. 77. de const. &
Cardinalibus dictæ congregationis asserentibus
se ex consultatione Papæ respondere, credendum
est absque alia probatione, Imola num. 5. & Felin.
num. 12. in c. quod super his, de fide instrum. Ga-
briel lib. 1. de probationibus con. 3. num. 20. ita
licet non tam dilucidè resoluit Eman. Rodriguez
to. 1. quæstionum reg. quæst. 11. art. 1. & 2. contra
aliquos Theologos, existimantes dictæ congrega-
tionis declarationes doctrinales tantùm esse, quo-
rum fundamentis ipse sufficienter respōdet. Refert
& sequitur eum nouissimè Cepola, in praxi Epi-
scopali, part. 1. verb. authoritas, & Nicolaus Garzia
inproœmio sui tractatus de beneficio, qui pro ma-
iori comprobatione inducit textum in §. responsa
prudentum, instit. de iure naturali: & duas declara-
tiones eiusdem congregationis, quæ sic respondit.
Eadem ratio habenda est de iis, quæ scribuntur à Car-
dinalibus sanctæ congregationis Concilij Tridentini, no-
mine ipsius congregationis, ac si à Papa scriptæ essent:
& aliàs sic censuit, decreta, & litteræ congregationis
Concilij semotis litibus sunt executioni demandandæ, nec
super his sententia, nec decretum aliquod est faciendum.
Et ita super earũ executione Papa dat breue, & auditor
Cameræ monitoriũ, easque Rota absque vlla controuer-
sia sequitur, & obseruat, vt praxis ostendit. Hæc ipsi,
quibus ego addo Decisiones Rotæ 482. & 743. &
750. 1. part. & 325. & 328. 2. part. in quibus Rota
iuxta declarationes Cardinaliũ iudicabit: & quod
magis est in vna Tridensis iurisdictionis, die Mer-
curij 28. Nouemb. de anno 1607. Rota sic dixit.
Cùm fuisset pro parte Moderni Episcopi data quædam<-P>@@
<-P>declaratio, & quædam annotatio bonæ memoriæ Car-
dinalis Carrafæ, iterum proposuit dubium, & Domini
affirmatiuam partem amplexi fuerunt. Quæ verba
ideò libentiùs retuli, quia haud scio, an alibi tam
expressum, aut graue testimonium pro declaratio-
nibus sanctæ congregationis reperiatur.
Quartò colligo, effectum obligandi, quem di-4. Corol.
ximus habere prædictas declarationes, non solùm
esse quoad futura, sed etiam quoad præterita. Quia
hoc est de natura legis declaratoriæ: iuxta notata
in l. leges, part. 2. C. de legibus, & in c. fin. de const.
Pro quibus iuribus est videndus Anast. Germon.
lib. 1. animaduersionum iuris, cap. 2. Bart. l. omnes
populi in 5. quæst. principali versi. circa 3. de iust.
& iure, Bald. l. non dubium, notab. 3. C. de legibus,
& probat id expressè textus, quem Felin. d. cap.
fin. nu. 4. dicit meliorem de iure in auth. de rapt.
mulier. in fine collat. 9. gloss. in proœmio Clem.
verbo, de cætero. Quia qui declarat, nihil de nouo
inducit, l. hæredes palam, ff. de testam. vnde potius
ligat cōstitutio antiqua, quàm noua declaratoria,
vt dixit Abbas dicto cap. fin. num. 8. gloss. verbo
declaramus, in Clem. statutum, de electio. vbi
Cardinal. qu. 2. vbi notat, quòd qui male aliquid
percipit ante legem declaratoriam, tenetur post
illam restituere illud: gloss. verbo, declaramus, in
cap. 1. de decimis, lib. 6. in data eiusdem libri.
Quintò colligunt docti nonnulli recentiores5. Corol.
canonistæ, non esse necessarium, quòd dictę decla-
rationes publicentur, nam quamuis aliàs de essen-
tia legis, vt obliget, sit promulgatio, iuxta notata
per tex. ibi, in cap. 1. de postul. prælat. authen. vt fa-
ctæ nouæ consti. collatione 5. gloss. in dicta data
Sixti, & in proœmio Clementinarum, Germonius
vbi suprà, cap. 3. D. Thomas 1. 2. quæst. 90. art. 4.
communiter receptus ex Nauarro, consil. 1. num.
2. in fine, de cōst. tamen id procedit in legibus no-
ui iuris editoriis, non verò in declaratoriis: decla-
rationes enim, cùm ipsis legibus à principio insint,
l. ita fidei, ff. de iure fisci, necesse non est, vt pu-
blicentur, sed sufficit quòd ipsæ leges receptæ sint,
vt declarationes super ipsis legibus editæ obligent
sine noua publicatione, Rodriguez suprà, art. 2.
sed dubito de isto corollario, quoniā licet in ma-
nifestis declarationes legibus insint, & ex se sine
alia promulgatione obligationem afferant, secus
tamen videtur in dubiis, quia tales declarationes
sunt veluti nouæ leges, vnde cùm efficiuntur, pro-
mulgari iubentur, non secus ac leges aliæ nouæ.
Sextò colligunt iidem recentiores Canonistæ,6. Corol.
quòd vt prædictæ declarationes in iudicio adstrin-
gant, necesse est, vt in forma authentica exibean-
tur, scilicet vel per breue Papæ, vel per monito-
rium auditoris Cameræ, vt dictum est, vel per epi-
stolam alicuius ex Cardinalibus sacræ congrega-
tionis nomine ipsius, vt ferè semper in nouis de-
clarationibus obseruatur, vel partibus citatis per
transumptum ex registris ipsius congregationis
desumptum, sigillo secretarij munitum, & aliter
sententia contra illas lata erit ipso iure nulla, vt
colligitur ex supradictis, & probatur in cap. de
sent. & re iudi. cum vulgarib. quæ de extrauagan-
tibus non insertis in corpore iuris, leguntur, &
notantur in cap. pastoralis de re iudic. & per Ro-
manum consil. 260. Pauinum, & Brisianum in prę-
ludiis ad extrauagan. communes, & Ioannis XXII.
Alex. Mont. tract. de decimis cap. 9. num. 27. Rectè
tamen faciet iudex, qui illas pro veris alias ha-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXI. Sectio XIII. 567
<-P>habuerit, & apud aliquẽ probatum auctorem inue-
nerit, sequetur, etiam si nec à parte allegentur, nec
producantur. In foro verò conscientiæ tenebitur
vnusquisque eas sequi, si de illis sufficientem no-
titiam habuerit, iuxta ea, quæ latè & optimè tradit
Nauarr. in dicto consil. 1. num. 12. & per totum de
constit. num. 76. vbi etiam dicit, non esse receden-
dum ab interpretatione Concilij Tridentini con-
suetudine introducta ex dicta l. si de interpretatio-
ne, l. minimè, ff. de legibus, cap. cum dilectus, de
consuetud.
------------------------------------------------------------
SECTIO XIII.
Vtrùm ratio legis sit eius anima, & iuxta eam
interpretanda sit.
COmmuniter Iurisp. affirmant, rationem26
& intentionem legis esse eius animam
Bald. l. scire oportet, ff. de excus. tutor.
Constantin. Rogerius tract. de iur. in-
terptet. §. 1. num. 18. Stephan. Frederic. tit. de inter-
preta. legum, num. 2. & sequent. Georg. Nata. tract.
de statuto, quæst. 4. num. 146. Tiraq. l. si vnquam,
C. de reuoc. don. verbo libertis, nu. 45. & seqq. su-
mitur ex dicta l. scire oportet, §. verum, & ex l. Gal-
lus. §. & quid si tui, ff. de lib. & posthum. Quidam
rationem & intentionem legis, seu Legislatoris
confundunt, sed constat, esse valde distincta, vt
sensit Bart. l. 3. §. si parens, ff. de legiti. tutor. Decius
cap. Secundò requiris, de appell. & l. 1. C. de eden-
do: licet ratio legis sumi soleat ex eius fine, seu in-
tentione Legislatoris: nam in moralib. ex fine su-
muntur regulæ agendorum, licet autem significa-
tio, seu sensus verborum, quia in illis includitur,
& latet vt anima in corpore, possit dici eorum
seu legis anima, iuxta Aug. de catechis. rud. cap. 9.
relatum, cap. sedulo. dist. 38. dicentem vtile, esse
nosse, ita esse verbis præferendas sententias, vt ani-
ma corpori præponitur: & Hieron. Galat. 1. rela-
tum, cap. Marcium, 1. quæst. 1. dicentem, non pute-
mus in verbis scripturarum esse Euangelium, sed
in sensu. Tamen etiam ratio & finis legis, vnde su-
mitur verborum significatio legitima, dici potest
anima legis, quia illi dat vim, & robur imò, & esse.
Sensus autẽ legis communiter ex verbis expressis
sumptis in propria significatione sumendus est, vt
docet Tiraq plura iura referẽs illo §. libertis, opti-
mum est, cap. 2. §. sed neque, de translat. Episco. ibi:
Si circa iranslationem idem fieri voluisset, expressisset:
significans expressis verbis in propria significatio-
ne sumptis standum esse. Simile est in cap. ad au-
dientiam, de decimis. Ratio est, quia verba sim-
pliciter prolata accipiuntur in propria significa-
tione, & analogum per se sumptum stat pro famo-
siori significato. Aliàs nihil esset certum in legi-
bus: semper enim possent ad metaphoricos, &
improprios sensus detorqueri. Hac ratione in scri-
pturarum expositione proprietatem verborum,
quantum commodè fieri potest, tenemus, maximè
quando dogmata fidei, vel morum traduntur.
Sed in verbis legis duplex proprietas à Iurispe-27
ritis notatur: vna naturalis, alia ciuilis. Prior non
ita vocatur, quia sit à natura: constat enim esse ex
impositione, & ad placitum: sed quia est veluti na-
turalis, eo quòd ex primæua impositione, & com-
muni vsu tenetur: posterior autem significatio ex
quadam iuris extensione, & parificatione. Quo<-P>@@
<-P>pacto professio in iure mors dicitur. Adde quas-
dam esse voces in vsu hominum communes, qui-
bus etiam ius vtitur, in quibus maximè locum ha-
bet illa distinctio. Aliàs verò esse quodammodò
proprias iuris: nam vnaquæque ars teste Cicero-
ne, habet proprias voces, quibus vtitur: vt cẽsura,
excommunicatio, interdictum, arrogatio, &c. In
his proprietas iuris est quasi naturalis: quia in illis
illa est quasi primæua impositio, vt quæ sola est in
vsu. Cùm ergo diximus, in verbis legis proprie-
tatem verborum esse tenendam, regulariter & per
se loquendo intelligitur de droprietate naturali,
vt sumitur ex cap. susceptum, de rescript. in 6. vbi
dicitur, rescriptum datum pro beneficio vacante
per cessionem, vel renunciationem, non compre-
hendere vacationem per mortem: quia proprietas
verborum hoc non patitur. Similia sunt multa tit.
de præben. Alia refert Tyraq. dicta l. si vnquam,
verbo, suscepit, num. 17. Propter adiuncta verò,
seu circumstantias possunt verba extendi ad pro-
prietatem legalem, aut ad aliquam impropriam,
seu metaphoricam significationem, & interdum
coarctari, ne in tota sua amplitudine, ac omnimo-
da proprietate sumantur, vt in superioribus vidi-
mus. Et talem sæpe sensum legis eruimus ex in-
tentione Legislatoris: vt patet ex Gregor. 26. mor.
cap. 7. & refertur cap. humanæ, 22. quæst. 5. vbi ait:
non debere considerari verba, scilicet nuda, sed
voluntatem, & intentionem Legislatoris: quia nō
debet intentio verbis deseruire: sed verba inten-
tioni, & cap. postquàm, de elect. in 6. dicitur, Quia
non solùm vt quis veniat, sed etiam ex sui mente exi-
git, vt vsque in finem negotium prosequatur: & l.
non dubium, C. de legib. contra legem agere dici-
tur, Qui verba legis amplexus, contra legis nititur vo-
luntatem, & cap. intelligentia, de verb. sign. dicitur,
Causas rei esse ponderandas, ac veram verborum intel-
ligentiam sumendam: quia non sermoni res, sed rei debet
esse sermo subiectus. & Gregor. c. propterea, de verb.
sign. ait, Plerumque dum verborum proprietas atten-
ditur, sensus veritatis amittitur. Ratio est: quia verba
interdum habent ambiguam significationem, &
ex ratione legis, ex fine, & intentione Legislatoris
ad vnam earum determinantur, & interdum ad
minus propriam: & similiter ex citcunstantiis, &
adiunctis.
Sed Bart. cap. licet de euitanda, de elect. rectè
ait, maioris momenti esse verba, quàm rationem
etiam magistralem: quia ratio sæpè non est textus
legis; sed opinio Doctorum: verba autem sunt
ipsa substantia legis, & Tyraq. suprà, nu. 23. ait, ho-
mines sæpè falli in coniectanda mente Legislato-
ris: ideò per se loquendo, & regulariter maiorem
vim habere verba, & eorum proprietatem, quàm
coniecturas, quarum vna est ratio Legislatoris.
Erunt autem coniecturæ maioris momenti, si28
aliqua ex tribus conditionibus concurrat. Prima,
quod ratio sit tam intrinseca, & necessaria, vt nisi
iuxta illā extendatur, vel limitetur lex, fiat irratio-
nabilis, seu contra iustitiam: atque adeò lex non
sit lex. Ideò trahenda est semper ad sensum ratio-
nabilem; maximè cùm semper præsumendum sit,
Legislatorem habuisse sanam intentionem; & ita
sumitur ex l. nam absurdum, ff. de bonis, quæ libe-
ris, & ex l. scire oportet, §. aliud, ff. de excusa. tutor.
Secunda, si sit aliquod ius antiquius, cui lex
noua in cortice, seu specie repugnare videatur,
possit autem in concordiam redigi, si iuxta exi-<-P>
@@0@
@@1@568 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>gentiam rationis aliter exponatur. Tunc enim
probabiliter præsumitur, talem fuisse mentem Le-
gislatoris, quia vt notauit Gloss. in cap. cupientes,
vers. quòd si per 20. verbo, petere, de elect. in 6.
correctio iuris odiosa est: quia licet Princeps lege
noua possit antiquam abrogare, vel emendare. l.
non est nouum. ff. de legib. & l. tanta. C. de veteri
iure enucl. tamen ipsa mutatio legis aliqua per se
censetur afferre nocumenta, nisi aliunde compen-
setur, vt docuit D. Thom. quæst. 97. art. 2. & sæpè
in iure significatur, l. in rebus, ff. de const. Princip.
& ideò non censetur vis antiquum per nouum de-
rogari, nisi quando id exprimitur, vel non possunt
aliqua probabili intelligentia in concordiam re-
digi. Cùm ergo in præsenti casu possint probabi-
liter conciliari, limitanda erunt verba posterioris
legis. Tertia conditio, si alia iura tali interpre-
tationi suffragentur, vel quia solent in tali sensu
verba accipere, vel quia ita in similibus statuunt.
De quo plura Decius, cap. translato, lectura 1. de
const. Vnde Sa, verbo lex, num. 23. ait, lex generalis
posterior limitatur per specialem priorem, quan-
tum ad id, in quo ei contrariatur, etiamsi dicat,
Non obstantibus quibuscunque, & nu. 17. per ius
nouum nō receditur ab antiquo, nisi exprimatur.
Extra hos verò casus regulariter standum est29
verbis legis. Vnde propter solam rationem legis
ea non est extendenda ad similes casus, quando il-
li comprehendi non possunt in verbis legis pro-
priè sumptis, vel saltem in aliqua significatione
in iure vsitara. Quæ sententia communis est, licet
alij contradicant. Probatur primò, quia ratio per
se non constituit legem, nec est de substantia eius:
sed voluntas expressa per verba: ergo non sunt
extendenda ad alium casum, licet fortè in eo ea-
dem ratio militet: quia de illo non est lata lex.
Secundò, quia stante eadem ratione potest homo
velle vnum, & non aliud, vel pro sola animi liber-
tate, aut libidine; vel quia non expedit multa pro-
hibere, aut præcipere, neque omnia omittere; ideò
eligitur vnum pro arbitrio Legislatoris. Eo vel
maximè, quod licet lateat; tamen fortasse Legis-
latori non defuit aliquod motiuum, propter quod
vnum præciperet, & non aliud, non obstante ali-
qua similitudine. Tertiò, quia ipsa determinatio
expressa verborum ad vnum casum, & silentium
alterius indicat, Legislatorem voluisse vnum præ-
cipere, aut prohibere, & non aliud, ex illa conie-
ctura, cap. 2. de translat. Episcop. quia si voluisset, ex-
pressisset. Vnde potius solet argum. fieri ab speciali:
quia dum hoc in specie prohibetur, & alia tacen-<-P>@@
<-P>tur, signum est alia non prohiberi. Quartò, quia
lex non est à propria forma extrahenda sine ne-
cessitate, aut ratione cogente: hîc autem nulla est
ratio; sed sola coniectura infirma ex similitudine
ratione, quam esse omnimodam ægre probari po-
test; cùm non oporteat, Legislatorem omnem ra-
tionem exprimere, quæ ipsum mouit, & per alias
coniecturus illa sufficienter eliditur, argum. cap.
verisimile, de præsumpt. Ergo propter solam simi-
litudinem rationis non est lex extendenda vltra
verba; quod maximè verum est in pœnali.
Imò existimo, propter solam rationem non esse30
Dostları ilə paylaş: |