obligandi nos, non habet rationem legis, saltem
actu obligantis, nisi posito iudicio nostro, quod est
signum diuini iudicij, & voluntatis obligandi: quia
argumentando à signo, & effectu, ex hoc iudicio
nostro possumus colligere, simile iudicium esse inIudicium no-|strũ est quasi|notificatio, &|promulgatio|diuini iudicij.
Deo, & voluntatem saltem virtualem obligandi
nos medio illo. Vnde iudicium nostrum est quasi
notificatio, & promulgatio iudicij, & voluntatis
diuinæ: quia non potest esse in nobis tale iudicium,
quin præcesserit in Deo voluntas efficax illud cau-
sandi, vel independenter à voluntate nostra; vel
supposito, quòd ipsa applicauit intellectum ad for-
mandum tale iudicium. Et quia voluntas Dei estVoluntas Dei|est immutabi-|lis.
immutabilis, & non potest non impleri; ideò in ea
veluti in causa necessariò illatura effectum, conti-
netur tota obligatio, quæ postea formaliter, & se-
cundùm se existit in tempore; & illa obligatio vir-
tualis æterna, sufficit vt illa voluntas, & iudicium
Dei ab illa approbatum, sit lex ab æterno. VoluntasVoluntas Prin|cipis non ha-|bet vim legis|nisi promul-|getur.
autem Principis creati, quia mutabilis est, & variis
modis à Deo, & à creaturis impediri potest, non
habet rationem legis, cùm primùm elicitur; sed cũ
hominibus notificatur, & promulgatur; antea enim
nec formaliter, nec omninò virtute, nec interpre-
tatiuè illos obligat. Eodemq́ue modo voluntas ab-
soluta Dei obligandi homines per seipsum, vel per
Superiores creatos, dici nō potest lex æterna, & si-
militer iudicium intellectus de conuenientia talis
obligationis, approbatum per voluntatẽ obligandi
formalem, vel virtualem. Antecedenter autem ad
omnem voluntatem absolutam, vel efficacem obli-
gandi nullum iudicium, nullusq́ue actus diuini in-
tellectus habet completam, & integram essentiam
legis, sed partialem tantùm, & inchoatam.
Hinc primò intelligitur, quid sibi voluit D. Tho-29.
mas in illa secunda confirmatione citatus, cùmCorol. 1.
obligationem legis naturalis manare indicauit ex
voluntate diuina, & nihilominùs esse indispensa-
bilem, quia Deus fidelis est, & seipsum negare non
potest. Intẽdit enim S. Thomas eo ipso, quòd DeusDeus quomo-|do dicatur se-|ipsum negare|non posse.
voluerit producere hominem ratione vtentem, nō
posse auferre ab eo obligationem, quæ necessariò
oritur ex ipso iudicio rationis, quæ iudicat num quā
esse mentiendum, blasphemandum, peierandum,
&c. Vnde si Deus facultatem daret faciendi oppo-
situm, negaret seipsum, id est, suam iustitiam, recti-
tudinem, & veritatem, concedendo quasi licitum,
quod intrinsecè est malum; sicut negaret suam bo-
nitatem, iustitiam, & rectitudinem, si inclinaret ad
malum, & simul suam fidem propriè dictam, & ve-
racitatem, si non impleret promissum, vel si menti-
retur: itaque non est mens D. Thomæ ibi, vt obli-
gemur lege naturali, requiri in Deo, formalem vo-
luntatem obligandi nos, quam etiam sopposita in-
tentione producendi nos cum vsu rationis, potue-
rit non habere: imò potiùs oppositum ex eo loco<-P>
@@0@
@@1@Disput. I. Sectio VI. 13
<-P>colligitur: nam ex illa hypothesi rectè inferretur,
præcepta naturalia dispensari & abrogari posse, vt
intulere auctores aliqui in ea confirmatione cita-
ti, quos alibi confutamus. Augustinus autem 22.
contra Faustum, cap. 27. ideò sub disiunctione di-
xit, legem æternam esse rationem vel voluntatem
Dei: quia lex æterna, vt vidimus, pro vtraque sup-
ponere potest, & voluntatem Dei esse legem ęter-
nam ex Thomistis docet Medina quæst. 19. artic.
10. ad primum.
Secundò hinc etiam patet, quod ait D. Thom.30
quæst. 19. art. 10. & 22. quæst. 104. art. 4. ad tertium,Corol. 2.|Voluntas eius|qui nō peccat|semper est cō-|formis diuinæ|voluntati.
voluntatem eius, qui non peccat, semper esse con-
formem diuinæ; quia vult, quod Deus vult, eam
velle, & teneri hominem ad conformandum se
hoc modo diuinæ voluntati, rectè intelligi de vo-
luntate habente rationem legis, qualis est volun-
tas illa æterna, de qua locuti sumus & voluntas si-
gni, quæ est signum voluntatis æternæ obligandi
nos. Sic ferè D. Thomam exponit Conrad. quæst.
19. artic. 10. Malè autem Gregorius 1. distinct. vlt.
quæst. vnica docet, voluntatem beneplaciti diui-
ni, qua aliquid fit, esse veram legem, eiq́ue nos de-
bere positiuè conformare, quando scimus, ita ali-
quid velle, nisi nobis ipse reuelaret se velle, vt nul-
lum actum haberemus. Gregorium reiecimus
tractatu de bonitate & malitia. Vide etiam Sotum
1. iust. quæst. 1. art. 1. & Medinam hac quæstio. 90.Nisi sciamus|voluntatẽ Su-|perioris, non|obligamur.
art. 1. qui rectè docent, etiam si sciremus, volunta-
tem Superioris esse, vt aliquid faciamus, nō obli-
gari, nisi id præcipiat.
Tertiò hinc etiam intelligitur quod ait D. Tho-31
mas quæst. 71. art. 6. ad quartum, nihil esse malum,Corol. 3. 10.
nisi quia prohibitũ lege æterna, & naturali: Quia
eo ipso, inquit, quòd aliquid inordinatum, est rationi
naturali repugnat: quasi dicat, ac proinde repugnat
legi æternæ, quæ est ratio diuina cum volun-
tate formali vel virtuali obligandi nos media
naturali lege. Sic etiam ipse D. Thomas quæst. 19.
artic. 4. ait, bonitatem voluntatis ex lege æterna
pendere primariò; ex naturali verò secundariò,
quia est participatio legis eternæ, iuxtaid Psal. 4.
Signatum est super nos lumen vultus tui Domine, vbi,
& quæst. 18. art. 1. & in præfatione ad quæst. 90. di-
cit Medina, si non esset lex æterna, mendacium
fore, & non fore peccatum; quia ex illo impossi-
bili sequitur quodlibet horum: nam tunc non es-
set contra legem æternam, & ideo non esset pec-
catum; & esset contra rationem, & ideo esset pec-
catum. Sed dicendum est, ex illa hypothesi vnum
tantùm sequi per locum intrinsecum; scilicet, fo-
re peccatum: quia reuera esset contrarium alicui
legi, videlicet rationi naturali: per locum verò ex-
trinsecum, etiam sequitur, non fore peccatum,Si nō esset lex|æterna non es-|set homo.
quia si non esset lex æterna, non esset homo, nec
lex naturalis, & ideò nihil posset esse peccatum.
At nos inquirimus, quid sequeretur, si reuera es-
set mendacium in homine habente vsum rationis
& libertatem, non existente Deo, aut lege eius
æterna, in quo euentu dicimus tātùm sequi men-
dacium fore peccatum. Quòd verò aliqui dicunt,
fore malum morale, & non peccatum, implicat;
quia malum morale, & peccatum idem prorsus
sunt.
Et quod alij dicunt. si Deus non haberet for-
malem voluntatem obligandi nobis notam, fore
malitiam oppositionis cum ratione, & non cum
lege; quia ad malitiam oppositam legi oporteat<-P>@@
<-P>esse & apprehendi voluntatẽ obligandi in legisla-
tore; prorsus falsum est. Primò, quia omnis mali-
tia moralis debet esse contraria alicui legi. Secun-
dò, quia ratio nostra, & Dei est lex, etiam seclusa
voluntate formali obligandi in Deo. Tertiò, quia
licèt non esset illa voluntas formalis, deberet præ-
sumi, quia eadem haberemus fundamenta præsu-
mendi, quæ modò habemus. Quartò, quia in pec-
cato non est illa duplex malitia, sed vnica tantùm;
quoniam Deus ad ea, quæ sunt legis naturæ non
obligat, nisi media ratione & iuxta mensuram ip-
sius: imò quando lege positiua pręcipit vel prohi-
bet id, quod lege naturali & æterna prohibitum
erat, non auget intensiuè obligationem, sed ita
vult obligare, ac si ex lege naturali nulla esset obli-
gatio. Quintò, quia si per ignorantiam legis Dei,
vt sic, excusaremur ab illa malitia, etiam excusa-
remur per inaduertentiam, & passim: multi enim
naturaliter, cùm mentiuntur, vel alia eiusmodi fa-
ciunt, nihil cogitant de lege Dei, nec de turpitu-
dine obiecti, & tunc opera illa non erunt peccata,
sed tantùm moraliter mala; quia secundùm aduer-
sarios peccatum dicit malitiam contrariam legi
Dei cognitæ, vt talis, vel vincibiliter & culpabili-
ter ignoratæ, vel non consideratæ: consequens est
absurdum & parùm iustum: satis ergo est ad ratio-
nem peccati esse aliquid repugnans rationi, quæ
non potest non esse lex temporalis Dei, & non
deriuari à lege æterna Dei, & ita cùm peccatum
definitur per cōtrarietatem ad legem Dei, defini-Desinitio da-|ta per contra-|rietatem ad|legẽ Dei æter-|nam est descri|ptio.
tio est descriptiua per proprietatem, quæ nec de
potentia absoluta potest à peccato separari: non
verò quidditatiua data per essentialia, nisi lex Dei
sumatur materialiter, scilicet, pro ratione, quæ re-
uera est lex Dei, sed licèt non esset lex Dei, adhuc
esset lex, & illi repugnare non solùm esset ma-
lum morale; sed etiam peccatum cum eadem ma-
litia, quam modò habet in eo, qui considerat esse
contra legem Dei.
Dices in hoc homine habet contemptum, &
iniuriam Dei, iuxta Basilium in id Psalm. 28. Af-Obiectio.
ferte Domino gloriā, & honorem: vbi ait; sicut qui im-
plet præceptum, Deum honorat: ita qui violat, inhono-
rat, iuxta id Rom. 2. Per præuaricationem præcepti
Deum inhonoras: in illo autem non haberet con-
temptum, nec iniuriam Dei: ergo non haberet
omnino eandem malitiam. Respondeo contem-Solutio.
ptum, qui est in eo, qui peccat cum notitia forma-
li legis Dei, non semper esse formalem: alioqui
semper esset speciale peccatum, quod est contra
omnes: sed virtuale, & implicitum inclusum in-
trinsecè in omni malitia: quia enim ratio nostra
est lex naturalis, & participatio legis æternæ Dei,
virtute, & implicitè est contra legem Dei, & qui-
dam quasi contemptus Dei formaliter, vel virtu-
te, volentis nos obligare per rationem naturalem
eodem gradu, quo obligaret ratio naturalis, si à
Deo non dimanaret. Et hic contemptus virtutis,Contemptus|Dei virtuælis|non formalis|est in eo qui|legẽ Dei vio-|lat.
quantùm ad totam suam malitiam est in eo, qui
inuincibiliter ignorat, vel non considerat Deum,
& daretur, licèt non esset lex Dei, nec Deus ipse in
mundo: qua tota eius malitia est esse contra ratio-
nem in tali materia, imò & tunc quodammodo
esset contemptus Dei, & legis eius, quia si existe-
rent, per tale peccatum offenderentur, vnde pec-
catum, quantùm in se esset, offenderet Deum, &
legem eius, sicut modò, & ita eandem contrahe-
ret malitiam.
@@0@
@@1@14 Quæst. XC. Tract. XIIII.
Quartò ex dictis infertur, verum esse, si sanè in-33
telligatur, quod dixere Greg. II. dist. 34. q. 1. art. 2.Coroll. 4.|Pro huius sol.
corol. 2. Gabr. dist. 35. q. 1. art. 1. Almainus 3. moral.Duplex est|lex, vna est im|perans, altera|indicans.
c. 16. Cordub. lib. 3. q. 10. ad 2. duplicem esse legem;
vnam propriè imperantem, & hanc semper requi-
rere voluntatem Superioris, quia vel est voluntas
obligandi, vel eius intimatio; aliam indicantem,
seu ostendentem, quæ obligat solùm ostendendo,
& huiusmodi esse rationem, & legem naturalem,
ac proinde non requirere primò, & quantùm est
ex ratione legis, voluntatem Superioris. Hoc ve-
rum est loquendo de lege præcipiente, in maxima
proprietate: sic enim lex præcipiens inuoluit Su-
perioris voluntatem, & sic Victoria relectione de
homicidio num. 15. & alij dicunt, aliqua esse pro-
hibita, quia mala: aliqua verò mala, quia prohibi-
ta; tamen latiùs etiam lex indicans, verè est præ-
ceptum, & imperium, quatenus est regula neces-
sariò sequenda, vt opus sit rectum, seu quatenus
habet vim obligandi. Regulæ necessariò seruandæ
in vnaquaque arte, præcepta dicuntur, vt patet 3.
polit. cap. 7. ergo similiter regulæ necessariò ser-
uandæ in moribus.
Oppones; quia lex naturæ est imperium pro-34
priè dictum: sed imperium propriè dictum est di-Obiectio.
stinctum à iudicio; vt tractatu 6. diximus cum di-
uo Thoma quæst. 17. ergo lex naturæ non consi-
stit in iudicio: sed in imperio, quo intellectus di-
cit, fac hoc. Ita docent nonnulli Thomistæ, non so-
lùm de lege naturæ; sed de omnibus aliis. Quod
malè aliqui reiiciunt, putantes, in intellectu nullũ
esse imperium distinctum à iudicio: nam esse ostẽ-
dimus loco citato. Quia cùm interiori suæ poten-
tiæ, vel alteri homini homo dicit, fac hoc, locutio
illa non est actus voluntatis: nam ad illam non
pertiner interiùs loqui: ergo intellectus: sed
nihil affirmat, aut negat, ergo non est iudicium,
sed alius actus intellectus, & idem est de interna
locutione deprecatiua vel promissiua, da hoc; vel,
faciamhoc, quidquid in contrarium dicat Medina
(de oratione quæst. 2.) meliùs ergo illud reiici-
tur: quia imperium illud, cùm non ostendat ne-
cessitatem, nec turpitudinẽ obiecti, nec inuoluat
voluntatem obligandi in potente obligare, nullo
modo obligat, ergo per se non est lex naturæ, aut
alia. Confirmatur, quia sine illo potest dari iudi-
cium de necessitate l. turpitudme obiecti: quod
iudicium obligat, quia scienti bonum, & non facienti,
peccatum est illi, vt ait B. Iacob. cap. 4. ergo sine illo
datur lex naturæ: econtrà verò, etiamsi detur tale
imperium sine iudicio, de necessitate, vel turpitu-
dine obiecti, nulla est obligatio: ergo imperium
illud per se sumptum, non est lex naturæ. Adde,
nec esse legem æternam: quia lex æterna non obli-Lex æterna|nō obligat nisi|media lege po|sitiua, vel di-|uina.
gat, nisi media lege positiua, humana, vel diuina,
vel media lege naturali: ad has autem non est ne-
cessarium imperium illud in Deo, sed satis est
communicare nobis cognitionem honestatis, &
turpitudinis, & per se, vel per Principes velle obli-
gare nos, & nobis intimare hanc voluntatem: ergo
illud imperium non est necessariũ ad legem æter-
nam: imò cùm non intelligatur ab homine, quor-
sum ad illũ dirigeretur? & quomodo ipsum obli-
garet? De lege positiua statim dicā, non requirere
essentialiter aut necessariò huiusmodi imperium.
Tertia conclusio: lex positiua, siue humana, si-35
ue diuina, non consistit essentialiter in imperio3. Conclusio.
interno strictissimè dicto, quo legislator interiùs<-P>@@
<-P>dicat subdito, fac hoc, neque requirit necessariò il-
lud. Est contra aliquos recentiores, qui omnem
legem in illo imperio distincto à iudicio consti-
tuunt. Sed pro nobis sunt, Valentia disput. 7. quæ-
stione 1. puncto 2. & alij, dicentes, legem in iudi-
cio rationis practicæ consistere. Idem de lege po-Lex in iudi-|cio rationis|practicæ con-|sistit.
sitiua tenent Vazquez & Azor citati sectione prę
cedenti, pro secunda sententia: imò auctores il-
lius sententiæ ferè omnes docent, legem, opinio-
némque in iudicio consistere: quod etiam colligi-
tur ex diuo Thoma quæst. 90. art. 1. ad secundum,
dicente, Leges esse propositiones practicas: propositio
autem non est imperium distinctum à iudicio,
sed est iudicium, ergo, &c. & quæst. 9. artic. 1. & 3.
ait, Leges esse dictamina rationis practicæ, & eodem
art. 3. leges naturales esse principia practica, & le-
ges humanas esse conclusiones: principia autem
& conclusiones mentales sunt iudicia, & non im-
peria, ergo, &c. Ratione probatur: quia obligatio
legis positiuæ à sola potestate, & voluntate obli-
gandi subdito notificata pendet, non verò ab illo
actu imperij, quia etiam si superior interiùs vel
exteriùs dicat, fac hoc, si non habeat animum obli-
gandi, vel illum mihi non manifestet, non erit ve-
rum præceptum, nec lex: econtrà verò, etiam si
non dicat expressè interiùs, nec exteriùs, fac hoc,
sed solùm habeat, & exprimat animum obligandi:
subditus manebit obligatus: quia seruus sciens vo-
luntatem domini sui & non faciens, plagis vapulabit
multis, vt dicitur Luc. 12. & quia qui potest, & vult
obligare, & voluntatem suam manifestat, hoc ipso
obligat: ergo ille actus imperij nec sufficit, nec est
necessarius ad obligandum.
Vnde fallitur Sotus 1. iust. q. 1. art. 1. si velit, in
imperio illo, fac hoc, distincto à iudicio, legẽ essen-
tialiter consistere: & præterea sibi aduersatur di-
cẽs, cōsistere, in propositione imperatiui, faciendũ
est hoc: nā hęc propositio, & quæcumq; alia indica-
tiui est: propositio enim definitur, Oratio verũ, velPropositio|quid sit.
falsum significans indicando. Clariùs autem, legem
essentialiter cōsistere in tali imperio, docuit Con-
radus q. 90. art. 1. §. & cōfirmatur, & Medina eo. art.
Obiicies D. Tho. q. 92. art. 2. dicentẽ, Sicut enun-36
ciatio est rationis dictamen per modum enúnciandi, itaObiectio.
& lex per modum præcipiendi: ergo sentit legem nō
esse enunciationem, ac proinde nec iudicium, sed
imperium strictè sumptum, & distinctũ à iudicio.
Respōdeo D. Tho. non velle, quòd lex nō sit iudi-
cium: sed quòd potest supponere pro pręcepto di-
stincto à iudicio, & pro iudicio practico, quod ve-
rè sit præceptum; quod iudicium quale esse debeat
statim dicemus. Et quidem legem Dei esse præceLex Dei est|præceptum.
ptum, docet Geneb. Psal. 18. vers. 8. & Psal. 118. v. 2.
& patet Deut. 6. & Matt. 22. Vnde Basil. Chrysost.
Theophil. Alex. citati sect. præced. Aust. in id Psal.
77. Et suscitauit testimoniũ in lacob, & legem posuit in
Israël, & ser. 13. de verbis Apost. Ambros. Gal. 1. &
Iureconsultus l. 1. & 2. ff. de legib. & l. legis virtus,
ff. eodem, legi tribuit præcipere, iubere, vetare, &
prohibere, & concordat lex 5. tit. 1. part. 1. & legis-
latores vtuntur verbo, iubemus, mandamus, & si-
milibus. l. iubemus, C. de aduocat. diuers iudic. cap.
cum omnes, & cap. ex parte, de const. & Accursius
legem diffinit, Vt sit sanctio sancta, iubens honesta,Lex iterum|definitur.
prohibens contraria: eodem modo loquitur Plato
Dialog. 1. de legibus, Aristo. 5. ethic. cap. 1. 2. & 10.
& lib. 10. c. 9. & in proœmio Rhetoricæ ad Alexand.
Cicero libris de legibus, Maximus Tirius ser. 14. &<-P>
@@0@
@@1@Disput. I. Sectio VI. 15
<-P>alij passim, qui etiā sæpe dicũt, legem imperare, &
esse præceptum, & sic Conanus 1. comment. iuris
c. 8. n. 7. in definitione legis præceptũ ponit: si autẽ
lex est præceptum; ergo imperiũ: nam pręceptũ, &
imperiũ esse idẽ, nemo ambigit, & ex Bernard. Ac-
cursio, & aliis docetur cōmuniter in l. 1. ff. de legib.
Quamuis autẽ imperium distinctũ à iudicio nō sit
de essentia legis, nec ad illā necessariũ: si tamen de-
tur, & voluntatem obligandi subdito manifestatā
cōiunctā habeat, dicetur lex. Vnde Deus Exod. 20.
verbis significantibus præceptũ strictè sumptũ, le-
gem suam tradidit: Non habebis Deos alienos, &c.
Quarta conclusio, iudicium, quo legislator iu-37
dicat, se velle obligare subditos, non est de essentia4. Conclusio.
legis positiuæ, neque omninò necessariũ ad illam.
Probatur: quia sine illo potest dari voluntas obli-
gandi manifestata subdito per reuelationẽ diuinā,
& tunc subditus maneret obligatus: Communiter
tamen tale iudiciũ cōcurrit, exteriusq́; exprimitur
per illa verba, volo obligare, vel similia: & pro illo
iudicio vero, & habẽte coniunctā voluntatẽ obli-
gandi exteriùs expressam, supponere potest lex; &
sic verũ est, quod dicunt Azor & Vazquez legem
esse iudiciũ, quo illa voluntas obligādi denuncia-Lex est iudi-|cium.
tur. Nec est incōueniens legẽ supponere posse pro
dicto iudicio, & pro imperio strictè sumpto, quā-
nis nō sit de essentia legis, sed de integritate: Nam
sic homo supponere potest pro partib. integralib.
vt dicendo, homo est manus, pedes, caput & aliæ
partes animatæ anima rationali, & domus suppo-
nit pro lapidibus & lignis, &c. quæ sunt partes
inte grales ipsius.
Quinta conclusio, iudiciũ de honestate vel tur-38
pitudine obiecti, aut de conuenientia obligandi5. Conclusio.
subditũ, nō est omninò necessariũ ad rationẽ legis.
Probatur: nam etiā si Princeps iudicet, turpe esse
quod præcipit, vel necessariũ ad honestatem, quod
vetat, vel nō esse licitũ aut expediens obligare sub-
ditos: si tamen, quātùm est in se, velit illos obliga-
re, & hanc voluntatem illis manifestet, & reuerà
iustũ, & bono cōmuni expediẽs est, quod pręcipit,
& pręceptũ ipsum, vera lex est, & subditi id sciẽtes
tenẽtur ei obedire, quia licèt aliud putet Princeps,
tamẽ potest tunc subditos obligare, idq́; vult; ergo
Dostları ilə paylaş: |