olim Romana, posse statuere contra leges Princi-
pis, vt in illa l. omnes populi: si verò non sit libera,
non posse: quia ad hoc nec habet authoritatem à
se, nec à Principe, licet si leges Principum sint di-
rectè in solum fauorem priuatum, quælibet per-
sona, vel communitas habent se, vt persona priua-
ta, possit illis renuntiare, aliàs non. Et in hoc pares
sunt clerici, & sæculares: quamuis clerici non pos-
sint renuntiare foro, & aliis eiusmodi: quæ directè
etiam sunt instituta in bonum commune, vel ho-
norem Dei: Consuetudines autem vtrique possunt
introducere cōtra leges Principum, siue per actus
licitos, siue per illicitos, quæ non ab illis, sed à
Principibus vim habeāt abrogandi eorum leges,
siue Principes sciant, siue ignorẽt consuetudinem,
vt ibi docet Azor, & latè dicemus sect. 6. condit.
4. Quod verò ibi ait Azor, quamlibet communi-
tatem posse, etiam inscio Principe, aliqua statue-
re, vel consuetudine obligante ipsa introducere,
alibi tractauimus.
Ad secundam rationem dubitandi respondeo,24
statutum, & consuetudinem non solùm differre
penes cōsensu tacitum & expressum; sed quia sta-
tutum habet vim ex authoritate statuentium: cō-
suetudo verò non ex authoritate assuescentium,
sed Principum concedẽtium pręscriptionem con-
suetudini, vel sumentium ex ea occasionem abro-
gandi suas leges: vnde nec laici, nec clerici possũt
statuta facere contra leges suorum Principum,
licet possint eas consuetudine abrogare.
------------------------------------------------------------
SECTIO IIII.
Quantum temporis requiratur, vt consuetudo
præscribat contra legem.
PRima opinio affirmat, requiri decem25
annos in lege ciuili, quadraginta ve-1. Opinio.
rò in Ecclesiastica. Panormitanus ca.Decem anni|in lege ciuili,|quadraginta|verò in Eccle-|siastica requi-|rũtur ad præ-|scriptionem|legis.
fin. de consuetud. num. 11. Rochus,
& glos. ibidem, Innoc. cap. cum dile-
ctus, de consuetud. Angelus consuetudo, num. 8.
& 9. Syl. num. 4. quæst. 2. & num. 6. quæst. 4. Nauar.
lib. 1. consiliorum tit. 48. de consuetud. consilio 1.
Molin. tract. 2. de iust. disp. 77. tom. 1. Azor lib. 5. ca.
4. quæst. 4. tom. 1. Marcus Antonius Cuchus lib. 1.
institutionum maiorum tit. 9. num. 23. Sayrus lib.
3. cap. 11. num. 8. Felin. cap. 1. de treuga & pace. An-
ton. 1. part. tit. 16. §. 4. Cordub. lib. 1. quæst. 12. ad 4.
Gregor. Lopez, l. 5. glos. 4. tit. 2. part. 1. Sebast. Me-
dicis lib. de legib. & statutis, part. 2. quæst. 14. num.
3. Bart. l. de quibus, ff. de legibus, Cynus l. 2. C. de
seruit. Tabien. consuetudo, quæst. 6. num. 7. Armil.<-P>@@
<-P>num. 5. Rosel. num. 13. Turrecrem. ca. consuetudo,
quæst. 2. & cap. mos, qu. 4. Goffred. Tranen. in sum-
ma tit. de consuetudine num. 8.
Fundamentum huius opinionis est, quia ad in-Quid sit lon-|gum tempus.
ducendam consuetudinem ius ciuile requirit lon-
gum tempus, l. de quibus, l. sed ea, ff. de legib. instit.
de iure nat. §. ex non scripto, C. quæ sit longa con-
suetudo: atqui longum tempus est decem annorũ,
instit. de vsucapio. §. 1. & l. super longi temporis, ff.
de præscript. & C. de præscrip. longi temp. ergo
contra legem ciuilem requiruntur decem anni.
In Ecclesiastica verò requirũtur quadraginta, quia
contra Ecclesiam non præscribitur, nisi annis qua-
draginta. Addit verò Molina, consuetudo tamen
de re Ecclesiastica, ac spirituali, quæ sit præter le-
gem canonicam, vim obligandi habet post decem
annos, vt si consuetudo alicuius loci sit, vt die ali-
quo quasi ex obligatione ieiunetur, aut vt dies ali-
quis in honorem alicuius Sancti, quasi ex obliga-
tione seruetur, talis consuetudo obligare incipit
post decem annos à tempore, quo introduci
cœpit.
Secunda opinio negat, requiri certum tempus,26
vt consuetudo legem auferat, ita Medina, quæst.2. Opinio.
97. att. 3. §. sed dubitatur, Valen. disp. 7. qu. 5. punct.
8. Sotus 1. Iust. quæst. 7. art. 2. fauet Gerson lect. 4.
de vita spir. corol. 13. lit. R. dicens, Quando tempus
lege taxa tum non est, arbitrio sapientis taxandum esse.
Idem expressius tenet Leonardus Lessius 2. de vir-Lessius.
tutibus, cap. 22. dub. 14. probans, quia vt consuetu-
do tollat legem, solùm requiritur, vt passim aga-
tur contra legem, seu vt lex non seruetur, quando
occurrit seruanda, sciente Principe, & non se op-
ponente, vt docẽt passim Theologi, & Canonistæ,
Panorm. suprà, & gloss. cap. 1. de treuga & pace.
Dum enim scit, suam legem non seruari, & silet,
censetur consentire, vt non seruetur, ne Resp. per-
turbetur; ac proinde cẽsetur tollere obligationem
legis: nempè quia Princeps permittens consuetu-
dinem, implicitè detrahit suæ legi vim obligandi.
Confirmatur, quia consuetudo populi habentis
Principem non potest per se tollere vim legis, quā
Princeps imposuit, (cùm singuli seorsum, & om-
nes simul ei subsint) sed hanc vim tantum habere
potest à consensu tacito, vel expresso Principis.
Censetur autem tacitus consensus, dum consue-
tudini non se opponit, etiamsi id fiat metu diffi-
cultatum. Hinc sequitur, sæpe fieri, vt paucis an-
nis lex abrogetur, etiamsi anteà recepta fuerit,
quia vt dicatur esse consuetudo contraria, sufficit
bis, térve contra actum esse, vt docet Syluest. con-
suetudo, num. 6. Panorm. suprà, & alij passim. Nec
obstat, quòd ius ciuile ad consuetudinem requirit
longum tempus: id enim tantùm in materia vsu-
capionis definitur, & vt consuetudo tollat legem,
non requiritur, vt sit longior, quàm necesse est, vt
Princeps censeatur eam permittere. Dices, cap. fin.
de consuet. dicitur, licet longæ consuetudinis non
sit vilis authoritas, non tamen est vsque adeò va-
litura, vt vel iuri positiuo debeat præiudicium
generare, nisi fuerit rationabilis, & legitimè præ-
scripta. Respondeo intelligendum de consuetudi-
ne, quando aliàs non putatur Princeps ei consen-
sisse: tunc enim requirit longius tempus. Quando
non constat, breuiori tempore consuetudinem
Principi innotuisse, probabile est, requiri decem
annos, & hos sufficere, vt consuetudo possit legem
tollere. Et decem annos requiri, est communior<-P>
@@0@
@@1@478 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>sententia, itemque contra legem ciuilem sufficere.
Quod etiam sufficiant decem contra legem cano-
nicam non receptam moribus vtentium, docent
Nauar. suprà, & alij. An verò sufficiant contra re-
ceptam, maior est difficultas. Non videtur impro-
babile sufficere, primò, quia nũquam ius aliquod
distinguit inter legem Ecclesiasticam, & ciuilem
hac in parte. Nec obstat, quòd contra Ecclesiam
solum præscribitur annis quadraginta, quia hoc
intelligendum de bonis immobilibus, & iuribus
Ecclesiæ, quæ sunt instar bonorum immobilium.
Obligatio autem subditorum ad legem seruādam
non potest censeri inter bona, vel iura Ecclesiasti-
ca. Itaque illæ leges præscriptionum non sunt huc
traducendæ. Secundò si decem anni sufficiunt, vt
princeps sæcularis censeatur tacito quodam con-
sensu remittere vim suæ legis, ergo & Principi Ec-
clesiastico, præsertim cum eius sit curare, ne sub-
diti peccent, néve assiduis angantur scrupulis, qui
ex eiusmodi interminatis obligationibus nasci so-
lent. Itaq, cũ Ecclesia contrarium non expresserit,
probabiliter existimari poterit, eam sequi, vt in
aliis multis solet, iuris ciuilis morem. Tutius ta-
men est, sententiam communem amplecti. Requi-
ritur tamen, vt per illud tẽpus subditi legem non
seruauerint, ita vt non seruando non peccauerint;
alioqui contra eā non præscribent, vt rectè Syl. &
alij docẽt. Dices, si currẽte illo tẽpore non peccāt,
quomodo possunt puniri propter legis violatio-
nem? Respondeo, quia præsumuntur peccasse: non
enim præsumitur legum communium ignorantia,
nisi probetur. Deinde quia hac veluti conditione
tacita conceditur ius præscriptionis, vt si intra il-
lud tẽpus deprehensi fuerint agere contra legem,
possint plecti, vt hac ratione lex non exarmetur,
dum adhuc viuit, sed habeat, quo se possit tueri.
Sed si consuetudo sit aliquomodo contra ius Ec-
clesiæ, requiruntur anni quadraginta. Patet ex di-
ctis dub. 8. Hęc Lessius, cui ex parte concordat Sa,Sa.
verbo consuetudo num. 3. Vbi ait: consuetudo ra-
tionabilis, si est contra ius, præscribit, quadraginta
annis: si autem est præter ius, decem: quidam ta-
men dicunt, rationabili consuetudine non solùm
contra ius ciuile præscribi decem annis: sed etiam
contra canonicum Papa sciente, & non contradi-
cente; quod mihi magis probatur: cur enim tam
longa consuetudine non dicetur lex abrogata?
Nec mihi satisfacit illorum responsum, per decem
quidem annos non receptam legem non ligare: at
vbi recepta est, opus esse per quadraginta non
fuisse in vsu. Nec enim video, cur lex ab initio non
recepta per annos decem, nihilominus ligare non
debeat, aut cur ad receptæ abrogationem quadra-
ginta opus sit. Hæc à me probabiliter dicta, Do-
ctiorum tamen, vt & reliqua omnia mea submitto
iudicio. Hactenus Sa. Azor autem tom. 1. lib. 5. ca.Azor.
18. quæst. 6. inquirit, an consuetudo contraria legi
eam abroget decennio, sciente & tolerante eam
Principe: & pro parte affirmāte refert Antonium,
Philippum Corneum, & Oldradum citatos à
Rocho tract. de consuetudine §. glossa finalis. Pro
contraria verò asserente, etiam sciente Principe le-
gem canonicam non abrogari consuetudine nisi
quadraginta annorum; ciuilem verò decem, citat
Panorm. ca. fin. de consuetud. Felinum, qui testatur
esse communem, suprà in. 2. requisito post quæst.
2. vers. tertio limit. Ipse verò Azor ibi nihil definit.
Ferrariensis autem §. ex non scripto instit. de Iust.<-P>@@Ferrariensis.
<-P>& iure, ait, consuetudo vt præscriptione acquira-
tur, decem annorum spatium intercedat, oportet;
nisi in rebus Ecclesiæ alienandis, vbi quadraginta
annos desideramus.
Tertia opinio est Vazquez disp. 177. cap. 5. Qui27
ait primò, nullum esse tempus determinatum à iu-3. Opinio|VazqueZ.|Primum eius|dictum.
re, nec determinari posse, quo per consensum ex-
pressum ipsius legislatoris consuetudo sequẽs vim
habeat abrogandi legem. Probat: nam licet aliquis
princeps tempus determinaret, nihilominus ex-
pressus consensus ipsius, & cuiuscumque successo-
ris in principatu, & regno maioris momenti, &
virtutis esset, quam lex scripta, & mortua, quæ tẽ-
pus determinaret: quomodo enim expresso con-
sensus, qui in potestate libera Principis est, & est
lex ipsa viua, tempus determinari potest, etiam ab
ipsomet principe per legem scriptam, quæ mor-
tua est?
Hanc rationem ego confirmo: primò, quoniam28
princeps non potest limitare mandata ex se perpe-Auctor.
tua successorum, qualia sunt leges, vt expirent, si
talis vel talis circunstantia occurrat: ergo non po-
test ea limitare, vt continuò expirent, si populus
certò ea violet, ac proinde non potest concedere
veram præscriptionem aduersus illa. Secũdò, quia
princeps non potest limitare legem successoris, ad
certa loca, vel personas, aut casus, in quibus tan-
tùm, & non in aliis obligent in actu secundo, &
multominus in primo: ergo nec potest limitare, &
restringere illas, vt non obligent in actu primo,
sed penitus expirent, & extinguantur consue-
tudine contraria certi temporis. Tertiò, quia lex
prior non potest sequentem abrogare simplici-
ter, aut sub tali, vel tali conditione: ergo non po-
test concedere veram præscriptionem aduersus
illam.
Secundò ait Vazquez, posse legem fieri, qua29
determinetur tempus, in quo iudicetur, legem ces-2. Dictum|eiusdem Vaz-|queZ.
sare per consuetudinem ex tacito consensu Prin-
cipis. Probat: quia cum tolerantia ipsius vsus con-
tra legem, possit in principe oriri ex animo per-
mittendi tantùm, & ex animo consentiendi, si ipse
animum suum aliis verbis, aut signis non decla-
rasset, ex sola temporis diuturnitate non tam bene
colligi posset animus consentiendi, quàm si ipse
lege sua pro se, & suis successoribus animum con-
sentiẽdi perpetuò explicasset: quòd si lege sua de-
cernat, post tale tempus consuetudinem ab ipso
principe toleraram derogare legi, sufficienter ex-
plicabit consensum suum, & suorum successorum,
quandiu lex illa à successoribus non abrogetur.
Tertiò dicunt, de facto nulla talis lex est in iure30
canonico, vel Cæsareo, quæ scilicet, designet tem-3. Dictum|eiusdem.
pus consuetudinis, post quod præsumendus sit ta-
citus consensus Principis de abroganda lege. De
iure canonico probat: nam duo canones adduci
solent ad probandum, in iure concessam esse præ-
scriptionem contra legem: scilicet cap. 3. de con-
suetud. in 6. & cap. fin. de consuet. in Decretal. at-
qui prior textus non loquitur de pręscriptione cō-
tra legem, sed contra personas: loquitur enim de
iure Episcopi ad iudicandum, & puniendum sub-
ditos suos absque capitulo: quod quidem Episco-
pus præscripserat contra Capitulum, cum aliàs
Capitulum soleat comitari Episcopum in ferenda
sententia contra aliquem Capitularem. Caput au-
tem finale de consuer. licèt dixerit, cōsuetudinem
præscriptam posse præiudicium generare legi, at<-P>
@@0@
@@1@Disput. XIX. Sectio IIII. 479
<-P>verò tempus legitimæ præscriptionis contra le-
gem, quantum debeat esse, nec textus ille, nec alius
designauit.
Et quamuis ius canonicum ad præscribendum
contra Ecclesiam requirat annos quadraginta, ne
Ecclesia ex negligentia ipsius tam citò amittat do-
minium suarum rerum: tamen præscriptio contra
legem alterius rationis est; quia solum conducit
ad præsumendum tacitum consensum Principis,
qui sciens vsum, & consuetudinem, ipsam tolera-
uit: nam vsus contra legem, ignorante legislatore,
nunquam inducit consuetudinem: consensus au-
tem cum scientia nulla ratione præsumendus dif-
ficiliùs esset de principe Ecclesiastico, quàm de
sæculari: quare non opus erat, vt lex Ecclesiastica
assignaret tempus quadraginta annorum ad hanc
præscriptionem, ex eo quòd assignauit ad præ-
scriptionem rerum Ecclesiasticarum, quæ fit,
etiam ignorante domino, ob aliam quidem ra-
tionem.
De iure autem Cæsareo probat: quia in eo so-
lùm habetur, vt consuetudo longi temporis vim
habeat derogandi legi, & obligandi: sed quàm lō-
gum debeat esse tempus, non est diffinitum: nam
quamuis quibusdam locis longum tempus dicatur
decem annorum inter præsentes, & viginti inter
absentes: hoc tamen intelligitur de tempore re-
quisito ad præscriptionem rerum, non de præscri-
ptione consuetudinis contra legem.
Quartò dicit Vazquez, Ius Hispaniæ, (quod in31
externis, aut Ecclesiasticis vim non habet) defini-4. Dictum|eiusdem.
uit decem aut viginti annos, vt consuetudo legem
abrogaret. Probat; nam l. 5. tit. 2. partita 1. dicit, cō-
suetudinem introduci à populo, quando maior
pars illius decem, aut viginti annis alicuius rei
vsum habuerit. Decem intelligit inter pręsentes &
viginti inter absentes. Quod probat Vazquez, cap.
3. contra alios aliter interpretantes, præsertim cō-
tra Gregorium Lopez in dictam legem Partitæ, &
Burgos de Paz. 1. lege Tauri. num. 205. & sequen-
tibus, qui existimant, non esse dictum sub disiun-
ctione decem, aut viginti propter præsentes & ab-
sentes, eo quod consuetudo semper inducitur in-
ter præsentes; quia maior pars populi, quæ con-
suetudinem inducit, semper adest. Sed ratio secun-
dum Vazquez est friuola: quia pręsentia & absen-
tia inter principem, & populum debet intelligi,
non inter vnam partem populi, & aliam: sic in l.
super lōgi, C. de præscrip. dicitur, præscriptionem
longi temporis esse, quæ decem, vel viginti annis
introducitur. Et quòd consuetudo decem anno-
rum contra legem præscribat inter præsentes, vi-
ginti autem inter absentes, docet Syluester verbo
consuetudo, quæst. 2. num. 4. & Ioannes Azon (qui
creditur auctor Partitarum) C. quæ sit longa con-
suetudo, colum. 1. & alij Iurisperiti, l. de quibus ff.
de legibus & l. 2. C. quæ sit longa consuetudo, Va-
len. & Sayrus citati in 1. opin.
Addit Vasquez illo ca. 3. num. 33. Nihilominus
cōsuetudine iam receptum video, vt nulla habea-
tur ratio absentiæ, aut præsentiæ Principis ad in-
ducendam consuetudinem, tametsi multum inter-
sit ad præscribendum rem aliquam. Item omnia,
quæ dicit Vazquez de consuetudine ad abrogan-
dam legem, intelligi vult de consuetudine ad in-
ducendam legem, seu vt vim legis habeat.
@@
§. 1. Quid in hac re sentiendum sit.
EGo primam opinionem, quæ communis est,32
retinendam censeo, si rectè exponatur, & in-Auctor.
telligatur: quæ aliquomodo cum secunda conci-Quomodo su-|pradictæ opi-|niones conci-|lientur.
