Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə13/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   9   10   11   12   13   14   15   16   ...   250

multa & varia, tum maximè, quia omnis lex, est<-P>

@@0@

@@1@Disput. I. Sectio XII. 29

<-P>inuentio quædam & donum Dei, decretum autem ho-Omnis lex est|inuentio quæ-|dam, & donũ|Dei.

minum sapientium, correctio autem voluntariorum

& non voluntariorum peccatorum, ciuitatis autem

sponsio communis, secundùm quam deceat omnes viuere

qui in ciuitate sunt. Commendat etiam Martia-

nus, quod dixit Chrysippus, Lex est omnium rerum



diuinarum & humanarum regina: Græcè habetur,

Rex, quia etiam νόμος, quod legem significat, est

masculini generis, interpres autem vertit, Regi-

nam, vt respōderet legi, quæ est generis fœminini,

& malè Castro suprà loco Regis, vel Reginæ, no-

titiam substituit, Oportet autem & eam præsidere

bonis, & malis, & Principem & Ducem esse, & se-

cundùm hoc regulam esse iustorum & iniustorum,

& omnium, quæ natura ciuilia sunt, animantium, præ-

cipitur quidem faciendorum, prohibetur autem non

faciendorum. Clemens 1. stromatum ait, Legem

esse rectam rationem, & communem opinionem, &

regulam iustorum & iniustorum: & Pindarus apud

eundem Clementem ait, Lex est omnium morta-



lium & immortalium Rex. Basilius in id Isaiæ 1.

Audite verbum Domini Principis Sodomorum, ait,

Lex est regula iustorum & iniustorum, ea quidem

imperans, quæ agenda sunt: iis contradicens, quæ

non veniunt facienda. Accursius §. constat, verbo,

lex, Institut. de iure naturali gentium, & ciuili:



Lex est sanctio iubens honesta, prohibens contraria.

Marsilius Ficinus in argumento dialogi Minoë;



Lex est vera gubernatio rationis quæ ad finem op-

timum per commoda media gubernatos dirigit, trans-

gredienti, pœnam; obedienti, præmium statuens.

  Sed veniamus ad Scholasticos, qui rigorem inScholastici|Doctores quo|modo legẽ de-|finiant.

definiendo profitentur. Castro 1. de lege, capit. 1.

Lex, inquit, est voluntas recta eius, qui vicem po-

puli gerit, voce, aut scripto promulgata, cum inten-

tione obligandi subditos ad parendum illi. Sed hæc

definitio, partim est superflua parùm diminuta.

Nam si nomine rectæ voluntatis intelligatur

voluntas operis, hæc non est necessaria ad le-

gem. Si verò voluntas obligandi, superfluè ad-

ditur intentio obligandi; & ad legem non est

necessarium voce aut scripto promulgari: nam

interna reuelatione, nutibus, vel aliis signis

promulgari posset, præterea hæc definitio legi

naturali non conuenit, vt patet ex superio-

ribus.

  Gerson, Guilliermus Parisiensis, Almainus,



Gabriel, Maior, & Petrus Aliacensis, vt retuli

sectione 5. opinione 5. legem (saltẽ obligatoriam

in contingentibus, seu positiuam) definiunt, vt

sit signum notificatiuum & verum voluntatis obli-

gandi subditum ad aliquid agendum vel omitten-

dum: seu voluntatem obligandi signo aliquo expres-

sam. Valentia disput. 7. quæst. 1. puncto 2. Lex est

quoddam rectum rationis practicæ decretum, ab eo,

qui curam communitatis gerit, sufficienter sancitum:

& constitutum, vt ex eius vi debeat necessariò modus

aliquis siue in re siue in actione propter commune bo-

num adhiberi: quam definitionem ait esse com-

munem legi, qua etiam res carentes ratione, gu-

bernantur: quæ tamen propriè non est lex. D.

