Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə173/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   169   170   171   172   173   174   175   176   ...   250

@@1@498 Quæst. XCVII. Tract. XIV.



<-P>velle, vt cōsuetudo vim habeat legis. Sic commu-

nis consuetudo mercatorum sufficiens censetur,

vt inter eos vim legis habeat, iuxta ea, quę Glossa,

Bart. & alij notant, l. 2. C. de constituta pecunia.

Tamen vniuersitas negotiantium non potest con-

dere veras leges, similiter solæ fœminæ non pos-

sunt condere veras leges, vt Bartolus, Panormita-

nus & alij initio citati, manifestè supponunt: ta-

men consuetudo, verbi gratia, monialium, potest

inducere legem. Et ipse Tiraquellus refert asseren-

tes, consuetudinem vnius familiæ posse habere

vim legis; familia tamen non potest condere le-

gem: ergo id fit auctoritate Principum: qui tamen

nolunt, vt cōsuetudo vnius loci vim legis habeat

in alio. Adeò vt nec consuetudo vrbis, vel Episco-

patus Romani obliget alias Ecclesias, diœceses,

vel prouincias, nisi Pontifex sua vniuersali aucto-

ritate, & illius vsu specialiter velit contrarium.

Vide Panorm. & glos. ca. fin. de feriis, Turrecrem.

cap. nolite. d. 11. vide etiam textum ibi, & cap. Ec-

clesiarum, & cap. palam, ead. d. & cap. basilicas, d. 1.

cap. scit sancta, & cap. nouit, d. 12. in quibus quæ-

dam consuetudines generales & aliæ particulares

continentur, vt notat Goffredus suprà, numero

11. & 12.

  Quòd verò attinet ad tertium, & quartum, scili-92

cet voluntatem, & eius expressionem, constat ex

dictis, vt consuetudo habeat vim legis requiri vo-

luntatem antecedentem, vel consequentem Prin-

cipis, & voluntatem populi assuescentis: non verò

intendentis se obligare, quidquid dicant Panor-

mitanus, & glos. cap. fin. de consuet. & Sebastianus

Medicis tract. de legibus, part. 2. quæst. 14. num. 5.

Goffredus suprà, nu. 3. Syluest. vel consuetudo qu.

4. part. 4.

  Cùm populus non se obliget propria volunta-

te, & auctoritate: sed Principis. Hoc intellige, quā-

do populus ipse non potest veram legem condere,

secus si ipse solus posset legem cōdere: nam in eo

casu nisi assuesceret animo inducendi consuetudi-

nem obligantem instar legis, consuetudo vim le-

gis non haberet: & sic possunt intelligi Panorm.

& reliqui proximè citati. Qui argumentum fa-

ciunt ex l. 1. §. Iulianus, ff. de itinere, actúque

priuato, & l. vlt. eodem titulo. Sed ex his legibus

leue argumentum sumi potest ad præsens insti-

tutum.

  Quia verò Princeps non vult tribuere vim legisQuid de deuo-|tis consuetu-|dinibus.



consuetudini obseruatæ ex sola deuotione; neque

id expediret, quia esset retrahere homines à deuo-

tis consuetudinibus, ne in leges verterentur; ideò

eiusmodi consuetudines vim legum non habent,

idemque est de aliis ex liberalitate, vel vrbanitate

seruatis. Vnde illæ tantùm vim legis habent, quæ

quasi ex obligatione seruantur, quasque homines

putant esse obligatorias. Ita Molina to. 1. de iust.

tract. 2. disp. 77. Medina hîc quæst. 97. art. 3. Angel.

consuetudo quæst. 20. Syluester quæst. 14. num. 19.

Bart. Cynus, Innoc. Ioan. Andreas, Panorm. & alij

communiter; quos citant, & sequuntur Menoch.

de arbitrar. casu 494. num. 4. & Azor tom. 1. lib. 5.

cap. 18. quæst. 5. Vbi multas recenset consuetudi-

nes, quæ ob dictam causam obligatoriæ non sunt,

sumitur ex l. creditoris, C. de pignoribus, & l. ciui-

le, C. de furtis, & cap. potuit, de locato. Et patet in

consuetudine recitandi Salutationem Angelicam

dato publico signo. Quam consuetudinem malè

putant aliqui obligare sub veniali: sic etiam Sotus<-P>@@



<-P>9. iust. quæst. 3. art. 1. ait, consuetudinem deferendi

oblationes ad Ecclesiam in die commemorationis

animarum non obligare ad culpam. Idem ait

Bellarminus 4. de Pontifice cap. 18. de consuetudi-

ne sumendi cineres in die cinerum, & ramos in

Dominica palmarum. Idem dicunt aliqui de con-

suetudine recitādi Matutinum ante Missam; & ie-

iunandi in vigiliis B. Virginis communiter enim

hæc consuetudo est ex deuotione, non habet vim

legis; licet alicubi in aliqua vigilia B. Virginis ex

consuetudine ieiunetur obligatoriè, & vbique

obliget præceptum ieiunandi in vigilia Assump-

tionis. Item de consuetudine sumendi aquam lu-

stralem ad ingressum Ecclesiæ, & de aliis multis.

  Verum est tamen, vt notauit Sotus 1. Iust. qu.

3. art. 2. sæpè consuetudinem inchoatam ex deuo-

tione, posteà continuari, vt obligatoriam, & tunc

posse habere vim legis, videlicet ex noua volun-

tare Principis aliqualiter indicata: vel ex antiqua

concedente consuetudini præscriptionem contra

subditos.

  Qua in re obserua, ad præscribendum hoc mo-93

do contra subditos, nunquam esse necessarium, vt

consuetudo sit quadraginta annorum: sed decen-

nium sufficere etiam ad canonicam præscriptio-

nem: vt notat Panorm. suprà, Nauarr. ca. 13. nu. 19.

Couarr. 1. variarum, cap. 17. num. 8. & alij relati,

sect. 4. in fine: quia per talem consuetudinem non

fit contra ius: ideò ea non præiudicat Ecclesiæ: nec

ius ciuile plus requirit: in quo canonicum non

contradicit. Vide infrà, sectione 12.

  Annotat etiam Panorm. suprà, num. 19. necessa-

rium esse, vt talis consuetudo per actum contra-

rium non interrumpatur. Quod intellige, quando

vel actus est à toto populo, verbi gratia, quia se-

mel, vel iterum omittit bona fide ieiunium, quod

seruare incœperat: vel si sit à singulis personis,

apud alias non generatur scandalum, nec existima-

tio peccati. Nam tunc consuetudo omittitur quasi

non obligans.

  Hîc autem habere potest locum quæstio, an

verum sit, quod dicit glossa, cap. fin. de consuetud.

consuetudinem non habere vim, nisi in contradi-

ctorio iudicio sit declarata: ex l. cum de, ff. de legi-

bus. Respondeo cum Panor. ibidem, hanc condi-

tionem non esse necessariam: quia tale iudicium

potius supponit consuetudinem iam obligare, si-

ue ex præscriptione, siue ex peculiari voluntate

Principis, qui videns consuetudinem vult dein-

ceps seruari ex obligatione, etiamsi nondum præ-

scripserit contra subditos.

  Vnde etiam soluitur alia quæstio, an consuetu-94

do possit legem contra legem inducere. Respon-Quæstio.

deo, posse, si necessaria ad vtrunque effectum cō-

currant, nimirum vt habeat vim legis, & vt legem

priorem contrariam abroget. Et vtrumque potest

fieri simul: sed regulariter prius abrogatur prima

lex, & posteà introducitur alia. Et parte id vult lex

3. tit. 2. partita 11. dicẽs, vsum non transire in con-

suetudinem, quæ vim legis habeat, priusquam alia

iura, cui contrarius est, abrogata sint, licet paulò

aliter hanc l. exposuerit Vazquez disp. 177. cap. 7.

& sic etiam posset exponi, vt consuetudo, quę vim

legis habere debet, si sit contra aliam legem non

obliget semper, statim post decẽnium, vt consue-

tudo, quæ est præter legem: sed cùm habeat vim

sufficientem ad abroganda alia iura cōtraria: quòd

nonnullis consuetudinibus accidere non potest,<-P>

@@0@

@@1@Disput. XIX. Sectio XII. 499



<-P>nisi post viginti, vel plures annos, iuxta eos, qui di-

cunt, nullam consuetudinem inter absentes præ-

scribere contra legem, nisi viginti annis, & contra

legem ecclesiasticam solùm præscribi posse annis

quadraginta.

  Aduertunt autem aliqui, faciliùs præsumi con-

sensum Principis ad legem abrogandam, quàm ad

nouam inducendam: quia reuocatio prioris legis

tollit præuaricandi occasionem: quam tamen no-

ua lex præbet. Quidquid tamen sit de hoc, verum

est quod dicunt Medina de pœnit. quæst. 9. &

Corduba lib. 4. quæst. 13. consuetudine aliquando

priorem legem abrogari, sed contrariam non in-

duci. Certum etiam est, consuetudine interdum

legem non tolli omninò; sed moderari. Patet in

cōsuetudine sumẽdi paruam refectionem tẽpore

cœnæ in dieb. ieiunij. præsertim in vigilia Natalis.

  Ex superioribus infertur primò, transgressorem95

consuetudinis obligantis puniri debere, vt trans-1. Corol.

gressorem legis Panorm. cap. cum consuetudo, de2. Corol.

consuet. & alij ex ca. in his, d. 10. Infertur secũdò,

cùm consuetudo tribuit ius, tenaciter obseruan-

dam esse, nec ius amittatur contraria consuetudi-

ne, seu non vsu priuatiuo, Menochius 1. de arbit.

quæst. 71. num. 6. Is autem, qui formam consuetu-

dinis in eius obseruatione excedit, legem excedere

dicitur, cùm pro lege habeatur, & à pari cum sta-

tuto procedat; Imò maiorem firmitatem habeat,

quàm statutum, vt ait Decius consil. 690. num. 8.

Vnde vbi non valet consuetudo, quòd fortè irra-

tionabilis sit, nec statutum valet, Baldus consil.

238. col. 2. lib. 4. & cum aliis Menochius 1. de arb.

quæst. 71. nu. 5. Vbi verò consuetudo est rationa-

bilis, obligat Principem, sicut obligaret lex, vt post

Curtium seniorem notat Menochius suprà, num.

14. & adeò potest esse expediens, vt licitè à Prin-

cipe tolli nequeat, vt latè post multos scripsit Cra-

ualtus relatus, & approbatus à Menochio ibi, num.

13. Et si alicui committat Princeps auctoritatem

iudicandi, numquam illi committit auctoritatem

iudicandi contra consuetudinem; sicut nec contra

legem. Similiter si Rex alicuimandet, vt à debito-

ribus exigat tributa regia vtendo quibuscunque

modis compellendi libuerit, tenebitur nihilomi-

nus exactor seruare consuetudinem, vt legem mu-

nicipalem in exigendis tributis; vt ex Baldo, &

aliis docet Menochius suprà, num. 12. cùm nun-

quam præsumatur, consuetudinem præscriptam

velle abrogare, nisi expressè mentionem eius fa-

ciat, & consuetudo sit de numero earum, quæ li-

berè à Principe aboleri possunt. Et sicut commu-

niter nequit homo renuntiare legibus, l. nemo

potest, ff. de legibus: ita nec consuedini, l. ius pu-

blicum, ff. de pactis, l. siquis in scribendo, C. de pa-

ctis, ca. si diligenti, de foro compet. Chassaneus in

consuetudinibus, Rubrica 4. §. 2. fol. 529. Infertur3. Corol.

tertiò, quomodo debeat intelligi Sa, verbo, cōsue-

tudo, nu. 2. dicens, Consuetudo immemoriabilis habet



vim legis, & facit præsumi iustum titulum, & num. 4.

consuetudo non obligat, nisi id intendat, qui potest legem

condere: quod præsumitur, cùm est immemoriabilis, aut

saltem annorum quadraginta. Non enim ita debet

intelligi, vt sola consuetudo immemoriabilis, vel

quadraginta annorum obliget: sed quòd hæc ma-

ximè obliget; cùm vincat legem etiam Pontifi-

ciā: & si est immemoriabilis, vincat legem, etiam

quæ contineat clausulam generalem derogato-<-P>@@



<-P>riam consuetudinis. Et cùm dixit, præsumi con-

sensum, melius dixisset, tunc in iure contineri cō-

sensum Principis, qui ius cōdidit: non enim requi-

ritur cōsensus expressus, vel tacitus Principis præ-

sentis: sed sufficit, si non resistat iuri concedenti

præscriptionem consuetudinis contra legem anti-

quam, vel subditos. Imò Azor to. 1. lib. 5. ca. 17. qu.

9. & cap. 18. quæst. etiam, 9. docet populos propria

auctoritate posse condere leges, seu statuta, modò

non sint contraria legibus Principum, & sic pro-

pria auctoritate posse consuetudinem obligantem

introducere, si animo se obligandi aliquid faciant.

Quod si ita est, nullum certum tempus requiritur,

vt consuetudo vim legis habeat: sed sufficit illud,

in quo populus suam intentionem declaret. Credo

tamen populos non posse condere leges, quæ par-

tes non consentientes obligent, præsertim in spi-

ritualibus: ergo non possunt propria auctoritate

iuducere consuetudinem sic obligantem.

------------------------------------------------------------



SECTIO XII.

An, & quomodo consuetudo, quæ inducitur præter

legem, debeat esse præscripta, vt vim

legis habeat.



AZor tom. 1. lib. 5. cap. 17. quæst. 9. ait, pro-96

priè non habere esse præscriptam: quia

non est contraria alicui legi, cōtra quam

præscribat. Citat glossam ca. fin. de con-

suet. Felin. ibi, & cap. 1. de treuga & pace, num. 12.

& 13. qui tenent, vt consuetudo vim legis habeat

non esse necessarium, quod sic præscripta. Sed

omissa hac quæst. de nomine ait Azor, decennium

sufficere, vt vim legis habeat: citat Panormitanum

cap. fin. de consuet. num. 11. glossa, cap. fin. de con-

suetud. in 6. & cap. consuetudo d. 12. & Felin suprà.

Idem nos probauimus sect. 4. ad finem, vbi plures

Doctores retulimus, & sect. 11. ad medium. Addit

Azor, debere consuetudinem induci animo, & vo-

luntate obligandi; & ab iis, qui possunt legem po-

nere: nimirum à populo, cuius est, etiam præter

Principem, statuta condere: & in his popularibus

inducentibus consuetudinem non debere com-

putari fœminas, pueros, vel externos: & debere

actus fieri populo vidente, vt ipse consentiat.

  Sed hæc solum possunt esse vera, quando con-

suetudo auctoritate populi habitura est vim le-

gis, vel statuti: secus quando auctoritate Principis,

vt diximus, sect. præced. Quæ verò communitates

possint leges, & statuta condere, & quomodò, iam

vidimus disputantes de potestate condendi leges

ecclesiasticas, & ciuiles.

  Deinde ex resolutione quæstionis propositæ

deducit Azor, consuetudinem optandi præbendas

in aliqua Ecclesia decem annis induci, vt ait Ro-

chus: similiter consuetudinem offerendi in aliqua

Ecclesia Panorm. cap. suam de simonia. Sed quor-

sum hæc, quæ ad præscriptionem rerum, vel iu-

rium pertinent: non ad legem constituendam, vel

abrogandam? Magis est ad rem quod ait, vnum,

vel duos actus non sufficere ad inducendam con-

suetudinem, nisi durent longo tempore, & virtute

sint plures de quo exempla constituit, & latè tra-

ctat. Rochus tractat. de consuet. §. glossa finalis

in 7. requisito: & nos sect. 8.


@@0@

@@1@500 Quæst. XCVII. Tract. XIV.

------------------------------------------------------------

SECTIO XIII.

De abrogatione consuetudinis.



HIc primò quæri potest, an, quando97

lex, & consuetudo de eadem re sunt,

abrogata lege abrogatur consuetu-

do. Cui quæstioni respondeo affir-

matiuè, cum glossa, cap. 1. de consuet.

in 6. Panorm. cap. fin. de consuet. num. 21. Azor

tom. 1. lib. 5. cap. 18. quæst. 2. Ratio est, quia tunc

consuetudo, & lex, pro eodem reputantur: & con-

suetudo in lege fundatur, & legi innititur nec est

propriè lex: Sed legis effectus, & obseruario.

  Secundò quæri potest, an quando consuetudo98

præcedit, per legem sequentem auferatur. Barto-

lus, l. de quibus, seu 2. ff. de legibus, §. diuus, & l.

prętor ait, ff. de sepulchro violato, generatim affir-

mat, licet videat esse contra iuris canonici peritos.

Sed verius est quod tradit Panorm. ca. fin. de con-

suet. num. 24. Azor suprà, quæst. 3. & 4. glossa, &

Canonistæ, c. 1. de const. in 6. & passim alibi, con-

suetudinem priorem si generalis sit, per legem se-

quẽtem tolli: non tamen eam aboleri, quæ est spe-

cialis alicuius loci, nisi fiat eius specialis mentio, vt

apertè decernitur, ca. 1. de const. in 6. vbi etiā ratio

redditur quia Romanus Pōtifex, vel alius PrincepsPontifex Ro-|manus proba-|biliter credi-|tur ignorare|locorum con-|suetudine.

speciales locorũ consuetudines, & statuta ignorare

probabiliter creditur, & ideò dici solet: cōsuetudo

silere facit Principum rescripta. Vnde meritò de-

ducit Panor. Si ciuitas certum aliquid statuat, contra

suam consuetudinem, eo ipso eam tollere, quamuis eius

non meminerit: ciues enim suas consuetudines scire cre-

duntur: vnde sicut vno statuto aliud abrogarent con-

trarium, etiamsi eius non meminerint, ita & consuetu-

dinem contrariam, etiamsi eius non meminerint. Sic

debet limitari quod indistinctè ait, Goffredus Tra-

nensis in sum. tit. de consuet. num. 10. consuetu-

dinem non tolli lege sequenti, & ita interpretan-

tur, l. 3. §. diuus, ff. de sepulch. viol. secũdùm pun-

ctuationem Accursij, licet aliter eam interprete-

tur Placentinus.

  Tertiò quæri potest, an consuetudo tollatur99

per actum contrarium. Respondeo, si dum curre-

bat tempus præscriptionis, fiant actus contrarij,

interrumpi præscriptionem: Sed postquam con-

suetudo est præscripta, contrarius vsus non tollit

consuetudinem seu vim eius, nisi contra illam alia

decurrerit præscriptio. Ita Medicis tract. de legib.

parte. 2. quæst. 14. num. 5. Certum autem est, con-

suetudinem posteriorem derogare priori, vt ait,Consuetudo|posterior de-|rogat priori.

Medicis ibi, num. 6. ex l. pacta nouissima, C. de

pactis, & l. 2. C. de inoffic. dot.

  Sed quod dictum est, per actum contrarium in-100

terrumpi consuetudinem, non intelligas sufficere

vnum, vel alterum actum contrarium priuatę per-

sonæ, cùm res sigillatim ad omnes pertinet: tunc

enim requiritur, vt maior pars contra consuetudi-

nem priuatim operetur: Sed cùm res pertinet ad

communitatem per modum communitatis, vnus

eius actus consuetudini contrarius illam inter-

rumpit, & sic debet intelligi, aut limitari. Ferra. l.

ex non scripro, ff. de iust. & iure, dicens, quòd si

contrarium aliquod, atque ex diametro pugnans,

priusquam consuetudo legitimè præscribatur, pu-

blicè sit permissum, aut factum, nullas consuetudi-

ni vires attribuemus: Sed eam interruptione dici-

mus peremptam.
@@

------------------------------------------------------------



SECTIO XIIII.

An, & quomodò consuetudo legem interpretetur.



QVod lex consuetudinem interprete-101

tur, docet D. Thom. quæst. 97. art. 3.Dupliciter|lex interpre-|tatur.

vbi Caietanus, Conradus, Medina,

Valentia, & alij.

  Sed obserua, dupliciter legẽ inter-

pretari, primò authenticè, ita vt ipsa interpretatio

vim etiam legis habeat aut vim abrogandi legem

præcedentem: & ad hunc modum interpreta-

tionis eadem requiritur authoritas, eædemq́ue

conditiones, quæ requiruntur vt consuetudo ipsa

vim habeat inducendi aut abrogandi legem. Se-

cundò, non authenticè, sed tantùm per modum

doctrinæ, aut signi; sicut Doctores interpretari

solent leges scriptas, & consuetudines: & ita ve-

rum habet quod dicunt aliqui, licet ad inducen-

dam legem decennium in consuetudine requira-

tur: tamen vt legem interpretetur, minus tempus

sufficit. Ita docent Castrus, Aretinus, & Socinus

senior, Crauettus, & alij, quos citat & sequitur

Menoch. de arbitrar. cap. 83. num. 10. Nisi consue-

tudo interpretetur contra iuris communis disposi-

tionem, vt declararunt Aretin. & Socin. Ratio est,

quia vt interpretatio consuetudinis contra ius

commune clarum vim habeat, requiritur tempus

necessarium, vt consuetudo contra legem præ-

scribat.


  Licet autem, communiter dici soleat, vsum &102

consuetudinem, quæ iuri communi repugnat, vel

præter illud est, non extendi de loco ad locum, nec

de persona ad personam, nec de casu ad casum, vt

cũ Aretino, Alexandro, Parisio, & aliud obseruat

Menoch. de retinenda possessione, remedio 5. nu.

92. eo quòd cōsuetudo, & pręscriptio tantũ habeat

de potentia, quantum de vsu, & actu, vt ex Baldo,

& aliis ibidem comprobat. Nihilominus, cùm ea-

dem subest ratio, & æquitas, conceditur extensio

vsus, & præscriptionis, vt post Iason, Parisium, &

Bart. affirmat Menoch. ibi, num. 65. Nec immeri-

tò: quia, vt inquit Crauettus consil. 238. num. 8.

consuetudo veritati æquiualet. Quod totum de

rationabili consuetudine intellige: nam irratio-

nabilis non meretur nomen consuetudinis; Sed

corruptelæ, vt ait, Panorm. ad cap. cum venerabi-

lis, de consuet. num. 4. subditq́ue prima fronte ir-

rationabilem præsumi eam, quæ est contra sacros

canones. Quando ergo in propria ciuitate non

fuerit consuetudo certa, vel statutum, siue lex de re

aliqua, attendenda erit consuetudo vicinarum ci-

uitatum, si rationabilis sit, & amplectenda in iu-

dicando, iuxta, cap. cum eo, de censibus, & c. cum

olim de consuet. vt ibi Panorm, num. 1. docet. Sed

hoc intellige de interpretatione non authentica,

qualem faciunt Doctores, aut indicia: nam con-

suetudo vnius ciuitatis, vel prouinciæ non habet

auctoritatem inducendi, vel abrogandi legem in

alia: licet in dubio assumi possit ad explicandam

vim legis, vel consuetudinis alterius ciuitatis, vel

prouinciæ. Vnde bene Panorm. eodem, num. do-

cet, quòd si hodie alicubi Academia generalium

scholarum fundaretur, frui posset omnibus priui-

legiis, quæ scholaribus conceduntur in auth. Ha-

bita. C. Ne filius pro patre: nam consuetudo vnius

loci non potest iuri alterius loci derogare: nec cō-

tra illud auctoritatem habere.


@@0@

@@1@Disput. XIX. Sectio XV. 501


  Vnde intelliges, quomodò consuetudo probet,

aut reprobet contractus, vt ex Baldo, & aliis docet

Tiraquellus de retractu ad finem titul. num. 131.

Non enim est intelligendum, quasi consuetudo

vim habeat faciendi contractus licitos ex illicitis,

vel è cōtra: Sed quòd signum non leue sit, eos esse

licitos longa consuetudine approbari: illicitos ve-

rò, reprobari. Quamuis possit etiam consuetudo

in iis, quæ sunt solius iuris positiui circa contra-

ctus legem introducere, aut abrogare, vt ita sint


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   169   170   171   172   173   174   175   176   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin