fiat absque legitima causa, & ratione, validam esse,4. Con.
ita vt subditus iam non peccet, si contra illā agat.
Ita Vazquez suprà & communiter recentiores:
Probatur, quia lex pendet ex voluntate Principis,
quæ tollitur per voluntariam abrogationem, ergo
iam lex non manet. Dices, voluntas ponendi le-
gem, sine iusta causa, non efficit legem validam:
ergo nec voluntas tollendi legem, sine iusta causa,
efficiet legem nullam. Negatur consequẽtia: quiaFacilius est|destruere, quā|construere.
facilius est destruere, quàm construere, tollere quā
ponere: nam si impositio sit mala, aut erit de ma-
teria, cui repugnet obligatio legis humanę, vt si sit
de re iniqua, aut certè erit de materia, quæ excedat
potestatem legislatoris, sine qua vera lex esse non
potest. Ad auferẽdam autem obligationem resul-
tātem ex lege humana non potest impedire mate-
ria, quia quātùmcumque sit mala, potest non pro-
hiberi lege humana, & quantumcumque sit ne-
cessaria potest non præcipi, aut præceptum de
ea datum retractari: nullum autem præceptum re-
tractatum obligat. Hinc etiam ponendo legem
iniustam peccatur contra iustitiam commutati-
uam in subditos; tollendo autem legem vtilem si-
ne causa solùm peccatur contra iustitiam legalem,
nisi ex pacto cum Rep. inito teneatur leges bonas
ferre, & conseruare, aut nisi lex aliqua esset me-
dium necessarium ad id, quod ex iustitia facere te-
neatur.
Quintò dico, quando Princeps sine causa abstu-4
lit legem Reip. necessariam, tenetur iterum illam5. Con.
ferre, si existimat vtilitatem amissam recuperari
posse, seu eosdem fructus, qui anteà ex ea collige-
bantur, posteà excerpi posse sine nouis incom-
modis.
Sextò dico, variis modis posse legem abrogari,6. Con.
scilicet vel purè reuocando illā, vel induc ẽdo obli-
gationem oppositā scilicet ad faciẽdum quod lex
prohibebat, vel ad faciendum oppositum eius,
quod præcipiebat, videlicet, vel contrariè, vel con-
tradictoriè oppositum, vel incompatibile: iste se-
cundus modus maiores causas requirit, quia tol-
lit veterem obligationem, & nouam inducit, &
quantùm ad hanc nouam si causæ non sint suffi-
cientes, lex est nulla, & inualida. Priori modo re-
uocatio fit formaliter, & explicitè: posteriori mo-
do, sæpe tantùm virtute, & explicitè, nempe præ-
cipiendo actum incompatibilem, aut pugnantem
cum actu per priorem legem pręcepto, nulla facta
præcedentis legis mentione in specie, neque in ge-
nere per clausulam generalem reuocatoriam: de
quo abrogationis modo disseremus latè in se-
quentibus.
Septimò dico, iuxta cap. 1. de const. in 6. Vazq.7. Con.
sup. & omnes Doct. ad reuocandas constitutiones,
& consuetudines particulares locorum, & cōgre-
gationum particularium, non sufficere legem ali-
quam vniuersalem illis contrariam edere: sed ne-
cessarium est, addere particulam, non obstantibus,<-P>
@@0@
@@1@468 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>&c. Cùm tamen ad reuocandam legem vniuersa-
lem satis sit edere legem contrariam, quia cum
Princeps notitiam non habeat omnium legum
particularium, non censetur illas abrogare, nisi id
exprimat: quæ ratio assignatur eo cap. & quia lex
vniuersalis, & particularis non sunt omninò con-
trariæ, neque habent causas omninò contrarias:
nam propter rationes particulares locorum, & cō-
gregationum aliquando illis conuenit particula-
ris lex diuersa à generali, quæ propter generales
causas lata est.
------------------------------------------------------------
SECTIO II.
Quando reuocatio legis suum effectum habere
incipiat.
REspondeo, quoties reuocatio fit in-5
ducendo nouam obligationem re-
pugnantem priori, necessaria est pro-
mulgatio, & lapsus temporis duo-
rum mensium à die promulgationis:
non verò particularis notitia, eodem prorsus mo-
do, quo dictum est de lege in superioribus quoad
obligationem, & alios effectus; quia lex non tollit
priorem obligationem nisi inducendo propriam:
propriam autem non potest inducere, nisi eo mo-
do, vt patet ex superius dictis de promulgatione
legis; ergo neque aliam tollere. Ideò quando in
particulari ignoratur, eo modo quo inducit obli-
gationem suam relinquendo excusationem ratio-
ne ignorantiæ, ita excludit in re veram obliga-
tionem prioris legis: relinquit nihilominus illam
ex conscientia erronea. Quando verò reuocatio
fit per solam ablationem obligationis, dubium
maius est, an requiratur promulgatio: quia tunc
non fertur noua lex, sed tantùm tollitur prior: pro-
mulgatio autem solum videtur necessaria in lege
ferenda: item tunc non inducitur obligatio noua:
ergo non requiritur solennis propositio. Dices,
etiam ad obligationem tollẽdam esse necessariam
publicam notitiam. Respondeo, hanc posse com-
parari per solam famam, & traditionem: & quam-
uis, demus ad prouidentiam Principis pertinere
publicationem aliquam facere, nō erit tamen ne-
cessarium expectare illam, vt tollatur obligatio:
sed quāprimum aliquis priuatim nouit Principem
fuisse decretum de reuocatione, poterit non serua-
re legem, ita vt in hoc sit differentia inter indu-
cendam obligationem, & remouendam.
Nihilominus aliqui probabilius censent, legem6
non cẽseri reuocatam, nec cessare eius obligatio-
nẽ, donec ipsamet reuocatio promulgata, & suffi-
ciẽter diuulgata sit: primò, quia si propter propriā
priuatam notitiam incipiat lex non seruari, sequẽ-
tur scandala. Vnde voluntas Principis non est, vt
lex intelligatur ablata, donec voluntas sua conue-
nienti, & proportionato modo sit proposita. Se-
cundò, quia sæpe contingit post factum decre-
tum mutari: ergo non expedit per illud tolli obli-
gationem, donec per promulgationem quasi sta-
bilitum sit, quæ ratio magis conuincit de promul-
gatione, quàm de diuulgatione: ideò pars illa cer-
tior istis videtur: nihilominus etiam altera illis vi-
detur probanda propter alias rationes, & vt ser-
uetur debita, & moralis proportio: nam reuoca-
tio legis reuera habet: naturā legis, & est quasi pri-<-P>@@
<-P>uati o, quæ reducitur ad genus sui positiui, & vt sit
propria requirit materiam aptam cum conditio-
nibus requisitis ad contrariam formam.
Ego verò valde probabile existimo, si Princeps7
velit, vt statim liceat facere cōtra legẽ iis, ad quos
eius volũtas deuenerit, licitũ illis esse sine vlla alia
promulgatione, modò detur opera, vt statim etiā
ad aliorũ notitiā reuocatio deueniat, vt inter sub-
ditos sit quoad hoc notabilis inæqualitas. Hanc
enim inæqualitatem non potest iustè legislator
inducere, vt quidam teneantur, & alij, in quibus
eadem est ratio, non teneantur lege: curare autem
& Principes & subditi, qui initio contra legem
operantur, debent, vt id sine scandalo fiat, vel ope-
rando secretò, vel persuadendo iis, qui viderint,
legem non seruari, iam reuocatam esse.
------------------------------------------------------------
SECTIO III.
Quisnam possit legem reuocare.
REspondeo, legem reuo cari posse ab eo,8
qui illam tulit, & à superiore, & à succes-
sore: non verò ab inferiori, vt dixi de
priuilegiis. Omnia constāt ex iurisdictione neces-
saria ad hanc reuocationem: sed nota cum Vazq.
d. 178. nu. 3. legislatorem non posse prohibere, nePar in parem|non habet|imperium.
Princeps successor legem mutet, quia par in pa-
rem non habet imperium, & eadem ratione Con-
cilium generale cum Pontifice non potest prohi-
bere eidem Pontifici, vel successori, ne legem ali-
quam abroget, vel in totum, vel in parte; scilicet
dispensando. Vnde Pontifex potest dispensare in
lege Concilij generalis, etiam ab ipso, vel alio Pō-
tifice confirmata; vt docet Vazq. suprà, c. 2. nu. 15.
cum Couarruuia, 2. part. de matrim. cap. 6. §. 9. n. 6.
& Turrec. 3. de Eccles. cap. 52. & 53. & passim alij.
------------------------------------------------------------
SECTIO IIII.
An lex Canonica possit ciuilem abrogare.
REspondeo, duobus modis posse id fieri:9
primo, quando lex ciuilis disponit de ma-
teria, quæ licet vno titulo videatur tẽpo-
ralis, alio spiritualis effecta est, vt est matrimoniũ,
& testamentum, quatenus cōtinet causas pias, &
similia. Secundo, quando lex ciuilis est aliquomo-
dò contra bonos mores, & ita sunt multæ leges
Canonicæ reuocantes ciuiles aliquo ex his titulis,
quas nunc referre non expedit: pertinent enim ad
parti culares materias; eas verò colligit Azor tom.
1. lib. 5. cap. 20. quem non oportet transcribere.
------------------------------------------------------------
SECTIO V.
An lex, vel statutum factum ab inferiori, & confirma-
tum à superiori possit posteà abrogari ab inferiore
consensu superioris non expectato.
VIdetur enim nō posse, quia illa no-10
stra facimus, quib. auct oritatem im-Illa nostra fa-|cimus, quibus|auctoritatem|impertimur.
pertimur, dixit Pontifex, ca. si Apo-
stolicæ de præbend. in 6. & facit, c.
pro illorum, & ca. dilectum de prę-
bendis: ergo statutum confirmatum auctoritate
Apostolica Apostolicum factum est: ergo non<-P>
@@0@
@@1@Disput. XVIII. Sectio VI. 469
<-P>potest ab inferiori reuocari: Confirmatur, per cō-
siderationem illam constitutum est ius publicum,
cui non possunt priuati derogare, l. ius publi-
cum, ff. de pactis, cap. si diligenti de foro com-
petenti.
In contrarium est, quia interdum legimus in iu-
re statuta facta ab inferiori, & confirmata à Pon-
tifice, posse validè tolli ex cōsensu eorum, qui sta-
tutum fecerunt: ita habetur cap. cum accessissent
de constit. & cap. dilecto de præbendis. Solùm ne-
gatur id fieri posse, quando in confirmatione
Apostolica expressè additur, quidquid in contrarium
fiat, irritum fore: ergo confirmatio Apostolica per
se non tollit illam potestatem. Sic etiam in l. om-
nium, C. de testam. dicitur testamentum consir-
matum ab Imperatore, posse reuocari à condito-
re. Vnde sumitur ratio, quia hæc confirmatio so-
lùm est quasi conditio, vel solennitas adiecta tali
actui, quæ non immutat naturam eius, nec de-
struit illum: ergo relinquit illum cum eadem de-
pendentia à proximo cōditore, quia Pontifex non
intendit ponere talem legem, nisi supposita volũ-
tate proximi legislatoris: vnde talis confirmatio
ratio esse videtur, non coactio respectu eorum,
quibus conceditur: ergo possunt illi renuntiare,
& legem abrogare. De hoc disputant Canonistæ
ca. cum dilecto, & cap. cum accessissent, iam cita-
tis, præsertim Panorm. qui refert Bart. in l. omnes
populi, ff. de iust. & iure, negantem posse tale sta-
tutum reuocari ab inferioribus eius conditoribus,
& Baldum, d. l. omnium, C. de testam. affirmantem
contrarium: ipse verò ait, vel statutum pertinet so-
lum ad vtilitatem, & commodum auctorum eius,
& tunc potest ab eis reuocari: talis est casus dict.
cap. cum accessissent, vel statutum pertinet ad pu-
blicum bonum aliorum, pro quibus cōditum est,
& tunc nequit reuocari, nisi auctoritate superio-
ris, à quo confirmatum est: quæ distinctio est cō-
muniter approbata per Doctores eisdem locis, &
summistas verbo lex, Nauar. consil. 8. constit.
Vtrique membro aliqui addunt aliquid, dicen-11
tes, primum esse quidem verum, quando ex vi
materiæ, & quasi ordinario iure: nihilominus si
Pontifex addat illa verba irritantia, quidquid in
contrarium factum fuerit, sit irritum, tale statutum
fieri irreuocabile, nisi auctoritate Pontificis: ita
enim habetur, cap. dilecto, vbi statutum, de quo
sermo est, sine dubio erat fauorabile iis, qui con-
firmationem petierant.
Ratio verò est, quia potest Pontifex plus con-
cedere, quàm petatur, & velle, vt illamet commo-
ditas, & vtilitas per legem suam factam stabiliatur,
quia ad ipsum, vt ad supremum gubernatorem
pertinet perspicere commodis talium commu-
nitatum.
In secundo autem membro inquiunt, licet for-
tasse ex vi materiæ illa sit ordinaria intentio Pon-
tificis confirmantis: nihilominus per se id non
est necessarium: nam potest Pontifex confirmare
illa statuta, vel solùm ad approbationem, & au-
ctoritatem illorum, vt nemo audeat illa reproba-
re: non tamen imponendo necessitatem retinen-
di illa, sicut confirmat religionem approbando
institutum eius. Item potest confirmare, vt illa
statuta habeant efficaciam contra alios, si necesse
fuerit, aut vt addat illis valorem, seu potestatem, si
fortasse in illa congregatione non erat sufficiens
potestas, ita vt ipsa confirmatio sit concessio po-<-P>@@
<-P>testatis potius quàm obligatio vtendi illa: opor-
tet ergo verba confirmationis diligenter expen-
dere, & sæpe mens Pontificis ex petitione intelli-71
gitur: nam regulariter quoad illum effectum cō-
firmat, ad quem postulatur, nisi plus exprimat. Si
tamen ex his coniecturis non colligitur limitatio,
& materia pertinet ad bonum publicum, tunc
censetur confirmando facere legem illam suam, &
procedit sententia communis.
------------------------------------------------------------
SECTIO VI.
Quando lex posterior cẽseatur abrogare priorem, etiam
si non faciat eius expressam mentionem, vel
reuocationem.
SVpponendum est, abrogationem, dero-12
gationem, seu correptionem legis ex suo
genere esse in iure exorbitātem, & odio-
sam: sumitur ex l. vlt. C. de appel. & l. 1. C. de of-
ficiosis dotibus, ca. cum expediat de elect. in 6. vbi
Doctores, Bart. l. si constante, ff. soluto matri-
monio num. 39. & ratio est, quia mutatio legis per
se loquendo non expedit Reip. nisi necessitas co-
gat: ergo talis abrogatio de se odiosa est, vtpote
inferens nocumentum.
Addunt verò Doctores limitationem, nisi per13
eam abrogationem fiat reditus ad antiquum com-
mune ius: quia tunc hæc posterior abrogatio cen-
setur potius tollere aliquid odiosum, quàm infer-
re: nam tollit priorem abrogationem antiquioris
iuris, Bart. l. omnes populi, ff. de Iust. & iure, Felin.
cap. cum accessissent de const. Tiraq. referens alios
de vtroque retractu in præfatione, num. 56. & 58.
Hac regula vtuntur frequenter summistæ, præser-
tim Nauarr. Addit tamen prudenter Tiraquellus,
spectandum esse quale fuerit illud ius antiquum,
ad quod fit regressio: nam si illud erat nimis rigi-
dum, & onerosum, & propterea temperatum fuit
per aliquam abrogationem, profectò reditus ad
illud per posteriorem abrogationem non potest
censeri fauorabilis, sed potius diminutio fauoris,
& idem dicendum puto, si ius illud erat nimis am-
plum, & propter bonos mores restrictum fuerit:
nam tunc redire ad priorem libertatem non est
censendus fauor boni communis. Ratio vtriusque
est, quia nec semper vinculum legis debet reputari
odiosum, nec semper fauorabile: ergo è contrario
redire ad illud vinculum, quod sublatum fuerat,
non semper est fauor. Hæc autem ratio rectè etiā
probat, primò abrogationem legis nō semper esse
odiosam: nam si lex erat valde onerosa, illā mode-
rari, vel auferre, fauor est: negari tamen non po-
test, quin hoc ex suo genere odiosum sit, & vitan-
dum, si commodè fieri posset, & ideò in supposi-
tione posui, ex suo genere.
Hoc supposito dico primò, lex posterior abro-14
gare priorem potest, etiam nulla facta eius men-1. Con.
tione: huiusmodi tamen abrogatio restringenda
est, quantum fieri potest. Prima pars est commu-
nis, & certa: sumitur ex cap. 1. de const. in 6. & ex
l. sed & posteriores, ff. de legibus, ibi, in contraria
sint. Ratio est, quia voluntas posterior supposita
potestate vincit, & reuocat priorem: posterior au-
tem lex quando concordari nequit cum præcedẽ-
ti, sufficienter indicat volũtatem priori cōtrariam
saltem virtualem; quæ, formali æquiualet: ergo
sufficit ad abrogationem. Secunda pars communis<-P>
@@0@
@@1@470 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>est: de qua videre potest glos. c. cum accessissent de
const. in 6. verbo, noscatur, & verbo reuocare, glossa
etiam, cap. hanc te de rescriptis. Decius cap. de re-
scriptis, Felin. cap. nonnulli de rescript. in 6. Tira-
quel. in d. præfactione. nu. 62. Nauar. consil. 15. de
testam. sumitur ex cap. cum expediat de electione
in 6. & ex l. non est nouum, cum sequentibus, ff.
de legibus, & ex aliis iuribus initio citatis, quæ as-
serunt, correctionem iurium esse vitandā, & opor-
tere iura iuribus concordare, & leges posteriores
sæpe ad anteriores trahi. Facit etiam regula iuris
asserens, quæ à lege exorbitant non esse extendenda:Quæ à lege|exorbitant nō|sunt exten-|denda.
ostendimus enim legem reuocatoriam ex suo
genere exorbitantem esse, & similia; & quòd odia
sunt restringenda: ostendimus enim legis abro-
gationem ex se nociuam, & odiosam esse. Item
cum abrogatio legis magna consultatione facien-
da sit: non est verosimile, ait Decius, voluisse Prin-
cipem vno verbo & quasi aliud agentem reuoca-
re obseruatam legem, & ideò nisi necessitas ineui-
tabilis sit, non est admittendum. Idem dicendum
de derogatione, seu correctione legis in parte: su-
mitur ex Bart. l. si constante, ff. soluto matrimonio
num. 39. Tiraq. suprà, & aliis passim: & propor-
tionaliter id probant iura, & rationes adductæ:
nam licet minus nocumẽtum sit quàm abrogatio
in totum, tamen aliquod nocumentum est: ideò
vitandum. Sed si aliquid horum admittendum est,
potius derogatio quàm abrogatio admittenda,
quia minus nocumentum admittendum est. Addit
autem Bartol. non esse idem dicendum de limita-
tione legis, quam à correctione distinguit, vt no-
tat etiam Tiraq. suprà, nam correctio est quando
lex pręcedẽs ex parte tollitur: limitatio verò inest
legi, ex quo condita est, licet posteà declaretur.
Ideò dixit Bart. limitationem etiam in iure diuino
locum habere: ita habet l. 1. ff. de const. princip.
Vnde etiā sequitur, limitationem sic sumptā, quæ
potius interpretatio dicenda est, non esse exorbi-
tantem, nec odiosam: quia explicat verum sensum
legis, & potius fauorabilis censenda est, licet for-
tasse alicui minus vtilis sit, vt sumitur ex d. l. si con-
stante, & ex cap. 2. de decimis in 6.
Addunt & alii, etiam legem posteriorem, quæ
vltra ius commune aliquid addit, restringendam
esse, vt odiosam, vel onerosam: sed hoc non pla-
cet, alioqui omnes leges nouæ exorbitātes essent.
Sed si illud sit pœnale, vel alio modo molestum,
vera erit illa regula, aliàs erit lex vel indifferens,
vel fauorabilis pro materiæ qualitate.
Secundò dico, legem posteriorem in abroganda15
priori seruare proportionem suprà positam in pri-<-P>@@2. Con.
<-P>uilegiis: itaque si vtraque lex sit generalis, & in
dispositione includant oppositionem, posterior
abrogat priorem: habetur, cap. 1. de const. in 6. Ad
contrarietatem autem intelligendam proprietas
verborum tenenda est: numquam enim fugienda
est abrogatio per verborum improprietates: aliàs
nihil esset firmum in legibus; notauit glossa l. non
possunt, ff. de legibus, Panorm. ca. 1. de const. Idem
quando vtraque lex est specialis, vel ex parte ma-
teriæ, vel ex parte loci. At verò quando vna est ge-
neralis, alia specialis, species limitat genus, etiam si
præcedat: quod in primis est verum de speciali-
tate loci ex textu expresso in cap. 1. de const. in 6.
Vbi Papam inquit, si cōdat legem generalem pro
tota Ecclesia, nolle derogare statuta specialia, nisi
id exprimat, quia pręsumitur ignorare illa, & idem
dicit de consuetudine particulari: de qua inferiùs.
Idem est, si lex sit specialis ex parte materiæ, cap.
quis de prębendis in 6. cap. 1. de rescrip. reg. gene-
rali de reg. iuris in 6. Bart. l. quæsitum, §. vltimo, ff.
de fide instrum. num. 12. Panor. cap. 1. de rescrip. n.
2. Nauar. cap. 27. nu. 260. quia vbi potest fieri com-Vbi potest fieri|commodè con-|cordia legum,|vitanda est|correctio.
modè concordia legum, vitanda est correctio; &
quia cum lex fertur in vniuersali, non præsumitur
Princeps de singulis particulatibus cogitasse: &
ideò in his semper subintelligitur limitatio, nisi
aliunde constet, aliam fuisse mentem Principis,
quæ semper præferenda est, l. contra ff. de legibus.
& videri potest Tiraq. post leges connubiales glos.
5. num. 115.
Addunt etiam aliqui, legem postremam non de-
rogare præcedenti, quando illa reducit rem ad ius
antiquum, de qua regula vide Couar. 3. variar. cap.
6. num. 4. Nauar. cap. 1. §. laboret de pœnit. d. 7. nu.
16. & in sum. cap. 27. nu. 262. Sed non probo hanc
regulam, quia non inuenio eam in iure funda-
tam, & quia, vt suprà dixi, illa reductio non sem-
per fauorabilis est consideranda: ergo est mate-
Dostları ilə paylaş: |