liari potest. Nam si sermo sit de consuetudine de-
rogante legem ex solo consensu tacito Principis
tunc dominantis, & videntis, ac permittentis, con-
suetudinem introduci contra legem, nullum cer-
tum tempus requiritur, vt ea legem aboleat, & in
hoc sensu vera est secunda opinio, cui ex parte
consentit tertia, quatenus ait, nullum tempus esse
definitum iure Ecclesiastico, aut Cæsareo ad præ-
sumendum consensum tacitum Principis, vt con-
suetudo legem aboleat, vel introducat. Si verò ser-
mo sit de consuetudine abrogante legem per mo-
dum præscriptionis, ac proinde ex vilegum præ-
scriptionis, seu ex consensu expresso legislatoris,
qui leges præscriptionis tulit, verissima est prima
opinio: cui ex parte consentit Lessius citatus pro
secunda opinione, quatenus ait, quando consuetu-
do non innotuit Principi, & ideò non consensit,
vt abrogaret legem, dari certum tempus præscri-
ptionis, & probabile esse sufficere, & requiri de-
cem annos, siue consuetudo sit contra legem ciui-
lem, siue contra Ecclesiasticam. Ex parte etiam cō-
sentit Sa, qui decem annos designat, vt consuetu-
do vim habeat contra legem, siue ciuilem, siue Ec-
clesiasticam. Consonat etiam ex parte Vazquez
pro tertia opinione relatus, quatenus ait, in nostro
regno assignatum esse tempus decem annorum
inter præsentes, & viginti inter absentes, vt con-
suetudo legem aboleat.
Vt autem tota nostra sententia constet, proba-33
tur in primis, per legem aliquam generalem in-
troduci potuisse veram præscriptionem contra
leges sequentes. Et quidem, si leges sint eiusdem
Principis, nulla est difficultas: nam quisque potest
restringere ad certas occasiones, & circunstantias
obligationem propriarum legum: & sic quilibet
potest generatim explicare, & velle, vt quando le-
ges eius per decem, vel viginti annos ab earum re-
ceptione, non fuerint obseruatæ à communitate,
licet ipse posteà illas non abroget, nihilominus
maneant abrogatæ, & extinctæ, nisi contrarium
ipse voluerit: quæ conditio semper subintelligen-
da est: nam quamuis vellet, non posset sibi potesta-
tem auferre remouendi præscriptionem, & con-
seruandi suas leges, non obstante quacumque
consuetudine in contrarium: & idem potest
facere Princeps respectu legum suorum anteces-
sorum.
Quòd verò idem, & eodem modo proportio-34
naliter possit respectu legum suorum successorum
licet sit difficilius, probatur: quoniam potest di-
sponere introducendo præscriptionem veram ad-
uersus alia eorum iura, & bona: nam, vt ex legibus
canonicis, & ciuilibus docent omnes, etiam con-
tra bona, & iura Principum tam Ecclesiasticorum,
quàm sæcularium datur vera præscriptio: ergo
etiam potest dari contra eorum leges. Nec in hoc
derogatur eorũ auctoritati, & potestati: nam suc-
cessores, si velint, possunt reuocare, aut limitare
successorum leges concedentes præscriptionem
contra ipsorum leges, & possunt leges, cōtra quas
iam præscriptum est, reuocare. Vnde minus ipsis
nocet præscriptio contra eorum leges, quàm cōtra<-P>
@@0@
@@1@480 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>eorum bona: quia bona semel ab aliis præscripta,
recuperari non valent. Tamen ad euitandas lites,
& alia incommoda vtraque præscriptio introduci
potuit; & contra bona, & alia iura de facto intro-
ducta est, vt omnes fatentur: contra leges verò
idem sentiunt communiter Doctores, cap. fin. de
consuetudine per textum ibi dicentem, legem cō-
suetudine tolli modo consuetudo sit rationabilis,
& legitimè præscripta, vide Rosell. verbo consue-
tudo, num. 13. & alios relatos pro prima opinione:
verba textus sunt; licet longæuæ consuetudinis non sit
vilis auctoritas: non tamen est vsque adeò valitura, vt
vel iuri positiuo debeat præiudicium generare, nisi fuerit
rationabilis, & legitimè præscripta. Vbi ponderanda
sunt illa verba, longæuæ consuetudinis non sit vilis au-
ctoritas, quæ sumpsit Pōtifex ex l. cōsuetudinis, C.
quæ sit longa consuetudo: nam illis denotatur, cō-
Dostları ilə paylaş: |