Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə168/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   164   165   166   167   168   169   170   171   ...   250

præscriptio appellandum sit. Similiter Arm. con-

suetudo num. 5. ait, si consuetudo venit contra re-

seruata Principi in signum specialis priuilegij,

vtroque iure requiritur tẽpus, de cuius initio non

sit memoria, cap. super quibusdam de verb. signif.

Syluester præscriptio 1. qu. 6. Couarruuias 2. part.

4. §. 2. num. 8. Tabien. consuetud. §. 6. num. 7. ad fi-

nem, Rosella §. 6. in fine, vide sect. sequenti §. 2. ad

finem.


§. 5. Quanto tempore consuetudo legem

introducat, si non sit contra aliam

legem.



SEd quid si consuetudo non sit contra ius; in43

quo casu non abrogat legem; sed legem intro-

ducit: nec propriè præscripsit, vt diximus, licet latè

dicatur præscribere, non contra legem: sed contra

subditos, à quibus eripit libertatem, quia eos obli-

gat? Quærimus ergo quantum temporis requirat

consuetudo ad præscribendum hoc modo?

  Respondeo, requirere decennium: quia hæc non

est præscriptio: sed contra priuatos. Vnde etiamsi

versetur circa res Ecclesiasticas, & spirituales, vt si

sit canonica, præscribet decem annis. Nec enim lex

habet absentes homines, contra quos præscribit,

vt requirantur viginti anni ad præscribendum: &

ita tenet glossa, ca. fin. de consuet. in 6. quam citat,

& sequitur Arm. verb. consuetudo nu. 6. Vbi idem

tenet Sa, num. 3. Tabien. nu. 7. quæst. 6. Sebastianus

Medicis tract. de legibus & statutis, part. 2. quæst.

14. num. 3. Couarruuias, 1. vari. cap. 17. num. 8. Na-

uar. in sum. cap. 13. num. 19. Menoch. de arbitrar.

casu 83. citans Butrium, Decium, Corneum, &

alios: de quo plura habes, sect. 11. & 12.

  Sed est difficultas: quia vt lex Ecclesiastica per

consuetudinem abrogetur, non solent expectari

quadraginta, nec viginti, imò nec decem anni: sed

ferè statimac constat, vniuersalem consuetudinem

in contrarium existere, cẽsetur non obligare: & si-

mile quid accidit in legibus ciuilibus: ergo male

tam diuturnum tempus constituimus.

  Respondeo, citiùs abrogari solere per nouā vo-

luntatem Principis, sciẽtis consuetudinem, & vo-

lentis legem extingui, Angelus consuetudo nu. 8.

Armilla nu. 5. Rosella nu. 13. Butrius ca. fin. de con-

suet. Gerson tract. cit. de vita spirit. idem voluere

Sotus 1. Iust. quæst. 7. art. 2. Med. hîc quæst. 97. art.

3. Valen. disp. 7. qu. 5. punct. 8. cæterùm per viam

præscriptionis requiruntur anni assignati. Et quā-

uis Butrius, Angelus, Armilla, & Tabien. suprà ad

abrogandam legem quamcunque sciente, & tole-

rante Papa, dicant, sufficere decem annos: tamen

id non est verum via præscriptionis, sed præsum-

ptionis: sufficiunt enim ad præsumendum consen-<-P>@@

<-P>sum Principis de abroganda lege: imò interdum

pauciores sufficient, & interdum decem non suffi-

cient, vt ait Panormitanus, ca. fin. de consuet: quia

multa per patientiam tolerantur nullo consensu

præstito, cap. iam dudum de præben. Vnde Sotus,

Medina, Valentia, aliique Theologi dicunt, pru-

denti arbitrio relinquendum esse, & considerādas

circunstantias, vt an consuetudo introducatur, vbi

est Princeps, vel in loco proximo, vel remoto: &

an tolerantia sit ob meram negligentiam, vel im-

potentiam, aut incommoditatem reprimendi con-

suetudinem. Ex quibus, & aliis indiciis præsumen-

dum est, an voluntas Principis sit de abrogatione

legis, an de sola suspensione actualis obligationis,

an de nullo istorum.