Thom. quæst. 90. art. 2. ait, Legem esse dictamen ra-



tionis practicæ in Principe, qui gubernat communita-

tem perfectam. Sed nec ipse his verbis intendit le-

gem definire, nec ea facilè possunt accommodari

legi naturali; quæ non est dictamen in Principe,

sed in singulis hominibus, nisi Principem appel-<-P>@@



<-P>les intellectum in communi, qui gubernat suo

dictamine voluntates communitatis. Quo etiam

pacto posset intelligi definitio à Thomistis com-

muniter recepta, & tradita à D. Thoma art. 4. & ab

Alensi 3. part. quæst. 26. num. 4. Lex est ordinatioLegis defini-|tio maximè|probata.

rationis ad bonum commune ab eo, qui curam commu-

nitatis habet, promulgata: debet autem intelligi de

ordinatione sufficienti ad obligandum, seu ma-

nante à Superiori, vt Superior est, & obligare va-

lens, vt excludatur consilium, quod licèt sit ordi-

natio rationis, & interdum à Superiore detur:

quia tamen non datur ab illo, vt Superior est, ne-

que habet obligandi vim, lex non est, & multò

minùs petitio, vel oratio, quæ potiùs est ab infe-

riori, quàm à Superiore: item vt abstrahat defi-

nitio ab omni opinione, nomine ordinationis

debet intelligi aliquid à ratione profectum, siue

sit in intellectu, siue in voluntate gubernata per

rationem, siue in externa materia tamquam si-

gnum voluntatis obligandi existentis in Superio-

re. Intelligi etiam debet de ordinatione firma,

stabili, & perpetua, nempe in perpetuum obli-

gante, nisi reuocetur. Nam lex, quæ solùm habet

vim obligandi ad tempus, non est lex, nisi latè.

Quò autem lex sit commune præceptum, docet

diuus Thomas hac quæst. 90. artic. 2. & artic. 3. ad

tertium, & quæst. 96. art. 1. ad secundum. Sed leges

omnes propriè dictas hac breui definitione pos-

sumus comprehendere, Lex est præceptum com-

munitati impositum perpetuò obligans, nisi reuocetur.

Nec oportet addere, in bonum commune, quia si

non conduceret communi bono, non obligaret

communitatem. Lex naturalis est dictamen ratio-



nis obligans voluntatem. Lex positiua est voluntas obli-

gandi communitatem perpetuò in eo quod obligare po-

test sufficienter expressa vel signum exprimens talem

voluntatem obligandi.

------------------------------------------------------------



SECTIO XII.

Ad quam virtutem spectet condere leges.



CAstro 1. de lege pœnal. cap. 1. spe-

ctare putat ad iustitiam distributinā,

cuius est æqualitatem iuxta propor-

tionem geometricam cōstituere, vt

ait Molin. tom. 1. de iust. tractatu 1.

disp. 12. Cùm enim bona Reipubl. communia re-

dundant, diuidenda sunt partibus Reip. pro con-

ditione, dignitate, & gradu, quem vnaquæque ha-

bet in Rep. & pro cuiusque meritis, & hoc perti-

net ad iustitiam distributiuam: sumitur ex Aristo-

tele 5. ethic. c. 3. & 4. Alij existimant, leges ferre, ad

iustitiam legalem pertinere: hoc enim docet Mo-

lin. suprà disp. 1. & D. Thom.

  Probatur: quia iustitia legalis respicit bonumAd iustitiam|legalem perti-|net legem fer-|re.

commune, vt ait D. Thomas 2. 2. quæst. 76. art. 6.

Aristot. in polit. cap. 1. & Molina suprà: sed etiam

lex suapte natura tendit in bonum commune, vt

suprà ostendimus, ideo Aristoteles loco citato, di-

xit: Ea namque, quæ à facultate ferendarũ legum sunt

definita, legitima sunt: ergo lex est actus iustitiæ

legalis. Item quia imperare actus virtutum, ex

quibus bonum commune coalescit, non pertinet

ad iustitiā distributiuam, sed ad legalem: hac enim

de causa iustitia legalis appellatur à D. Tho. suprà,

virtus generalis, nimirum quia ordinat actus alia-<-P>

@@0@

@@1@30 Q. XC. Tract. XIIII. Disp. I. Sect. XII.



<-P>rum virtutum ad suum finem; quod est, inquit di-

uus Thomas suprà, mouere per imperium omnes



alias virtutes: & Aristoteles suprà ait; Hæc igitur iu-

stitia perfecta quidem est virtus, at non absolutè, sed

ad alium: atque ob id ipsum iustitia præclarissima

persæpe virtutum esse videtur, & nec est hesperus, ne-

que lucifer ita admir abilis; & prouerbio dicere con-

suescimus, Iustitia in se se virtutes continet omnes.

Sed lex etiam omnes virtutum actus præcipit,

omnes verò vitiorum actus interdicit, vt experi-<-P>@@



<-P>mur, & præclarè docet Aristoteles suprà, dicens:

Præcipit autem lex & ea agere, quæ ad virum per-

tinent fortem, vt non deserere locum in acie, non fu-

gere, non abiicere arma: & item ea quæ sunt tem-

perantis, vt non committere adulterium, non libidine

vti: item ea quæ sunt mansueti, vt non pulsare,

non conuitia dicere: & in cæteris identidem vir-

tutibus, atque vitiis; alia iubens, alia vetans: er-

go lex non distributiuæ, sed legalis iustitiæ

actus est.


#(IMAGE)

@@0@

@@1@31

#(IMAGE)


DISPVTATIO SECVNDA

DE VARIETATE LEGVM.

#(IMAGE)


Quæstio nonagesimaprima de Legum diuersitate.



Art. 1. Vtrùm sit aliqua lex æterna:

Art. 2. Vtrùm sit aliqua lex naturalis:

Art. 3. Vtrùm sit aliqua lex humana:

Art. 4. Vtrùm sit aliqua lex diuina.

Art. 5. Vtrùm lex diuina sit vna tantùm, vel plures.

Art. 6. Vtrùm sit aliqua lex peccati.


------------------------------------------------------------

SECTIO PRIMA.

Quotuplex sit lex, & quæ sint legis diuisiones.



PRimò lex diuiditur in1

propriè, & impropriè di-1. Diuisio le-|gis.

ctam: propriè dicta est,

quæ verè obligat volun-

tatem: impropriè verò,

quæ non obligat illam:

qualis est lex, qua guber-

nantur ratione carentia,

de qua lege dixi disputat. præcedenti, sectione 4.

Item lex fomitis, de qua D. Thomas & alij, art. 6.

Valen. Disput. 7. quæst. 1. puncto 1. & quæstione 2.

puncto 1. & nos illa sectione 4. sed nonnihil dice-

mus hîc sectione vltima.

  Secundò lex propriè dicta, seu voluntatẽ obli-2

gans, quædam est æterna, quædam temporalis; hāc2. Diuisio.

diuisionem & aliquas ex sequentibus amplectun-

tur D. Thomas hac quæst. & sequentib. Alexand.

3. part. quæst. 26. & sequentib. Angelus, Syluester,

Tabiena, Armilla, & alij Summistæ verbo lex, So-

tus 1. iust. quæst. 3. art. 1. Antoninus 1. part. titul. 11.

cap. 1. §. 4. Thomas Connanus, Ferrariensis repet.

in proœm. decretal, num. 399. Valentia hîc disp. 7.

quæst. 2. punct. 1. Viualdus 4. par. candelab. cap. 1.

num. 27. Sayrus 3. Thesauri 2. Secundum mem-

brum notissimum est: primum autem ponitur à

D. Thoma art. 1. & passim ab aliis ex Augustino

lib. de lib. arbit. pluribus capitibus, præsertim 6. &

lib. 22. contra Faustum, cap. 27. quia verò nihil est

æternum reipsa, nisi Deus, constat nullam legemAeternũ nihil|est nisi Deus.

creatam esse æternam: licèt secundùm eos, qui di-

cunt, creaturam rationalem potuisse ab æterno

produci, dicendum sit, legem creatam potuisse es-

se æternam. Sed tunc æternitas esset illi acciden-

taria: legi tamen increatæ, per se & essentiale est

æternam esse legem hanc, quæ re ipsa, & per se

æterna est, definiuit Augustinus illo cap. 27. Est



ratio vel voluntas Dei, quæ ordinem naturalem con-Lex æterna|quid sit.

uersari iubet, perturbari vetat. Locutus autem est

sub illa disiunctione: vel quia neutra pars erat illi

certa: vel quia lex æterna pro vtraque supponere<-P>@@

<-P>potest, vt dispu. præcedenti, sectione 6. dictum est,

& iterum dicetur disput. 4. vbi ex professo de lege

æterna disseremus. Sed difficultas est, quia multis

de causis videtur, nullam legem fuisse æternam.

Primò, quia Deus ab æterno nullos habuit ser-1. Arg.

uos, vel subditos, & ideo nullum habuit dominiũ

proprietatis, vel iurisdictionis ab æterno, nec fuit

Dominus ex ipsa æternitate, vt fatetur D. Thomas

1. part. quæst. 13. artic. 7. ergo non fuit lex aliqua

æterna: quia lex dominium iurisdictionis suppo-

nit, ac subditos. Secundò, quia de ratione legis est2. Arg.

imperiũ ad alterum: ab æterno autem Deus nihil

imperauit alteri; nec cum altero locutus est, siqui-

dem nullus audire aut percipere iussum eius pote-

rat: ergo Deus nullam legem tulit ab æterno. Ter-3. Arg.

tiò, quia de ratione legis est promulgatio: ab æter.

no autem nulli creaturæ facta est promulgatio;

ergo nulla lex fuit æterna.

  Propter hæc argumenta dicunt aliqui, nullam3

legem esse æternam, quantùm ad suum formale,

& essentiale complementum, quod est, promulga-1. Modus di-|cendi.

tio dictaminis seu voluntatis facta subdito: sed so-

lùm quantum ad inchoationẽ quandam, & quoad

materiale, quod est actus intellectus, vel volunta-

tis diuinæ, pro quo supponit lex, & quoad omnia,

quæ ex parte Dei & in Deo formaliter debent

esse, vt lex sit: & hæc videtur mens Medinæ in la-

tiori explicatione huius quæstionis, cùm enim ad

1. argum. D. Thomæ adhibuisset duas solutiones,

alteram de existentia rerum ab æterno in esse eo-

gnito, alteram de existentia in esse reali, subiungit

tertiam, dicens legem æternam dici, non quòd ab

æterno præcipiat; sed quia est æternus Dei con-

ceptus. Quidquid sit de Medina, doctrina illa est

clara, & expedita, quam tradit Valentia disput. 7.

quæst. 3. punct. 3. in fin. & alij recentiores.

  Vazquez autem quæst. 91. art. 1. ait, in Deo esse2. Modus.

legem aliquam æternam, cui creaturæ subiician-Lex aliquæ|est æterna.

tur aliquo modo; hāc autem esse rationem rerum

faciendarum, in mente Dei, seu ideam: quæ non

est lex æterna, quia sit præceptum ab æterno pro-

positum creaturis, aut promulgatum: sed quia est

regula æterna cuius instar omnia à Deo fiunt.

Quod genus legis non indiget promulgatione &<-P>

@@0@

@@1@32 Quæst. XCI. Tract. XIIII.



<-P>alterius rationis est à lege, de qua nunc loquimur:

nunc enim loquimur de lege, quæ est regula hu-

manarum actionum, & obligat voluntatem ad ali-

quid agendum vel omittendum: illam autem ra-

tionem seu regulam rerum faciendarum vocari

legem ineptè aliqui colligunt ex Prouerb. 8. Et le-



gem ponebat aquis ne transirent fines suos, & Iob 38.Lex aquis da-|ta quæ sit.

Vsque huc venies & non procedes ampliùs, & Psalm.

103. Terminum posuisti, quem non transgredientur:

nam hæc lex nihil aliud est quàm naturalis incli-

natio collata aquis ad consistendnm in illa conca-

uitate terræ, in qua Deus illas posuit; nam si inde

egrederentur, ascenderent: quod est contra natu-

ralem ipsarum inclinationem.

  D. Thomas quæst. 91. artic. 1. ad primum, quod3. Modus.

erat huiusmodi, Omnis lex aliquibus imponitur: sed

non fuit ab æterno, cui aliqua lex posset imponi: solus

enim Deus fuit ab æterno: ergo nulla lex est æterna.

Respondet, quòd ea, quæ in ipsis non sunt, apud

Deum existunt, in quātùm sunt ab ipso cognita, &

præordinata, secundùm illud Rom. 4. Qui vocat



ea, quæ non sunt, tamquam ea, quæ sunt. Sic igitur

æternus diuinæ legis conceptus habet rationem

legis æternæ secundùm quod à Deo ordinatur ad

gubernationem rerum ab ipso præcognitarum.

Ad illud verò quod de promulgatione obiicimus,

Respondet D. Thomas eodem art. ad secundum:



Promulgatio legis fit verbo & scripto, & vtroque

modo lex æterna habet promulgationem ex parte Dei

promulgantis: quia & verbum diuinum est æternum,

& scriptura libri vitæ est æterna: sed ex parte creaturæ

audientis, aut inspicientis non potest esse promulgatio

æterna. Has solutiones amplectuntur Conradus

eodem art. & Medina in latiori explicatione hu-

ius quæstionis, §. præterea nota, & alij Thomistæ.

Hunc tamen modum dicendi reiiciunt Vasquez

suprà, & alij. Primò, quia adhuc dubium manet, an

promulgatio, quæ se tenet ex parte creaturæ,An promulga|tio quæ se te-|net ex parte|creaturæ, sit|de essentia di-|uinæ legis.

nempe, quòd creatura videat, vel audiat legẽ Dei,

sit de essentia diuinæ legis: Videtur autem esse de

essentia illius, sicut est de essentia legis humanę: ac

proinde legem illam Dei non quantum ad omnia

essentialia esse æternam. Secundò, quia lex non di-

citur promulgata verè, & propriè, cùm eam Prin-

ceps apud se loquitur, vel scribit; sed cùm eam

subditis aperit: imò illud priùs est impertinens ad

rationem legis: ergo verè Deus non promulgat

legem ab æterno, saltem promulgatione necessa-

ria, & essentiali ipsi legi, & ita lex æterna non ha-

bet essentiale complementum legis ab æterno, sed

inchoatiuè, & materialiter. Tertiò, quia lex æter-

na est quid essentiale, & commune tribus perso-

nis: productio autem Verbi est propria Patri: ergo

lex æterna non includit productionem Verbi, at-

que adeò alia promulgatio inquirenda est com-

munis tribus personis, ratione cuius non solùm

Pater; sed etiam Filius, & Spiritus sanctus, legisla-

tor dicatur. Quartò, quia liber vitæ nihil aliud est,Liber vitæ|quid sit.

quàm æterna Dei scientia in qua omnes res di-

cuntur metaphoricè scriptæ: hæc autem non po-

test habere rationem promulgationis, quia pro-

mulgatio debet fieri iis, quibus lex imponitur: ab

æterno autem non fuerunt creaturæ aliquæ, quæ

legem sic scriptam legere possent: ergo scientia

Dei non habuit ex æternitate promulgationem

necessariam legi. Respondent aliqui Thomistæ,

creaturas fuisse realiter præsentes Deo ab æterno,

& ideo potuisse illis imponi, seu promulgari prę-<-P>@@



<-P>ceptum: ita Medina suprà: sed hæc præsentia valdè

aliena est à veritate (imò & à D. Thoma secun-

dùm aliquos Thomistas) vt 1. part. docui, & latè

Vazquez ibi. disput. 64. cap. 3. & quamuis eam ad-

mitteremus, non sufficeret, vt diceremus, legem

aliquam fuisse illis ab æterno promulgatam; alio-

qui lex Moysis quam tulit Dominus in monte Sy-

nai, diceretur ab æterno promulgata: quia popu-

lus ille, fulgura, tonitrua, & reliqua, cum quibus

facta est promulgatio, fuissent præsentia in æter-

nitate, item promulgatio legis debet esse opus ex-

tra Deum, & fieri in tempore, quo sunt subditi:

sed subditi, & actio Dei ad extra non fuit in pro-

prio tempore ab æterno: ergo nec promulgatio

requisita ad legem. Nec verò sufficit subditos

fuisse ab æterno, in esse cognito, iuxta D. Thom.

illa solutione 1. argum. quia lex debet imponi sub-

ditis existentibus non solùm in cognitione, sed

etiam in re.

  Vnde quartò aliqui Thomistæ apud Vazquez4. Modus di-|cendi.

suprà, dicunt, non esse de ratione huius legis pro-

mulgationẽ, quia lex hæc alterius rationis est, &Sine promul-|gatione lex nō|potest obliga-|re.

sine promulgatione potest esse norma actionum

nostrarum, ita Medina suprà. Sed contrà, quia sine

promulgatione non potest obligare: ergo sine illa

non est lex.

  Quintò posset dici, vt disputatione præcedenti4

sectione 6. conclusione ad rationem legis non re-5. Modus di-|cendi auctori|proprius.

quiri promulgationem explicitam, & formalem,

sed satis esse virtualem, & implicitam, seu inter-Promulgatio|actualis ad ra|tionem legis|non est neces-|saria, sed vir-|tualis.

pretatiuam, ad quā sufficit esse promulgationem

in voto absoluto immutabili, & infallibiliter illa-

turo realem promulgationem, & ista promulgatio

virtualis est ab æterno in Deo: quia ab æterno de-

creuit promulgare in tẽpore suas leges positiuas:

item suā legẽ naturalem creando hominẽ cum di-

ctamine rationis, quo obligaretur. Lex enim DeiLex Dei æter|na nō obligat,|nisi mediante|lege positiua|vel naturali.

æterna non obligat, nisi media lege temporali,

naturali, vel positiua, & vna ex naturalibus est

obedire legibus humanis: illud autem decretum

Dei de huiusmodi promulgationibus est inuaria-

bile, & infrustrabile, ideo est virtualis promul-

gatio, quæ sufficit, vt dicatur lex æterna: idem est

de ratione rerum agendarum in Deo, prout habet

adiunctum eiusmodi decretum, & hoc puto vo-

luisse D. Thomam artic. 1. ad primum, dum satis

esse putauit subditos esse in cognitione, & ordi-

natione Dei ab æterno, vt eius dictamen diceretur

lex æterna, & ad hoc adducit optimè locum

Pauli, Vocat ea, quæ non sunt tamquam ea quæ sunt:Rom. 4.

non enim est ibi sermo de vocatione gentium,

quæ apud Iudæos non esse reputabātur, vt inter-

pretantur interli loco Lyra, Origen. & Ansel. ibi:

sed de potestate producendi aliquid ex nihilo, &

imperandi rebus, quæ non sunt, ac si essent, & de

efficacitate imperij ęterni, infallibilẽ effectum ha-

bentis postea in tempore. Vnde si Deus decreuit

aliquid facere, iam est quasi factum. Cui exposi-

tioni consonant Chrysostomus & Tholetus ibi;

Genebrardus Psal. 143. vers. 4. Theodoretus quæst.


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   9   10   11   12   13   14   15   16   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin