Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə11/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   7   8   9   10   11   12   13   14   ...   250

authoritas prælati; Secundò, quia subditus non est

iudex ad definiendum, vtrum prælatus iure præci-

piat; Tertiò, quia prælatus non semper debet ma-

nifestare subdito, quare hoc, vel illud præcipiat.

Secũdò, ait Syluester, si subditus ex leuibus causis

credit, prælatum contra ius præcipere, debet cre-

dulitatem deponere, & obedire; idem est ei facien-

dum si probabiliter credit. Sed hæc non placent

Medinæ; vnde, primò ait, in partem minus pericu-

losam inclinandum esse. Præcipit mihi prælatus,Medinæ.

vt manifestem crimen fratris occultum, si pericli-

tatur eius vita vel fama in æternum, non est obe-

diendum, cùm dubito, an iure præcipiat. Nam ma-

ius damnum est mors alterius, aut infamia perpe-

tua, quàm semel non obedire prælato: idem iudi-

cium est, cùm video pauperem fame pereuntem,

& prælatus præcipit, ne ei cōferam panem. Dubi-

to, an iure præcipiat, teneor non obedire. Obiicit

sibi Medina, quia in dubiis melior est conditio

possidentis: sed prælatus est in legitima possessio-

ne: ergo subditus tenetur ei obedire. Respondet,

sicut prælatus est in legitima possessione suæ po-

restatis, ita subditus in possessione suæ famæ: cùm<-P>@@



<-P>ergo non constet prælatum iure præcipere, non

possum alium in perpetuum infamare. Verum est,

inquit, quòd in his consideranda est maximè qualitasQualitas per|sonæ prælati|consideranda|vt ei in dubio|pareatur.

Superioris: nam si est vir doctus, & pius, & exposita ra-

tione mei dubij, adhuc vrget imperando, certè teneor

obedire. Hæc Medina.

  Quod autem dictum est, quando dubium est,

an quod Superior præcipit, licitum sit: dicendum

est, quando id, quod præcipit, licitum esse constat,

dubitatur tamen, an possit id præcipere, commu-

niter teneor obedire, præsertim si dubium non

sit, esse Superiorem: cùm notabili autem meo de-

trimento, licèt possim, non teneor parere. Vnde in

dubio, an quis reum, vel testem interroget iuridi-

cè, non est iudici parendum. Caietanus 2. 2. quæst.

69. art. 1. Sotus de secreto, mem. 3. quæst. 2. concl. 2.

Adrianus quodlib. 2. & alij id probantes. Primò,

quia nemo tenetur parere Superiori cum graui

suo, vel alterius incommodo, nisi constet, eum le-

gitimè præcipere, & habere authoritatem tunc

obligandi: cur enim tantùm onus teneatur susci-

pere ab eo, de quo meritò dubitat, an possit illud

imponere? Secundò, quia in dubio fauendum est

reo: secus quando inde nullum notabile incom-

modum timeretur. Item quando constat, licitum

esse, quod præcipit, licèt dubium sit, an possit illud

præcipere, si ex inobedientia scandalum imminet

obsequendum est Superiori ad occurrẽdum scan-

dalo: nam ob vitandum scandalum cedere quisOb vitandum|scandalum ce-|dere quis de-|bet iuri suo.

debet iuri suo: & scādalum etiam cum aliquo tem-

porali incommodo vitandum est, cap. 2. de præ-

script. & sumitur ex Aug. serm. 6. verb. Domin. &

Psalm. 124. & notauit Bellarminus 4. de pont. cap.

15. vide Adrianum quodlib. 6. ad obiectionem

Gabr. 4. dist. 16. quæst. 3. Iurisperiti cap. 2. de præ-

script. Panormitanus cap. 1. de constit. num. 9. An-

dreas ab Exea, num. 329. citat Calderinum & Imo-

lam Card. cap. de his 50. dist. & consil. 57. pro ma-

gnifico in fine: non autem est peccandum ad vi-

tandum scandalum cap. 2. de noui operis nunciat.

Sed an dubium excuset ab obseruatione legis vel

præcepti Superioris iterum tractabitur, cùm age-

mus de excusantibus à legis obseruatione.

  Hîc tamen obserua, posse pluribus modis Prin-59

cipem aliquid subdito licitum, iniustè præcipere.

Primò, cùm reuera non est Superior, sed tyrannus,

vel intrusus. Secundò quando licèt sit Superior re-

spectu aliarum personarum, vel aliorum casuum:

non tamen huius personæ, vel huius casus: verbi

gratia, quia iudex est sæcularis, & persona, vel ca-

sus Ecclesiasticus: vel quia sine causa vult me spo-

liare bonis meis: vel quia in distributione onerum

non seruat iustitiam distributiuam: vel quia præ-

cipit rem moraliter impossibilem, vel quia lex est

inutilis ad bonum commune. Vide D. Thomam

quæst. 96. art. 4. Rebuffum proœm. constit. regul.

gloss. 1. num. 22. 23. 61. vbi ait, Legem esse iniustamLex est iniu-|stam, si excedat|potestatẽ con-|dentis.



si excedit potestatem condentis: cap. Ecclesia, de const.

Adrian. quodlib. 6. & si inæqualiter distribuat one

ra subditis. Fortunatianum tractatu de vlt. fi. num.

160.


  Sexta conditio est, vt lex sit aliquo modo per-60

petua & stabilis: idem est de ratione constitutio-6. Conditio.

nis, & statuti: quæ etiam hîc nomine legis com-

plectimur. Huius conditionis meminit Cardina-

lis cap. perpendimus, de sentent. excomm. Archi-

diaconus cap. donatum. Nauarr. cap. 27. numer. 74.

colligitur etiam ex l. edita, C. de edendo: & meliùs<-P>

@@0@

@@1@24 Quæst. XC. Tract. XIIII.

<-P>ex cap. vltim. de offic. legati, vbi dicitur, statutum

legati habere vim legis, & perpetuò durare: colli-

gi etiam potest ex capit. à nobis, de sentent.

excomm. iuncto cap. vt animarum, de consti. in 6.

in quibus docemur, esse discrimen inter statutum

Episcopi, & sentẽtiam generalem eiusdem. QuodStatutum &|sententia in|quo differant.

discrimen, in quo primariò, & per se consistat, vix

intelligi potest, nisi dicamus, consistere in perpe-

tuitate. Nam licèt ex effectibus & à posteriori di-

stingui possint, vt videre licet in Couarruuia cap.

alma, part. 1. §. 1. num. 2. tamen à priori, & secun-

dùm se in nullo alio, quàm in perpetuitate distin-

gui posse videntur. Hæc diuersitas multùm refert,

præsertim in censuris: nam censura lata à iure, seu

lege non expirat morte, vel amotione ferentis:

secus quæ sine lege lata est ab homine, etiam per

generalem sententiam, seu generale mandatum.

  Obiicies: quia sæpe lex non est perpetua, nec61

fertur vt in perpetuum duratura, vt patet in legeObiectio.

diuina veteri, quæ solùm erat duratura vsque ad

aduentum Christi: & in legibus humanis, quæ fe-

runtur pro tempore certo, & definito à legislato-

re, quo elapso per se cessant: & ita non esse de ra-

tione legis esse perpetuam, hoc argumento tenuit

Ludouicus Gomez in proœmio ad regulas Can-

cellariæ quæst. 2. ad secundum, & Geminianus, quẽ

citat quæst. 3. fauet glossa cap. 1. de const. probans,

canones aliquando esse temporales ex cap. 1. 29.

dist. quod tamen parum suffragatur: quia nō dicit,

quosdam canones esse temporales, sed ex tempo-

re, causa, & persona considerandos esse, id est, iux-

ta temporum, causarum, & personarum exigen-

tiam factos esse, & inde sumendam esse ipsorum

intelligentiam. Dico ergo, quamuis perpetuitasResponsio.

nec simpliciter, nec eodem modo omnibus legi-Perpetuitas|quibus legi-|bus & quomo-|do conueniat.

bus conueniat: aliquo tamen modo omnibus le-

gibus accommodari debet. Lex æterna propriè, &

simpliciter perpetua est, quia in perpetuum obli-Lex æterna|est perpetua.

gat: quod si non haberet, quamuis in se esset æter-

na, non esset lex, vt quando præceptum in se æter-

num mediante aliquo præcepto pro aliquo tem-

pore nos obligat, lex non est, omne tamen natura-

le præceptum lex est: quia in æternũ obligat ho-

mines: imò ex æternitate quodammodo: si enim

ab æterno essent homines, eadem dictamina ha-

berent, quæ modò habent, & easdem ex illis obli-

gationes contraherent. Lex verò diuina virtusLex vetus|quomodo fue-|rit perpetua.

perpetua fuit negatiuè, quia sine vlla temporis li-

mitatione, in quo obligaret, lata fuit: & nisi abro-

gata postea fuisset, semper obligatet. Lex autem

diuina noua perpetua est positiuè, & in effectu ac

secundùm absolutam voluntatem legislatoris, qui

voluit, & explicuit, illam seruandam esse vsque ad

finem mundi, neque vmquam fore abrogandam

aut reuocandam.

  Est ergo lex, non quodcumque præceptum, sed62

stabile, & perpetuum aliquo ex modis dictis. Vn-

de olim bulla cœnæ non habebat rationem legis,Bulla cœnæ ve|rè est lex.

quia solùm habebat vim obligandi pro vno anno:

à tempore autem Gregorij XIII. lata est, vt in per-

petuum obligaret, nisi reuocaretur: vnde ex tunc

verè est lex, & eius censuræ reputantur latæ à iure,

vt docet Nauatrus cap. 27. num. 50. & 51. sed po-

tissimè 73 in fine. Ioseph Ludouicus decis. Luc. 39.

num. 20. Arisminus Tepatus 1. variarum iuris, tit.

de procuratorib. ad negotia, & de mandato, citans

multos alios Iurisperitos. Vnde quoties præceptũ

Superioris non datur per modum statuti, consti-<-P>@@



<-P>tutionis, vel legis expirat morte ferentis, vel amo-

tione eius ab officio, vt cum Syluestro, Angelo,

Armilla, & Vazquez, & Ioan. Andrea dixi sect. 7.

ad primam obiectionem, quod etiam tenet Na-

uarrus cap. 27. num. 2. & 73. Sanchez 8. de matrim.

disput. 28. num. 47. cum Syluest. ver. delegatus,

quæst. 6. num. 7. & ver. mandatum, quæst. 3. expli-

cante, etiamsi res non sit integra, & cum Meno-

chio 1. de arbit. quæst. 69. num. 4. citante Decium,

cum concordatis in reg. iur. c. 10. quæst. 3. punct. 1.

part. 3. citante Hugonem & meritò reprobante

Petrum de Penzalis quodlib. 1. quæst. 21. dicẽtem,

generalia mandata nō expirare morte præcipien-

tis: & nostra sententia patet ex l. inter causas, ff.

mandati, l. & quia verbo, antequam, ff. de iurisdict.

omnium iudicum, cap. gratum, & cap. relatum, de

officio iudicis delegati: docent tamen ex iisdem

iuribus Sanchez, Angelus, Syluester, Armilla, &

Vazquez: si mandatum conferat iurisdictionem,Mandatum|morte mandā-|tis quando nō|expirat.

& res sit cœpta, non expirare mandatum morte

vel amotione mādātis, secus re integra. Aliquibus

autem videtur, id non esse speciale, & proprium

mandato conferénti iurisdictionem, sed commu-

ne cum aliis: nam in l. mandati, C. mandati, gene-

ratim dicitur, mandatum re integra domini mor-

te finitur: idem constitutum est §. item si adhuc,

alias: rectè quoque Insti. eodem tit. ergo si res non

est integra, sed iam cœpta, non finitur mandatum,

etiam si iurisdictionem non conferat. Sic manda-

tum de sepulchro post mortem mandantis con-

stituendo non finitur morte mandantis, l. si verò,

§. fin. ff. mandati, & mandatum testatoris non so-

lùm non finitur, sed etiam confirmatur morte ip-

sius, l. 1. ff. de testament. l. quòd si iterum, ff. de adi-

mendo legato, & cap. cum Marthæ. de celeb. Miss.

Propter hæc ergo quidam existimant, nullũ man-

datum finiri morte mādantis, nisi sit speciale præ-

ceptum à Superiore impositum subdito solam

subditi personam cōcernens, quale est præceptum

iei$unclearnij, orationis & similium quæ finiuntur mor-

te, vel amotione præcipientis. Sed hi turpiter er-

rant, nam mandatum Superioris de danda elee-

mosyna Spirituali, vel corporali simplex vel

cum censura, & alia eiusmodi, licèt alias personas

concernant, nullo modo obligant mandatarium,

etiam si iam cœperit mandatum implere. Vnde re-

gula est omne mandatum Superioris, quod nonMandatum|Superioris cō-|tinens iurisdi-|ctionem, mor-|te mandantis|expirat.

continet commissionem iurisdictionis, etiam si

res sit cœpta, expirat morte mandantis: si verò

cōtinet commissionem iurisdictionis, etiamsi res

cœpta sit, non expirat morte mandantis. Secus de

mandatis testatoris, vel alterius, qui Superiot non

est, vel si est Superior, non mandat, vt Superior,

sed de suis rebus tamquam priuata persona dispo-

nit. Huius enim voluntati standum est, etiam post

ipsius mortem: eiúsque mandatum etiam re inte-

gra, per mortem eius non expirat. Vnde Osascus

decis. 150. ait, licèt mandatum regulariter morte

extinguatur: attamen hæredi vel extranco post

mortem duraturum fieri posse, & nu. 4 ait, man-

datum testatoris, quo præcipit, societatem post

mortem durare, parere actionem aduersus hære-

des mandantis, & Boërius decisione 348. num. 6.

& 7. docet, mandatum in testamento, non expirare

morte mandantis, imò tunc procuratorem com-

pelli illud exequi, hos auctores citat, & sequitut

Arisminus suprà, vbi de extinctione mandati per

mortem mādantis multa alia adducit. Vide etiam.<-P>


@@0@

@@1@Disput. I. Sectio IX. 25



<-P>l. 5. §. ab alio, ff. de institoria actione. Sic explica

vel limita iura ab aduersariis citata.

  Porrò in foro interno res cœpta dicitur, quan-63

do confessarius vnum peccatum pœnitentis au-In foro con-|scientiæ quā-|do mandatum|morte man-|dantis expi-|rat.

diuit, vt in materia de pœnitentia docuimus, &

ideo in eo euentu mandatum seu facultas audien-

di confessionem non expirat mortuo, vel amoto

mandante: in foro autem externo res cœpta dici-

tur, quando lis contestata est, vt exponit Accur-

sius illa l. & quia, ff. de iurisdictione omnium iu-

dicum: & l. mandatum, verbo, finitum, C. mandati,

alij cum Couarruuia in annotationibus ad dict. l.

& quia, rem cœptam interpretantur, si iam reus

conuentus est coram iudice delegato. Ex dictis

inferunt Canonistæ, præceptum latum à capitulo,

sede vacante, si per modum statuti feratur, non

cessare per electionem Episcopi, donec ab illo

reuocetur: quia Satutum habet rationem legis,

& ita non expirat morte, vel amotione feren-

tis. Posset tamen supremus Princeps, qualis

est Rex vel Papa, statuere, vt mandatum ali-

quod non habens rationem legis, non expiret

morte, vel amotione mandantis, sed duret post-

ea certo tempore. Quod non possunt facere,

qui in iure communi, vel regni dispensare non

possunt, iuxta quod, mandatum quod non ha-

bet rationem legis, finitur mortuo, vel amoto

mandante.

  Quod ex Bartol. l. 5. §. si ab alio, ff. de institoria

actione, dixit Arismus suprà, mandatum vniuer-

sale non finiri morte, si intelligatur de man-

dato, quod est præceptum Superioris, & non

habet rationes legis, statuti, vel constitutionis,

falsum est vt contra Petrum de Pensal. dixit San-

chez cum Cord. suprà.

  Septima conditio in lege humana à nonnullis64

ponitur, vt sit scripta. Sebastianus Medicis tracta-7. conditio.

tu de legibus & statutis, parte 3. quæst. 11. per to-

tam, & repet. super cap. erit autem lex, dist. 4. num.

72. citans Salicetum l. humanum, C. de legibus,

gloss. & doctores, l. 1. ff. de legibus, Baldum ibi, &

cap. in causis: de sentent. & re iudicata: nam Isido-

rus 2. etym. cap. 10. ait, Inter legem & morem hoc in-

terest, quòd lex scripta est; mos verò vetustate probata

consuetudo, siue lex non scripta, & lib. 5. cap. 3. lex estConsuetudo|& lex quomo-|do differant.

constitutio scripta; mos est vetustate probata consue-

tudo non scripta: refertur cap. lex. dist. 1. vbi etiam,

& in cap. omnes leges, Gratianus ait, nomine le-

gis humanæ mores iure scripti, & traditi intelli-

guntur, primò certum est in l. naturali non opus1. conclusio.|Lex natura-|lis non est scri|pta.

esse, vt lex sit propriè scripta; sed satis esse, vt sit

scripta in corde: de lege æterna Dei vel etiā tem-

porali patet: nam ante omnem scripturam fuit, &

obligauit.

  Secundò de lege humana dico, non requirere2. conclusio.

essentialiter, quòd sit scripta: ita docet latè An-

dreas ab Exea, rubrica de constit. à num. 188. vsque

ad finem, & numer. 200. ait, esse communem opi-

nionem: pro qua nominatim citat Ioann. Andr.

à cap. nemo potest ad impossibile, de regulis iuris

in sexto, vbi tamen dicit, quòd si esset Princeps,

necessitatem scripturæ imponeret constitutioni-

bus inferiorum: citat etiam Exea Barbarium ibi,

& dominos de Rota decisione 246. constitutio

siue statutum, eodem titulo in nouis, aítque ex

hac doctrina Panormitanum, Antonium de Bu-

trio, & Imolam in eadem rubrica & alios infer-

re, statutum capituli posse probari per testes &<-P>@@



<-P>Franciscum de Pauinis in præludiis extrauagan-

tium, Ioan. 22. dixisse, scripturam non esse de sub-

stantia extrauagantium, & ad esse gratiæ non re-

quiri scripturam: probat idem Exea cap. in nostra

circa finem de constitutionibus, & latissimè San-

chez multis citatis de matrimon. disput. 29. per

totam. Deinde ad legem non esse necessariam

scripturam docent hîc communiter Theologi, vt

Valentia disput. 6. quæst. 1. puncto 2. ex Aristotele

10. ethic. cap. 9. vbi ait, Scriptæ ne sint leges, an non



scriptæ, interesse nihil videtur, & Iustinianus l. de

quibus 32. ait, Cùm ipsæ leges nulla alia de causa nos



teneant, quàm quòd iudicio populi receptæ sint, meritò

& ea, quæ sine vllo scripto populus probauit tenebunt

omnes: & Demosthen. contra Aristogitonem, ait,

Lycurgum nullas scripsisse leges, sed memoriæ ciuium

insculpendas tradidisse. Adducitur etiam Cicero 1.

de legibus: dicẽs, Qui legem ignorat, iniustum esse, si-



ue illa sit scripta vspiam, siue nusquam. Sed hic locus

non est ad rem: quia Cicero apertè loquitur de le-

ge naturali, quam potiùs videtur condistinguere

scriptæ, id est, humanæ, immediatè post præalle-

gata verba, dicens: Quòd si iustitia est obtemperatio

scriptis legibus institutis́ populorum, & multò antea

in eodem lib vbi postquam legem naturalem, &

æternam difinierat, Cicero, quam solam ipse ve-

ram censet, sed immeritò, quia etiam lex positiua

verissimè & propriissimè est lex, vt tradit Cona-

nus 1. comment. iuris ciuilis cap. 8. adiecit, Sed quo-



niam in populi ratione omnis nostra versatur oratio,

populariter interdum loqui, necesse erit, & eam legem,

quæ scripto sancit, quod vult, aut iubendo, aut vetando,

vt vulgus, appellare.

  Sed ad hoc, & ad alia Isidori, & Gratiani testi-Lex debet es-|se scripta.

monia: respondeo non voluisse de essentia legis

humanæ, etiam vt distinguitur contra morem; &

consuetudinem, esse quòd sit scripta. Sed omnem,

vel ferè omnem, quæ modò est, præter consuetu-

dinem, reuera esse scriptam. Quod etiam intendit

Sallust. in Catilinam, dicens: Ius est ciuilis æquitas,



vel scriptis legibus sancita; vel institutis & moribus re-

cepta, & in hoc sensu Isidorus locis citatis ait, con-

suerudinem pro lege suscipi, cùm deficit lex, nec

differre, scriptura, an ratione consistat. Et quidem

cùm lex ponatur, vt in perpetuũ obligatura, opor-

tet eam litteris mandari, ne obliuioni tradatur,

aut contra verba, & mentem legislatoris expona-

tur, quibusdam vno modo, aliis verò alio modo

verba legis referentibus, & propterea Deus, cùm

legem veterem dedit, in lapideis tabulis eam scri-

psit. Exod. 24. Dabo tibi duas tabulas lapideas, & le-



gem acmādata, quæ scripsi, vt doceas eos; & legem no-

uam Euāgelistæ, & alij canonici scriptores magna

ex parte litteris mandarunt. Non tamen est de es-

sentia legis esse scriptam, neque necessarium, vt

valeat.

  Sed obiicies primò, nam saltem in legibus im-65



perialibus videtur, leges non esse, nisi sint scriptę:1. Argum.

nam in l. humanum, C. de legibus, dicitur, Tunc le-



gata dictari, & sic ea denuò collectis omnibus recenseri,

& cùm omnes consenserint, tunc demum in sacro nostri

Numinis cōsistorio recitari: vbi verba dictari, recen-

seri, & recitari, indicant, legem debere esse scri-

ptam: traditur autem ibi forma, sine qua lex non

valet: ergo non valet lex, nisi sit scripta.

  Ad hoc argum. respondent aliqui, in illis verbis1. Solutio.

non satis indicari, legem debere esse scriptam.

Nam verbum dictare differt à verbo scribere.<-P>

@@0@

@@1@26 Quæst. XC. Tract. XIIII.

<-P>l. 1. ff. de his, qui sibi adscribunt, & dictatio sine

scriptura esse potest; & ita ponderant Barbarius

rubric. de constit. & Decius ibi, in prima lectura.

Recenseri etiam sine scriptura aliquid potest, cap.

cùm ad sedem, de restitutione spoliatorum, glossa

l. 3. §. si quis noxali, verbo, recensione, ff. ad exhib.

Recitari etiam non importat scripturam, vt dicit

Ripa rubr. de constit. ex Iuuenali dicente: Impune



ergo mihi recitauerit ille togatas, hic eleges. Sed con-

tra hanc solutionem insurgit Exea: quia recitare,Recitare scri-|pturam suppo-|ponit.

scripturam supponit, vt ex multis iuribus probat

Lucas de Penna l. vnica, collat. 6. C. de stud. libera-

lib. vrbis Romæ, & patet ex l. 1. ibi hæredem scri-

ptum in tabulis suis recitauerit, ff. de his, quæ pro

non scriptis habentur. Vnde Valla in Poggium

lib. 3. Recitare est aperta voce rem scriptam, vel legere



vel memoriter pronũciare: & in Bartholomęum Fac-

cium libr. 2. Recitare pro narrare accipis, quod secus


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   7   8   9   10   11   12   13   14   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin