Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə190/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   186   187   188   189   190   191   192   193   ...   250

scopus, & Vicarius sunt diuersæ dignitates, & Epi-

scopus nō succedit Vicario in sua quasi dignitate,

sed alius Vicarius: licet enim Vicariatus dignitas

non sit, neque propriè Vicarius habeat suc-

cessorem, tamen, vt rectè notat Panorm. c. qui Ab-

bas, num. 11. de offic. delegati, constat, hanc esse

mentem pontificis ex communi vsu, & praxi. Et

licet Vicarius, cui committitur dispensatio, fieret

eiusdem diæcesis Episcopus, adhuc non posset

dispensare, quia iam desinit esse Vicarius, & Vica-

rij dignitas continuatur in Vicario postea electo,

licet solùm esset Vicarius capituli sede vacante,

quia forma commissionis (vt suppono) non expri-

mit vicarium Episcopi, sed Salmantinũ, verbi gra-

tia, imò licèt Vicario Episcopi committeretur,

adhuc talis Episcopi Vicarius posset commissio-

nem exequi: quia potest dici Vicarius Episco-

pi, id est, habeantis iurisdictionem Episcopalem:

quam cùm habeant nonnulli Abbates, & ipso-

rum Vicarij hi idẽ poterũt, sicut & Vicarius Epis-

copi nondum consecrati. Quod si eiusdem Epis-

copi duo sint officiales, delegatio simpliciter factaNomẽ digni-|tatis absolutè|prolatum stat|per speciale.

officiali soli principaliori censetur concessa: cùm

nomẽ dignitatis absolutè prolatum stet pro prin-

cipaliori. Si autem esset æquè principales, quiuis

poterit eligi consentientibus partibus: quod si

discrepent, expectanda erit Principis declaratio.

Quando autem rescripta gratiosa sunt, sine dubio

impetrans poterit eligere quem voluerit ex his

Vicariis. Vno autem electo alius adiri non potest,

etiā ex prioris consensu: quia vbi semel iudicium

est cœptum, ibi debet finiri: nisi prior ante senten-

tiam deponeretur, moreretur, vel alius ob mor-

bum, vel absentiam eius vices suppleat. Etenim

successor, vel substitutus reputatur eadem pesona<-P>

@@0@

@@1@548 Quæst. XCVII Tract. XIV.



<-P>cum illo: in foro autẽ pœnitentiæ hæc non omni-

nò procedunt. Nam si quis habeat rescriptum, vt

possit absolui à certis cẽsuris, etiamsi illud præsen-

tet vni, & ab eo non absoluatur, adhuc potest aliũ

adire. Licet autẽ in foro externo, præsẽtato rescri-

pto dispensationis vni vicario nequeat Episcopus

ab eo causam auferre, aliumq́, substituere Vicariũ,

si prior dignitatẽ Vicarij retineat, tamen si officio

Vicarij vniuersaliter illũ priuet, tũc alius Vicarius

talẽ dispẽsationẽ exequi poterit: quia in priori ca-

sn facta cōmissione, iurisdictio Vicarij est à Ponti-

fice, & ideo nō potest Episcopus ipsi eam adimere.

  Dico tertiò, generalem delegationem iurisdi-125

ctionis commissæ, finiri morte delegantis, vel3. Conc.

amissione officij, si negotium integrum sit: non

verò si sit ex parte executioni mandatum. Quod

esse verum in executione litterarum iustitiæ con-

stat ex c. gratum, & c. relatum de offic. delegati, &

l. mandati. C. mādati. Quando autem res dicatur

integra, latè tractat Sanchez lib. 8. de matrim. disp.

28. à num. 8. vsque ad 29. erit autem saltem cœpta,

quando lis est contestata. Vnde sequitur, perma-

nere iurisdictionem delegatam morte delegantis,

quando sub nomine dignitatis delegantis com-

mittitur, vt si Pontifex dicat, sedes Apostolica tibi

hoc negotium cōmittit, quia hæc semper manet.

  Dico quartò, quando gratia, vel dispensatio da-4. Conc.

tur cum aliqua limitatione determinante bene-

placitum personæ concedentis extinguitur eius

morte: quia voluntas desinit esse ad desitionem

superioris: ergo similiter gratia concessa. ita sen-

tiunt communiter Doctores, quos referunt Moli-

na, tom. 2. de iust. disp. 298. Couar. 3. var. c. 15. nu. 2.

  Quod cōtingit, quoties ita explicat rescriptum.



concedo talem gratiā vsque ad beneplacitum nostrum,

vel dum fuerit nostra voluntas: dum voluero: dum mihi

placuerit: vel ad arbitrium nostræ voluntatis. In his

enim locutionibus sermo est de beneplacito sup-

positi, quod sicut cessat per mortem, ita & gratia,

quando res est integra. Nam si negotium iam sit

cœptum, compleri potest actus per gratiam con-

cessus. Si autem gratiam concesserit princeps hoc

modo: donec ipsam reuocem, non finitur morte con-

cedentis, quia reuocatio dicit actum contrarium.

  Dico quintò, si concessio fiat ad beneplacitum5. Conc.

sedis, vel dignitatis, nō finitur gratia per mortem

concedentis; quia dignitas non finitur: ergo nec

gratias, vt habetur, c. Si gratiosa de rescriptis in, 6.

vnde si gratia concedatur à Papa vsq; ad benepla-

citum sedis Apostolicæ, aut interim dum Aposto-

lica sedes voluerit; non expirat morte Papæ.

  Dico sextò, quando gratia absolutè conceditur

sine vlla determinatione, non expirat morte con-

cedẽtis re integra, si sit gratia facta, secus si facien-

da. Gratiam factam hîc vocamus, quando perfectè

conceditur ei, in cuius fauorem datur, & indepen-

dẽter ab alio, cui cōmittatur concedenda. Quan-

do autem ita committitur, vt ab alterius arbitrio

pendeat, dicetur facienda. Ratio conclusionis est,

quia quando gratia alicui committitur conce-

denda, habet rationem mādati: quod finitur mor-

te mandantis. Secus quando gratia est iam facta.

Quæ omnia intelliguntur de gratiis concedenti-

bus iurisdictionem in foro exteriori: non in inter-

no. Quare facultas absolutè concessa Sacerdoti ad

audiendas cōfessiones non expirat morte conce-

dentis, nec facultas eligendi cōfessarium, vt bene

Sanchez illa disp. 28. à nu. 72. vsque ad 75. Inter<-P>@@



<-P>gratias autem iam factas computari debet facul-

tas ab Episcopo concessa ad celebrandum in pri-

uato oratorio, licentia faciendi res alioqui prohi-

bitas, vt edendi carnes, facultas non residendi sal-

tem facta cum causæ cognitione, litteræ dimisso-

riæ ad ordines recipiendos, quæ non expirant

morte, vel officij mutatione, vt omnes cōcedunt.

Plura de materia huius sectionis habet Sanchez. 8.

de matrim. disp. 27. & 28. Sa autem verbo dispen-

satio, nu. 6. solùm dicit, gratia seu potestas dispen-

sandi non expirat morte concedentis: at manda-

tum, seu commissio particularis dispensandi cum

aliquo expirat, si res est integra, vt quidam dicunt.

At ego puto cum aliis, cui data est potestas dis-

pensandi cum aliquo, quia gratia est, non expira-

re: imò si Episcopo potestas dispensandi data sit,

illo mortuo manere in capitulo. Hæc Sa.

------------------------------------------------------------



SECTIO XVIII.

De reuocatione dispensationis quomodo fiat.



EAdem quęst. est de priuilegio, de quo126

dixi disp. 17. sect. 14. sed nunc dico 1.1. Conc.

priuilegium, vel dispensatio gratis

omnino à principe data reuocari po-

test absque causa ab eo, vel eius suc-

cessore. Felin. cap. nouit de iudiciis num. 8. 9. &

10. quia talis gratia in fieri, & conseruari à mera

Principis voluntate pendet: censetur autem reuo-

care priuilegium, si particulare sit, cùm reuocatio

particularis intimatur, si autem sit commune, suffi-

cit publicari in prouincia, vel cōmunitate. Quan-

do autem duo priuilegia contraria concessa sunt

diuersis personis, tunc prius reuocatur per poste-

rius, quando illud est generale, hoc autem est spe-

ciale: quia priuilegium posterius speciale reuocat

prius generale, etiāsi nulla huius facta fuerit men-

tio. si autẽ prius esset speciale, & posterius genera-

le illud valebit. Quòd si vtrũque fuerit generale

prius valebit. Idem, si vtrumque fuerit speciale.

Quando autem prius concederetur cum hac clau-

sula, quod prius non censeatur reuocatũ, nisi illius

fiat expressa mentio, aliter non reuocabitur. Vide

illa sect. 14.

  Sed aduerte, si per priuilegium gratis à Principe

concessum esset iam quæsitum aliquod ius, vel do-

minium rei, auferri ius, vel dominium illud sine

causa non posse.

  Dico secundò, si priuilegium, vel dispensatio2. Conclusio.

concedantur cum onere aliquo, cui se obligat pri-

uilegiarius, & per modum cuiusdam contractus,

non possunt nisi ex causa reuocari à Principe, præ-

sertim completa causa, & nulla facta recompensa-

tione: quoniam completa conditione iam est ius

quæsitũ priuilegiario, quod tolli non potest absq;

iusta & graui causa: ita sentiunt multi, vt Felin. c.

nouit de iudic. num. 8. & alij quos refert Sanchez

lib. de matrim. disp. 35. num. 3.

  Iusta autem causa dicetur, quæ ad publicam vti-

litatem spectabit.

  Hinc colligitur, bullā cruciatam nō fuisse reuo-

catam, à Greg. XIII. vel Clem. VIII. in bullis anni

lubilæi plenissimè, etiamsi suspenderent omnes

gratias & indulgentias particularibus etiam per-

sonis concessas, & ad instantiam regum: quamuis

in hoc casu reuocari cruciatam sentiant Nauar. §.

in leuitico not. 33. num. 3. vers. Personis, & Ludo-

uicus Lopez to. 2. instructo. in expos. bullæ crucia-<-P>

@@0@

@@1@Disput. XX. Sectio XIX. 549

<-P>tæ ca. 20. Melius tamen alij sentiunt, reuocatā non

fuisse, vt Henri. 7. de indulg. ca. 21. num. 3. Rodri-

guez in expos. bullæ, §. 12. nu. 13. Sanch. illa disput.

33. nu. 10. quia priuilegia bullæ conceduntur per

modum cōtractus, & cum aliquo onere, vt signi-

ficant illa verba. Porque dais tanta limosna, os cōcedo.

Idem erit in omnibus dispensationibus pro foro

externo à Pontifice factis: quia semper conce-

duntur cum aliqua compositione.

  Dico tertiò, vt priuilegiũ vel dispẽsatio circa le-3. Conc.

gem superioris possit fieri ab inferiori pręlato ha-

bente facultatem reuocandi illam, requiritur iu-

sta causa: alioqui reuocatio erit nulla, sicut supra

diximus, dispensationem inferioris in lege supe-

rioris factam sine causa rationabili, nullam esse:

imò videtur magis in reuocatione requiri causa:

quia reuocare dispensationem est quasi de nouo

legem imponere. Ita docet gloss. cum ex eo, ver-

bo, septennium, de elect. in 6. Vbi docet dispensa-

tionem concessam alicui ab Episcopo ad non re-

sidendum septennio ratione studij minimè posse

ab ipso reuocari absque legitima causa. Vnde ne-

que poterunt reuocari dispensationes fori con-

scientiæ à sacra pœnitentiaria concessæ, nisi cum

causa; quia sunt dispensationes in lege superioris.

  Hæc omnia fusiùs prosequitur Sanchez. 8. de

de matrim. disp. 33.

------------------------------------------------------------



SECTIO XIX.

Quibus aliis modis cesset dispensatio.



REspondeo primò, cessare per mortem127

eius cum quo dispẽsatur, quia cũ eo dis-

pensatur non cum successoribus, nisi id

exprimat dispensatio. Sic per mortem

priuilegiarij diximus cessare eius priuilegium.

  Secũdò dispẽsatio cessat per nō vsum decennalẽ

oblata occasione, sicut etiā diximus de priuilegio.

  Tertiò aliqui dicunt, dispensationem seu facul-

tatem aliquid faciendi, primo actu finiri: quia dis-

pensatio est iuri contraria ideò odiosa: ergo ad 1.

actum restringenda. Conf. quia sermo simpliciter

prolatꝰ de prima vice intelligitur: ergo & facultas

aliquid faciẽdi. Propter hoc aliqui simpliciter af-

firmant, facultatem aliquid faciendi. 1. actu finiri.

Alij verò in odiosis finiri 1. actu, non verò in fa-

uorabilibus. Felin. c. 2. de treuga & pace. Nauar. ca.

placuit de pœnit. d. 6. nu. 166. Quos citat & sequi-

tur Azor. to. 1. lib. 5. c. 23. q. 5. vt retulimus disp. 17.

sect. 13. Alij dicunt, dispensationes aliquas 1. vsu

statim finiri, vt patet in dispensatione de con-

trahendo matrimonio cum consanguinea. Aliàs

verò non finiri primo vsu, vt patet in dispensatio-

ne non ieiunandi, & similibus.

  Alij verò dicunt, dispensationem absolutè pro-

latam non finiri vnico actu, ita Sanchez lib. 8. de

matrim. disp. 31. num. 8. & alij, quos refert. Quo-

niam licet dispensatio extendenda non sit ad rem

& materiam diuersam, quæ in verbis ipsis non in-

cludatur, non tamen debet intra latitudinem pro-

priæ significationis cōtrahi & restringi: ergo cùm

absolutè conceditur alicui, vt aliquid faciat, ea fa-

cultas non finitur 1. actu. Conf. quia quando mens

superioris est restringere ad 1. actum, id explicare

solet: ergo si id non explicat, signum est no luisse

facultatem dare ad solum. 1. actũ; & sanè si dispen-

satio odiosa ad 1. actum restringenda est, omnis

dispensatio sic restringenda erit, quia omnis est

odiosa, cùm ius commune vulnerat. Deinde patet<-P>@@



<-P>exemplis: quia si cum aliquo dispensetur absolutè

in voto castitatis, vel non ducendi vxorẽ, mortua

prima, poterit cum alia contrahere: & facultas da-

ta Episcopo testandi, vel instituẽdi maioratũ, post

primam institutionem ita permanebit, vt possit

illam reuocare, & alium maioratum instituere:

quod probabiliter de his & aliis casibus affirmant

Doct. citati. Sed vide quę dixi illa sect. 13.

  Sed rogas, An dispẽsatio vel priuilegiũ per renũ-

ciationẽ, seu cessionẽ cesset. De hoc etiā diximus

illa sect. 13. in fine. Cōmunis opinio est, vt renun-

tiare possis priuilegio, & concessioni factæ in tuũ

particulare bonũ: secus factæ in bonum status, vel

cōmunitatis, quia illius quasi dominium est apud

Remp. & cōmunitatẽ, & ideò sola illa potest vali-

dè tali priuilegio cedere. Vnde clericus renũtiare

nequit priuilegio fori, Mol. de iust. tom. 2. tract. 2.

disp. 571. §. maius dubiũ est: & mulier nō potest se-

cundũ ius cōmune renũtiare priuilegio Velleiano,

quo munꝰ fideiussoris illi denegatur subire: de quo

vide quę ex Azor retuli illa sect. 13. in fine. Sed ro-

gas, an quādo quis validè potuit renũtiare priuile-128

gio, & reipsa renũtiauit, possit postea renuntiatio-1. Dub.

ne retractata, priuilegio vel dispẽsatione vti. Ap-

paret nō posse, quia quod semel periit, iterũ redin-

tegrari nō potest, præsertim quādo ab aliena vo-

lũtate depẽdet, vt in præsenti casu dispensatio, vel

priuilegiũ dependet à volũtate superioris: ergo si

tua renuntiatione illud amisisti, quantũcunq; po-

stea voluntatem retractes, numquam recuperabis.

  Dico tamen, renuntiationẽ cuiuscumq; priuile-

gij vel dispensationis in lege factæ, reuocari posse

antequam à cōcedente priuilegium ea acceptetur.

ita Sāch. sup. disp. 32. n. 2. Prob. quia vis & efficacia

priuilegij & dispensationis à voluntate cōceden-

tis maximè pendet: ergo cùm voluntas conseruādi

priuilegium perseueret in concedente, donec ac-

ceptet renũtiationem, reuera ante talem accepta-

tionem validum erit priuilegium vel dispensatio.

  Est aliud dubiũ, an renũtiatio dispẽsationis voti2. Dub.

vel iuramenti valida sit, etiamsi solũ fiat mẽtaliter

à priuilegiato. Sanch. illo nu. 3. affirmat, quia licèt

vincula aliarũ legũ non possint sibi imponere sub-

diti sine volũtate superioris, bene tamẽ obligatio-

nem voti vel iuramẽti, quantũcunq; sit facta dis-

pensatio. Hoc autẽ moraliter loquendo facit, qui

renuntiat dispensationi concessæ circa votum vel

iuramentum; Hæc enim renuntiatio nō est aliud,

quàm velle redire ad obligationẽ voti: ergo tunc

per se loquendo, noua requiretur dispẽsatio, cum

prior solũ fuerit cōcessa, vt votũ prius solueretur.

Addit Sanch. Si autem omnino perfectè conceda-

tur dispensatio à Papa vel sum. Pœnitentiario: tũc

poterit vti dispensatione voti vel iuramenti: quo-

niam talis est, vt concedat relaxationem voti vel

iuramẽti facti antequā confessarius, vel alius com-

missarius tali vtatur dispensatione. Quæ cōmissio

cum à volũtate principis pẽdeat, non potest à no-

bis reuocari antequam ab eo acceptetur reuoca-

tio. Quod verum erit, licet commissarius litteras

concedat; adhuc enim poterimus illis vti. Credi-

derim tamen renuntiationem mentalẽ dispensa-

tionis vori, vel iuramenti determinati & particu-

laris interdũ esse nullius momẽti, nimirũ quando

homo non vult vllo modo votũ, aut iuramentum

repetere; sed ex ignorantia vult sibi non prodesse:

quia putat ab eius volũtate pẽdere, quòd soluat vel

non soluat prioris voti vel iuramenti vinculum.


@@0@

@@1@550

#(IMAGE)


DISPVT. VIGESIMAPRIMA,

DE LEGVM INTERPRETATIONE.

#(IMAGE)



------------------------------------------------------------

SECTIO PRIMA.

Quid, & quotuplex sit interpretatio.



DIco primò, interpretatio1

est vnius verbi per aliud,1. Con.

vel vnius sententiæ perInterpretatio|est vnius ver-|bi, vel vnius|sententiæ per|aliam decla-|ratio.

aliam declaratio: sicut in-

terpres vnam linguam

per aliam manifestat. Ita

Syluester, verbo, inter-

pretatio, in princ. Hîc nō

tam agimus de interpre-

tatione vnius linguæ per aliam, quàm de interpre-

tatione vnius sententiæ per aliam: seu de eruendo

sensu legis.

  Dico secundò cum Syluest. verbo, interpreta-2. Con.

tio, num. 1. & Panormitano cap. 1. de postul. pręlat.

interpretatio est multiplex. Quædam enim est ge-Et quàm sit|multiplex.

neralis, & necessaria, ac redigenda in scriptis, cap.

inter alia, de sent. excom. §. ex his omnibus, 11. qu.

1. & l. fin. C. de legib. Et hæc ius facit quoad om-

nes, cap. fin. de const. quia Princeps suæ declaratio-

ni robur legis tribuit. Alia est generalis, & neces-

saria: Sed non redigenda in scriptis, vt consuetudi-

nis, l. si de interpretatione, ff. de legib. Alia non ge-

neralis; sed necessaria, & in scriptis redigenda, vt

iudicis, l. non possunt, ff. de legib. Argumentum

etiam, l. nam, vt ait, qui sententiam suam interpre-

tari potest. argumentum, l. Paulus, ff. de re iud. vbi

supplere potest, quæ desunt sententiæ, & sic inter-

pretari: sicut & prætor, l. prætoris, ff. de prætor.

stipul. Alia nec generalis, nec necessaria, nec redi-

genda in scriptis, vt magistrorum, l. vno, C. de pro-

fes. qui in vrb. Constant. lib. 12.

------------------------------------------------------------



SECTIO II.

Ad quem spectet legem interpretari.



DIuus Thomas, quæst. 96. art. 6. ad 2. &2

Azor, to. 1. lib. 5. ca. 16. quæst. 16. cumIn ambiguis|solius Princi-|pis est legem|interpretari.

gloss. cap. contra eum de regul. iur.

in 6. absolutè affirmant, in ambiguis,

obscuris, & incertis solius Principis

esse legem interpretari. Potest sumi ex l. fin. C. de

legib. vbi dicitur, leges condere soli imperatori conces-

sum est: & leges interpretari solo dignum imperio esse

oportet. Sumitur etiam ex l. & ideò, & l. nam vt, ff. de

legib. & l. cum de non. C. eodem tit. & l. hæc ita-

que, C. de fideicommiss. libert. & cap. inter alias de

sent. excom. quod verum est de interpretatione

generali, necessaria, obligtāe, seu iuridica: sic inter-

pretari ius diuinum, & canonicum pertinet ad

Papam, cap. per venerabilem, qui filij sint legitimi:

imò, & interpretari legem ciuilem in quantum

concernit clericos, ca. 1. de iuram. calum. in quan-

tum verò concernit laicos subiectos imperatori,<-P>@@



<-P>pertinet ad ipsum imperatorem, l. fin. C. de legib.

quia eius est interpretari, cuius est condere, Quod

intelligit Syluester suprà, quæst. 1. de interpret. ge-

nerali: nam quantum ad vnam causam, etiam iudex

potest interpretari, vt notat Innoc. cap. cum spe-

ciali, de appell de quo etiam vide bonam glossam,

cap. 1. de postul. presb. & facit l. vnica, C. de profess.

qui in vrbe, nisi esset aliquid ita arduum, quòd cer-

tus intellectus dari non possit: quia tunc recurren-

dum est ad principem, l. penul. & fin. C. de legib.

Hæc Syluest. illa, quæst. 1. cum Panorm. cap. 1. de

iuram. calumni. Quibus consonat Ferrari. §. sed

naturalia Inst. de iure nat. & Eman. Rodriguez to.

1. regul. quæst. 11. art. 1. dicens, si dubitatio aliqua-

lis sit de validitate, vel surreptione legis, vel priui-

legij, & casus sit clarissimus moraliter, & facilè

decisibilis, Princeps, vel prælatus inferior potest

iuridicè, & obligatoriè declarare rescriptum supe-

rioris: quod ex multis doctoribus colligit; & sua-

detur, quia si in his rebus facillimis, & minutiori-

bus semper recurrendũ esset ad superiorẽ, difficile

esset introducere legum obseruantiam: ergo cre-

dendum est, hanc facultatem esse inferioribus iu-

dicibus commissam, saltem quando agitur de in-

teresse partiũ. Idem est in casibus maximè dubiis,

si non sit facilis ad legislatorem recursus. An verò

hac interpretatione necessaria, & obligante lega-

tus possit interpretari rescriptum, vide Panorm.

cap. 1. de postul. prælat. Certùm autem est, legisla-

torem posse aliquem, vel aliquos designare, qui


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   186   187   188   189   190   191   192   193   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin