Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə5/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   250

afferendum videtur, legem esse actum elicitum voe<-P>@@



<-P>luntatis. Quod, cuiuscumque opinio sit, his argu-

mẽtis suaderi potest. Primùm quia in Scriptura &1. Argum.

iure lex Dei, vel alterius principis, voluntas appel-

latur Psal. 102. Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israël



voluntates suas, id est, præcepta sua, & Psal. 39. In ca-

pite libri scriptum est de me, vt facerem voluntatẽ tuam:

id est, legem tuam; vnde subditur, & Legem tuam in



medio cordis mei. Matth. 6. Fiat voluntas tua: id est, ser-

uetur lex tua, & Luc. 22. Non mea voluntas: sed tua



fiat. Matth. 7. & 12. Qui fecerit voluntatem Patris mei.

Ioan. 4. Meus cibus est, vt faciam voluntatẽ Patris mei,

& 2. Machab. 1. Deus det vobis cor, vt faciatis eius vo-

luntatem: id est, legem, & l. 1. ff. de constit. principũ,

& §. sed quod, Instit. de iure natur. gen. & ciuil. dici-

tur, Quod Principi placuit, legis habet vigorem, & §.

constat eod. tit. dicitur. Principum placita leges esse, &

Aug. 4. ciuit. c. 6. ex Iustino Historico refert, Olim

arbitria Principum pro legibus fuisse, & Arist. in Rhe-

torica ad Alexand. c. 1. & 2. ait, Legem esse communem



ciuitatis consensum, qui scriptis præceperit, quomodo

vnumquodque agendum sit.

  Secundò, quia lex dicitur à legendo, id est, eli-2. Arg.

gendo, vt suprà vidimus: electio autem est actus eli-

citus voluntatis: ergo & lex. Tertiò, quia lex est re-3. Arg.

gula cui conformari tenemur: hęc autem regula est

voluntas Superioris: ergo ea est lex, & quidam vo-

luntatem Dei esse legem æternam, apertè docuit

Gregor. 1. d. vlt. q. vnic. & Petrus Aliacensis 1. q. 14.

lit. L, M, & Q: esse autem primam regulam actio-

num nostrarum D. Thom. 2. 2. q. 104. art. 1. ad 2. &

Anselmus lib. de voluntate Dei, parum à medio, ait,

tunc tātum est bona voluntas humana, quādo vult

illud, quod Deus vult eam velle, & sic concordat

cum diuina, quæ magistra est humanæ. Quartò,4. Arg.

quia eo ipso quòd in Superiore intelligamus vo-

luntatem obligandi ad actus, ad quos obligare po-

test, sufficiẽter expressam & promulgatam exteriùs,

intelligimus legem, & per eam manemus obligati,

& ita D. Thom. 2. 2. q. 104. art. 2. ait, voluntatem Su-Voluntas Su-|perioris, est|quoddam præ-|ceptum.

perioris, quacumque ratione innotescat subdito,

esse quoddam præceptum: quod intelligi debet de

voluntate obligādi: ergo in tali voluntate consistit

lex: confirmatur quia lex est, actus elicitus potentię,Confirm.

in qua est vis obligandi: sed in sola voluntate est

vis obligandi: ergo. Quintò actus, in quo lex con-5. Arg.

sistit, est vsus dominij iurisdictionis: vsus autem

cuiuslibet dominij est actus elicitus voluntatis: er-

go actus, in quo lex consistit, est actus elicitus vo-

luntatis. Sextò, quia ordinare in finem pertinet ad6. Arg.

voluntatem; per legem autem homines ordinantur

in finem: ergo. Septimò, quia D. Thomas quæst. 90.7. Arg.

art. 1. ad tertium, ait, voluntatem Principis, vt ha-

beat rationem legis, debere esse ratione regulatam,

& sic intelligi, quod dicitur, Voluntatem Principis



legis habere vigorem: apertè ergo sentit; talem vo-

luntatem esse legem. Octauò, velle Imperatores8. Arg.

esse legem non scriptam, expressè docet Nazian-

zenus oratione 47. quæ est prima in Iulianũ: quod

notat Billius ibi, num. 36. & confirmat ex legibus

asserentibus, Quod Principi placuit, legis habet vi-



gorem. Gerson etiam alphabet. 61. de vita spirituali,

lectione secunda, littera K, ait, secundùm Basilium

in Hexamer. & Ambrosium in eodem libro, &

Boëtium, voluntatem Dei esse legem creaturæ

irrationalis: idem autem de lege creaturæ ratio-

nalis dicendum videtur: ergo ea etiam consistit

in actu voluntatis. Nonò, quia non potest de-9. Arg.

clarari, quis actus intellectus sit lex: ergo di-

cendum est consistere in actu voluntatis, quo<-P>

@@0@

@@1@8 Quæst. XC. Tract. XIIII.

<-P>vult subditũ ad aliquid obligare. Decimò, quia le-10. Arg.

gis est imperare, vetare, permittere, & punire, c. om-

nis autem lex, dist. 3. & l. legis virtus, ff. de legibus,

& in regno Hispaniæ, l. 5. tit. 2. part. 2. omnia autem

hæc ad voluntatem Superioris spectāt. Vndecimò,11. Arg.

intellectio omnis est vera, vel falsa: lex autem non

est vera nec falsa; sed iusta, vel iniusta: ergo non est

intellectio, vt concludere videtur Parisiensis tract.

de virtute fol. 63. col. 2. vnde Rada tom. 2. controu.

20. art. 1. ait, legem principaliùs ad intellectũ, quàm

ad voluntatem pertinere.

  Secunda opinio affirmat, legem esse aliquid exi-17

stens in intellectu Superioris. Videtur D. Thomæ,2. Opinio.

q. 90. art. 1. incorp. & ad 1. & 2. vbi docet, legem per-Lex est ali-|quid existens|in intellectu|Superioris.

tinere ad rationem, & esse in ipsa ratione; & ita il-

lum intelligunt, & sequuntur Caietanus, Conradus,

Medina, Seraphinus, & alij Thomistæ ibi, & tam

D. Thom. quàm illi idem docent in toto discursu

huius materiæ. Idem expressè Valentia dispu. 7. q. 1.

puncto 2. Sotus 1. iust. q. 1. art. 1. Azor tom. 1. libr. 5.

cap. 2. quæst. 1. Turrecremata cap. officium, dist. 3. in

princ. Alensis 3. part. q. 26. initio. Antoninus 1. part.

tit. 4. c. 10. vbi imperium, etiam quod ad alium diri-

gitur, ait esse actum intellectus. Sed clariùs senten-

tiam hanc docet tit. 11. c. 2. §. 1. Syluester, Angelus,

Tabiena, Pisana, verbo lex, in principio, indicat

Corduba. lib. 2. q. 10. vbi generatim ait, Imperium esseImperium est|actus intelle-|ctus motus à|voluntate.

actum intellectus moti à voluntate; & videtur intelli-

gere non solùm de imperio, quo quis sibi imperat:

sed etiam, quo imperat aliis: quod etiam significat

D. Thomas quæst. 17. artic. 1. & q. 57. art. 6. & q. 58.

art. 4. q. 60. art. 1. & 2. 2. q. 47. art. 8. & q. 50. art. 1. 2. &

aliis, actus imperandi, & præcipiendi tribuens in-

tellectui & prudentiæ, & intelligens etiam de im-

perio, quod ad alios dirigitur. Vt expressè etiam Ri-

chardus 3. dist. 33. art. 2. q. 6. ad tertium, & 4. dist. 15.

art. 4. q. 1. similiter ait, orationem esse actum intel-

lectus, non indicatiuum; sed supplicatiuum. Hanc

etiam sententiam quantùm ad legem æternam, &

naturalem expressè docuit D. Thomas q. 19. artic. 4.

vtramque enim, rationem, vocat. Eandem ample-

ctitur Vazquez disput. 49. c. 2. disp. 150. c. 3. & 4. &

alibi sæpe, si sermo sit de lege positiua diuina, vel

humana: sed de primaria lege naturali putat, esse

ipsam rationalem naturam; quia est regula actuum

humanorum: nam qui est consentaneus naturæ ra-

tionali eo ipso est bonus; qui verò dissentaneus, eo

ipso est malus. Fatetur tamen, secundariam legem

naturalem in Deo imperante esse actum diuini in-

tellectus imperantis supposita voluntate: in nobis

verò esse actum intellectus nostri iudicantis, ali-

quid esse necessarium, vel dissentaneum naturæ no-

stræ rationali.

  Hæc secunda opinio suadetur: quia Scriptura,Fùndamenta|2. opinionis.

Patres, Philosophi, & Iurisconsulti legem tribuunt

rationi: Sapientia Prouerb. 8. ait: Per me Reges re-

gnant, & legum conditores iusta decernunt: per me

Principes imperant & potentes decernunt iustitiam.

Sed aliqui huius sententiæ autores ingenuè faten-

tur hoc testimonio parum confirmari: nam, vt in-

quit Vazquez diput. 49. cap. 2. etiamsi lex esset

actio elicita à voluntate, rectè dicerentur Principes

per sapientiam iustè & legitimè imperare, sicut &

per sapientiam dicuntur seruare iustitiam, & re-

ctè operari; quia per illam diriguntur. Vnde omisso

hoc testimonio probant suam opinionem ex Psal-

mo 18. Præceptum Domini lucidum illuminans oculos,

id est, lex Dei pura & munda, mentes hominum

cæcas illustrans; vt interpretatur Genebrardus:<-P>@@



<-P>item Psalm. 24. Dulcis & rectus Dominus, propter hoc

legem dabit delinquentibus in via, id est, legem, quæ

ostendat peccatoribus viam pœnitentiæ & rectè

viuendi, vt cum Hebræis exponit Genebrardus,

addens, solere Hebræos verbum docendi siue in-

struendi paraphrasticè vertere, Legem statuit, ponit,

&c. vt ostendant, Deum docere homines præci-

puè per suam legem, vt Psalm. 24. Legem statuit ei

in via, quam elegit, id est, quæ doceat viam, quam

cupit obseruari. Psalm. 26. Legem pone mihi Domine



in via tua, & præcepta tua doce me. Psalm. 118. vers. 33.

Legem pone mihi. Hebraicè doce me. Pro hac opinio-

ne est etiam illud Psalm. 118. vers. 105. Lucerna pe-



dibus meis verbum tuum & lumen semitis meis. Vbi

Theodoretus lucernæ nomine legem Moysis intel-

ligit, luminis verò Christum, qui, vt Ioan. ait, cap. 1.

Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venien-

tem in hunc mundum; & Chrysostomus in id Isaiæ 2.

Domus Iacob venite, & ambulemus in lumine Domini,

locum illum Psalm. 118. sic legit: Lucerna pedibus



meis lex tua, & lumen semitis meis, & illud Isaiæ: Am-

bulemus in lumine Domini, interpretatut, in præce-

ptis eius, in lege ipsius: ait etiam, Lucerna præceptum



legis est, lumen vitæ, reprehensio, disciplina, & Paulus

Galat. 3. ait, Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo.Lex pædago-|gus noster fuit|in Christo.

Pædagogi est docere, dirigere, & instituere: id ergo

facit lex: ergo pertinet ad intellectum. Vnde Cle-

mens 1. strom. non procul à fine ait, Legem esse bo-

nam opinionem, ac proinde rectè aliquos dixisse, esse rectā

rationem, quæ iubet ea, quæ sunt facienda, prohibet au-

tem, quæ non sunt facienda. & paulò pòst ait, Legem

esse regulam iustorum, & iniustorum: regulare autem

ad rationem pertinet; ergo & in fine ait, Lucerna



est præceptum bonum, vt vult Scriptura; lex autem est lu-

men vitæ; vias enim vitæ arguit disciplina: lex est Rex

omnium mortalium, & immortalium, in quit Pindarus,

&c. & lib. 2. ante medium, & lib. 4. circa principium

ait, Legem erudire, & ostendere peccatum, sicut dicit

Apostolus Rom. 3. Per legem cognitio peccati, & doce-

re, quæ sint facienda, & quæ vitanda. Basilius Isaiæ

1. ait, Lex est regula iustorum & iniustorum, imperans,



quæ agenda sunt, his contradicens, quæ non veniunt fa-

cienda, & Isaiæ 8. Lex est doctrix & magistra, & eod.

cap. versus finem: Adiecit Deus legem velut manudu-



ctionem, viam tibi præmunientem; & Damascen. lib. 4.

cap. 23. legi Dei tribuit docere, vt in ipso manen-Legis Dei est|docere.

tes, in luce simus, & conscientiam nostram ait esse

legem mentis nostræ, & Chrysostomus sermon. de

fide & lege naturæ ait, In natura nostra legem non

scriptam esse, quæ mentes nostras illustrat. Cicero 1.

de legibus: Lex est ratio summa insita in natura, quæ



iubet ea, quæ facienda sunt, prohibétque contraria, &c.

Eadem ratio, cùm est in hominis mente confirmata, &

confecta, lex est: itaque arbitramur, prudentiam esse le-

gem, &c. Lex est naturæ vis, ratióque prudentis, iuris, at-

que iniuriæ regula. Inter quos ratio, inter eosdem quo-

que recta ratio communis est, quæ cùm sit lex, &c. Lex

est recta ratio in iubendo, & vetando, &c. Lex est recta

ratio imperandi, atque prohibendi. & libro secundo,Lex est sapiẽ-|tia imperandi|& prohibẽdi.

legem esse ait, imperandi, prohibendíque sapientiam &

infrà: Lex vera atque Princeps sapientia ad iubendum,



& vetandum, ratio est summi Dei. & infrà, Illa diuina

mens summa lex est: pleraque alia ad hanc opinio-

nem confirmandam dicit Cicero tribus illis libris

de legibus, & 2. Rhetoricæ inuentionis legem

seu ius positiuum vocat, opinionem, & Philip-

pica 2. Lex nihil aliud est nisi recta, & à Numi-

ne diuino profecta ratio, imperans honesta, prohi-

bénsque contraria. Plato in Minoë seu Politico:<-P>

@@0@

@@1@Disput. I. Sectio IX. 9

<-P>Lex est decretum, seu scitum ciuitatis: Græcè δόγμα,

& inferiùs ait, esse quamdam sententiam seu opi-

nionem non malam, sed bonā; & in Gorgia laudat

Pindarum dicentem, legem esse mortalium & im-

mortaliũ reginam; & Marsil. Ficinus in Minoë hanc

definitionem colligit ex Platone: Lex est gubernandiLex quid sit|ex Platone.



ratio, quæ per commoda media adfinem optimum guber-

nata dirigit, transgredienti pœnam, obedienti premium

statuens: & dialog. 1. de legib. ait, legem esse rationem

quamdam, & regulam certo quodam ordine ad bonum

subditos perducentem. Nazianzenus carmine Iambi-

co 15. secundùm trāslationem Billij sic ait: Lex quæ



gerenda, nec ne sint, dictat mihi. Ioannes autem Leu-

uenclauius vertit: Lex est iusta & æqua rerum agen-



darum definitio. Theodoretus in id Psal. 18. Lex Do-

mini immaculata: lex optimum statum Reip. dispensat &

ordinat, & in id Rom. 3. Per legem cognitio peccati, ait,

Legem bonorum honestorúmque esse magistram: quæ

omnia pertinent ad intellectum: ergo & lex. Vnde

Arist. 10. ethic. c. 9. ait, Legem esse rationem, seu sermo-Lex quid sit|ex Aristot.

nem ab aliqua prudentia, & mente profectum: & libr. 6.

c. 8. prudentiam esse legum ferendarum facultatem,

& in proœmio Rhetoricæ ad Alexandrum ait: Lex

oratio quædam est, quæ communi ciuitatis consensu defi-

nita iubet, quo pacto vnumquodque agendum sit: & 1.

Elench. c. 12. in fine ait, Legem esse opinionem multi-



tudinis; & aliis locis legem vocat iussionem, & im-

perium: vt in Rhetorica ad Alexand. cap. 1. cùm ta-

men sæpe dicat, rationis esse imperare, & imperium

esse actum prudentiæ, vt 6. ethicor. cap. 10. Et in l. 1.

ff. de legibus, lex vocatur prudentium virorum con-

sultum: & l. 2. Martianus ex Chrysippo refert, Legem

esse humanarum diuinarúmque rerum reginam. & ibi-

dem dicitur, esse iustorum, & iniustorum regulam. Et

Rebuffus in proœmio const. reg. glos 1. num. 1. De-

mosthenem refert asserentem: Lex est omnium regi-



na, &c. & leges Ecclesiæ Canones, seu regulæ dicũ-Lex Ecclesiæ|Canō dicitur.

tur, vt ait Isidorus 6. etym. cap. 16. refertur c. canon.

d. 3. & Lactan. 6. diuin. inst. c. 8. ait, pene diuina voce

depictam esse à Cicerone 3. de Repub. diuinam le-

gem his verbis: Est quidem diuina lex recta ratio na-

turæ congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna,

quæ vocet ad officium iubendo, vetando, à fraude deter-

reat. Paulus etiam satis indicat, legem ad intelle-

ctum pertinere: nam Rom. 2. dicit; Cùm enim gentes,



quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, fa-

ciunt, ipsi sunt sibi lex, qui ostendunt opus Dei scriptum

in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia

ipsorum, & cogitationibus, &c. conscientia enim, &

cogitatio ad intellectum pertinent, & cap. 13. Qui



potestati resistit, Dei ordinationi resistit: ordinatio au-

tem actus est intellectus: de lege etiam naturali

intelligendum videtur id Psalm. 4. Quis ostendit

nobis bona signatum est super nos lumen vultus tui Do-

mine, &c. lumen autem ad intellectum spectat: ergo

& lex. Vnde Faber Stapulensis, & Clictouæus in

Damascenum suprà: Lex mentis est naturalis ratio

legem Dei habens sibi inditam, &c. & de hac inter-

pretantur Paulum Rom. 2. Gerson etiam alphab. 2.

lit. P, ait, Dictamen rationis diuinæ esse legem: & simili-

ter dictamen nostrum diuino conforme, & litera Q, ait,

Rectam rationem humanam esse legem naturalem; & de

illa explicat Paulum Rom. 2. & Psalmum 4. & id

Psalm. 39. Deus meus volui, & legem tuam in medio

cordis mei; imò Clictouæus loco citato de hac lege

exponit id Lucæ 12. Quid autem à vobisipsis non iu-



dicatis, quod iustum est? Pro hac opinione est etiam

Theophilus Alexandrinus epist. Paschali 3. ante

medium tomo 1. Biblioth. in veteri editione, ait:<-P>@@

<-P>Qui enim curam sui gerunt, vt ad meliora proficiant,

habentes legem quasi fortissimum Ducem, &c. nam du-

cere pertinet ad intellectum, & Ambros. epist. 20.

ad Horontianum lib. 5. epistolarum: Lex ergo, in-

quit, pædagogus fuit, & νόμος fuit, donec fides veniret.

& epist. 32. ad Valentianum Imperatorem, eodem

libr. Dei lex nos docuit, quod sequamur; humanæ le-



ges hoc docere non possunt. Augustinus 2. de ordine

cap. 8. Disciplina ipsa Dei lex est; & primo de libero

arbitr. cap. 6. Legem Dei æternam dicit esse summam

rationem, cui semper est obtemperandum. Celsus etiam

apud Vlpianum l. 1. ff. de iustitia & iure, ait; ius esse



artem boni & æqui, vbi ius pro lege sumi quidam

arbitrantur. Molina in concordia, quæstione 23.

articulo 1. disput. 2. §. hæc tamen sententia, ait, Leges,

& præcepta, quibus alios moderamur, ac monemus, actus

imperiáque sunt intellectus, quæ vocibus, ac scriptis,

vt propriis signis scribuntur. Quod si mente vicissim, vt

de angelis à multis dicitur, confahulari possemus, in

mente ipsa imperantis cernerentur. Magister 1. distinct.

45. cap. 7. 8. & 9. docet præceptionem & prohibi-

tionem non esse propriè, sed figuratè voluntatem

Dei, ergo lex & præceptum non est actus volunta-

tis; erit ergo actus intellectus.

  Tertia opinio est, legem coalescere, componi,18

seu constare ex actu intellectus, & voluntatis, Pala-3. Opinio.|Lex est ex in-|intellectu &|voluntate cō-|posita.

cius 3. dist. 23. disput. 1. §. disputatio introducta, prope

finem, probat, quia secundùm Aristotelem 7. polit.

cap. 14. Lex est ordinatio quædam: ordinare autem

est sapientis; ergo lex est mentis actus. Rursus idem

Aristoteles 10. ethicor. cap. 9. asserit, legem habere

vim cogentem: ergo hac ratione lex est actus vo-

luntatis, ad quam pertinet cogere, & obligare.

Idem suadent nonnulli recentiores; quia in his

moralibus non oportet quærere vnitatem perfe-

ctam, seu simplicitatis: sæpe enim moralia ex mul-

tis componuntur, & lex duo requirere videtur, iu-

dicium de agendis, & voluntatem obligandi ad il-

la. Si per impossibile legislator haberet liberam vo-

luntatem obligandi, eámque exprimeret nullo po-

sito actu intellectus, sicut quidam dixere, de poten-

tia absoluta posse voluntatem operari nullo exi-

stente actu intellectus, talis volitio exteriùs expres-

sa, non esset verè lex; quia non esset actus plenè

humanus, eo quòd non esset ex ratione; sed tantùm

ex voluntate profectus: voluntas etiam obligandi

essentialiter requiritur ad legem; ergo lex constat

ex actu intellectus, & voluntatis.

  Quarta opinio, quam ijdem iuniores teneri pos-19

se affirmant, est vtrumque actum seorsum acce-4. Opinio.|Tenens legem|vtrum actũ|legẽ dici posse.

ptum dici posse legem, fauet Aug. 22. contra Fau-

stum cap. 27. dicens, Legem æternam esse rationem, vel

voluntatem Dei.

  Quinta opinio est, legem non esse actum elici-20

tum intellectus, vel voluntatis legislatoris: sed scri-5. Opinio.

pturam, vel alia signa, quibus legislator exprimit

rectam rationem & voluntatem obligandi subdi-

tum. Ita Gabriel 3. dist. 37. quæst. vn. art. 1. notab. 1.

vbi legem sic definit: Lex obligatoria est signum ve-Lex quid sit|iterum.

rum creaturæ rationali notificatiuum rectæ rationis di-

ctantis, ligare eam ad aliquid agendum, vel non agen-

dum: Addit: Est autẽ signum rationis notificatiuum tri-

plex, scilicet mẽtale, vocale, & scriptum, sic & lex triplex,

scilicet lex indita, siue per inspirationem, siue per natura-

lis dictaminis euidentiam, siue per doctrinam: lex prola-

ta: lex scripta, siue, quod idem est, lex vocalis, mentalis &

litteralis. Per vocem dictantis, intelligit, nō nudum

iudiciũ Superioris, sed simul cum voluntate obli-

gandi creaturam rationalem, & ita per illā particu<-P>

@@0@


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin