sine causa, & necessitate ab ipso factam. Imò ali-
uos: quod tamen mihi numquam placuit.
vt secundum argumentum contendebat. Sed hoc
meritò reiicit Vazquez: nam Hermogenianus l. ex
hoc iure, ff. de iustitia & iure, ait, Seruitutem intro-
ductam esse iure gentium. Respondet Nauarrus Her-
quia Isidor. 5. etym. cap. 6. qui eam historiam op-
numerat seruitutes. Secundò respondet Nauarrus
cum glos. seruitutem non tam introductam quàm
quæ sunt iure gentium introducta connumerari.
gentium arbitratur. Sed hæc solutio etiam confu-
uum in pœnam constituere. Deinde quia Cha-
priuatus fuit, sicut Isaac Genes. 27. filio suo Iacob
aut prophetare tantùm. Si tamen id effecisset, &
lib. 14. in Genes. cap. 9. vers. 25. num. 181. & se-
quentibus, cum Chrysostomo hom. 29. in Genes.
& Aug. 19. ciuit. cap. 15. non quòd omnes Chana-Chananæi fue|runt mancipia|aliarum gen-|tium descen-|dentium ex|Noë quodam|modo.
affert Pererius Genes. 9. vers. 24. num. 155. & ita
seruus, famulus, vasallus, vel tributarius. Alia de
ræ inuenies disputat. 4. quæ est de lege naturæ,
sect. 7. ad primum & secundum.
lib. 5. nouæ collectionis legum Hi-
spaniæ gloss. 1. num. 3 cùm exponit
l. in causæ, secundam, §. idem Pom-
ponius. ff. de minoribus, vbi dicitur,
Naturaliter licere contrahentibus se circumuenire, &
l. item si pretio, §. vltimo, ff. locati, vbi dicitur,
@@0@
@@1@Disput. II. Sectio VI. 45
<-P>intelligendam esse de iure gentium, quia hoc iureAn verum sit|contrahenti-|bus licere se|inuicem deci-|pere naturali-|ter, hoc est, iu-|re gentium.
permissa est deceptio in emptionibus, nec vllo
modo punitur, eò quòd alioqui soluerentur ci-
uium communitates. Hoc refellit Vazquez disp.
157. cap. 4. à num. 31. Tum quia longè diuersum
est naturaliter aliquid licere, aut concessum esse,
sicut leges loquuntur, & naturaliter permissum
esse: tum etiam, quia cùm lege naturali non om-
nia delicta puniantur, sed solùm prohibeantur,
dicere possumus, aliqua illorum concessa esse,
aut licere naturaliter, vt autem hoc modo loqui
non possimus, satis est, si omnia prohibeantur:
Quare ego non video, inquit, quo pacto dici possit, iure
gentium permitti deceptionem in contractibus, quia si
ius gẽtium acciperetur pro aliquo genere prohibitionis,
sine dubio prohibita esset omnis voluntaria deceptio: si
autem sumatur pro concessione, vt superiùs diximus, ius
gentium nō diceretur cōcedere talem deceptionem
tamquam vtilem communitatibus. Vnde Vazquez
particulam, naturaliter, non refert ad licere, aut con-
cessum esse, sed potiùs ad circumuenire, & ad mino-
ris emere vel pluris vendere: vt sensus sit, licitum est,
(omni nempe iure) atque concessum contrahen-
tibus, non dolo, & scienter, sed naturaliter se inui-
cem circumuenire, & pluris vendere & viliùs
emere, Naturaliter, inquit, id est, re ipsa, eò quòd na-
turas ipsas, & rerum valorem nequeant homines exactè
perpendere. Deceptio autem illa dicitur naturalis,
& naturaliter, non dolo facta, quæ quidem licita
est: quia numquam fieri potest ita exacta rerum
æstimatio, quin naturalis aliqua deceptio contin-
gat. Vazquez pro hac interpretatione potuisset
citare Hostiensem, titulo de cōtrahenda emptio-
ne, § qualiter res scindantur, colum. 2. & Fortu-
nium Garsiam tractatu de vlt. fin. illat. 17. nu. 277.
quos tamen impugnat Nauarrus ca. qualitas, glos.
vltim. num. 42. de pœnit. dist. 5. quia sic licitum es-
set non restituere in illo euentu: quod est contra
D. Thomam & omnes: adde & contra l. res bona
fide, ff. de contrahend. empt. vt rectè probat Con-
nanus lib. 7. commentar. iuris, cap. 9. num. 10. sed
non video, quomodo absurdum hoc ex illa sen-
tentia colligi possit: quia apertè in dictis iuribus
non iungitur verbo, contrahentibus, vel ementi-
bus, sed verbo, licere, vel constitutum esse, & ita
omnes intelligunt: item quia lurisconsulti lo-
quuntur tantùm de decipientibus citra medieta-
tem iusti pretij, vt omnes Doctores interpretan-
tur, si verò solùm vellent, non esse peccatum, ex
ignorantia quadam naturali se inuicem decipere,
idem deberent dicere de decipientibus vltra dimi-
dium: namhæc ignorantia sæpe etiam est natura-
lis. Item quia decipere & circumuenire, dolum,
malam fidem, seu malitiam indicat, vt cùm Paulus
1. Thessal. cap. 4. vetat, Ne quis in negotio circumue-
niat fratrem suum.
Neque verò propter illos textus dicendũ erit,34
esse licitum in conscientia rem vendere pluris,Non licet in|cōscientia vẽ-|dere vltra di-|midium iusti|pretij, & eme-|re citra dimi-|dium.
quàm valeat, modò non vendatur vltra medieta-
tem iusti pretij, & minoris emere, modò non sit
citra dimidium iusti pretij, vt tenuit quidam Du-
randus Ordinis Minorum. Neque item dicendum
erit cum Rosella verbo, emptio, Gersone tractatu
de contractib. tales quidem peccare: sed ad nul-
lam restitutionem teneri. Has enim sententias
meritò reiiciunt Sotus 6. iust. quæst. 3. art. 1. circa
solutionem primi Medina de rest. quæst. 32. Syl-
uester verbo, emptio, quæst. 8. Valentia 2. 2. disp. 5.<-P>@@
<-P>quæst. 20. puncto 2. Molina tomo 2. tract. 2. de iust.
disput. 350. citans alios. Neque item dici debet,
Iurisconsultos in illis textibus errasse, putantes,
deceptionem in contractibus peccatum non esse:
tum quia non est credibile in re tam clarè repu-
gnante rationi, viros doctissimos errasse: tum quia
Pomponius ipse in l. nā hoc natura, ff. de condict.
indeb. dixit, Hoc naturâ æquum est, neminem cum al-
terius detrimento fieri locupletiorem; & l. iure succur-
sum, ff. de iure dotium, Bono & æquo non conuenire
aut lucrari aliquem cum damno alterius, aut damnum
sentire per alterius lucrum: neque verò dicẽdum est,
Iurisconsultos velle licitum esse cōtrahentibus se
decipere intra latitudinem iusti pretij: quod non
est indiuiduum, seu non consistit in puncto, & in
indiuisibili: vt ait D. Thomas 2. 2. quæst. 77. artic. 1.
ad primum, & natura omnibus insitum est velle
vili emere, & cato vendere, vt facetè Theatricus
ille dixit apud August. 13. de Trinit. cap. 3. & ele-
gāter depingitur l. si volũtate, C. de contrah. emp.
Hanc interpretationem tradit Nauarrus supr. nu.
45. Conradus quem refert, & sequitur Nauatra,
3. de rest. cap. 2. dub. 3. sed eam meritò refellit So-
tus 6. iust. quæst. 2. ar. 3. §. sequitur: quia in eo euen-
tu nulla est deceptio. Omissis ergo his, & aliis in-
terpretationibus quas referunt Padilla l. 2. nu. 10.
C. de rescind. vend. Pinellus ibi, part. 1. cap. 1. num.
32. Azebedo l. 1. num. 8. tit. 11. lib. 5. nouæ compil.
Mathienzus gloss. 1. num. 1.
Dico, licitum seu concessum, latè sumi in illis35
iuribus pro permisso, seu non punito ab homini-Licitum esse|naturaliter|contrahenti-|bus se decipe-|re, id est, non|puniri.
bus, & pro valido, nam talis emptio, aut venditio,
nec punitur ab hominibus, nec est irrita: imò nec
irritanda, nec in iudicio datur læso actio ad
rescindendum contractum, vel petendam restitu-
tionem eius, in quo læsus fuit, l. tem, C. de rescind.
vend. & omnes citati. Verbum autem, naturaliter,
non solùm Mathienzus suprà; sed etiam glossa
in illo §. idem Pomponius, explicat de iure gen-
tium, quod quodam modo est naturale, vt supe-
riùs diximus, & negat actionem in iudicio sic de-
cepto. Posset etiam particula, naturaliter, referri ad
verum ius naturæ: secundùm quod ille contractusIus positiuum|non reddit cō-|tractus vali-|dos, iure natu-|ræ nullos.
est validus, si enim non esset validus iure naturæ,
non posset in conscientia retineri res vel pretium
à lædente, nam ius positiuum numquam reddit
validos contractus iure naturæ nullos, & licèt ali-
quando transferat dominia, quæ aliàs non trans-
ferrentur, tamen hîc nulla causa iusta est id fa-
ciendi, neque vllum indicium de ea intentione.
Hanc illorum iurium interpretationem tradi-36
dere Pinellus sup. nu. 39. Mathienzus, Sotus, & fe-
rè alij Theologi paulò antè citati, & D. Thomas
22. quęst. 77. art. ad primum, dicens: Sic ergo lex hu-
mana habet quasi licitum, pœnam non inducens, si abs-
que fraude venditor rem suam superuendat, aut
emptor vilius emat, nisi sit nimius excessus: quia tunc
etiam lex humana cogit ad restituendum.
Huic interpretationi solùm obstare videntur
verba illa, licèt, & concessum est, quibus vtuntur
Iurisconsulti; nam peccata, quamuis permittantur
non dicuntur licita, aut concessa; vnde Ambrosius
1. Cor. 6. Quomodo licet, quod prohibetur; aut certè si
omnia licẽt, nihil potest dici illicitum: & adductis non-
nullis testimoniis ex Matth. 12. vers. 4. Marc. 6.
vers. 12. Lucæ 6. vers. 14. in quibus dicitur, non li-
cere, quæ prohibentur; concludit: Omne ergo quod
prohibetur, non licet. Respondeo, ideò D. Thom. su-<-P>
@@0@
@@1@46 Quæst. XCI. Tract. XIIII.
<-P>prà dixit, Lex humana id habet quasi licitum. Dein-
de apud Latinos quod liberum alicui est, & per-
mittitur, licere dicitur; Cicero Tuscul. 1. ait: Licuit
otiosum esse Themistocli, licuit Epaminondæ, licuit &
mihi; & Theodoretus atq; Oecumenius sic expli-
cant id, 1. Cor. 6. Omnia mihi licent, sed non omnia
expediunt; verbum etiam, concedo, interdum si-
gnificat ignoscere, permittere, seu non punire. Ci-
cero oratione pro Sexto Roscio, nō longè à prin-
cipio, Neque temerè dicto concedi propter ætatem: vbi
concedi sumitur pro ignoscere, & orat. pro Aulo
Cæcina sumitur pro permittere, cùm ait, Neque
quicquam illius audaciæ petulantiæque concessit, &
Columela 1. de re rustica de iniquis Aduocatis ait,
Illorum omnium latrocinia sunt concessa.
------------------------------------------------------------
SECTIO VII.
De variis Romanorum legibus, & de origine iuris
ciuilis, præsertim Romani.
LEges ciuiles non fuisse semper in
37
omnibus Rebus public. certum est:
vt enim refert Bellarminus 3. de lai-
cis cap. 10. Iustinus 1. historiæ affir-
mat, Olim populos sine vllis legibus solo
Principum arbitrio gubernari solitos: & Liuius lib. 13.
Romanam Rempubl. ad annos 300. sine legibus
gubernatam.
Antiquissimum legislatorem fuisse Mosem cō-Antiquissi-|mum legislator|quis fuerit.
tendit Iosephus 2. contra Appionem. Bellarminus
ait, vel fuisse hunc, vel Phoroneum, qui 300. annis
Mose fuit antiquior, vt Eusebius in Chronicis, &
Augustinus 18. ciuit. c. 3. referunt: licèt ante Phoro-
neum constituta sint regna Assyriorũ, Ægyptiorũ,
& aliorum. Sotus verò 1. iust. quæst. 1. art. 3. ait, Pli-
nium 2. histor. cap. 56. asseruisse, Cererem inter
omnes primā leges dedisse, vt autẽ alij putauere,
Rhadamantum: Iosephum autem verè dixisse,
Mosem priùs promulgasse leges, vt diuinitus sibi
traditas: nam multò pòst tempore illi extiterunt
legislatores, quos Isidorus 5. etymol. initio refert:
Phoroneus enim (inquit)
Rex Græcis primus leges cōsti-
tuit, Mercurius Trismegistus Ægyptiis, Atheniensibus
Solon, Lycurgus Lacedemoniis, ac denique Romanis
Numa Pompilius qui successit Romulo. Sed Romulũ
primum Romanorum Regem, & vrbis ipsius con-
ditorem leges ante Numam tulisse, constat ex iis,
quæ Franciscus Balduinus lib. 1. ad leges RomuliRomulus leges|quasdam con-|didit.
scripsit, vbi easdem leges refert, & explicat, & ip-
semet Balduinus ait, Primos in Italia homines incul-
tos fuisse: sed à rege eorum Saturno leges accepisse,
& illo sub Rege aurea fuisse sæcula: sed antiquissi-
mas, quæ certò commemorantur, Romuli leges
esse ante annos 2300. editas, quo tẽpore vix mor-
tuus erat Lycurgus, nondum natus Zaleucus, qui
annis plus 100. nondum Solon, qui ferè 200. annis
posteriores sunt.
Azor tom. 1. lib. 6. cap. 60. ex variis auctoribus38
præsertim Isidoro 5. etymol. cap. 5. docet, quinam
fuerint primi variarum gentium legislatores, sed
non, qui fuerint primi simpliciter, eodem, & se-
quentib. cap. refert in specie leges Rerumpub. quæ
præcipuè in orbe floruerunt, quæ apud ipsum legi
poterunt. De antiquis verò Romanorum legib.
latè etiam Cicero 3. de legibus, & Manutius lib. 6.
antiquitatum Romanarum, qui totus est de legi-
bus Romanorum, & à Prateio in lexico iuris præ-<-P>@@
<-P>fixus est indici Romanarum legum. Pomponius
etiam l. necessarium, ff. de origine iuris, sic ferè de
origine legum Romanarum scribit: Initio ciuitatis
Romanæ populus sine certa lege (de scripta interpre-
tatur Azor tom 1. lib. 5. cap. 1. q. 4.) sine certo iure
primùm agere cœpit, omnia nutu, & manu regis guber-
nabantur: postea aucta ciuitate traditur, Romulum in
triginta partes populum diuisisse, quas Curias appella-
uit, propterea quòd tunc Reipubl. curam per sententias
eorum expediebat, & ita quasdam leges curiatas ipse
ad populum tulit, & tulerunt cœteri sequentes Reges.
Constat item ex historiis, populum Romanum à
Romulo primùm in tres partes diuisum, quas tri-Diuisio Regis|populi in tri-|bus & curiis|quomodo fa-|cta.
bus appellauit, & in singulis præfectos fuisse qui
ob id dicti sunt Tribuni. Singulæ verò tribus diui-
sæ sunt postea in decem partes, quæ vocatæ sunt
curiæ, vnde resultarunt Curiæ triginta, quarum
præfecti Curiones appellati sunt, singulæ curiæ in
decurias sunt distributæ, quarũ præfecti Decurio-
nes dicti. Hi omnes præpositi, populi Romani
suffragiis viritim creabantur subiungit Pompo-
nius, leges à Romulo, & cæteris Regibus ad po-
pulum latas curiarum sententiis & suffragiis fuis-
se conscriptas in lib. Sexti Papyrij viri principalis,
tempore Tarquinij Prisci Demarati filij, & eum
librum appellari ius ciuile Papyrianum, non quia
Papyrius de suo ibi quicquam adiecerit: sed quia
leges sine vllo ordine latas & sparsas, in vnum vo-
lumen redegerit. Exactis deinde Regibus (inquit
Pomponius) lege tribunitia omnes hæ leges exoleue-
runt, iteruḿ cœpit Populus Romanus incerto magis
iure, & cōsuetudine aliqua vti, quàm per latam legem.
Postea verò, quia plebs conquerebatur de nimia
Patrum potentia, eò quòd magistratus ab ipsis
creabantur, & leges ferebantur, scilicet in Comi-
tiis centuriatis, in quibus Patriciorum suffragia
valebāt, cœpit petere, vt legati in Græciam mitte-
rentur, qui inde leges deferrent ad optimam Reip.
gubernationem pertinentes: missi sunt tres legati,
qui peracto triennio redeuntes retulerunt incisas
in 10. tabulis ligneis Solonis & Draconis, legisla-
torum Atheniensium leges, quas in decem tabulisLeges duode-|cim tabularũ|quomodo con-|ditæ.
eboreis, vel, vt alij legunt, æneis perscriptas, pro
rostris proposuerunt, vt possent ab omnibus aper-
tiùs percipi. Sed quia rumor erat in ciuitate, opor-
tere aliquid his legibus addi, in eisq́ue suppleri,
mutari & corrigi, ideo decem viri sunt electi, qui
eo anno summum ius haberent, vt leges corrige-
rent, & interpretarentur, quorum nomina haben-
tur cap. fuerit, seu 2. dist. 7. & apud Sebastianum
Medicis tract. de legib. & statut. part. 1. quæstio. 6.
Qui sequenti anno duas alias tabulas ad decem
adiecerunt: Vnde appellatæ sunt leges duodecim
tabularum. His legibus latis cœpit desidetari, &
peti earum interpretatio, & ptudentes Consulti
responsa dabant, quæ deinde iudicibus, & magi-
stratibus litigantes ostendebant, secundùm quæ
iudices sententias pronunciabant. Eodem tempore,
inquit Pomponius, suprà, legis actiones introduci cœ-
perunt, vt in causis quisque sciret, qua ratione ius suum
tueretur. Harum actionum interpretatio erat pe-
nes Collegium Pontificum, ex quibus constitue-
batur vnus, qui singulis quibusq́ue annis præesset
priuatis. Posteà verò cum Appius Claudius in for-
mam redegisset has legis actiones, Gneus Flauius
scriba eius, & Libertinus surreptum librum popu-
lo tradidit, qui liber appellatus, ius Flauianum, cui
de suo Flauius nihil adiecit. Post multum tempus<-P>
@@0@
@@1@Disput. II. Sectio VII. 47
<-P>Sextus Ælius alias actiones composuit, & librum
populo dedit, qui vocabatur, ius Ælianum. Cum-Iũs Flæuianũ|quals fuerit.
Dostları ilə paylaş: