Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə193/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   189   190   191   192   193   194   195   196   ...   250

  Sexta regula, si dispositio nullũ sortitur effectũ,

nisi fiat extẽsio ad alium casum, necessariò facien-

da erit. Similiter ob Reip. vtilitatem extendẽdum

erit statutum, quantumcumque alioqui sit stricti<-P>@@



<-P>iuris, non solùm quando continet fauorem: sed

etiam si sit pœnale, vt notauit Bart. l. quemadmo-

dum, C. de agricolis & censit. lib. 11. de Rebell.

suprà.


  Septima regula; lex limitatoria recipit extensio-

nem ex similitudine rationis, iuxta. c. cùm dilecta,

vers. nos igitur, de confirmatione vtil. & Docto-

res ibi, Barbosa l. si cōstanti, ff. soluto matrimonio,

num. 94. id confirmat; quia cùm lex limitatoria

constituat ius commune, & vniuersale, fit vt in ea

locum habeat l. non possunt. ff. de legib. quæ de-

cernit, iudicem ad similia procedere debere ex

aliis legibus, & casibus manifestis, eo quòd non

possunt casus omnes legibus comprehendi. Si ta-

men lex limitatoria cōtineret particulam, tantùm,

tunc censeretur prohibita extensio ad casus simi-

les, vt post Bart. & Baldũ obseruat Barbosa suprà,

quod Rebell. intelligit de extensione per homi-

nem facienda. Nam si extensio fiat ad casus simi-

les, qui per alias leges sunt dispositi, non censebi-

tur tali lege prohibita. Alioqui si ex aliis legibus

non reciperet extensionem, censeretur correcto-

ria earumdem legum. Quod tamen in dubio præ-

sumi non debet, imò si agatur de causa pia, & fa-

uorabili, ritè per hominem fieret extensio legis

limitatoriæ ad similes casus, non obstante dictio-

ne inclusiua iuxta l. illud, cum glossa, verbo, alia,

C. de sacrosanct. Eccles. consentit post alios Bar-

bosa suprà, num. 96. loquitur autem Barbosa de le-

ge limitatoria, & correctoria, vt sect. 3. diximus il-

las explicuisse, vt & in sequentibus de lege exor-

bitante.


  Octaua regula posita à Rebello suprà, est, leges14

exorbitantes non recipiunt extensionem ex simi-Leges exor-|bitantes non|recipiunt ex-|tensionem ex|similitudine|rationis.

litudine rationis, ad casus similes. Hæc quamuis

ab aliquibus nō admittatur, qui leges limitatorias,

& exorbitantes inter se confundunt: tamen certa

est Rebello post Iasonem, Barth. & Baldum. Eam

probat Barbosa suprà, ex cap. quæ à iure, de regul.

iur. in 6. l. quòd verò, ff. de legib. & instit. de iure

nat. §. sed & quòd principi. Alij probant: quia ius

exorbitans cẽsetur quasi priuilegium, seu dispen-

satio in lege generali in fauorem alicuius causæ,

vel personæ concessa: priuilegium autem, & dis-

pensatio extensionẽ non recipiunt ad similes ca-

sus, dicta l. quòd verò, & c. sanè, de priuileg.

  Addunt, quòd dispensatio, & priuilegium in ef-

fectu vidẽtur continere correctionem regulæ ge-

neralis: quoad casum tamen specialem. At lex cor-

rectoria ex similitudine rationis præcisè non solet

extendi: ergo nec exorbitans, cùm sit quasi quæ-

dam dispensatio, & priuilegium aduersus legem.

lex tamen exorbitans non dicitur verè correcto-

ria: cùm legem generalem nec tollat, nec minuat.

Sed istæ additiones non placent: quia lex exorbi-

tans etiamsi aliquando sit veluti dispensatio, aut

priuilegium: non tamen semper, & cùm id est, sanè

minuit legem: quia facit, vt non obliget in casu, in

quo aliàs obligaret, vel, vt non obliget personam,

quam aliàs obligaret, quamuis autem legem mi-

nuat, non est correctoria: quia non illam emen-

dat, cùm nullum defectum lex contineret: id enim

solùm corrigitur quod emendatur; emendatur au-

tem, quod defectuosum erat.

  Hanc regulam limitant quidam primò, si lex15

exorbitans lata est in materia fauorabili, & pia: ex-

tensionem recipit ex similitudine rationis, esto

contineat dictionem exclusiuam, vt post Alexand.<-P>

@@0@

@@1@Disput. XXI. Sectio VI. 557



<-P>Felin. & alios tradunt Tiraq. l. si vnquam, verbo,

libertis, à num. 61. C. de reuoc. donat. Barbos. supr.

nu. 97. Quod tamen procedere volunt, quando di-

spensatio ipsa in se fauorabilis sit: secus si non sit

in se fauorabilis: quamuis ob causam fauorabilem

fortè inducta sit: nam tunc, si exorbitās sit, exten-

sionem non recipiet ex similitudine rationis, vt

probat l. si verò, §. de viro, ff. solut. matrim. vbi non

fit extẽsio ad aliam personam, in qua videtur esse

similis ratio; quia licèt ea dispositio sit exorbitans,

& inducta ob fauorem mulieris, ac dotis, non ta-

men in se fauorabilis est. Secũdò limitāt, lex exor-

bitans extenditur ex similitudine rationis ad ca-

sum, qui per ius antiquum æquiparatus fuit casui

legis exorbitantis. Si modò talis æquiparatio fiat

per modum regulæ generalis, vel in eadem mate-

ria tradunt post alios ex cap. translato de constit.

& l. qui neque. §. 1. ff. de rebus eorum, probat Bar-

bosa suprà, num. 98. Dixi per modum regulæ: quia

æquiparatio facta per modum regulæ, in quocun-

que casu censetur facta: quando autem non fit per

modum regulę, sed in aliquo casu particulari, tunc

si fiat in eadem materia, & casu censebitur idem

voluisse in casu æquiparato, quamuis in aliis casi-

bus nō sit æquiparatio: quòd si inuenias duo ęqui-

parata in diuersa materia, & casu, non censebitur

lex exorbitans, idem in æquiparato disponere

voluisse. De quo vide Bart. suprà, num. 99. Tertiò

limitant, vt lex exorbitans extendi debeat ad ca-

sum, qui sub verbis latè sumptis comprehendi po-

test, vt in Senatusconsulto Macedoniano, quod in

odium creditorum mutuantium filiis alienis in-

ductum est, exorbitans in argumenta legis filius-

familias, ff. de actionib. & in eo tā mutuatio pecu-

niæ, quàm nomen, filius, extẽditur ex similitudine

rationis ad mutuationem aliarum rerum, & ad ne-

potes, l. filium habeo, 16. ff. ad Macedonianum: vt

ex Imola, Iason & aliis obseruat Barbosa supr. nu.

100. Hanc limitationem intelligunt, nisi diuersa

ratio sit, vt notat Pinel. l. 1. C. de bonis matern. par-

te 1. num. 72. si etiā lex exorbitans cōtineat nimiũ

rigorem & odium, non extenditur ex similitudine

rationis. Vnde licèt impunè pater possit filiam oc-

cidere in adulterio deprehensam, quam in pote-

state habet, l. patri, 20. ff. ad leg. Iuliam de adulte-

riis: id tamen non permittitur auo, etsi non dissi-

milis ratio videatur. Similiter nec lex exorbitans

extenditur propter rationis similitudinem, quę ni-

mis grauem pœnam adiungit, cuiusmodi est pœ-

na capitalis, bonorum amissio, & aliæ maximè si

ipso iure incurri debeat, vt in excommunicatione,

suspensione, irregularitate, & aliis eiusmodi con-

tingit. In his tertiæ limitationis limitationibus

conueniunt Alexand. Decius, & alij quos citat, ac

sequitur Barbosa, suprà num. 101. vbi etiam notat,

hæc locum habere in lege exorbitante, non in di-

spositione facta ab homine, cuiusmodi est testa-

mentum, legatum, & similia, quæ non extendẽtur

ad alium casum, qui sub vocabulo latè sumpto po-

terat contineri, iuxta l, quòd si nepotes, ff. de testa-

mentaria tutela, nisi aliud ex mente disponentis

sufficientibus indiciis colligatur.


------------------------------------------------------------



SECTIO VI.

Quo pacto interpretandæ sint leges correctoriæ.
@@


VIde Rebellum lib. 1. de obligat. iust.16

quæst. 6. sect. 5. sumendo correctio-

nẽ latè pro mutatione legis. Prima1. Regula.

regula à quibusdam constituitur:

Quando lex secundùm formā ver-

borum contradicit iuri communi, verba tamen

legis possunt aliquid operari, non inducendo cor-

rectionem, putandum est correctoriam non esse,

iuxta cap. cùm expediat de elect. in 6. & l. si quādo.

C. de inoffic. testam. Iubet lex suspendere fures,

statutũ verberare: primum intellige in furtis gra-

uioribus; secundum in leuioribus, vt vitetur iuris

communis correctio. Si verò lex posterior nihil

operari potest sine correctione prioris, prior cen-

sebitur correcta; quid verba legis aliquid operari

debent, iuxta gloss. fin. ad l. 1. ff. ad municipalem, &

alios cōmuniter, quòd si in eodem volumine duo

fortè statuta contraria reperiantur, primum corri-

gitur per secundũ, sicut etiam lex secunda derogat

priori, si simul stare nequeunt, cap. 1. de const. in 6.

& quamuis simul statuta confirmarentur, censen-

tur tamen secundùm collocationis suæ ordinatio-

nem confirmari: & quod vltimò ponitur, vltimò

confirmari posthabito primo, iuxta l. 2. C. de testa-

mentaria tutela.

  Secunda, si lex generalis superueniat particulari

constitutioni ab alio, vel aliis anteà factæ, & illi sit

contraria, non corrigit illam, nisi fortè conditor

legis præsumatur scire particularem constitutio-

nem, & facultatem habeat eam abrogandi: & præ-

sumatur id velle, ex cap. 1. de constit. in 6. & ratio

redditur; quia in iis, quæ sunt facti, cuiusmodi est

particularis constitutio, præsumitur ignorantia

Principis, & consequenter nihil voluisse circa ta-

lem constitutionem immutare, quare disput. de

consuetudine dixi, per leges generales non abro-

gari peculiares prouinciarum consuetudines, de

quibus etiam in Principe præsumitur ignorantia

facti, quæ in prudentissimis esse solet, vt dicitur l.

1. ff. de iuris & facti ignorantia.

  Sed, an superueniente noua lege sicut tolleretur

vetus, ita particularis constitutio cum illa concor-

dans? affirmare videtur post Ioan. Andr. Bartol. l. 1.

ff. ad legem Falcid. alij negāt, alij dicunt ex circun-

stantiis indagandum, num conditores constitu-

tionis intenderint sibi statuere ius commune an-

tiquum, quod magis præsenti negotio deseruiret,

magisq́ue adhuc deseruiat, quàm nouum, & tunc

constitutiones noua lege nō immutari, quia tunc

præsumere debemus, conditores constitutionis

poriùs habuisse rationem subiectæ materiæ, quàm

legis antiquæ: secus verò, si magis lex noua expe-

dire videretur in materia statuti.

  Tertia, lex correctoria ex similitudine rationis

non extenditur ad alios casus, etiamsi in illis ma-

ior ratio sit; communis opinio apud Tiraquel. su-

prà num. 45. Barbos. num. 102. Menoch. rem. 4. de

adipiscenda possess. num. 22. qui esse communem,

testatur num. 35. cum Iason. & aliis. Si tamen in l.

correctoria exprimatur ratio generalis, propter

quam alia corrigatur, & aliquos tantùm casus re-

censeat, omnes similes non expressos comprehen-

det, quibus eadem omnino, & totalis ratio accom-

modari possit, verùm ea non extensio propriè, sed

comprehensio dicenda est, iuxta l. regula, §. fin. ff.

de iuris, & facti ignorantia, censetur enim lex cor-

rectoria eosdem casus per vim illationis ex eadem

regula generali expressisse, vt post Baldum notauit<-P>

@@0@

@@1@558 Quæst. XCVII. Tract. XIV.



<-P>Barbosa suprà. Modo verba legis saltem amplè ac-

cepta casus nō expressos comprehendere possint,

alioqui ad tales casus nec ex maiori ratione ex-

tendetur, iuxta communem, & si extendatur, ma-

gis dicitur extensio facta ab homine, qui legem

nouam condere non valet, quàm secundùm men-

tem legislatoris: quia id quod ex verbis non venit,

nec ex mente prouenire creditur, l. labeo, §. id Tu-

bero, ff. de supellectile legata. Similiter si in l. sic

dictio taxatiua, siue exclusiua non fiet extensio ad

casus nō expressos, esto ratio expressa illis adapta-

ri possit, vt post Baldum, Iasonem & Socinum iu-

niorem, tradit Barbosa suprà, num. 103.

  Quarta si lex in peculiari casu cum ratione ex-

pressa, disponat, non extendetur ad alios siue cor-

rectoria, siue exorbitans sit: quia cùm lex restrin-

git rationem ad certum casum vel personam cen-

setur procedere per modum declarationis, ita vt

extra eum casum dispensatio locum non habeat,

Barbos. post alios illo nu. 103. vt si testator vocet

certas personas exprimẽdo rationem agnationis,

non debent venire omnes agnati, sed tantũ agnari

expressi, eo quòd ratio illa generalis ad personas

expressas restricta censeatur. Moli. 1. de primoge-

niis, cap. 5. num. 19. & 37. Menoch. consil. 347. nu.

34. lib. 4. Barb. suprà. Ob eandem rationem dispen-

satio ad casus similes non extenditur, cap. 1. & 2. de

filiis presbyt. in 6. licèt ratio expressa in dispensa-

tione limitet in aliis similibus: quia liberum legis-

latori est dispensare in vno casu, vel persona, &

non in aliis omnino similibus: idq́ue velle tunc

videtur, limitāt alij, nisi casus similis ad personam

expressam in dispensatione pertineret: tunc enim

etiam in materia correctoria dispensatio extende-

retur, vt cum Imola, Alex. & aliis, docet BarbosaNon est vi-|tiosa exten-|sio in corre-|ctoriis ad ca-|sum eundem|in substantia,|diuersum in|sola quali-|tate.

num. 104. nec enim in correctoriis vitiosa est ex-

tensio ad casum eundem in substantia, diuersum

in sola qualitate, secus si esset diuersus in substan-

tia; quo etiam modo in materia exorbitante fit ex-

tensio ad alium casum in eadem persona, non in

diuersa, vt exemplis à iure acceptis probat Barbo-

sa illo num. 104. vbi etiam ex iure ostendit, dispo-

sitionem, quæ loquitur in casu vero extendi ad fi-

ctum inter easdem personas contingentem, eam

tamen quæ procedit in persona vera, regulariter

non verificari in ficta.

  Sed an regula quarta procedat quando casus

iure antiquo æquiparati occurrerint? quidam re-

spondent, si lex noua corrigat vnum de duobus

casibus æquiparatis, cōsequenter, ac tacitè alterum

æquiparatum corrigere: alij negant, si sermo sit de

lege correctoria. Barbosa opiniones cōciliat, n. 105.

vt si ratio in lege correctoria nō sit expressa, non

admittatur extẽsio ad casum æquiparatũ, eo quòd

legislator fortè motus est ad corrigendam legem

ex aliqua ratione, quæ in casu æquiparato mini-

mè limitet, & regula de æquiparatis tunc solùm

habet locum, cùm identitas rationis, interuenit in

vtraque quòd si in lege correctoria sit expressa ra-

tio, quæ pariter militet in casu per ius antiquum

æquiparato, admittendam esse extensionem, de

vno ad alium iuxta communiorem sententiam,

quia tunc saltem secũdùm mentem videtur com-

prehensus, vt ex iure ibidẽ confirmat, quod tamen

limitat ad casus æquiparatos secundùm eādem ra-

tionem in specie: nam si rationes sint specie di-

uersæ in genere moris, ait, non esse locum exten-

sioni: vnde quia fauor publicus, & fauor pius reli-<-P>@@



<-P>gionis specie differunt in genere moris, quamuis

Ecclesia, & ciuitas fuerint æquiparatę, quoad illud

priuilegium, ne aduersus eas curreret minor præ-

scriptio, quàm centenaria, l. fin. C. de sacrosanct.

Eccles. fit vt authent. quas actiones eod. titulo, per

quam corrigitur priuilegium illud, quoad Eccle-

siam, vt sola Romana Ecclesia illo vtatur, & con-

tra reliquas Ecclesias quadraginta annis præscri-

batur: non censeat corrigere idem priuilegium ci-

uitatibus concessum, & ita hodie aduersus ciuita-

tem, non nisi centenaria præscriptio currit, quoad

illos casus expressos in d. l. fin. iuxta gloss. commu-

niter receptam ad præfatam authenticam. Alio-

qui iam ob similitudinem rationem fieret exten-

sio legis correctoris, vt infert Tiraq. ad l. si vn-

quam. C. de reuoc. don. verbo libertis, nu. 45. quod

nullo modo admittendum est iuxta reg. 3. Quan-

do verò in casu æquiparato militat eadẽ ratio se-

cundùm speciẽ, quæ in altero casu æquiparato, &

per legem correcto expẽsa est, non simpliciter sit

extensio, sed potiùs ex identitate rationis com-

prehensio, quæ etiam in correctoriis admittenda

est iuxta 3. regulam, & probat latè Tiraq suprà.

  Quando verba legis contineant sententiam, la-

tam, quando ferendam, disp. de lege pœnali fusè

docuimus.


------------------------------------------------------------



SECTIO VII.

Quando, & quomodo lex extendatur, seu

trahatur ad præterita.



SYluester verbo, lex, qu. 23. ait, legẽ per17

se loquẽdo, seu nisi aliud exprimat, nōLex non tra-|hitur ad præ-|terita per se|loquendo.

trahi ad præterita, vnde tunc pœnam

non incurrere eos, qui ante delique-

runt, vel opus cœperunt, vt qui extrahebant triti-

cum, & opus perficiunt adueniente lege: Syluestrũ

sequitur, & explicat Azor to. 1. lib. 5. cap. 16. quæst.

13. Potest tamen lex voluntate Principis de pręte-

ritis ferri, vnde in l. leges, C. de legibus, sic dicitur,

leges & constitutiones certum est futuris dare formam

negotiis: non ad facta præterita reuocari, nisi nominatim,

& de præterito tempore, & adhuc pendentibus negotiis

cautum sit: & motus proprius Sixti V. de illegitimis,

& receptione religiosorum, de expressa volũtate

Pontificis ad præterita se extendebat.

  Sed pro maiori declaratione dico primò, lex1. Conc.

declaratoria ad præterita se extendit, Azor suprà,Lex declara-|toria ad præ-|terita se ex-|tendit.

Panorm. Decius Felinus, & alij communiter, cap.

fin. de consti. Bart. & alij, l. omnes populi, ff. de iust.

& iure, ex Authen. de filiis ante dotalia instrumen-

ta natis, colla. 3. & probatur: nam qui declarat, non

nouũ ius condit, l. hæredes palam. §. 1. ff. de testam.

sed præteritum declarat, sed præteritum ad præte-

rita se extendit: ergo & lex declaratoria. Exempla

sumuntur ex cap. vt lex, 27. quæst. 1. vbi censetur,

non esse matrimonium, quòd clericus in sacris, vel

religiosus professus contrahit, quamuis de hoc

textu, & aliis dubiũ est, an declarẽt, vel ius nouum

constituant. Vnde verborum proprietas, & ratio

legis diligenter est expendenda in singulis, vt bene

explicauit gloss. & cùm ea Panorm. Clem. 1. de

concess. præb. verbo censemus, quo vtitur dictum

cap. vt lex, & reddit rationem antiquam: ideo non

dubito, quin ius declaratiuum contineat, & conse-

quenter extendatur ad matrimonia, quæ illud de-

cretum præcesserũt. Clarius exemplum est in cap.<-P>

@@0@

@@1@Disput. XXI. Sectio VII. 559



<-P>fin. de sponsa. duorum; vbi matrimonium contra-

ctum, & cōsummatum post aliud ratum, nondum

consummatum, censeatur nullum: quod ad præte-

rita extenditur. Aliud exemplum est in cap. gaude-

mus, de diuortiis. Ratio verò est: quia lex declara-

toria nō est regula actionis: sed supponit, & inter-Lex declara-|toria non est|regula actio-|nis.

pretatur regulam: ergo ante legem declaratoriam

erat lex inducens obligationem, vel alium effe-

ctum: ad quem lex declaratoria se extendit legem

priorem declarans.

  Dico secundò, lex constitutiua noui iuris nō se18

extendit ad præterita, nisi ex voluntate legislato-2. Conclus.

ris satis expressa. Ita Azor, & Syluest. locis initio

citatis, & sumitur ex lege ibi citata, & ex cap. 2. &

cap. vltimo de constitutione, vbi doctores com-

muniter, Glossa ibi & cap. 1. de cleric. nonresi-

dentibus in 6. verbo, receperint, & Clem. 1. de te-

stament. verbo, deputatis, & Clem. 2. de ætate,

& qualitate verborum in posterum: & Clem. 1.

de concess. præb. verb. censemus. Quod vt melius

intelligatur, recolendi sunt effectus legis. PrimusPrimus effe-|ctus legis est,|obligare.

est obligare, & hic locum non habet in actibus

præteritis: quia ad præteritum nemo potest obli-

gari, etiamsi legislator id maximè velit. Secundus

est punitio, & quoad hunc effectum lex ex volun-Secundus pu-|nitio.

tate legislatoris potest se extendere ad actum præ-

teritum, non solùm quatenus continuatur, & ha-

bet tractum successiuum (quod est per se notum,

& est textus expressus, cap. cum tu de vsuris, & est

frequens in censuris ferendis) sed etiam propter

actum omnino præteritum, seu commissum, vt

sit: si tamen talis actus fuit malus contra aliud

ius antiquius naturale, vel positiuum: quia nullus

actus est pœna dignus, nisi quatenus per illum

violatur aliquod ius: intellige de pœna propriè

dicta. Nam si nō sit propriè pœna, sed irregulari-

tas, vel inhabilitas, potest ob præteritum actum

inculpabilem imponi. Idem est de reuocatione

priuilegij. Exemplum primi est in motu Sixti V.

de illegitimis: secundi verò in Trident. sess. 23. de

reform. cap. 6. vbi disponit de ordinatis in mino-

ribus, & comprehendit eos, qui ante illam legem

erant ordinati, & suppono, legislatorem posse pu-

nire delicta facta non solùm contra suas leges; sed

etiam contra alias diuinas, vel humanas: quia ad

ipsum pertinet, vt omnia iura seruentur, & eorum

transgressores puniantur. Et sicut potest punireSententia est|quadam lex|particularis.

delictum per sententiam, ita & per legem posteà

latam: quia sententia est quædam particularis lex:

& generalis lex est, quasi generalis sententia. Po-

test autem lex dupliciter punire ipsum præcedens

delictum. Primò, per pœnam ipso iure impositam,

& hoc rarissimè, aut nunquam fit, quia esset nimis

rigorosum, vnde censuræ, quæ maximè solent ipso

iure imponi, nunquā imponũtur propter delictum

præteritum, vt sic, de quo Suares, & alij tract. de

censuris, alio modo designando pœnam inferen-

dam à iudice, & hoc facilius fieri potest in ordine

ad delicta iam cōmissa, quādo non habebāt aliam

pœnam lege taxatam: nam tunc futura erat arbi-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   189   190   191   192   193   194   195   196   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin