faciendam extensionem vltra rigorosam proprie-
tatem verborum: nisi alia multa concurrant: quia
odia sunt restringenda. Intellige quantum est ex
vi legis. Nam interdum aliud esse poterit ex offi-
cio iudicis. Quando enim lex pœnam per se in-
fert, vera est sine exceptione regula posita, quæ
maximè seruanda est in censuris, & irregularitati-
bus; in quibus nunquam fit extensio propter so-
lam rationem sine adminiculo verborum, verbi
gratia, si excommunicentur religiosi ministrantes
hoc vel illud sacramentum sine auctoritate, non
incurrit talem censuram Clericus sæcularis ob
simile peccatum, quantumuis eadem ratio esse
videatur. Quando verò pœna est per Iudicem im-
ponenda, tunc iudex poterit pœnam legis exten-
dere ad casum similem, in quo nulla cerra pœna
fuerit iure taxata: Nam tunc extensio non est ex
præcisa obligatione talis legis: sed ex auctoritate
Iudicis, qui vbi nō habet legẽ, rectè faciet iudicā-
do instar aliarum, argum. l. nō possunt, cum seqq.
ff. de legib. Debet enim Iudex quoad fieri possit, se-
cundùm leges iudicare, iuxta D. Thom. 22. quæst.
60. artic. 2. & ideò vti potest similitudine rationis,
vbi deest lex. Atque doctrina superior sumitur ex
Gloss. cap. in fidei, verbo inquisitionis, de hæret. in
6. & ex Gloss. Clem. 1. de sent. excom. verbo, matri-
cem, & ex Butrio, cap. fin. de consuetud. num. 57.
Domin. c. 1. de tempo. ordin. num. 9. in 6. Plura alia
habet Tiraq. dicto verbo, libertis, nu. 2. 3. & 45.
Ex dictis intelliges Sa, verbo lex, nu. 25. & 26.31
in priori asserens. Standum est verbis legis secun-
dùm interpretationem iuris, etiamsi Legislator
extra legem dicat, se aliter intellexisse. A Papa qui-
dem Innoc. IIII. declarante suam mentem in con-
stitutione à se facta anteà recessit Hostiensis, &
cum eo alij Doctores: vide cap. 1. de concess. præb.
in 6. In posteriori autem standum est legis menti
apertæ etiam contra verba. Intelligitur autem
mens legis ex ratione expressa. Hæc Sa.
@@0@
@@1@569
#(IMAGE)
DISPVT. VIGESIMASECVNDA,
DE LEGE DIVINA VETERI.
#(IMAGE)
Quæstio nonagesima octaua, de Lege veteri.
Artic. 1. Vtrùm lex vetus fuerit bona:
Artic. 2. Vtrùm lex vetus fuerit à Deo.
Artic. 3. Vtrùm lex vetus fuerit data per Angelos.
Artic. 4. Vtrùm dari debuerit soli populo Iudæorum.
Artic. 5. Vtrùm omnes homines obligentur seruare veterem legem.
Artic. 6. Vtrùm conuenienter data fuerit tempore Moysis.
Quæstio nonagesimanona, de præceptis veteris legis.
Quæstio centesima, de præceptis moralibus veteris legis.
Quæstio centesimaprima, de præceptis cæremonialibus secundùm se.
Quæstio centesimasecunda, de cæremonialium præceptorum causis.
DE lege diuina positiua in communi, déque eius diuisione in veterem & nouam
diximus disputatione secunda, sectione prima, D. Thomas quæst. 91. art. 4 Va-
lentia disput. 7. quæst. 6. punct, 1. Deinceps de lege veteri, & noua in particulari
agendum est. De quibus latè D. Thomas, à quæst. 98. vsque ad 108. inclusiuè,
Azor latißimè tomo 1. lib. 6. ferè toto. Sotus lib. 2. de iustitia, Sebastianus Medi-
cis tractatu de legibus, & statutis. Valentia hîc disput. 7. quæst. 6. & sequentib.
Barradas tomo 1. in Euang. lib. 1. qui est de prærogatiuis noui testamenti, Petrus
Crespetius in summa, verbo lex.
------------------------------------------------------------
SECTIO PRIMA.
Vtrùm lex vetus bona fuerit.
PRo parte negante arguitur primò,1
ex Paulo ad Hebræos 8. versic. 7. vbi1. Argum.
de veteri testamento loquens, ait,
Si illud prius culpa vacasset, non vtique
secundi locus inquireretur, ergo vetus
testamentum malum erat.
Secundò, illa sola lex bona censenda est, quæ
subditos facit bonos, & iustos: sed lex vetus non
faciebat homines bonos, & iustos, & præterea of-
ferebat illis magnas occasiones peccandi, augebat
concupiscentiam & peccatum, vt his verbis dicit
Paulus Rom. 7. Concupiscentiam nesciebam, nisi lex
diceret, non concupisces, & peccatum per mandatum
operatum est in me omnẽ concupiscentiam: sine lege enim
peccatum mortuum erat: & cap. 5. lex subintrauit, vt
abundaret delictum: & rursum. Per legem peccatum
reuixit, & cap. 4. lex iram operatur: ergo lex vetus bona
non erat.
Tertiò, quia illud præceptũ iudiciale Exodi. 21.
oculum pro oculo, & dentem pro dente, videtur sanè
crudele, & improbatum à Christo, Mat. 5. Nam
facta mentione illius adiecit; Ego autem dico vobis,
diligite inimicos vestros, benefacite ijs, qui oderunt vos.
Quartò, quia Deut. 23. vsuræ conceduntur, &<-P>@@
<-P>cap. 24. libellus repudij, quæ duo aduersantur
rectæ rationi.
Quintò, quia Ezech. 20. dicitur, dedi eis præcepta
non bona: & iudicia, in quibus non viuent.
Sextò, quia Isai. 1. dicitur, Quo mihi multitudo
victimarũ vestrarum? plenus sum holocaustis arietum,
&c. Quis quæsiuit de manibus vestris, vt ambularetis
in atriis meis? Non afferatis vltra sacrificium frustrà.
Incensum abominatio est mihi. Kalendas vestras, & so-
lennitates vestras odiuit anima mea; facta sunt mihi
molesta. Psal. 50. si voluisses sacrificium dedissem vtique,
holocaustis non delectaberis: & Psal. 49. non in sacrifi-
ciis tuis arguam te: holocausta autem tua in conspectu
meo sunt semper. Non accipiam de domo tua vitulos,
ne de gregibus tuis hircos, &c. & Psal. 39. Sacrificiũ,
& oblationem noluisti: aures autem perfecisti mihi.
Holocaustum & pro peccato non postulasti, &c. & Ie-
remiæ 7. Quia non sum locutus cũ patribus vestris de
verbo holocaustomatum, & victimarum. Amos 5. pro-
ieci festiuitates vestras: holocausta vestra nō suscipiam.
Malach. 1. Non est vuluntas mea circa vos: & sacrifi-
cium acceptum non habebo ex manibus vestris: ergo
sacrificia veteris legis, & alia cæremonialia mala
erant, & ingrata Deo.
Septimò arguitur, quia lex bona debet esse possi-
bilis: vetus autem lex erat impossibilis, Actor. 15.
Quid tentatis imponere iugum super ceruicem discipu-
lorum: quòd neque nos, neque patres nostri potuimus.
@@0@
@@1@570 Q. XCVIII. vsque ad CII. Tract. XIV.
Quidam hæretici dixere, legem illam malam
fuisse, ac proinde non fuisse datam à bono, & vero
Deo; sed à malo Deo, cui tribuebant mala, & cor-
porea omnia: vel quia lex illa sacrificia cruenta, seu
carnalia principaliter continebat, vel quia propter
aliqua ex argumentis factis putabant, non esse
piam, puram, & sanctam.
Huius hæresis primũ auctorem fuisse Simonẽ
Magum intelligimus ex Clem. lib. 6. const. Apost.
cap. 7. & 19. & 20. & Epiphan. hæresi 21. Eandem
secuti sunt Cerdon, Marcion, Valentinus, & alij,
contra quos scripsit Epiphanius hæresi 21. & 66.
August. lib. de hæresib. in 7. eam tribuit Carpocra-
tianis, & in 21. Marcionistis, & in 18. Caianis, & in
46. Manichæis, qui eam maximè amplificarunt;
quibus eam etiam tribuit Hieronym. in præfatio-
ne epistolæ ad Titum. Contra ipsam latè disputat
August. libris contra Faustum, & contra Adiman-
tum Manichæos, & libris contra aduersarium le-
gis, & Prophetarum, & lib. de spiritu & lit. & Al-
phonsus à Castro, lib. 9. contra hæreses, verbo, lex,
hæresi 2. Petrus Cluniacensis in epistolis contra
Petrobrusianos, Bellarminus 1. de verbo Dei, ca. 5.
vbi eam hæresim tribuit Simonianis, Basilidianis,
& Marcionitis apud Irenæum lib. 1. cap. 10. 22. &
29. Manichæis apud Epiphan. hæresi 66. Bogomi-
lo apud Euthim. 2. part. Panopl. tit. 23. cap. 1. Albi-
gensibus apud Antonin. part. 4. tit. 11. ca. 7. & Ana-
baptistis quibusdam, & partim Ptolomęo cuidam,
de quo sect. 2.
Sed de fide certissimum est, illam legem bonam,2
& rectam fuisse, & pro illo tempore imprimis vti-2. & Catholi-|ca sententia.|Lex vetus bo-|na fuit & pro|illo tempore|vtilis.
lem. Vt ait Valentia dispu. 7. quæst. 7. punct. 1. con-
sonè ad D. Thomam, qui art. 1. quæst. 98. dicit, pro-
culdubio bonam fuisse; & communiter ac bene
recentiores dicunt, hoc esse de fide: & ita in Conc.
Lateran. sub Innoc. III. definitum est, legem vete-
rem fuisse bonam secundùm omnia sua præcepta.
Probatur primò, quoniam Deus, cui non est in le-
gislatoribus similis, vt ait Iob, ca. 36. fuit eius auctor,
vt probant D. Thomas, & alij quæst. 98. art. 2. &
definitur in Concil. Tolet. 1. in definitione fidei, &
in Trident. sess. 4. decreto de canonicis scripturis,
vbi dicitur, Deum esse vtriusque testamẽti aucto-
rem. Et probatur, quia Exod. 20. & 24. 2. Esaiæ 9. &
passim in veteri testamento dicitur. Hæc dicit Do-
minus, mandat, &c. Idem constat ex Psal. 18. & 118.
& aliis, & ex omnibus prophetis. Et in nouo testa-
mento, lex illa vocatur lex Domini, & lex fidei, &
Lucæ 2. Obtulerunt pro eo, &c. Sicut scriptum est in
lege Domini: & Marci 7. Irritum fecistis præceptum
Dei. Matth. 15. Deus dixit, honora patrem, &
matrem. Lucæ 1. Incidentes in omnibus mandatis, &
iustificationibus Domini sine querela. Hebr. 9. Hîc est
sanguis testamenti, quod mandauit ad vos Deus. Præ-
tereà lex illa erat prophetica, & figura futurorum,
1. Cor. 10. & Galat. 4. quod confirmatur latiùs in
epist. ad Hebr. & Ioan. 19. Os non comminuetis ex eo.
Solus autem Deus potuit præceptis, & factis futu-
ra infallibiliter præfigurare, præsertim pendentia
à sola ipsius voluntate. Rectè etiam argumentatur
D. Thomas, quia lex illa disponebat ad Christum,
& ad illum tota ordinabatur: ideò ille dixit Lucæ
vlt. oportebat impleri, quæ in lege, psalmis, & prophetis
scripta sunt de me, & Ioan. 5. Nam de me, inquit, ille,
scilicet Moyses, scripsit, ergo idem Dominus, qui
Christum ad nos misit, legem illam tulit, ac pro-
inde bona, & vtilis fuit.
@@
Secundò probatur ex Psalm. 18. lex Domini im-
maculata, &c. & Psalm. 118. æquitas iudicia tua.
Rom. 7. lex peccatum est? absit: sed peccatum non cogno-
ui nisi per legem, & ibidem. Itaque lex sancta, & man-
datum iustum, sanctum, & bonum, &c. 1. Timoth. 1.
Scimus, quia bona est lex, siquis ea legitimè vtatur. Vn-
de Christus exemplo, & verbo legem illam appro-
bauit: nam & seruauit illam Luc. 1. & 2. & Matt. 5.
dixit, Non veni soluere legem: sed adimplere: & Iota
vnum, aut apex non præteribit à lege: & seruare do-
cuit, Matth. 23. Super cathedram Moysi sederunt scri-
bæ, & Pharisæi, omnia quæcumque dixerint vobis, ser-
uate, & facite. Quem locum ad hoc expendens Au-
gust. 2. contra lit. Pitiliani, ca. 51. dixit, Nonne illam
cathedram Moysis commendauit: & illos seruato cathe-
dræ honore redarguit? Ad idem est Matth. 8. Vade, af-
fer munus tuum, quod præcepit Moyses in testimonium
illis. Retulit etiam Christus septem testimonia ex
lege, & prophetis: ergo legem illam veram & san-
ctam putauit.
Tertiò probatur, quoniam ad Christum lex illa
dirigebat, & præparabat homines tanquam pæda-
gogus, tum perhibendo illis verbis, & factis testi-
monium, iuxta id Luc. vlt. oportet impleri omnia, quæ
scripta sunt de me in lege, & in psalmis, & in Prophetis:
tum etiam retrahendo homines ab idololatria,
eosque continendo intra limites veri cultus, &
religionis erga Deũ, quod attigit Paul. Gal. 3. dicẽs,
priusquam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi,
in eam fidem, quæ reuelāda erat, id est, in fidẽ Christi,
& aliorum misteriorum clariùs explicandam: &
ibidem vers. 24. lex pædagogus noster fuit in Christo:
erant enim tunc illi pueri, & infirmi.
Quartò probatur, quia lex illa præcipiebat, quæ
dictat ratio naturalis, quæ in decalogo continẽtur,
& nihil præcipiebat contra rationem: sed potius
in singulis præceptis positiuis illius legis aliqua
ratio honestatis, iustitiæ, misericordiæ, vel religio-
nis cernitur; Vt latè prosequitur D. Thom. à quæst.
99. vsque ad 105. & alij initio citati: ergo erat bona.
Vnde Paul. Rom. 7. condelector legi Dei secũdum inte-
riorem hominem. & iterum: consentio legi, quoniam bo-
na est. & Clemens illo cap. 19. legem illam appel-
lat, sanctam, & natur alis legis adiutricem.
Quintò probatur, quoniam ea lex conuenientiLex vetus|sancita con-|uenienti tem-|pore.
tempore sancita est, cùm iam nimirum homines
obscurata per peccatũ ratione ignorantiam suam
agnoscerent, & humiliati viderent se indigere di-
uina instructione, qua suam ignorantiam depelle-
rent, vt tradit D. Thomas quæst. 98. art. 6. & simili
ratione necessariam posteà fuisse legem nouam
docuit, quæst. 106. art. 6. vnde Cyrill. Alexandrin. 1.
in Ioan. cap. 11. lex data est, vt per eam lux, quæ in
nobis est, accendatur lippitudine oculorum mentis deter-
sa, & depulsis tenebris, quæ prisca ignorantia nos occu-
parunt. & Ioseph. lib. 12. cap. 2. refert, illam legem in
tanta veneratione habitam, vt saltem poëtis esset
interdictum, ne quid suis scriptis ex illa manda-
rent, ne fortè miscerent sacra profanis, fabulosaque
veris.
Argumenta aduersariorum soluit August. lib. 22.3
contra Faustum, & lib. 2. contra aduersarium legis,Ad argumen-|ta.
& prophe. & alibi sępe, & D. Thom. quæst. 98. art. 1.
Breuiter ad primum respondent aliqui, illud
testimonium intelligi non de lege ipsa secundumAd 1.
se, sed de eius cultoribus. Alij verò nomine culpæ,
non veram culpam, & peccatum, sed defectum, &
imperfectionem intelligunt, cum Theodoreto,<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXII. Sectio I. 571
<-P>Caiet. ibi, & Cyrillo, 1. de adoratione: vtramque
expositionem habet D. Thom. in illum locum, &
Medina hîc.
Ad secundum respondeo, quod lex illa fouebat
homines bonos, & iustos in hoc sensu, quòd exer-
cebat illos in bonis variarum virtutum operibus,
quamuis non sufficeret sine gratia Christi perti-
nentis ad legem nouam, delere peccatum & iusti-
ficare ab illo, & quamuis ob magnam eius difficul-
tatem, & ob tenuitatem gratiæ, quæ tunc conce-
debatur, & ignorantiam, atque imbecillitatem
hominum, & quia nitimur in vetitum semper, cu-
pimusque negata, lex illa fuerit occasio non data, sed
accepta peccandi, & prouocandi iram Dei: vnde
lex illa imperfecta fuit, vt inquit Paul. Heb. 7. repro-
batio fit præcedentis mandati, propter infirmitatem eius,
& inutilitatem, & ibidem nihil ad perfectũ addu-
xit lex, & Ro. 7. occasione accepta peccatum per man-
datum seduxit me, & per illud occidit, & ibidem, occa-
sione accepta peccatum per mandatum operatum est in
me omnem concupiscentiam.
Ad tertium respondeo, illam pœnam talionis
rigidam quidem esse: non tamen iniustam, nec à
Christo damnatam: sed Christum rigorem illum
abstulisse, & suauiorem legem instituisse.
Ad quartum respondent aliqui, Deum iustè po-
tuisse concedere vsuras, & libellum repudij, & re
ipsa concessisse Iudæis. Alij frequentius, & proba-
bilius dicunt, vsuras, & libellum repudij non con-
cessa, sed permissa fuisse. Quod non aduersatur ra-
tioni de vsuris hoc disputauimus cum aliis tract.
de vsuris: de libello autẽ repudij tract. de matrim.
De vtroque vide Azor. tom. 1. lib. 6. cap. 1. quæst. 3.
in fine, & quæ diximus disp. 5. sect. 8.
Ad quintum respondeo primò cum D. Thoma,4
quæst. 98. ar. 1. ad 1. Valentia disp. 7. quæst. 7. punct.
1. in fine, & Aug. epist. 19. præcepta legis veteris,
præsertim cæremonialia dici non bona, non quia
mala fuerint, vt ibi etiam aduertit Hieronym. sed
quia erant imperfecta, præsertim comparatione
nouę legis, quam rationem ex Gregorio 28. moral.
cap. 17. in Iob 38. assignat Barradas lib. 1. in euang.
cap. 21. & quia erant nimis onerosa, & posita ma-Præcepta ve-|teris legis|quomodo di-|cantur non|bona.
gis ad continendũ populum, ne in idololatriam
declinaret, quàm propter intrinsecam, & propriam
bonitatem, & perfectionem: vel etiam quia non
habebant vim iustificandi, vt nostra sacramenta,
nec sufficiebant ad iustificationem sine gratia
Christi: vnde subditur, & iudicia in quibus nō viuẽt.
Hanc expositionem de præceptis legis veteris siue
omnibus, siue tantum cæremonialibus probabi-
lem putat Pradus Ezech. 20. pro ea adducens Iusti-
num dialogo cũ Tryphone, Amb. psal. 118. & lib. 3.
epistolarum, epist. ad Clementianum. Hieronym.
ad illum locum Ezech. Appollina. Theod. Polychr.
Cyril. Orige. licet nō eodem modo rem explicent,
vt ibi latè refert Pradus addens, multò plausibi-
liorem esse hanc expositionem. Patres bonum
vsurpassent pro suaui, iucundo, & facili, hebræa
phrasi: non bonum contra, pro graui, duro, & into-
lerando: Nam vox hebræa, Tob, non solùm ho-
nestum significat: sed delectabile bonum, vt Ge-
nes. 3. vers. 6. vidit igitur mulier, quòd esset bonum,
idest, amœnum, gratum: & Genes. 19. si bonum est in
oculis vestris, idest, si placet. Hac enim ratione præ-
cepta non bona, erunt grauia, & importabilia. Vn-
de Petrus Act. 15. iugum, inquit, quod neque patres
nostri, neque nos portare potuimus.
@@
Respondeo secundò, & melius, vt sentiunt Pra-
dus ibi, Vazquez, quæst. 98. in commentar. art. 2. &
alij recentiores hîc, ibi non esse sermonem de prę-
ceptis veteris legis: quia illa verba dicuntur in
comminationem, & pœnam propter transgressio-
nem præceptorũ legis veteris: vnde prius dixerat
Deus, dedi eis præcepta mea, & sabbatha (quo nomi-
ne omnes cæremoniæ intelliguntur, vt docet Pra-
dus) iudiciáque, quæ faciens homo viuet in eis & posteà
conqueritur, eo quòd iudicia sua non fecissent,
præcepta reprobassent, sabbatha violassent: & sub-
dit, Ergo & ego dedi, idest dabo, eis præcepta non bona.
Sunt ergo hæc præcepta distincta à lege diuina:
nam in obseruatione huius viuitur, in illis autem
vita non inuenitur: & illa sunt pœna transgressio-
nis diuinæ legis. Est ergo sensus: quia legem bo-Quomodo|Deus dederit|Iudæis præce-|pta non bona.
nam non seruauerunt, dabo eis legem malam, id-
est, permittam eos abire in vias suas, & sequi suas
inclinationes prauas, quæ sunt quodāmodò leges.
Ita interpretatur Hieron. ibi, & Vazq. supr. & con-
sonat Paul. Rom. 2. dicẽs, tradidit eos Deus in repro-
bũ sensum. Vel dicitur dedisse illis præcepta nō bo-
na: quia permisit, aut voluit eos captiuos duci sub
iniquis regibus, & tyrannis; qui imponebant illis
onerosa, & iniqua præcepta, vt rectè explicat Pra-
dus suprà, & Azor tom. 1. lib. 6. cap. 2. q. 2. similiter
in pœnam violati sabbathi, & cæremoniarum le-
gis, diuiniq́ue cultus permisit eos Deus implere
pręcepta gentium de cultu idolorum, & oblatione
filiorum per ignem: & ideo, vt notat Pradus, statim
in Ezechiele subditur, & pollui eos in muneribus suis,
id est, pollui permisi: quamuis D. Thom. suprà, ex-
ponat, pollui, id est, pollutos ostendi: quia quando
offerebant sacrificia pro peccatis, pollutos se
ostendebant.
Ad sextum respondeo, in illis testimoniis5
duo indicari. Alterum est, cæremonias, & sacrificia
illa non placuisse Deo: quia homines, qui illis vte-
bantur, putabant sufficere ad placandum Deum,
cùm tamen simul essent onusti peccatis: vnde
Isai. 1. Cùm multiplicaueritis orationes non exaudiam:
manus enim vestræ sanguine plenæ sunt, & digiti vestri
iniquitate. Alterum verò est illa minus perfecta, &
Deo grata fuisse, & ideo in alia gratiora, & melio-
ra commutanda fuisse, nimirum in cæremonias, &
sacrificia legis Euangelicæ.
Ad septimum respondet D. Thomas quæst. 98.
art. 1. ad 3. quòd lex illa erat possibilis: sed non sine
gratia, quam lex non dabat: sed Deus, iuxta id
Rom. 9. Non est volentis, neque currentis, scilicet vel-
le, & currere in diuinis præceptis, sed Dei miseren-
tis: & Psalm. 118. Viam mandatorum tuorum cucurri,
cùm dilatasticor meum, scilicet per gratiam, & cha-
ritatem. Adde tamen etiam cum gratia communi,
& ordinaria illius temporis fuisse seruatu diffi-
Dostları ilə paylaş: |