fuerit, in Superiore. Sic etiam Aristot. 5. ethic. cap. 7.
cùm dixisset, Ius naturale esse, quod est idem apud
omnes, subdit, ius positiuum (quod ipse legale appel-
lat) esse illud, quod à principio nihil refert; postquam
autem positum est, multùm refert: id est, ante quod
nulla erat obligatio, quia natura ad id non obli-
gabat; eo autem posito iam est obligatio. De hoc
iure seu lege naturali communiter intelligunt
Scholastici id Rom. 2. Cùm enim gentes, quæ legem
non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ipsi
sunt sibi lex, qui ostendunt opus Dei scriptum in cor-
dibus suis: & Psalm. 4. Signatum est super nos lumen
vultus tui Domine. Vide Molinam tractatu 1. de
iustit. disput. 3.
Sed grauis est difficultas, an ius gentium ad ius12
naturale reuocādum sit: an verò ad ius positiuum,An ius gentiũ|ad ius natu-|rale sit reuo-|candum.
& quid nam sit ius gentium. De hac re quot capi-
ta, tot sententiæ.
Prima sententia est, ius gentium sub iure natu-1. Opinio.
ræ generatim, & latè dicto comprehendi, & non
sub positiuo. Hanc tenet Durandus tractatu de le-
gibus, vt latè refert Turrecremata cap. ius gẽtium,
dist. 1. art. 1. idem tenuit Antonius Vacca ad leg. 1.
§. ius gentium, ff. de iustitia & iure, citans Corra-
sium 6. miscellan. cap. vlt. Azor. lib. 5. cap. 1. quæst.Azor.
5. tom. 1. vbi ius naturæ strictè sumptum ait esse
id quod naturalis ratio præscribit, cuius vesti-
gium sit in rebus ratione carentibus, vt vim vi re-
pellere, seipsum tueri, sibi salutaria quærere, & cu-
rare, noxia, contrariaq́ue fugere, & vitare, prolem
generare, alere, educare: latè autem dictum, ait es-
se, quod ratio præscribit, cuius tamen nullum ve-
stigium in brutis sit, vt religionem, cultum Dei,
reuerentiam, & obedientiam parentibus præstan-
dam esse, &c. & hoc ius natura putat esse ius gen-Ius naturæ|idem cum iu-|re gentium.
tium, eoq́ue introducta esse rerum dominia, bel-
la, captiuitates, seruitutes hominum: constitutos
Reges, creatos magistratus, sancitas leges, ciuita-
tes fundatas, & erectas, legata, fœdera, commercia,
contractus, depositi, mutui, commodati, locati,
conducti, empti, venditi, pignoris & Societatis.
Eandem opinionem fusè docet Ferdinādus, Men-
doza 3. de pactis, cap. 1. quæst. 1. num. 4. & sequen-
tibus, quantùm ad hoc quòd omne ius gentium<-P>
@@0@
@@1@36 Quæst. XCI. Tract. XIIII.
<-P>est naturale: addit tamen, omne ius naturale esse
etiam ius gentium. Priorem quoque illam partem
tenuit Sotus 1. iust. quæst. 5. art. 4. si credimus Vaz-
quez disp. 157. cap. 2. nam videtur Sotus constitue-
re duplex ius naturale, vnum simpliciter naturale,Ius naturale|duplex ex So-|to.
quod absque vlla ratiocinatione, & discursu in
mentibus hominum cernitur, & absque longo
consilio, naturali ratiocinatione ex principiis na-
turalibus dicitur, qua de causa omnibus gentibus
commune sit, & hoc ait Sotus esse ius gentium.
Sed ex verbis Soti patet, & postea videbimus, ius
gentium secundùm Sotũ verè esse ius positiuum,
& quodam modo tantùm naturale, quatenus eius
conuenientia breuiter & facilè per discursum na-
turalem sine collatione, consilio, vel conuentu
hominum cognoscitur. Hæc prima opinio meritòReprehendi-|tur hæc opinio
reprehenditur à Vasquez, & ab aliis recentioribus.
Si enim ad ius naturale simpliciter, solùm perti-
nerent principia per se nota, & Deum esse colen-
dum, non esset simpliciter iuris naturæ, quia non
est per se notum, Deum esse. Sed quia posset dici
esse per se notum, colendum esse Deum, supposi-
to quòd sit, vrgeo aliter: sic enim vsuras vitare,
vindictam priuata auctoritate non sumere, & alia
huiusmodi, quorum obligatio non est per se no-
ta, non essent iuris naturæ simpliciter: sed secun-
dùm quid: quod falsum est. Cōfirmatur, quia quid-
quid simpliciter non est iuris positiui, est simpli-
citer iuris naturalis: sed illa, quorum obligatio
fundatur in natura sine voluntate obligandi in
Superiore, non sunt simpliciter iuris positiui: ergo
simpliciter sunt iuris naturalis, siue ipsorum obli-
gatio sit per se nota, siue breui & facili, siue longa
& difficili ratiocinatione colligatur: vt ea omnia
quorũ obligatio fundatur in voluntate obligandi
subditum, sunt simpliciter iuris positiui, quomo-
documque ipsa conuenientia sic obligandi cogni-
ta fuerit. An verò aliqua quæ sunt verè iuris natu-
ralis, & sola illa spectent ad ius gentium, statim
videbimus.
Secunda opinio est, ius gentium partim sub na-13
turali generatim sumpto, partim sub positiuo cō-2. Opinio.
prehendi. Bartolus l. ex hoc iure, ff. de iustitia &
iute, num. 9. & 10 & l. si id quod, 64. num. 2. ff. de
condictio. indebiti, referens magistrum suũ (quem
fuisse Raynerium Foroliuiensem putat Mendoza
illo num. 4.) huius opinionis fuisse, cum quo affir-
mat Bartolus, ius gẽtium alterum esse primarium,Ius gentium|alterum pri-|marium alte-|rum secunda-|rium.
idq́ue esse naturale; alterum verò secundarium,
idq́ue esse positiuum. Idem tenẽt Angelus, Paulus
de Castro, & cæteri dicta l. ex hoc iure, & dicta l. id
quod, ff. de condictio. indeb. Primarium seu Pri-
mæuum, inquit Bartolus, est illud, quod fuit eo ipso,
quòd gentes esse cœperunt, naturali ratione inductum
absque aliqua constitutione gentium, vt fidem, & pro-
missa seruare, omnes homines liberos esse, &c. se-
cundarium verò est quo omnes gentes vtuntur ex
constitutione ipsarum, vt bella, captiuitates, seruitu-
tes, distinctiones dominiorum, & cætera quæ re-
feruntur l. ex hociure, ff. de iustitia & iure, quam
de secundario iure gentium intellexit Bartolus, &
sic secundùm illum & alios nonnullos ius gen-
tium primæuum est ius naturale, secundarium ve-
rò positiuum. Quod etiam tenet Menchaca, primo
de successionum creatione §. 1. nu. 2. & 3. & 1. con-
trouerfiarum cap. 10. num. 18. & cap. 41. num. 30.
Duarenus titul. de iustitia & iure, cap. 5. Albertus
Bolognetus, qui apud Iurisperitũ receptissimum<-P>@@
<-P>testatur rubr. de verbo obliga. num. 20. & ex Iaso-
ne, Cagnolo, Angelo, Aretino, Decio, Baldo, &
Galiacula comprobat Nicolaus Mozzius in Am-
phiteatro contractuum in princip. vers. venio nu.
12. Mendoza pro hac sententia citat Couarru-
uiam regula peccatum, parte 2. §. 11. nu. 3. sed malè:
nam hic num. 3. aliter refert sententiam Bartoli,
& aliorum, ipsosq́ue reiicit, num. autem 4. obscurè
loquitur, & primò indicat, omne ius gentium esse
naturale: tandem tamen cum Soto sentire vide-
tur, esse verè & simpliciter positiuum, & huma-
num, licèt sit naturale secundùm quid.
Hanc opinionem secundam impugnat Men-2. Opinio.|Mendoza re-|iicitur.
doza suprà, primò quia nec iure, nec ratione ful-
citur, & possunt iura sine hac fictione componi,
vt notauit Aretinus l. 1. ff. de acquirenda possessio.
& Fortunius l. manumissiones, ff. de iustit. & iure.
Secundò quia ius gentium, quod vocant secunda-
rium consistens in rerum diuisionibus, cōmerciis,
captiuitatibus, & reliquis obligationibus, non mi-
nùs à ratione naturali in natura lapsa, quàm de-
fensio propria dictatur: ergo erit ius gentium pri-
marium. Tertiò quia ius gẽtium est, quod natura-
lis ratio inter omnes homines constituit, l. omnes
populi, ff. de iust. & iure: ergo ius gentium vniuer-
se est ius naturale. Quartò quia in l. 1. ff. de acquit.
rerum dominio, ait Caius, Quarundam rerum
dominũ nanciscimur iure gentium: quod ratione natu-
rali inter omnes homines peræquè seruatur: quarũdam
iure ciuili, id est, iure proprio ciuitatis nostræ: Sed quod
dictat ratio naturalis, ius naturale est: ergo ius gẽ-
tium est naturale. Quintò quia Aristot. 5. ethicor.
cap. 7. solùm diuidit ius in naturale, & legitimum,
id est, positiuum, & naturale, ait, esse, quod apud om-
nes eandem vim habet, & nō quia ita videtur, aut non
videtur. Exempla ponit Eustrathius, Deum colere,
parentes venetari, opem ferre indigentibus: ergo
ius gentium verè est naturale. Confirmatur primò1. Confirm.
ex eodem Aristot. 1. mag. moral. cap. 34. diuidente
ius in naturale, & quod lege positiua constat, &
1. Rhetor. ad Theodectem cap. 13. dicente, Omnia,
quæ iure, & iniuria fiunt, determinari à lege naturali,
(quam communem vocant) & à ciuili, seu propria: ius
autem gentium non pertinet ad legem ciuilem,
seu propriā, sed ad cōmunem: ergo ad naturalem.
Secundò confirmat ex Cicerone 3. offic. dicente:2. Confirm.
Nec hoc solùm natura, id est, iure gentium, sed etiam
legibus populorum, quibus in singulis ciuitatibus Re-
spons. continetur, eodem modo constitutum est, vt non
liceat, sui commodi causa nocere alteri. Ecce ius gen-
tium naturale esse fatetur, & illi tribuit id, quod
constat de iure naturali esse. Vnde 1. Tuscul. Omni
in re consentio gentium ius naturæ putanda est; & 2. de
inuentione, naturæ ius est, quod non opinio genuit, sed
quædam innata vis inseruit, vt religionem, pietatem,
gratiam, vindicationem, obseruantiam, & veritatem:
& 2. ad Herennium, Naturæ ius est, quod cognitionis,
aut pietatis causa obseruatur, quo iure parentes à libe-
ris & à parentibus liberi coluntur: quæ ferè omnia
sunt exempla iuris gentium, posita à iureconsul-
tis: ergo ius gentium naturale est. Sextò probat ex
Paulo l. ius pluribus, ff. de iustitia & iure, dicente,
Ius pluribus modis dicitur: vno modo, cùm id, quod sem-
per bonum, ac æquum est, ius dicitur, vt est ius naturale:
altero modo, quod omnibus, aut pluribus, in quacumque
ciuitate vtile est, vt est ius ciuile: vbi tantùm ponit
duo iura, naturale & ciuile: sed ius gentium nō est
ciuile: ergo naturale. Quod argumentum apertis-<-P>
@@0@
@@1@Disput. II. Sectio II. 37
<-P>sime etiam sumitur ex l. omnes populi, ff. de iust.
& iure, vbi dicitur, Omnes populi, qui legibus, & mo-
ribus reguntur, partim suo proprio, partim cōmuni om-
nium hominum iure vtuntur: nam quod quisque popu-
lus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium ciuitatis
est, vocatúrque ius ciuile, quasi ius proprium ipsius ciui-
tatis. Quod verò naturalis ratio inter omnes homines
cōstituit id apud omnes peræquè custoditur, vocatuŕ ius
gentiũ, quasi quo iure omnes gentes vtātur. Ad idẽ sunt
l. veluti, l. vt vim, l. manumissiones l. ex hoc iure,
ff. de iust. & iure, & l. bona fides, 31. ff. depositi, & l.
1. ff. si quis testam. lib. & l. 1. ff. de constituenda pe-
cunia, & l. 1. ff. de pact. & l. 1. ff. locati. & Accursius
ibi Hermogenianus l. stichum, §. naturales, ff. de
solutionib. Ad idem sunt l. naturales obligationes,
ff. de actionib. l. frater à fratre, & l. si quis id quod,
ff. de condict. indeb. l. cùm amplius, ff. de reg. iur.
§. & quidem, & §. & litorum, §. singulorum, Insti.
de rerum diuis. quæ omnia latè adducit Mendoza
suprà. Qui septimò prædictā sentẽtiam impugnat,
quia ius est ars boni, & æqui. l. 1. ff. de iust. & iure; vn-
de ad pecudes non spectat, ex l. & si quacumque,
ff. ad legem Aquiliam, & 1. ethic. cap. 9. & ad eun-
dem cap. vnico, ad medium: homo autem solo iu-
re naturali, & ciuili vtitur: ergo ius gentium estIus gentium|est naturale.
naturale, constat enim non esse ciuile: sic l. ex hoc
iure, & l. iuris gentium, ff. de iustitia & iure, com-
modatum, & depositum sunt iuris gentium: ta-
men apud Isidorum 5. etym. cap. 4. sunt iuris na-
turæ.
Ex quibus omnibus constat Mendoza tenore
ius gentium, & naturale esse adæquatè idem,
ac proinde ius non diuidi in ius naturale, gen-
tium, & ciuile quasi in tria membra: sed quasi
si in duo, quorum alterum duobus nominibus
significetur.
Tertia sententia est Connani, primo commen-14
tariorum iuris cap. 6. à num. 4. diuidentis ius na-3, Opinio.|Connanus.
turæ in semper iustum, & immutabile: ad quod
pertinere putat ea, quæ referuntur l. iustitia est
constans, 10. §. iuris præcepta, ff. de iust. & iure, vt
honestè viuere, alterum non lædere, suum ius cui-
que tribuere. Quæ omnia reuocantur ad regulam
illam, quæ tibi fieri non vis alteri ne facias; ca. huma-
num genus, dist. 1. & hoc inquit esse ius naturale
positum in illa diuisione iuris, in naturale, gen-
tium, & ciuile, & in ius mutabile legibus positiuis,
quod circa vtilitatem versatur; quod gentes ad
mutuam societatem inter se gerendam, & com-
municandam constituerunt, vt dominia, regna,
bella, manumissiones, contractus, & cætera, qui-
bus aptiores sumus ad participandum cum aliis.
& hoc, inquit, esse ius gentium: quia non tam natura
ipsa, quàm hominum iudicio constitutum est: & tamen
pars iuris naturæ quodam modo est: quia non
institutis, aut legibus, sed moribus sensim, &
tacitè conformatum est, & quasi ius ciuile om-
nium hominum appellari potest.
Hanc opinionem reiicit Mendoza, quia Pom-Reiicitur à|Mendoza.
ponius l. veluti, ff. de iustitia & iure, religionem
erga Deum, obedientiam erga patriam, & paren-
tes iuris gentium esse docuit: sunt autem immu-
tabilia: ergo ius gentium non est ius naturæ mu-
tabile, vel certè ad ius naturæ, & non gentium
prædicta erunt referenda: quod nullus præter
Connanum fatetur, licèt Eguinarius l. manumis-
siones citata idem aliis verbis satis concisè tuea-<-P>@@
<-P>tur, & Vuesembechius in Paratitla iuris, titulo de
iustitia & iure num. 16. Adde, omne naturale im-
mutabile esse, vt inferiùs videbimus: ergo si ius
gentium mutabile est, non est naturale. Item ius
naturæ non est humana constitutione factum:
sed ius gentium secundùm Connanum est huma-
na constitutione factum, ergo non erit naturale,
sed positiuum, & reuera ita sentit Connanus,15
solùm vult esse naturale aliquomodo & secun-
dùm quid, propter rationem, quam ex eo retuli-
mus, & in re idem sentit Hotomanus §. ius autemHotomanus.
ciuile, Institut. de iure naturali, gentium & ciuili,
dicens, ius naturæ esse, quod sola natura docuit,
nec hominum ingeniis est excogitatum: sed vt
Cicero inquit, Quod non accepimus didicimus, le-Cicero pro|Milone.
gimus, sed ex natura ipsa arripuimus, hausimus &
expressimus. Quo in genere non solùm numerat
Hotoman. matrimonium, filiorũ educationem, &
procreationem, sed etiam vt, quæ rei meæ per al-
luuionem accedunt, mea sint, vt qui est domi-
nus ancillæ, atboris, & pecudis sit etiam domi-
nus partus, fœtus, & fructus. Ius autem gentium
esse dicit, quod omnes gentes natura duce statue-
runt. Probat ex Paulo Iureconsulto qui cùm de
iure gentium tractaret, dixit vsu exigente, & hu-
manis necessitatibus, gentes humanæ iura quæ-
dam sibi constituerunt, vt quòd legatorum cor-
pora etiam inter hostium tela sacrosancta sint.
Quod legitur apud Ciceronem, & ab Vlpiano
traditur l. finali, ff. de legat. sed Hotomanum re-Reiicitur à|Mendoza.
iicit Mendoza. Primò, quia sicut ratio naturalis
dictat, quæ accedunt fundo meo, mea fieri, &Quæ acce-|dunt fundo|meo mea fieri|ratio natura-|lis dictat.
propterea iuri naturæ tribuitur; ita legatum, qui
hostibus non nocuit, eorumq́ue causa mittitur,
innoxium & immunem haberi, & sic iuri natu-
ræ tribui debet. Secundò, quia fructum, & fœtum
ad dominum rei pertinere, spectat ad ius gen-
tium, quo dominia sunt distincta, l. ex hoc iure,
ff. de iustitia & iure, & non ad ius naturæ, quo
omnia sunt communia, vt ait Isidorus cap. ius
naturale, distinctione prima. Tertiò, quia vitæ de-
fensio, & religio, quas iuri gentium tribuunt
Pomponius, & Florentinus l. veluti, & l. vt vim,
ff. de iustitia & iure, non sunt res excogitatæ à
Gentilibus, sed insitæ iure naturæ, vnde Cicero
Tusc. 1. Nulla gens tam fera, nemo hominum tam im-
manis, cuius mentem non imbuerit Deorum opinio:
& 2. de natura Deorum, omnibus innatum est, & in
animo quasi insculptum, esse Deos Cleanthes noster
quatuor de causis dixit, in animas informatas esse
Deorum notiones, &c. Respondet Horom. aut Pom-
ponium, & Florentinum lapsos fuisse; aut, quod
est multò verisimiliùs, Trebonianum in ipso li-
mine offendisse, qui, quod veteres Iurisconsulti
de iure naturali præclarè scripserant, iuri gentium
attribuit, sed Mendoza ait, Malè Hotomanus Tre-
bonianam legum compositionem taxat, non assecutus
Iurisconsultorum intelligentiam.
Deinde Mendoza refert Ioannem VachonijVachonius à|Vacuna.
à Vacuna primo declarationum iuris ciuilis, capi-
tulo decimoquinto dicentem, duplex esse iusDuplex est ius|gentium.
gentium, primum, quod sibi appropriauit no-
men generis, scilicet, quando per discursum
aliquid est constitutum, vt §. primo, versiculo
quòd verò ratio, Institut. de iure naturali, gen-
tium & ciuili, secundùm quod est naturale,
quodq́ue non est inuentum à gentibus,<-P>
@@0@
@@1@38 Quæst. XCI. Tract. XIIII.
<-P>sed ab instinctu naturali sine aliqua gentium con-
stitutione cap. ius naturale, distinctione prima, &
vocatur ius gentium, quia gentes eo vtuntur
l. 1. §. ius naturale, ff. de iustitia & iure: huiusmodi
sunt Deum colere, obedire parentibus, iniuriam
propulsare, promissa seruare, bonum facere, ma-
lum fugere, reddere depositum, & commodatum,
filios succedere in bonis parentum, & alia de qui-
bus in dicto cap. ius naturale. Vachonium huncRefellitur|Vachonius.
reiicit Mendoza, primò quia Iureconsulti & Phi-
losophi morales vnum tantùm ius gentium con-
stituêre. Secundò, quia etiam ius gentium primi
generis sine vlla hominum constitutione extitit,
vt probari potest ex l. 1. ff. de acquirend. rer. domin.
Tertiò, quia malè ait, iuris naturalis, non gentium
esse obedire parentibus, reddere depositũ, & com-
modatum, filios in parentum bonis succedere, cu-
ius contrarium voluit l. veluti, & lex, ex hoc iure,
ff. de iustitia & iure, & Vlpianus in illa l. iuris gen-
tium, qui illa iuri gentium tribuunt. Ad hæc ar-
gumenta respondet Vachonius: sed eius respon-
siones impugnat Mendoza, qui etiam ait, alias iu-
ris gentium explicationes videri posse apud An-
tonium Roscium secundo memorabilium, cap. 5.
& 6. Baldum Nouellum Socinum, Ruynum, Cro-
tum, & Bolognetum Rubr. de verb. oblig. à nu.
12. Nauarrum cap. ita quorundam, de Iudæis no-
tab. 11. præcipuè num. 14. Pinellum Rubr. C. de
rescind. vend. part. 1. Aluarum, Vazquez, de iure
emphyt. quæst. 3. nu. 2. Ludouicum Charondam,
primo verisim. cap. 5. Ræuardum de iuris ambigui.
cap. 1. Ioannem Garsiam de expensis, & melioria-
tio. cap. 3. à num. 14. Menchaca 2. quæstionum il-
lustrium cap. 54. Focatulum dialog. 37. & Auiar.
cap. 2. Raynaldum Corsum 1. indagationum iuris
cap. 10. & 14. Petrum Gtegorium 11. Syntagmat.
cap. 1. Postea Mendoza refert, & refellit D. Tho-
mam, Sotum, Medinam, & alios Theologos. Sed
nota, hanc tertiam opinionem in re non differre à
secunda, quantùm ad rationem iuris gentium:
nam etiam ait, partim esse naturale, partim posi-
ciuum.
Quarta opinio est, omne ius gentium propriè17
sumptum, esse positiuum. Ita tenet Molina tom. 1.Quarta opi-|nio.
de iust. tract. 1. disp. 3. & 5. Sotus 1. iust. quæst. 5. art.Omne ius gẽ-|tium esse posi-|tiuum.
4. & lib. 3. quæst. 1. art. 3. Medina 1. 2. quæst. 95. art.
4. vbi idem sentit S. Thomas in corpore, & ad pri-
mum, & idem docuerat quæst. 94. ar. 5. ad tertium,
& Conradus idem tenet vtroque loco & adducit
alium locum D. Thomæ 2. 2. quæst. 66. art. 2. Co-
uarruuias regula peccatum, part. 2. §. 11. nu. 4. Ara-
gonensis 2. 2. quæst. 57. art. 3. Salonius, & Bañes, ibi
cum Turrecremata cap. ius autem, dist. 1. art. 2. &
cap. ius gentium, ead. dist. art. 1. Valentia 1. 2. disp. 7.
quæst. 5. punct. 2. & 2. 2. disp. 5. quæst. 1. punct. 2. &
quæst. 10. punct. 1. & in re idem sentiunt Iurisperi-
ti citati pro 3. opinione.
Quinta opinio est Vazquez disp. 157. cap. 3. ius18
gentium esse id, quod permittit licentiam, & faculta-Quinta opi-|nio.
tem concedit ad aliquid, quod toti naturæ humanæ con-Quid sit ius|gentium.
ueniens est, secundùm quod socialiter, ciuiliter, seu in
communitate & non solitariè, & singulariter, homines
viuunt: nihil tamen præcipere aut prohibere. Ius
Dostları ilə paylaş: |