@@1@10 Quæst. XC. Tract. XIIII.
<-P>lam excludit legem consultoriam, & permissiuam,Lex consulto-|ria & permis-|siua, propriè|leges nō sunt.
quas ait, non esse verè, & propriè leges, & per ean-
dem ait, se innuere, rectam rationem præcipientis,
vnà cum voluntate obligandi esse rationẽ obligan-
di inferiorẽ: quāuis enim sciat, aliquid velle Supe-
riorẽ, si nō fuerit notificatum, quòd velit obligare,
nō cōsurget obligatio in subdito: quæ omnia sum-
psit Gabr. ex Gersone, alph. 2. de potest. eccl. consid.
13. quæ est de origine iuris, & legum, lit. Q & alph.
61. de vita spirit. lect. 2. lit. K, & sequentib. sic etiam
Parisiens. lib. de legib. c. 1. ait, Legem verissima ratione
nihil aliud esse, quàm scriptum præcipiens honesta, prohi-
bénsque contraria, & hoc dicit; quia legem non scri-
ptā, eo quòd legibilis non est, non putat esse verissi-
mè, id est, strictissimè, legem, & Ioan. Ginesius Se-
pulueda lib. 3. de fato, & lib. arbit. §. sed redeamus, ait,
Quid aliud est præceptũ, nisi oratio, qua quid sit agendũ,
aut secus, præcipitur, aut imperatur? Huius opinionis
partim est Petr. Aliacen. 1. sent. q. 14. ibi ait, Præceptũ
esse signum voluntatis obligantis, quæ est in Superiori: vt
patet ibi notab. 1. lit. B, & notab. 2. lit. C, & concl. 1.
lit. F, licèt lit. L, M, & Q, dicat, esse voluntatem obli-
gandi: & ita quando August. 22. contra Faustũ, c. 27.
ait, Legem æternam esse rationem, aut volũtatem diuinā.
Aliacus, secundā partẽ disiunctim eligit, & ait, Legẽ
esse voluntatem obligandi creaturam rationalem. Maior
etiam 4. d. 1. q. 4. in explicatione secũdi termini ait,
Legẽ obligātem in cōtingentibus, id est, legem positiuam,
esse rationabilem voluntatem Superioris, vel eius signum
vocale, mentale, aut scriptum, quamuis dicat, ad rem,
de qua ibi agebat, nihil referre quòd lex dicatur
actus intellectus, vel volũtatis, & 3. d. 37. q. 1. ait, Lex
obligatoria (quæ sola est propriè lex, nam permisso-
tia, & consultoria, non est propriè lex) est signũ crea-
turæ rationali notificatum, eam ligans ad aliquid facien-
dum, vel non faciẽdum: & hoc signum ait esse triplex,
vocale, mẽtale, & scriptum: sub scripto comprehen-
dens omnia sigua, quæ oculo corporali possunt ap-
prehendi, & ait, se loqui de lege obligatoria in cō-
tingentib. & q. 4. dicit, non solum signũ voluntatis
obligandi, legem dici posse. Idẽ ferè docet Almain.
ead. dist. 37. q. vnic. Nisi quòd Maior nō omnem le-
gem vult esse signum voluntatis obligandi: nam le-
gem naturæ ait esse signũ veritatis practicæ, notifi-
catum, quatenus est insculptum in cordibus homi-
num. At secundùm Almain. etiā lex naturalis est si-
gnum voluntatis obligādi existentis in Deo, ita vt,
si per impossibile nulla esset in Deo voluntas obli-
gandi, nulla esset lex obligatoria etiam naturalis.
Hæc quinta sentẽtia in lege positiua mihi maxi-21
mè placet, & videtur Arist. 10. ethic. c. 9. dicẽtis, Lex
est sermo ab aliqua prudentia, atque mente profectus, quæ
vim habet cogentẽ; & in proœmio Rhetoricę ad Ale-
xandrum, Lex oratio quædam est, quæ cōmuni ciuitatis
consensu definita, iubet quo pacto vnumquodque agẽdum
sit, & Stoici apud Stobęum ser. de legib. & apud Re-
buff. in proœmio reg. const. glo. 1. n. 1. dicunt, Legem
esse orationem grauem, & rectam, quæ facienda imperet,
non facienda prohibet. & Isidor. 2. etymol. c. 10. ait, le-
gem scripturā esse: morẽ verò vetustate probatam,
consuetudinem, siue legem non scriptam: & cōmu-
niter Doctores præcepta omnia vocāt voluntatem
signi, id est, signum voluntatis dininæ: vt D. Thom.Voluntas signi|præcepta diui-|na dicuntur.
1. p. q. 19. art. 9. & eius interpretes ibi, & alibi passim
cũ Magistro, 1. d. 47. & sic dicimus, leges esse claras,
vel obscuras, indigere, vel non indigere interpreta-
tione; hunc, vel illũ esse sensum legis; hunc, vel illũ
esse codicem, librúmve legũ: sic lex ipsa dicitur vo-
luntatem habere. l. benignus. & l. in ambigua, ff. de<-P>@@
<-P>legib. sic dicimus, cōsuetudinẽ esse legem quādam,
seu habere vim legis; quia est signũ voluntatis obli-
gandi, quæ est, vel fuit in principe, vel Republica.
------------------------------------------------------------
SECTIO VI.
Resoluens quæstionem præcedentem.
SEd, vt meliùs veritatem, mentemq́ue22
nostram explicemus, sit 1. cōclusio, Lex1. Conclusio.|Lex omnis à|rationali na-|tura dimana-|uit.
est aliquid quod dimanat, vel dimana-
uit à natura rationali, vt sic, ac proinde
ad rationẽ pertinẽs, siue sit actus elicitus à ratione,
siue aliquid à tali actu profectum. Probatur primò,
quia sola natura rationalis, vt sic, & per aliquid à se
profectum, potest obligare: lex autem est, qua me-
diante obligat; ergo lex est aliquid profectum à na-
tura rationali, vt sic. Secundò lex est præceptũ: sola
autem natura rationalis, vt sic, potest præcepta im-
ponere: ergo lex debet esse aliquid profectum à na-
tura rationali. Aliqui addunt, debere esse actum
elicitum ab intellectu, vel volũtate illius, sed hoc in
lege positiua facilè negari posset, dicendo cũ 5. opi-
nione, legem esse signum, & effectum dictaminis,
& voluntatis obligandi, & ideo non esse actũ elici-
tum intellectus, nec voluntatis. Sed meliùs dicimus
postea, legem positiuam supponere posse pro actu
intellectus, & pro actu voluntatis, & pro vtroque,
& pro signo illius.
Secunda conclusio: Lex naturalis est solus conce-23
ptus, vel actus elicitus intellectus nostri, dictās, ali-2. Conclusio.|Lex naturalis|est conceptus|intellectus.
quid esse dissonum, seu disconueniens, & turpe na-
turæ rationali; aut necessariũ, & omninò faciẽdum,
vt honestè se gerere. Probatur, quia id est lex natu-
ralis, vnde naturaliter sine vlla volũtate obligandi
in principe, oritur obligatio in nobis: sed ex solo ta-
li actuali conceptu oritur obligatio in nobis: ergo
ille est lex naturalis: cōfirmatur, quia non cōforma-
ri tali dictamini, aut cōceptui, vel ab illo dlscordare
est peccatum: peccatum autem non potest esse sine
transgressione legis: ergo ille actus, seu cōceptus est
lex: minor proxima sumitur ex Arist. 5. ethic. cap. 1.
Damasceno 4. fidei, c. 23. Ambrosio lib. de paradiso
c. 8. Nazian. carmi. Iambico 15. quod cōtinet varias
rerũ definitiones, & de peccato ait: Quid, quæso, no-
xa est? à bono deflexio, & postea secundùm aliquos co-Peccatum est|est deflexio à|lege.
dices peccatum vocat ἀνομίαν, id est, deflexionem à
lege, vt ibi notat Billius n. 21. & hoc est, quod dicitur
1. Ioan. 3. Peccatum est iniquitas, Græcè ἀνομία, id est,
deuiatio à lege; & Rom. 4. Vbi non est lex, nec præua-
ricatio. & August. 2. de peccator. meri. c. 16. ait, Quo-
modo non vetatur per Dei iustitiam, si peccatum est? &
22. contra Faustum c. 27. Peccatum est dictum, factum,
vel cōcupitum contra legem Dei æternam. & D. Thom.
q. 71. art. 6. ad 4. ait, nullum esse peccatum, nisi quia
prohibitum saltem lege æterna, & naturali? Idem
constat ex aliis multis, quæ attulimus tract. 7. & 13.
Deuiare ergo ab illo dictamine, est deuiare à lege
naturali: ergo in illo dictamine consistit lex natura-
lis, & hoc intendunt multi Theologi, Philosophi,
& Sancti citati pro 2. opinione. Nō nego, naturam
rationalem, imò & obiectum actus humani posse
appellari metaphoricè legem naturalem, quate-
nus ex natura rationali, vel obiecti possunt sumi
regulæ, & præcepta operandi. Sed solùm nego,
esse propriè legem: quoniam lex propriè dicta
præceptum quoddam est: natura autem ratio-
nalis, vel ipsius obiecti non est præceptum:
ergo nec lex. Quidquid autem sit de hoc,<-P>
@@0@
@@1@Disput. I. Sectio VI. 11
<-P>quod examinabitur disput. de lege naturali, certum
mihi est, legem naturalem non pendere à peculiari
volũtate, qua Superior aliquis, etiam Deus, volue-Lex natura-|lis non pendet|à voluntate|peculiari.
rit nos obligare ad aliquid agendum, vel omitten-
dum; nam etiam seclusa tali voluntate obligare-
mur, ac proinde legem haberemus, vt rectè docet
Vazquez Disput. 150. cap. 3. nu. 23. & sequentibus:
& hoc est, quod dicunt multi, aliqua esse mala, &
peccata ex natura sua, & non, quia prohibita à Deo,
vel ab alio Superiore. Scot. 3. distinct. 37. quæst. 1. §.
præcipuè. §. sed isti, & §. ad quæstionem igitur. Gabriel
quæst. 2. concl. 3. & 4. Richardus art. 1. quæst. 5. Du-
randus 1. distinct. 47. quæst. 4. nu. 19. Victoria relect.
de homici. nu. 3. & sequentib. Sotus 2. iust. quæst. 3.
art. 8. Vazquez 1. 2. to. 1. disp. 97. c. 3. & hoc est quod
ait Salonius 2. 2. q. 60. ait primò legem naturæ non
constituere iustum, aut iniustum: sed declarare. Gre
gorius etiam, Gabriel, Almainus, & Cordubensis
referendi in 4. corollario, dicunt: quæ sunt contraQuæ sunt cō-|tra legem na-|turæ, qualia|sint.
legem naturæ, non esse contra legem aliquam pro-
hibentem; sed indicantem.
Sed contra hanc conclusionem secundam, & do-24
ctrinam modò traditam obiicies: quia de rationeQuidam mo-|dus dicendi.
legis est esse à Superiore obligare volẽte: nec enim
Superior aliter obligat, nisi volendo obligare, cùm
non vtatur sua iurisdictione, & potestate obligādi,
nisi eliciendo actum voluntarium, & liberum, quo
obligare velit: ergo de ratione legis naturalis est
aliquis actus voluntatis diuinæ. Quod hoc argu-
mento tenent aliqui; & confirmant. Primò quia siConfirm. 1.
actus intellectus nostri præcisè consideratus, esset
lex, eo quòd obligat ad aliquid; cùm actus diuini
intellectus, quo iudicat, nō esse mentiendum, obli-
get illum ad non mentiendum; talis actus erit illi
lex: quod est absurdum: ergo, &c. confirmatur se-
cundò, quia lex naturalis non potest obligare, nisiConfirm. 2.
obligante simul lege æterna Dei; alioqui possemus
peccare contra legem naturalẽ non peccando con-
tra æternam; quod est contra Augustinum 22. con-
tra Faustum c. 27. vbi ait: peccatum esse dictum, factum,
vel concupitum contra legem Dei æternam: sed lex ęter-
na est voluntas Dei, vel illam includit: ergo lex na-
turalis non potest obligare, nisi dependenter à vo-
luntate diuina; ac proinde actus intellectus nostri
præcisè sumptus, sine ordine ad voluntatem Dei,
non est lex. Minor probatur: quia nullus Princeps
potest obligare subditum, nisi volens. Vnde & præ-
cepta decalogi obligare ex sola voluntate diuina,Præcepta de-|calogi obligāt|ex sola volun-|tate diuina.
significat D. Thomas q. 100. art. 8. ad 2. cùm enim
obice$unclearisset, esse instituta à Deo, ac proinde in illis
dispensare posse; respondet ad secundum, dicendum,
quòd sicut Apost. dicit 2. Tim. 2. Deus fidelis permanet,
seipsum negare non potest: negaret autem seipsum, si ordi-
nem suæ iustitiæ auferret, cùm ipse sit sua iustitia, &
ideo in hoc Deus dispensare non potest, vt homini liceat
non ordinatè se habere ad Deum, vel non suboli ordini
iustitiæ eius, etiam in his, secundùm quæ homines adin-
uicem ordinantur. Vbi apertè supponit, totam obli-
gationem horum præceptorum oriri ex institutio-
ne, & ordinatione diuinę iustitiæ: talis autem ordi-
natio ad voluntatem pertinet; ergo secundùm D.
Thom. obligatio legis naturalis ex volũtate diuina
omninò pendet: quod etiam de lege ęterna signifi-
cat Aug. 22. cont. Fanst. c. 27. dicens, esse rationem, vel
voluntatem diuinam. Clariùs autem id docet Alia-
censis 1. q. 14. lit. L, M, & Q, vbi legem æternam ait
esse voluntatem obligādi nos, & nihil esse malum,
nisi quia prohibitũ à volũtate diuina, imò lit. B, &
M, contra Arimin. ait, nō ideò Deum aliquid velle,<-P>@@
<-P>quia illud est bonum, sed ideo esse bonum, quia est
volitum à Deo: item totam obligationem oriri àBonum est|quod à Deo|est volitum.
voluntate diuina, docent Gerso. 1. p. alphab. 2. lit. P,
consid. 13. agens de potest. eccles. & origine legum.
& 3. p. alphab. 61. tract. de vita spirit. lect. 1. lit. E, co-
roll. 10. & lect. 2. lit. E, & sequentib. Gabr. 3. d. 37. q.
vn. art. 1. not. 1. fauet Almain. 3. Moral. c. 15. referens
tamquam probabilem opin. Gersonis, & Aliacensis
suprà, & Andreæ de Castronouo in fin. 1. lib. sent.
asserentium, nullum esse actum, etiam interiorẽ, qui
non possit licitè fieri ex diuina voluntate, auferente
suam prohibitionem, eo quòd nullus sit malus, nisiNullus est|actus malus|nisi quia à di-|uina volunta-|te est prohibi-|tus.
quia diuina voluntate prohibitus: & Sebastianus
Medicis repet. c. erit autem lex. d. 4. nu. 49. & Sotus
dicit, legem naturalem à rationabili Dei voluntate
emanasse: ideo sola eius voluntate mutari posse.
Sed hunc dicendi modum reiicio. Primò quia si25
per impossibile esset homo in mundo, & nō Deus,
mentiri esset malum: ergo contra aliquam legem;Malum esse|per se aliquid|esse, ostẽditur.
nulla autem esset voluntas Dei: ergo lex naturalis
non includit voluntatem Dei: confirmatur alioqui,
ignorans Deũ, vel de illo nihil cogitans, non posset
in mendacio intelligere rationem peccati, & mali,
nec obligationẽ vitādi illud: cùm per illos auctores
tota ratio malitiæ, & obligationis includat ordinẽ
ad Deum, vt volentem obligare. Secundò vel hæc
voluntas Dei, à qua dicunt pẽdere omnem obliga-
tionem naturalem, est necessariò in Deo; vel liberè;
si necessariò: ergo aliqua voluntas Dei efficax erga
creaturas, est necessariò in Deo: quod est absurdum:
item Deus per voluntatẽ necessariā obligaret suos
subditos, quod etiam est absurdum; nam obligatio
hæc, cùm sit moralis, ab agente morali libero, imò
& plenè libero debet prouenire: Vnde nullus Prin-
ceps potest seipsum voto, vel promissione, aut alios
præcepto obligare, nisi plena libertate: ergo multò
minùs Deus. Si verò liberè nos obligat, posset nos
non obligare ab initio, & postquam nos obligauit,
posset obligationem auferre, ac proinde posset inDeus potest in|omni præcepto|dispensare.
omni præcepto naturali dispensare, imò & illud in
totũ obligare, & omnes omissiones, & actus licitos
reddere, etiā odium Dei, & voluntatem violādi le-
gem, si esset, & faciendi contra conscientiam: quod
esse omninò falsum, & cōtra D. Tho. & ferè omnes,
patebit cùm de indispensalitate legis naturalis dis-
seremus; imò si Deus, nobis ignorātibus, vellet nos
non obligare, nullatenus peccaremus: quod adhuc
est absurdius: ergo vt obligemur, non requiritur in
Deo voluntas obligandi nos. Alia de hac re habes
disp. de lege nat. Ad obiectionem, seu arg. illiusmo-
di dicendi; Respondeo de ratione legis creaturę, in-26
quantùm creatura est, esse proficisci à suo creatore,
nempe à Deo, qui per suam liberā voluntatẽ & non
aliter potuit eam producere: tamen inquantùm lex
est, non petit produci à Deo, nec pẽdet à voluntate
diuina: & ideo, quāuis Deus, aut voluntas diuina nō
esset; si tamen esset dictamen rationis, haberet ra-
tionem legis, & obligaret nos: vt autem in nobis
sit hoc dictamen, non requiritur formalis voluntas
obligandi nos: sed sufficit virtualis, qua volẽdo, nos
cum tali dictamine producere, consequenter, virtu-
te, atque implicitè vult nos obligare, eo quòd est de
essentia talis dictaminis obligare subiectum, & ad
hoc est impertinens, quòd cognoscamus, vel nō co-
gnoscamus illā voluntatẽ, alioqui ignorātes, vel nō
aduertentes illā, non obligarentun Similiter etiā estAd obligan-|dũ nos non re-|quiritur libe-|ra Dei volun-|tas.
impertinẽs, quòd illa voluntas sit, vel nō sit libera,
alioqui si Deus esset agẽs naturale, nō obligaremur
per dictamẽ rationis, qm̃ nō procederet à voluntate<-P>
@@0@
@@1@12 Quæst. XC. Tract. XIIII.
<-P>libera Dei; ergo illa voluntas non obligat per se, sed
per accidẽs ratione dictaminis, quod causat: eo mo-
do, quo vnus Angelus alium obligaret, si in eo di-
ctamen non mentiendi produceret. Vnde etiā con-
firmatur, quod dicebamus, obligationem nostramConf.
non oriri ex voluntate formali obligandi existente
in Deo. Nam voluntas Superioris non obligat per
se, nisi sit libera, & nota inferiori: Voluntas autem
huiusmodi sæpe est nobis ignota, & si Deus esset
agens naturale, non esset illi libera; in quo tamen
euentu esset in nobis obligatio: ergo non profici-
scitur per se ab illa voluntate obligandi, sed à dicta-
mine rationis. Quamuis fateri possemus, modò esse
in Deo voluntatem formalem obligandi nos ad ser-
uandam legem naturalẽ media ratione: imò & esseLex naturalis|ex suppositio-|ne, à Deo ne-|cessariò voli-|ta.
necessariam ex suppositione volendi creare nos cũ
dictamine rationis, ex quo necessariò resultat obli-
gatio: quia, quæ necessariò resultāt ex volito à Deo,
necessariò sunt volita formaliter à Deo: vt necessa-
riò vult similitudinẽ ex suppositione, quòd vult es-
se duo alba: præsertim, si similitudo nihil aliud sit,
quàm illa esse simul. Auctor ergo naturæ non obli-
gat per se, & immediatè ad non mentiendum, & ad
alia, quæ sunt legis naturæ: sed media natura ratio-
nali, & eius dictamine.
Ad primam confirmationem respondeo, primò27
negando falsitatem consequentis: licèt enim Deus,Ad 1. conf.|1. solutio.
quia est suprema substantia, nullam habeat legem
positiuam, qua obligetur; quia nec per leges, quas
creaturis imponit, obligati potest; siquidem princi-
pes suis legibus non obligantur, vt inferiùs osten-
dam: tamen obligatur lege naturali intrinseca, &
improducta, atque indistincta realiter à sua essen-
tia, & voluntate. Vnde ipse est sibi lex altiori modoDeus ipse est|sibi lex.
quàm de quibusdam dicitur Rom. 2. & hoc voluis-
se videntur Pindarus, Martianus & Chrysippus re-
lati sectione præcedenti pro 2. opinione dicentes,
legem esse omnium mortalium, & immortalium
reginam. Vnde Rebuffus in proœmio constit. reg.
gloss. 1. num. 7. Cælius 10. antiquitatum cap. 19. re-
ferunt, Platonem, & Pindarum dicentes, legem esse
Deorum, hominúmque reginam, & nu. 2. retulerat Re-
buffus Demosthenem dicẽtem, esse omnium regi-
nam. Idem insinuat D. Thomas 1. part. quæst. 21. a. 1.
ad 2. dicens, rationem diuinæ sapientiæ comparari vt le-
gem ad diuinam voluntatem, & hoc modo Deum sibi
ipsi esse legem. Secundò, & meliùs respondeo de ra-2. Solutio.
tione legis esse, quòd sit distincta à voluntate obli-
gata, & eius actibus; nam debet esse regula, & men-
sura eorum; & quia hoc non competit dictamini
diuino comparatione diuinæ voluntatis, & actuum
ipsius, idcirco non est appellanda lex: secus de di-
ctamine nostro comparatione voluntatis, & actuũ
nostrorum. De hoc dicemus plura disp. 4. sectio. 2.
con. 2.
Ad secundam confirmationem respondeo, licèt28
lex naturalis non possit obligare, nisi obligante si-Ad 2. confir.
mul lege æterna: tamen hoc est per accidens, eo
quòd nō potest esse sine lege æterna, cuius est par-
ticipatio, & ad cuius similitudinem producta est à
Deo, cuius iudicium practicũ de agendis est exem-
plar nostri: si tamen per impossibile esset in nobis
iudicium illud, & non in Deo: tali iudicio obliga-
remur, ideo illud esset lex nostra: modò autem, quia
est tale iudicium in Deo, faciendo contra iudiciumIudicium no-|strum tale est,|quale iudiciũ|Dei, & ideo|nos obligat.
nostrum, facimus etiam contra iudicium illud Dei:
quod quidem etiam est lex nostra, non quia obli-
get nos per se, sed quia nos obliget per iudicium
nostrum, cuius est causa exemplatis, & similiter vo-<-P>@@
<-P>luntas producendi iudicium illud in nobis, præser-
tim si fiat formali intentione obligandi nos, est lex
nostra, quatenus mediante illo iudicio, quod neces-
sariò infert, ligat nos. Ad quod quidem non opus
est illo, quod dicebāt Gerson, & Gabriel, iudicium
nostrum esse signum notificatiuum voluntatis, quę
est in Deo; sed satis est esse effectũ, ex quo sequitur
in nobis obligatio: quamuis metaphoricè requira-
tur quasi signum notificatinum diuinæ voluntatis:
quia sicut formalis voluntas Superioris non obli-
gat subditum, nec habet rationem legis respectu
ipsius, nisi exprimatur aliquo signo, & promulge-
tur; ita voluntas Dei, siue formalis, siue virrualis
Dostları ilə paylaş: |