rũ, aut seruitus non est lex. Vnde non probatur ius
gentium pro lege quadam sumptum abrogati cō-
suetudine posse: melius ergo exemplum esset in
lege, & iure gentium pręcipiente, vt legatis hostiũ62
nullum malum irrogetur, quæ lex posset consue-
tudine abrogari.
Addunt aliqui, licet aliquod ius gentium possit
consuetudine superari, & abrogari, tamen morali-
ter id non contingere, quia deberent omnes gen-
tes in tali consuetudine concordare, quod est mo-
raliter impossibile, maximè cum & iura gentium
sunt valde consentanea inclinationi naturali, &
ideò oppositæ consuetudines raræ esse possunt.
Cōsuetudo præter ius naturale, id est, de re non
prohibita, nec præcepta. iure naturali, introducere
legem humanam potest, vt quæ est præter legem
humanam.
Consuetudo secundum diuinam legem illa est,13
qua seruatur lex diuina scripta, sic Act. 6. Mores se-
cundum legem Moysi dicuntur traditiones per Moysem
datæ in scriptis. Aliquando verò dicitur illa, qua ser-
uatur lex diuina non scripta, & huiusmodi sunt
plures traditiones Ecclesię, 2. Thessalo. 2. tenete tra-
ditiones, quas didicistis siue per sermonem, siue per epi-
stolam. Idest, voce, aut scripto. Consuetudo secun-
dum legem diuinam non scriptam propriùs dici-
tur consuetudo, vt patet ex Augustino 4. de scrip.
promulg. cap. 24. hæc legem non inducit, sed ser-
uat, & interpretatur. De illa sub nomine traditio-
num tractant Theologi in materia de fide. Bellar-
min. tom. 1. lib. 4. de verbo Dei. Aduerte autem, Ec-
clesiasticā consuetudinem vniuersalem etiam im-
memorialem non solùm potuisse procedere ex
præcepto diuino, sed etiam ex diuina approbatio-
ne, vel consilio, vel saltem ex non prohibitione:
vt quòd paruuli ante vsum rationis baptizen-
tur, quod non est præceptum; sed permissum, &
approbatum, iure diuino. Idem est de continentia
sacerdotum, quam quidem Deus non præcepit,
sed consuluit: & de communione laycorum sub
vna specie, quæ saltem non fuit à Deo prohibita.
Hæ consuetudines, & similes dici possunt latè se-
cundùm ius diuinum, quatenus ius latè sumptum
comprehendit & præcepta, & consilia, vel quate-
nus quidquid non est contra Deum, dici potest
secundum voluntatem Dei. Hîc autem vocamus
illas præter ius diuinum, quia non habuerunt ini-
tium à præcepto diuino: vnde si aliquod præce-
ptum per has consuetudines introductum est, non
erit diuinum, sed Ecclesiasticum: quia per Ecclesiæ
consensum factum est: quod est verum, etsi ipsa ab
Apostolis, & simul cũ ipsa Ecclesia habuerint ini-
tium, quia antiquitas temporis non facit præce-
ptum ipsum esse diuinum, sed voluntas Dei, à qua
immediatè manat. Vnde potuit talis consuetudo<-P>@@
<-P>oriri vel ex præcepto Apostolico, vel licet initio
cęperit sine præcepto: posteà tamen potuit præce-
ptum inducere. De hac consuetudine idem est di-
cendum, quod de consuetudine, quæ est præter ius
humanum. Hinc ex sola antiquitate non satis dis-
cerni potest inter traditionem diuinam & Apo-
stolicam propriè sumptas: licet secundùm aliquam
rationem omnis traditio diuina sit Apostolica,
quia per Apostolos promulgata, & omnis Aposto-
lica diuina, quia secundùm Deum, & auctoritate à
Deo accepta introducta est: propriè autem diuina
dicitur, quę Deum ipsum immediatum habuit au-
ctorem, vt est de materiis, & formis sacramento-
rum: Apostolica verò quæ immediatè ab Aposto-
lis introducta est, vt de ieiunio quadragesimæ, &
non discernuntur sola antiquitate, quia eodem
tempore incipere potuerunt.
Consuetudo contra ius diuinum traditio homi-14
num in malam partem, appellatur. Math. 5. ver. 15.
transgredimini præceptum Dei propter traditiones ve-
stras, & Math. 6. propter traditiones hominum, &
Coloss. 2. videte, nequis vos decipiat secundùm tradi-
tiones hominum. Appellantur etiam traditiones va-
næ, 1. Pet. 1. hæc consuetudo, vt ait D. Thomas, su-
prà, & omnes, abrogare nequit legem diuinam,
quia homo non potest diuinam legem etiam po-
sitiuam mutare ex se, nec Deus tacitè in talem
mutationem consentit, quia nullum est funda-
mentum, ad id præsumendum, nec erat expediens,
aut diuinam decens auctoritatem: oportet enim
eius legem esse immutabilem.
Consuetudo secundùm legem humanam dici-15
tur, quæ à tali lege habuit originem: hæc nec tol-
lit nec ponit legem, sed est obseruatio & effectus
legis iam positæ, iuuat legem, cap. sopita de censi-
bus, & illam firmat ac stabilit, nō quidem inducẽ-
do nouam obligationem, vt omnes docent: quia
Princeps vel non potest vel non vult nouam obli-
gationem inducere, sed quia faciliorem reddit le-
gis obseruationem, & quia facit, vt non inducatur
cōsuetudo cōtraria legem abrogatura. Vnde rectè
gloss. cap. de consuetudine in 6. & Panorm. ca. vlt.
de consuetud. nu. 21. abrogata illa lege per aliquam
posteriorem abrogari etiam talem cōsuetudinem,
etiamsi eius mentio non fiat: & hæc consuetudo
legem interpretatur, imò vocatur optima legum
interpres, ca. cum dilectus de consuetudine, l. si de
interpretatione, ff. de legibus. Vide Panorm. d. ca.
vlt. nu. 28. & ratio est: quia indicat quo sensu fue-
rit lex initio lata & recepta, & aliquando mutat
legem in aliquo, & secundùm eam rationem ea
consuetudo esset secundùm legem, sed superad-
dita & contraria legi: nam ex parte illi repugnat &
derogat. Hæc etiam consuetudo interdum legem
extendit, vt v. g. si lex initio lata sit solum pro
laycis, posteà verò per consuetudinẽ ad clericos se
extẽdat, iuxta c. cum causa, addita doctrina Panor.
ibi, num. 4. de sent. & re iudicata, Felin. cap. Eccle-
siæ, de const. in 6. & quæ notat Couar. 2. 4. c. 6. §. 6.
n. 18. Tiraq. de primogeniis, nu. 44. & in illo casu
clerici obligātur quasi ex noua lege Ecclesiastica,
& hęc cōsuctudo quantùm adhoc est vltra legem.
Nota, quòd licet consuetudine non possit reddi16
simpliciter debita vsurarum solutio, quia est con-
tra ius naturæ vsuras exigere: tamen potest reddi
debita in foro externo, in quo impunè permitta-
tur, vt olim in Rom. repub. & sic ex vi consuetudi-
nis præcipiuntur solui l. cũ de in rem. ff. de vsuris.
@@0@
@@1@Disput. XIX. Sectio III. 475
------------------------------------------------------------
SECTIO III.
Vtrùm consuetudo legi humanæ contraria illam
abroget.
SVadetur pars negatiua; primò quia17
subditus sua voluntate nequit supe-1. Argum.
rioris præceptum tollere.
Secundò, quia non acceptatio non2. Arg.
potest facere, vt lex non obliget: er-
go nec consuetudo in contrarium, quia per ipsam
acceptationem, & vsum maiorem firmitatem cō-
parauit.
Tertiò, lex habet vim abrogandi consuetudi-3. Argum.
nem præexistentem: ergo multò magis resistendi,
ne contraria consuetudo legitimè introducatur,
& illam destruat. Vnde lex 2. C. quæ sit longa con-
suetudo, dicit, quamuis magna sit vis longuæ con-
suetudinis, non tamen est tanta, vt aut rationem
vincat, aut legem.
Quartò, consuetudo legi contraria est mala &4. Argum.
irrationabilis, quia peccatum est actus contra le-
gem: ergo non potest legem abrogare. Patet con-
sequentia ex cap. vlt. de consuetudine, vbi dicitur
consuetudinem non derogare legi, nisi rationabi-
lis sit, quod videtur repugnare, si est contraria
legi.
Confirmatur: nam ibidem dicitur, consue-Confir.
tudinem non præiudicare legi, nisi sit legitimè
præscripta. At impossibile videtur consuetudinem
legi contrariam esse legitimè præscriptam, quia
legitima præscriptio requirit bonam fidem: qui
autem operantur frequenter contra legem, rarò
habent bonam fidem.
Quintò, si consuetudo haberet hanc vim, etiāsi5. Argum.
lege caueretur, ne per vllam consuetudinem tolli
posset, legem abrogaret. Consequens est falsum,
aliàs superflua esset illa clausula, & vltra potesta-
tem legislatoris; quod est falsum, & contra com-
munem vsum: ergo illa etiam poterit abrogari cō-
suetudine, sicut & lege humana.
Sextò, aliàs per consuetudinem posset abrogari6. Argum.
lex quantum ad pœnam, manens quoad culpam,
& sic impunè liceret peccare. Sequela patet,
quia benè potest lex tolli ex parte, & manere ex
parte.
Septimò, alioqui etiā posset abrogari lex quoad7. Argum.
irritationem, manẽs quoad prohibitionem, vt sci-
licet aliquis gradus consanguinitatis etiamsi sit
prohibitus, non tamen irritet matrimonium; con-
sequens est falsum: ergo.
Respondeo tamen, consuetudine posse legem18
humanam abrogari, D. Thomas quæst. 97. art. 3. &
cōmuniter Theologi ibi, & alibi, summistæ verbo
consuetudo; Iurisperiti iuribus citandis: & contra
habetur expressè l. de quibus, ff. de legibus, & facit
lex venditor, §. si cōstat ff. communia prædiorum,
glossa ibi, Bart. n. 3. & alij l. 2. C. quæ sit longa con-
suetudo: habetur etiam ca. vlt. de consuetudine: &
faciunt, cap. 2. & cap. cum dilectus eod. tit. vbi In-
nocen. Panorm. & alij tex. item & Docto. cap. 3. de
consuet. in 6. Turrec. cum aliis, ca. in istis d. 4. Isido.
5. ethimo. cap. 3. refertur ca. consuetudo d. 1. Bald.
ca. cum venissent, de eo qui mittitur in possessio-
nem, Gooffred. Tranensis in summa tit. de consue-
tudine, num. 9. ex ff. de aqua pluuia arcenda, l. 1. in
fine, & ff. de aqua quotidiana & æstiua, l. hoc iure
§. ductus aquæ, & d. 11. c. nolite, & d. 1. ca. basilicas,<-P>@@
<-P>& ff. communia prædiorum, l. si venditor §. cōstat.
Tertul. de corona militis c. 4. significat Aug. Epist.
86. refertur cap. in iis d. 11.
Iurisconsultus d. l. de quibus, rationem reddit:
quia leges populorum consensu introductæ sunt,
ideò per contrarium cōsensum abrogari possunt:
parum autem, inquit, refert, hunc consensum verbis ex-
primere, an factis: in consuetudine autem factis ex-
plicatur, quæ ratio erat optima pro eo tempore,
quo legislatiua potestas erat in communitate, vel
dependens ab illa: nunc autem iam translata est in
principem: ergo consensus cōmunitatis non suffi-
cit, nisi fortè quis respondeat, nunquam istam po-
testatem ita esse translatam in principem, quin ex-
pectari debeat consensus populi, vt legis obliga-
tio incipiat, & perseueret: quod de legib. ciuilibus
censuit Castro 1. de lege cap. 1. Hoc tamen multi
non admittunt, & de legibus canonicis nullomo-
dò dici potest, quia potestas ad illas ferendas non
manauit à populo, & gratis dicitur, concessam esse
prælatis, vt obligarẽt, si populus initio, & progres-
su non dissentiret: & ita aliqui dicere videntur, etiā
canonicam potestatem legislatorum datam esse ad
obligandum concurrente tantùm illa conditione,
quod sensit Nauarr. cum Felin. & aliis cap. 23. nu.
41. & Gerson 3. parte, tract. de vita spirit. lect. 4. co-
rol. 13. Sed ab aliis reiicitur; quia sæpe ponitur lex,
vt obliget, & cogat populum etiam repugnantem,
quæ impugnatio frigida est: nam dici potest toto
populo vel Ecclesia repugnāte nullam legem vim
habere: sed tenendo, Principes posse obligare po-
pulos, etiam repugnantes, ratio à multis redditur:
quia lex est lata ab ipso populo, & sic eius auctori-
tate, in consuetudine contenta abrogatur. Vnde
D. Thomas, quæst. 97. art. 3. ad 3. ait, quando mul-
titudo populi non habet principem supremum, à
quo gubernetur, voluntas populi consuetudine
manifestata, sufficit ad abrogandam legem: quia
talis multitudo retinet in se potestatem legislati-
uam: quando verò illam in principem transtulit,
vel ex ailio principio est in supremo pastore, tunc
per tollerantiam eius talem consuetudinem per-
mittentis sufficienter iudicatur consensus eius ad
legem abrogandam.
Dices, ergo requiritur scientia Principis: quia19
vbi non est scientia, non est tollerantia, nec per-
missio voluntaria consuetudinis: nam ignorantia
tollit voluntarium proprium hoc: Soto 1. Iust. qu.
7. ar. 2. censet necessariam esse scientiam Principis,
vt consuetudo habeat vim legis abrogantis, vel
obligantis. Idem Med. d. art. 3. & videtur fauere D.
Thomas. Cōtrarium tamen tenet Couar. 2. 4. c. 6.
§. 10. n. 19. cum glossa, ca. in istis, §. leges d. 4. quam
commendat Panor. c. cum in officiis de præscript.
& alij referẽdi Sect. seq. & breuiter probatur, quia
leges Pontificiæ abrogantur, vel derogantur per
contrariam consuetudinem: tamen non est verosi-
mile, Pontificem scire consuetudinem totius or-
bis Christiani, vt ipse fatetur, cap. 1. de constitut.
in sexto.
Pro solutione aduerte, duobus modis per con-20
suetudinem posse abrogari legem, scilicet per mo-
dum præscriptionis, & per modum occasionis no-
uæ voluntatis Principis; vt dictum est de abroga-
tione priuilegiorum. Hoc supposito ad quæstio-
nem respondeo, consuetudo rationabilis, & legi-
timè præscripta sufficit ad abrogandā, vel derogā-
dam legem, etiamsi Princeps illam ignoret, colli-<-P>
@@0@
@@1@476 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>gitur ex c. vlt. de consuetudine, & est cōmunis sen-
tentia, vt videre licet in auctoribus proximè cita-
tis, & statim, & Sect. sequenti citandis.
Prima ergo pars huius dicti habetur expressè
in textu citato: ponit enim ibi duas illas conditio-
nes, & quòd sit rationabilis, & quòd legitimè prę-
scripta. Et tacitè interpretatur ibi Pontifex legem
secundam, C. quæ sit longa consuetudo, vbi Im-
perator absolutè dixerat, consuetudinem non ha-
bere tantam vim, vt præiudicet legi: Pontifex ve-
rò addidit, nisi sit rationabilis, & legitimè præscri-
pta: & meritò, quia legitima præscriptio in mate-
ria & re honesta sufficit ad mutanda prima domi-
nia & iurisdictiones: ergo etiam sufficiet ad tol-
lendam legem, deinde est hoc valde cōsentaneum
conditioni legis humanæ, quæ debet esse moribus
cōformis, & tolerabilis: ergo non debet esse cōtra
consuetudinem diuturnam, quæ est quasi, altera
natura & difficile remoueri potest. Vnde expe-
diens est concedi præscriptionem contra legem
per consuetudinem.
Altera verò pars, quamuis in textu non expri-
matur: tamen eo ipso quòd alia conditio non po-
nitur, satis significatur, tum quia in aliis præscri-
ptio legitima vim habet: ergo & hîc; tum quia
ad effectum iuridicum non possumus non plures
conditiones postulare, quàm ius ipsum petat, sed
abrogatio legis est effectus iuridicus, & ad illam
non postulatur in iure scientia Principis de tali
consuetudine, ergo. Dices, in illis duabus cōditio-
nibus hanc implicitè cōtineri. Sed hoc falsum est:
nam vt consuetudo sit rationabilis, non pendet ex
scientia Principis de consuetudine. Deinde nec le-
gitima præscriptio, quia contra ignorantes præ-
scribimus: ergo. Deinde sine tali scientia interue-
nit sufficiens consensus Principis, scilicet ipso iure
datus, nam efficacia præscriptionis ipso iure, & ex
volũtate principũ introducta est: cur ergo non ab-
rogabitur lex posita præscriptione, cùm principes
velint posita consuetudine legitimè præscripta,
seu cum certis conditionibus, quæ secundùm le-
ges in aliis præscriptionibus seruantur, legem ex-
spirare, & extingui? Et quòd princeps hoc possit
statuere non solùm in legibus propriis, & suorum
prædecessorum, quod clarum est, sed etiam legi-
bus successorum, quod est difficilius, & ita factum
esse, & sic dari præscriptionem contra legem, non
solum in Hispano iure, sed etiam in Cæsareo, &
Ecclesiastico, sectione sequenti constabit. De alio
autem modo, quo consuetudo abrogat legem sine
præscriptione dicetur in eadem sectione, & sequẽ-
tibus; vbi etiam abundè patebit ad multas difficul-
tates, quæ in argumentis insinuantur, quæ ideò
nunc breuiter diluenda sunt.
Ad primum, & secundum argumentum initio21
posita respondeo, in hac legis per consuetudinemAd 1. & 2.|argum.
abrogatione sẽper intercedere auctoritatem præ-
sentis, vel præcedentis Principis, siue consuetudo
abroget legem præscribendo, siue efficiendo, vt
princeps velit nunc legem abrogare: & idem po-
test contingere in desuetudine, seu non vsu leges
numquam receptæ: an verò maius tempus requi-
ratur in consuetudine, quàm in desuetudine, di-
ctum est agendo de acceptatione legis, & dicam
infrà.
In tertio argumento petitur, an lex possit reuo-22
care consuetudinem, & infrà videbimus posse,Ad 3. argum.
quando est posterior, quia vltimæ voluntati Prin-<-P>@@
<-P>cipis standum. Item videbimus posse lege præce-
denti impediri præscriptionem consuetudinis se-
quentis, quia consuetudo vim præscribendi non
habet, nisi ex voluntate præterita Principis: ergo
eo ipso quòd princeps voluerit, vt cōsuetudo non
præscribat, nisi accedat noua voluntas Principis,
consuetudo non habebit præscribendi vim.
In 4. arg. petitur explicatio illius conditionis, vt4. Argum.
consuetudo legẽ vincat, quod sit rationabilis iuxta
cap. vlt. de consuetud. de qua postea: nunc satis sit
saltem consuetudinem diuturnam faciendi contra
legem, si per ignorantiam, vel impotentiam ali-
quam à peccato excusata fuerit, abrogare legem
via præscriptionis, via autem occasionis, ex qua
princeps velit eam legem extingui, quis dubitat,
quin lex per consuetudinem abrogari possit?
Ad quintum dicam etiam posteà, quod iam dixi:Ad 5. argum.
cum cōsuetudo non habeat vim abrogandi legem
præscribendo, nisi ex voluntate Principis præce-
denti, eo ipso quòd ipse velit in aliquo casu con-
suetudinem carere hac auctoritate illam non ha-
bebit, semper tamen poterit Principi præsenti esse
occasio abrogandi legem, & vbi non fuerit appo-
sita illa clausula, consuetudo præscriptiua legem
abolebit.
In sexto argumento petitur alia difficultas, anAd 6. argum
consuetudo possit legem abrogare quoad solam
pœnam, etiam quando est imposita ipso facto.
De qua resunt contrariæ opiniones, Sect. 9. exa-
minandæ, & in quacumque verum est, præscribi
posse consuetudine contra legem quantùm ad id
quod præcipit, quidquid sit de pœna ipsa.
Similis difficultas tangitur in septimo argumẽ-Ad 7. argum.
to, an scilicet lex prohibens & irritans possit con-
suetudine abrogari quoad solam irritationem, ipsa
in suo robore manente quoad prohibitionem: in
qua difficultate tractanda in Sect. 10. partem affir-
mantem eligemus.
Sed dubitabis, quare clericorum consuetudines23
contra canones valeant, & non statuta. Ratio du-Dubium.
bitandi est, quia laycorũ statuta vim etiam habent
contra leges suorum principum: ergo & statuta
clericorum contra leges canonicas. Item consue-Consuetudo|& stætum quì|differant.
tudo, & statutum non differunt, nisi sicut tacitum
& expressum, vt docet Panor. ca. consuetudinis de
consuetudine: quia in consuetudine interuenit ta-
citus consensus: in statuto verò expressus, vt l. de
quibus, ff. de legibus. Sed consuetudo clericorum
præualet legi canonicæ: ergo & statutum. Ad pri-
mam rationem dubitandi, respondet Panormita-
nus, ca. fin. de consuet. rationem discriminis esse,
quia leges communes constitutæ sunt ob bonum
commune, vel priuatum ciuium, & ideò principes
voluerũt, vt possent ciues statuta cōdere cōtra le-
ges: quoniam iure & cōmodo suo cedere queunt.
At verò canones sunt instituti ad cultum, & hono-
rem Dei, ad peccatum vitandum, ad conscientias,
& mentes hominum dirigendas, quo iure clerici
cedere nequeunt, & si contra canones faciunt sta-
tuta, censentur temeraria, & ambitiosa. Sed meri-
tò Felinus, ca. super his, de maior. & obed. & Card.
Alexandrin. capit. frustra d. 8. hanc rationem im-
probant: quia multi sunt canones cōstituti ad bo-
num priuatum clericorum, quales sunt canones de
iudiciis & litibus: & è cōtrario multæ leges ciuiles
ad bonum cōmune, cui ciues cedere non possunt.
Vnde Azor tom. 1. lib. 5. cap. 18. quæst. 11. respon-
det, rationem esse: quia leges, & principes volue-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIX. Sectio IIII. 477
<-P>runt, vt ciues, & populi possent contra leges sta-
tuere, vt colligitur ex l. omnes populi, ff. de Iust. &
iure. At numquam ius canonicum permittit, vt
clerici contra canones statuent; tamen concedit,
vt clericorum consuetudine contra canones vim
habeant. Quod iura voluerunt: quia difficiliùs est,
tot populos, quot esse solent in Principum pote-
state, vna lege obligare, quàm clericos, & Eccle-
sias vno canone. Felin. autem & Alexandrin. su-
prà, & Rochus tract. de consuetud. §. glossa finalis,
in 2. requisito, respondent, quia Principes ciuiles
suam habent potestatem à Populo: at Ecclesia ha-
bet proximè à Deo.
Sed dicendum est, ciuilem Remp. si sit libera, vt23
Dostları ilə paylaş: |