------------------------------------------------------------



SECTIO V.

An consuetudo constans actibus malis contrariis

legi, possit contra illam præscribere.



PRo parte negante est primò, quo-44

niam ad priuatam aliarum rerum

præscriptionem iuxta sacros cano-

nes, & Doctores requiritur bona, in-

culpatá que fides, cap. si diligenti, de

præscript. ergo & ad hanc præscriptionem contra

legem. Secundò quia in ca. fin. de consuet. dicitur,

longæuam consuetudinem non præualere legi, nisi sit ra-

tionabilis, simile quid habetur cap. 1. de const. in 6.

& in nostro regno l. 5. tit. 2. partita 1. at, si constat

prauis actibus, rationabilis non est: quia omne

peccatum aduersatur rationi: ergo non præualebit

contra legem. Confirmatur primò, ex D. Thoma,

quæst. 97. art. 3. ad 2. vbi ait, consuetudinem dici ra-

tionabilem; quia per bonos actus introducitur: &

nititur explicare quomodo actus, licet sint contra

legem, possunt esse boni: quod ait cōtingere; quia

lex humana occurrente aliqua necessitate in par-

ticulari, inculpatè non seruatur: contingit autem,

has occasiones sæpe occurrere, & ita multiplicari

actus legi contrarios, atque ita paulatim introdu-

ci consuetudinem, quæ ostendit, legem esse inuti-

lem, & consequenter abrogat illam: ergo secun-

dum D. Thomam consuetudo, vt abroget legem,

debet actibus bonis constare. Confirmatur secun-

dò, quia in cap. fin. de consuet. & cap. 3. eod. tit. in

6. dicitur, consuetudinem debere esse legitimè seu ca-

nonicè præscriptam: per actus autem malos non

legitimè, & canonicè præscribitur: ergo.

  Nihilominus vera, & communis sententia est,45

etiamsi consuetudo cœperit, seu constet ex malisVera opinio.

actibus, legem abrogare. Ita sentiunt communiterConsuetudo|licet malis|actibus cōstet|abrogat legẽ.

Theologi, & Iurisperiti, D. Thomas, Caietanus,

Medina, Conradus, & alij quæst. 97. art. 3. Vazquez

disp. 277. dicens, rem esse apud auctores indubita-

tam, Gerson 3. part. lect. 4. de vita spir. corol. 13. lit.

R. Sotus 1. Iust. qu. 7. art. 2. ad 2. Valentia hîc disp.

7. quæst. 5. punct. 8. Syluester consuetudo, quæst. 7.

Tabienna num. 5. quæst. 4. Sanchez, 7. de matrimo-

nio disp. 4. numero 14. dicens, hac in re neminem

Caietano contradicere.

  Probatur; alioqui nulla ferè consuetudo aduer-

sus legem præualeret: quia ferè omnis cœpit, aut

etiam continuata est actibus malis: communitas

enim, quæ sola consuetudinem hanc inducit, non

potest inuincibiliter ignorare legem, vt ita actus,

quibus consuetudo introducitur, possint à peccato<-P>

@@0@

@@1@484 Quæst. XCVII. Tract. XIV.



<-P>excusari. Item quia iura numquam requirunt, vt

consuetudo sit licitis, seu bonis actibus intro-

ducta.


§. 1. Respondetur argumentis, & explica-

tur, quæ consuetudo dicatur rationabilis.



AD primum argumentum respondeo, quāuis46

hæc consuetudo dicatur præscripta, aut præ-Ad 1. arg.

scribens propter similitudinem in diuturnitate

temporis, & frequentia actuum, & in effectu ac-

quirendi aliquid præscribenti, tamen non in om-

nibus esse similem hanc præscriptionem illi, qua

acquiruntur dominia, & iura contra priores do-

minos, vt ex Bartolo, & aliis notauit Panormita-

nus cap. fin de const. num. 20. Vbi differentiam at-

tigit: quòd pręscriptio illa respicit ius priuatæ per-

sonæ, vel cōmunitatis habentis se per modũ pri-

uatæ personæ, quæ spoliatur irreparabiliter aliqua

re, vel iure ab alia priuata persona, vel cōmunita-

te, gerẽte se per modum priuatæ personæ, & ideò

non fuit expediens, vt mala fide præscriptio illa

inchoari, aut currere posset: sic enim passim inno-

centes spoliarentur bonis suis, & scelerati illis di-

tarentur. Hæc autem præscriptio nullo iure ali-

quem priuat; sed solùm remouet obligationem le-

gis, quam communiter, cum diu non seruatur, etiā

si id per culpam cœptum, & inchoatum sit, expe-

dit remoueri, ne culpa vltra progrediatur; & ne

communitas per quandam violentiam ad eius ob-

seruationem astringatur: nisi enim res aliquam

violentiam, aut difficultatem cōtineret, non esset

tamdiu à communitate omissa: quòd si Principes

iudicent expedire, vt lex seruetur, facilè possunt

præscriptionem interrumpere, aut impedire, aut

legem renouare. Vnde etiamsi hæc præscriptio

mala fide incipiat, aut currat, nullum est incom-

modum: maximè cum nulla persona priuata possit

inducere hanc præscriptionem, sed sola commu-

nitas, aut maior eius pars: quin potius expedit, vt

hic modus præscriptionis Reip. cōcedatur. Hanc

rationem attigit Vazquez disp. 277. numer. 64. D.

Thomas, Tabienna, & alij suprà.

  Ad secundum respondeo, consuetudinem non47

dici rationabilem, eò quòd licitis, aut honestisAd 2. arg.|Quæ consue-|tudo dicatur|rationabilis.

actibus cœpta, aut continuata sit: sed alia ratione:

in qua quidem assignanda variant Doctores, vt

videre licet apud Menochium, lib. 2. de arbitrar.

centuria 1. toto casu 82. Nam quidam dicunt, ra-

tionabilem dici, si non sit directè, nec indirectè

contra legem diuinam, positiuam, aut naturalem.

Ita Nauar. comment. de spol. §. 14. nu. 7. affértque

Aug. Epis. 118. & habetur, cap. illa d. 12. dicentem:

quod non est contra fidem, nec contra bonos mo-

res indifferenter admitti potest. Confirmat; quia

quod non est directè, nec indirectè contra legem

diuinam, potest præcipi lege humana: ergo & in-

troduci consuetudine: vtraque enim nititur au-

ctoritati Principis. Hanc opinionem tradit etiam

Nauar. lib. 3. consil. tit. de censibus in priori editio-

ne consil. 7. num. 3. in posteriori autem consil. 3. nu.

3. Gerson 3. part. tract. de vita spir. lect. 4. corol. 13.

alphab. 62. lit. P. supplem. Gabrielis 4. d. 42. quæst. 1.

art. 3. dub. 6. Hęc sententia, nisi amplius explicetur,

non potest subsistere: quia multæ sunt consuetu-

dines non contrariæ vlli legi diuinæ, quæ à sacris

canonibus censentur irrationabiles, vt secundum

aliquos, quibus tamen aduersatur Molina tom. 1.<-P>@@

<-P>tract. 2. de iust. disp. 79. §. contra neruum, consue-

tudo non seruandi circunstantias interdicti, c. cum

inter de consuetud. & consuetudo non ferendi iu-

dicium, ca. ad nostram eod. tit. ca. cum non liceat,

cap. cum ex officio de præscrip. & alias notat glos.

cap. fin. de consuet. & Panormitanus, ibi. nu. 5. & 6.

& omnes. Quòd si Nauar. dicat, illas consuetudi-

nes esse indirectè contra ius diuinum: non quia

sint contra humanum, & consequenter contra le-

gem Dei, quæ præcipit obedire hominibus; sic

enim omnes consuetudines, quibus culpabiliter

violatur lex humana, essent irrationabiles, & per

illas non posset præscribi: sed alio modo. Hoc, in-

quam, si dicat Nauarrus, oportet, vt illum modum

explicet. Deinde lex humana non potest præcipereLex humana|nō potest præ-|cipere quid-|quid non est|contra legem|diuinam.

quidquid non est contra legem diuinam, natura-

lem, aut positiuam, vt superiùs diximus: ergo nec

consuetudo: & sic non potest semper contra liber-

tatem subditorum pręscribere: ergo similiter, licet

non sit contraria iuri diuino, interdum nequibit

præscribere contra legem humanam, eò quòd ir-

rationabilis sit.

  Vnde alij dicunt, rationabilem esse, quæ non est48

contra legem diuinam, nec humanam. Ita quidam

canonistæ cum glos. cap. fin. de consuet. Sed hoc,

vt iacet, sustineri nequit: quia sic nulla consuetudo

contra legem humanam præscriberet, cum omnis

consuetudo præscribens contra legem humanam,

debeat esse illi contraria: & proptereà hæc inter-

pretatio glossæ reprobatur à Panormitano ca. fin.

de consuet. vbi etiam reprobat aliam interpreta-

tionem glossæ, vt rationabilis dicatur, quæ non est

reprobata per iura, seu non habet iuris resistentiā.

Nam in cap. ad nostram, & cap. cum inter, de con-

suet. reprobat textus consuetudinem, quæ non fue-

rat prius damnata. Ibidem Panormitanus refert

glossam dicentem, rationabilem esse, quæ non est

contra normam Ecclesiasticæ disciplinæ, nec con-

tra libertatem Ecclesiæ: quod Panormitanus tri-

buit etiam Bartolo l. de quibus, ff. de legibus, & pro

illo ait, facere textum, Auth. Cassa, & irrita, C. de

sacrosan. Ecclesiis. Sed hoc non placet: quia opor-

tet explicare, quæ dicantur contra normam Ec-

clesiasticæ disciplinæ: cum non sufficiat ad con-

suetudinem irrationabilem, cui negatur vincere

legem, esse contra Ecclesiasticam legem. Ioannes

Andreas à Panormitano etiam citatus ait, irratio-

nabilem esse, quæ sit reprobata, vel similis repro-

batis per canones. Sed nihil valet: quia difficile est

scire, quæ sint ita similes, vt meruerint etiam re-

probari tanquam irrationabiles. Deinde consuetu-

dines non sunt irrationabiles, quia reprobatæ: sed

è contra: ergo oportet irrationabilitatem aliter ex-

plicare, & non in ordine ad reprobationem. Anto-

nius de Butrio relatus similiter à Panormitano

magis ad veritatem accedit: ait enim, rationabi-

lem esse, quæ conducit ad fœlicitatem animæ, aut

bonum publicum, seu cōmune Ecclesiæ, vel Reip.

Sed addit Panormitanus, licet hæc theoria sit ve-

ra in se, tamen per eam non possumus discernere,

quæ cōsuetudo dicatur rationabilis: nam sępe non

tendit in fœlicitatem æternam; & tamen approba-

tur, vt patet hoc tit. cap. cum dilectus, & cap. cùm

Ecclesia, de causa possessio. cum similibus. Deinde

Panorm. refert Cardinalem dicentem, omnem cō-

suetudinem, quæ sit contra ius naturale, gentium,

vel positiuum, præsumi rationabilem, nisi probe-

tur contrarium. Hanc impugnat ille alia ratione:<-P>




@@0@

@@1@Disput. XIX. Sectio V. 485



<-P>ego vetò: quia omnis consuetudo abrogās legem,

est contra ius positiuum. Item, quomodò proba-

bitur de consuetudine aliqua, quæ non sit contra

vllum ex his iuribus, esse irrationabilem? Nullam

regulam tradit Cardinalis, & sic eius doctrina

inutilis videtur.

  Vnde tandem Panormitanus ait, satis est quòd49

non nuttiat peccatum, & subiungit. Concordando



omnia prædicta, dicerem, quòd relinquendum est arbi-

trio iudicis, vt voluerunt Hostiensis, & Ioan. Andreas,

sed iudex attendet omnes theorias pradictas, & ponde-

rabit, vtrum finis consuetudinis sit bonus, vel malus:

vtrum consuetudo sit contra ius, vel præter, vtrum ali-

qua iusta ratione fuerit inducta, & vtrum ius approbet

similem consuetudinem, vel reprobet: & hoc tene. Hæc

Panorm. Armilla autem verbo consuetudo, num.

5. solum ait, ad cognoscendum, an consuetudo sit

rationabilis, vide Panormitanum cap. fin. de con-

suet. & D. Thomam suprà. Tabiẽna autem eodem

verbo, §. 5. num. 6. cum D. Thoma ait, rationabilem

esse, quando procedit à voluntate ratione regula-

ta, & hoc cognosci, quando fit aliquo bono fine,

quamuis sit contra aliudius, habẽs etiam bonum

finem, qui vel deficit propter mutationem homi-

num, vel nũc est minus bonus. Exemplum: ius sta-

tuit, vt Episcopus tractet negotia cum consilio

Capituli: quia firmius est iudicium plurimorum, c.

prudentiam de offic. deleg. tamen consuetudo po-

test introducere contrarium cap. non est, de con-

suet. lib. 6. quæ tamen erit rationabilis, videlicet vt

facilius expediantur negotia. Vnde Panormitanus

dicto cap, fin. post Ioan. Andream dicit, sub diuer-

sis rationibus, & in ordine ad diuersos fines con-

suetudinem, & legem, quam abrogat, posse esse ra-

tionabiles.

  Ego crederem, consuetudinem esse rationabi-50

lem ad effectum abrogandi legem, quādo legisla-Opin. Aucto-|ris.

tot rationabiliter velle posset per nouam legem,

antiquam abrogare, nimirum quando lex antiqua

esset parum vtilis, vel nimis difficilis, & onerosa: si

autẽ lex esset suauis, & necessaria, vel valde vtilis;

quia irrationabiliter per aliā legem abrogaretur,

irrationabiliter quoq; abrogaretur per cōtrariam

consuetudinem, & ideò illa consuetudo diceretur

irrationabilis, & nō vinceret legem. Deinde sicut

lex dicitur rationabilis; quando est de re licita, ne-

necessaria, vel vtili: ita consuetudo dicitur ra tio-

nabilis, quando est de re secundum se licita, & ne-

cessaria, vel vtili. Ita aliis opinionibus reiectis, te-

net Syluester verbo consuetudo, quæst. 1. Sotus 1.

Iust. quæst. 7. art. 2. vers. quam verò longam, &

Sanchez, lib. 7. de matrim. disp. 4. num. 14. probans:

quia cum consuetudo vim legis habere debeat,

eadem honestate vestiri debet, quam debet habe-

re lex: dicitur ergo rationabilis, quando lex ipsa

rationabilis esset. Idem indicat Vazquez suprà, &

sic sunt interpretandi D. Thomas, & Tabienna ci-

tati. Nec multum dissidet Valentia suprà, dicens,

consuetudinem dici rationabilem, si non repu-

gnet legi naturali, aut diuinæ, & ratione aliqua

nitatur, ob quam iudicetur saltem probabiliter

vtilius esse communitati contra legem, quàm se-

cundùm legem agere: vt si finis legis vniuersè ces-

sasset, vel materia eius ob aliquam circunstantiam

reddita esset perniciosa, vel inutilis. Adde vel mi-

nus vtilis, quàm consuetudo, vel ob difficultatem

seruandi illam, saltem supposita consuetudine cō-

traria; vel ob alias rationes. Vide Antonium Gab.<-P>@@



<-P>tom. 1. commun. opin. verbo, consuetudo, & tom.

2. lib. 6. tit. de consuetud.

  Hinc soluitur difficultas, quomodò possit esse

rationabilis consuetudo, si est contra legem: quæ

quidem debet esse rationabilis, cap. erit autem lex

d. 4. & l. leges sanctissimæ, C. de legibus, & ca. con-

suetudo, d. 1. quia si vnum contrarium est rationa-

bile, aliud est irrationabile. Respondeo, vtramque

posse esse rationabilem secundum diuersas ratio-

nes, vt post Ioan. Andream, Panormitanum, & Ta-

bienam suprà, notat Menochius 2. de arbitra. cen-

turia 1. casu 82. num. 16. sicut lex abrogans, & ab-

rogata possunt esse rationabiles, secundum diuer-

sas rationes.

  Iuxta hæc limitari debet, quod refutatis aliis51

opinionibus ait Azor tom. 1. lib. 5. cap. 17. quæst. 5.

solam illam consuetudinem esse irrationabilem, &

corruptelam, quæ est contra ius naturale, vel diui-

num, vel gentium, vel cōtra canonem à tota Rep:

vel maiori parte receptum; vel cum peccato: ra-

tionabilẽque esse eam, quæ est sine peccato. Nam

iam diximus, etiam si consuetudo sit cum peccato,

& contra canonem à tota, vel maiori parte Reip.

receptum, posse esse rationabilem ad effectum

præscribendi contra legem.

  Ad primam confirmationem secundi argumen-52

ti respondeo, non fuisse mentem D. Thomæ ibi,Ad 1. Confir.|2. Argumẽti.

quòd consuetudo abrogans legem semper debet

inchoari, & continuari actibus bonis: sed docuit,

quomodo potest bonis actibus inchoari, & conti-

nuari: quia tamen hoc non cẽsuit necessariũ ad ab-

rogādam legẽ, statim subiunxit, quāuis maneat ra-

tio eadẽ, & lex sit obligans, cōsuetudine tolli posse

propter eius inutilitatem ortam ex eius impossibi-

litate, vel difficultate: quoniam difficile est multi-

tudinem remouere. In quem sensum interpretan-

tur, & sequuntur D. Thomam Caietanus, Conra-

dus, & Med. ibi, Sotus 1. Iust. qu. 7. art. 2. ad 2. Va-

len. disp. 7. quæst. 5. punct. 8. Syluest. consuetudo q.

6. num. 9. & quæst. 7. Tabienna, §. 5. num 6.

  Ad secundam confirmationem respondeo, perAd 2. confir.

actus malos legitimè, & canonicè interdum præ-

scribi contra legem: quia lex generalis concedit,

per actus malos aduersus legem præscribi posse,

vnde facilè respondeo ad quæstionem, quā mouet

Tabien. n. illo 6. in fine, an si lex contineat pœnam

excommunicationis, agentes secundum cōtrariam

consuetudinem incurrant illam. Respondeo, si

consuetndo iam præscripsit, non incurrere: si au-

tem non præscripsit, incurrere, nisi excusetur per

ignorantiam, aut quia finis legis etiam in com-

muni cessauit, aut alia ratione.




§. 2. Inferuntur corolaria.


EX auctoribus citatis in responsione ad primam53

confirmationem secũdi argumenti, & ex aliis

colligitur, legem interdum abrogari per actus ma-

terialiter tantùm, seu per se cōtrarios legi, qui per

aliquam peculiarem circunstantiam excusantur,

verbi gratia, lex præcipiebat, non deferri noctu

arma, cōmuniter per decennium omnes illa noctu

licitè deferunt: quia id necessarium iudicatur pro-

pter peculiares circunstantias, ad ciuium securita-

tem: præscribit consuetudo, & abrogat legem: quia

licet actus illi non sint formaliter contra legem,

eò quòd lex tantùm intendit obligare eos, qui cō-

modè possunt obedire: tamen materialiter sunt<-P>

@@0@

@@1@486 Quæst. XCVII. Tract. XIV.

<-P>contra legem, & sufficiunt ad præscriptionem. Si-

cut quando ex ignorantia inuincibili per totum

illud tempus violaretur lex, consuetudo illa præ-

scriberet, & legem abrogaret: quia materialiter est

contra legem, quæ per se omnem delationem ar-

morum noctu prohibere intendit, licet subditi

excusentur ob ignorātiam, vel indigentiam. Secus

quando lex expressè exciperet aliquem casum, &

non occurreret vllus alius, in quo illa per se obli-

garet: tunc enim non præscriberetur, quia verè

nihil esset actum cōtra legem: sic nec priuilegium

amitteretur per non vsum, qui illi contrarius non

esset. Vide Ioan. Andream, & Panormitanum ca.

Ioann. de clerico coniugato, Syluestrum consue-

tudo quæst. 8. num. 13. Vazquez disp. 277. num. 53.


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   164   165   166   167   168   169   170   171   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin