re. Vnde oportet tunc eius mentem interrogatio-
ne, aut aliis modis indagare.
niente, cum possit; vt tradit Panorm. locis cit. at
legem non seruant. Sed dicendum est, sicut dixi-
tribus actibus, interdum verò non. De tẽpore au-
rante, iam diximus.
suprà, qu. 7. Quandocumque casus legis non ac-Desuetudo nō|tollit legem si|casus non ve-|nerit in vsum.
per mille annos lex non seruetur. Quod est dicere
ptereà populus vsus non est, l. quæritur, ff. de statu
tra legem. Quare desuetudo, vel non vsus is
nes de cler. coniugato, & Felin. cap. 1. de treuga, &
Nauarr. consil. 1. de const. qu. 6. num. 25. Hæc Azor,
qui potuisset citare etiam Panorm. dict. cap. Ioan-
nes, & Rosellam verb. consuetudo, num. 15. ex qui-
bus eadem sumitur resolutio.
tratum è Principe, amittitur per non vsum. Respō-115
det Azor suprà, quęst. 8. si per decennium non vta-<-P>@@Dubium 3.
<-P>mur priuilegio. Vnde l. 1. ff. de nundinis, dicitur,
meruit, decẽnij tempore vsum amittit. Exempla, si
amitterentur per non vsum, seu actum cōtrarium.
quia non potuit, vel quia se occasio non abtulit, l.
vnus ex sociis, §. vlt. & l. sequenti, §. de seruitutibus
rustic. prædior. vbi habetur, non amitti seruitutem
si ideò non vtor, quia fons exaruit. Item, si aliqua
occasio non se obtulit. Item, si Princeps non vo-
sibi ad id deuinctos. Vnde ciuis libertatem non re-
casio, in qua opus esset vti. Prætereà, vt priuilegiũ
ciendi. Nam si Princeps Titio priuilegium con-
priuilegium non amittit. At si quis facultatem im-
nō faciat arbitratu suo. Pari ratione, siquis à Prin-
tio difficultate non caret. Nam in omni ferè pri-
dino, priuilegium per non vsum amittitur. Sed
diximus disp. 17. sectione 13.
@@0@
@@1@505
#(IMAGE)
DISPVTATIO VIGESIMA,
DE DISPENSATIONE
IN LEGIBVS.
#(IMAGE)
DE hac re D. Thom. q. 97.
art. 4. vbi Vazquez dispu-
tatione 178. Valentia di-
sputatione 7. quæstione 5.
punct. 9. Sanchez fusissi-
mè tom. 3. de matrimon.
lib. 8. per totum, & lib. 3.
disput. 10. & 23. & alibi,
Emanuel Sa, & cæteri summistæ verbo, dispensa-
tio, Emanuel Rodriguez tom. 1. regularium, q. 22.
Viualdus appendice ad 3. part. candelabri, c. 12.
Azor to. 1. lib. 5. cap. 15.
------------------------------------------------------------
SECTIO PRIMA.
Quid sit dispensatio: & quis eius effectus.
DIspensare ex prima vocis imposi-2
tione, & significatione idẽ est, quod
distribuere; vel, vt ait D. Thom. su-
prà, commensurare aliquid inter ali-
quos distribuendum. Vnde admini-
strator, vel œconomus alicuius rei familiaris, dis-
pensator vocari solet: vt constat ex l. dispensatores
ff. de solutionib. & l. vrbana. ff. de verb. signi.
Et sic per metaphoram Apostoli, & Prælati di-
cuntur dispensatores. 1. Cor. 4. & 9. & 1. Petri 4.
sic Lucæ 12. dicitur: Quis putas, est fidelis dispen-
sator, & prudens? & cap. dispensatio, dist. 43. dici-
tur dispensatio diuini seminis commissa Episco-
pis; & Bern. 1. de consideratio. Pontificem vocat
Christi dispensatorem: & in tract. de indulgen.
dicitur, dispensationem Thesauri ad Pontificem
pertinere.
Vt tamen notat Couar. 2. part. 4. decretalium.
cap. 6. §. 9. num. 1. apud Theologos, & Iurisperitos
dispensare est, aliquem lege soluere, seu ab illa
eximere. in quo cernitur quædam distributio
paternæ benignitatis; quæ etiam in principibus
sæcularibus esse debet. Hinc Thomas Sanchez 8.
de matrim. disp. 1. num. 1. & 2. ex Soto 1. iustitiæ
quæst. 7. art. 3. col. 3. & ex Azor tom. 1. lib. 5. cap.Dispensatio,|interpretatio,|irritatio, &|abrogatio le-|gis quomodo|differant, &|quid sint.
15. in princ. & ex vniuersis, vt inquit, dispesationẽ,
intepretationem, irritationem, & abrogationem
legis ita distinguit, vt irritare sit, legem impedire,
& cassare, ne robur obligandi consequatur: vt si
legem à ciuibus constitutam Principis confirma-
tione indigentem, vt obliget, Princeps minimè
cōfirmet; sed casset. Abrogare verò sit, postquam
vim obligandi adepta est, eam omninò cassare.
Dispensare verò sit, aliquem à lege eximere in
casu, quo ad illam tenebatur. Interpretari verò sit
declarare, eam vi obligandi carere in tali euentu.
Quare interpretatio petit, eum casum occurrere,
in quo cesset omninò legis vis, atque obligatio.
At dispensatio solum petit causam iustam adesse,<-P>@@
<-P>quæ meritò ansam præbeat, vt per gratiam, ac di-
spensationem relaxetur legis obligatio: qua rela-
xatione seclusa verè lex in eo euentu obligaret.
Addit Sanchez, derogationem, & abrogationem
legis differre; quòd hæc sit cùm legislator eam
omninò cassat: illa verò cùm ex parte legem tollit:
vt expressè habetur l. derogatur 102. ff. de verbor.
signific. & l. derogatur. ff. de regulis iuris, deroga-
tur legi, cùm pars detrahitur, abrogatur legi, cùm
prorsus tollitur. Cicero 2. de Inuentio. indignum
est, de lege aliquid derogari, aut legem abrogari,
aut aliqua ex parte commutari. De horum verò
nominum etymologia vide Azor tom. 1. lib. 5. cap.
15. in princ. vide etiam disput. 18. vide in præfat. &
Sotum 1. iust. quæst. 7. art. 3.
Hæc quamuis vera sint: tamen lex non solùm
dicitur irritari antequam vim legis habeat, nimi-
rum, alioqui habiles, reddẽdo inhabiles ad feren-
dam legem, seu negando cōfirmationem, sine qua
lex vim non haberet: sed etiam postquam vim ha-
bet, eam cassando. Sicut contractus matrimonij,
vel alius dicitur irritari, & vt vim non capiat, & vt
vim quam iam cœpit, amittat.
3
Nonnulli etiam Theologi, quibus occasionem1. Opinio.
dedit D. Thomas quæst. 97. art. 4. in corp. & ad 3.
dispensationem cum interpretatione legis con-
fundunt. Ait enim D. Thomas dispensare, esse or-
dinare, quomodò præceptum aliquod commune
à singulis obseruandum sit. Nam cùm contingat,
præceptum vtile multitudini, simpliciter, vel in
aliquo casu non cōuenire singulari personæ; quia
per obseruationem præcepti impeditur aliquod
maius bonum: ideò legislator licentiam concedit
non obseruandi illud. Dupliciter autem contingit:
legem deficere in persona, vel casu particulari,
euidenter scilicet, & probabiliter: si euidẽter, quis-
que potest legem interpretari, & hæc non dicitur
dispensatio: sed epiikia: Si verò probabiliter tan-
tùm, quia periculosum est proprio iudicio legem
interpretari, recurrendum est ad superiorem: cuius
interpretatio propriè dispensatio est. Eodem mo-
do philosophatur de voti dispensatione D. Thom.
2. 2. quæst. 88. art. 10. in corp. & ad 2. Caietanus ea-
dem quæst. art. 12. & 1. 2. quæst. 97. art. 4. & in sum-
ma, verbo votum, Antonius 1. part. tit. 17. cap. vni-
co, §. 20. agens de dispensatione legis, Conrad. qu.
97. art. 4. Couarr. cap. quamuis pactum, part. 1. §. 3.
num. 4. Armill. verb. votum, nu. 13. Bonif. 4. d. 38.
art. 2. quæst. 3. Palud. quæst. 4. art. 4. num. 38. agen-
tes de dispensatione voti.
4
Fundamentum esse potest: quia dispẽsatio con-Fundamentũ|1. opinion.
cedi non potest, nisi ex causa legitima: aliàs erit
potius dissipatio, vt dixit Bernard. lib. de præcept.Dispensatio|non potest cō-|cedi, nisi ex iu|sta causa.
& dispens. interueniente autem causa sufficienti,
cessat obligatio legis, & id declarat Princeps: ergo
nihil aliud est dispensatio, nisi declaratio, seu in-<-P>
@@0@
@@1@506 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>terpretatio in casu dubio. Confirmatur, quia in
voto, & iuramento habet locum dispensatio: quod
tamen in alio sensu verum esse non potest, cum in
legem naturalem, ex qua obligat votum, & iura-
mentum, non cadat nisi interpretatio.
Hæc tamen opinio meritò reiicitur à VazquezReiicitur.
multos alios referente, disp. 178. à nu. 6. & ab aliis
communiter. Primò, quia si dispẽsatio solùm esset
interpretatio legis, non solùm posset fieri à princi-
pibus, & Prælatis: sed etiam, & interdum melius,
ab aliis Doctoribus, si sapientiores sint: hoc autem
est temerarium: ergo. Secundò, si dispensatio est
declaratio legis in casu dubio; postquàm superior
dispensauit cum aliquo in aliquo casu, quisque
poterit in casu omninò simili cum eodem, &
cum cæteris, & secum dispensare: quod om-
ninò est absurdum. Item quisque poterit dubi-
tare de valore dispensationis, sicut de veritate in-
terpretationis: quod etiam est inconueniens. Ter-
tiò, sequeretur, summum Pontificem non aliter in
sua lege, quàm in iure diuino, & naturali dispen-
sare, quia in his duobus solùm dispensat interpre-
tando: consequens est falsum: ergo. Minor patet:
quia proptereà Doctores concedẽtes, Pontificem
posse dispensare in propria lege, id negant de lege
diuina tam naturali, quàm positiua, Turrecrem. 2.
summæ cap. 107. Maior 4. d. 24. quęst. 12. Catherin.
6. contra Caiet. cap. 2. Syluester verb. Papa, quæst.
16. Sotus, 1. iust. quæst. 7. art. 3. Vazquez, disp. 178.
cap. 1. Ait etiam Sanchez illo, num. 1. aliquando
dispensationem sumi impropriè pro iuris decla-
ratione (qualis reperitur in cap. quinta vallis, de
iure iur.) vt bene animaduertit Speculator tit. de
dispensatione, §. 1. seu dispensatio, paulò post
princ.
Dicendum ergo est, dispensationem legis pro-5
priè sumptā, non supponere, quòd obligatio cessa-
2. opinio Au-|ctoris.
rit, sed facere, vt cesset, eximendo aliquem à lege
simpliciter, vel in tali casu, aut tẽpore, in quo lex
obligaret, nisi superior remitteret, & relaxaret
obligationem legis: & eodem modo loquendũ est
de dispensatione voti. Hæc est communis & certa
sententia, quam docent Vazq. & Sanchez suprà,
Scotus 3. d. 37. qu. vn. §. sed istæ expositiones, & ibi
Gab. qu. vn. art. 1. not. 3. & d. 38. qu. 1. art. 5. corol. 3.
Durandus 1. dist. 47. qu. 4. num. 6. Sotus 1. iust. qu.
7. art. 3. & lib. 7. quæst. 4. art. 1. Richardus 4. dist. 38.
art. 9. quæst. 1. & dist. 17. art. 2. qu. 7. ad 1. supplem.
dist. 38. quæst. 1. art. 5. corol. 3. Viualdus append. ad
3. partem candelab. cap. 12. num. 2. cum Raynaldo,
Hostien. & aliis, quos refert, & sequitur summa
confessorum lib. 3. tit. 29. quæst. 1. Angelus, Syluest.
Tabienna, Sa. Rosella, & Armilla ver. dispensatio,
Panorm. cap. fraternitatis de Schismaticis, Glossa,
§. multorum, siue §. nisi rigor. 1. quæst. 7. verbo, vt
plerisque ad cap. requiritis, quam citat, & sequitur
Nauar. prælud. 9. summæ, nu. 11. & 13. Paulus Gry-
saldus in decisio. Cathol. verbo dispẽsatio, & Azor
illo cap. 15. in princip. Idem tenet Ledesma 2. part.
4. quæst. 5. art. 7. & quæst. 17. art. 3. Turrecrem. 3.
summæ, cap. 55. & cap. requiritis 1. quęst. 7. Rebuf-
fus in practica benefic. part. 2. titul. de dispensatio-
ne, Couar. 2. part. 4. cap. 6. §. 9. nu. 2. & 3. imò & ca.
quamuis pactum, part. 1. §. 3. num. 4.
Probatur primò: quia sæpe dispensatur, cumProb. 1.
certum est, obligationem non cessasse.
Secundò, quia ita moraliter necessarium est ad2.
bonam gubernationem hominum, vt dicitur in<-P>@@
<-P>illo cap. requiritis, §. nisi rigor, & glossa ibi ver.
plerisque, & aliis capitibus sequentib. 1. quæst. 7.
Tertiò, quia res, seu obligatio per quascunque3.
causas nascitur, per easdem dissoluitur, cap. 1. dePer quascun-|que causas|obligatio nas-|citur, per eas-|dem dissolui-|tur.
regul. iuris in 6. Sed principes sua voluntate po-
nunt obligationem legis humanæ: ergo illam tol-
lere possunt, vel in totum, quod est abrogare, vel
in parte, quod est derogare, & dispensare, vt dicũt
Azor, & Sanchez suprà.
Confirmatur, quia lex non cessat in totum,Confirm.
quando est causa iusta abrogandi eam, nisi legisla-
tor velit eam abrogare: ergo nec in parte, nisi le-
gislator velit ei derogare, seu relaxare in aliquo
eius obligationem, quod erit dispensare.
Quartò, aliàs nunquam iurisdictio esset neces-4.
saria ad dispẽsationem, nisi fortè in casu ita dubio
de legis cessatione, vt nulla ratione probabili pos-
set definiri: quia in cæteris casibus interpretatio
magis pendet ex doctrina, quàm ex iurisdictione;
nisi adiungatur potestas tollendi obligationem,
etiamsi non cessauerit. Si autem nulla existen-
te ratione probabili, quòd cessauerit legis obliga-
tio, Princeps potest efficere, vt lex non obliget; er-
go etiam cum constiterit, non cessasse: ergo tunc
potest dispensare. Confirmatur primò, aliàs, si post
dispensationem legis constaret, obligationem esse
in casu illo, de quo anteà dubitabatur, dispensatio
in posterum nullius esset momenti: & eodem mo-
do in votis argumentari licet. Confirmatur se-
cundò: Nam si dispensatio esset idem, quod expli-
catio, postquàm semel superior in aliquo casu di-
spensauit, dispensatum censeretur in reliquis eui-
denter omninò similibus, quia explicatio non po-
test esse vera in vno casu, quin vera sit in alio
omninò simili: consequens est absurdum: ergo.
Quintò, aliàs Princeps non posset negare di-5.
spensationem, quia tenetur declarare veritatem.
Nec est verisimile, D. Thomam fuisse in contra-
ria sententia. Nam loquens de voto in 4. dist. 38.
illam sententiam reiicit, quæ dispensationem voti
in interpretatione constituebat: docetq́ue, obliga-
tionem voti posse per dispensationem auferri: er-
go idem diceret in lege humana in præsenti: ergo
generatim de dispensatione locutus est, vt relaxa-
tionem, & interpretationem includit, & ita non
exclusit dispensationem propriè dictam, quæ est
relaxatio, & fit iurisdictione dispensantis.
Neque fundamentum alterius sententiæ solidum
est: quia potest subesse legitima causa, quæ per
seipsam non auferat obligationem legis humanæ,
sit tamen sufficiens ratio motiua, vt superior illam
auferat.
Nota autem, vt attigit Vazquez suprà, Pontifi-
Differentia|inter dispen-|sationem à vo-|to & à lege.
cem non eodem modo dispensare in voto, & in
lege humana: in voto enim dispensat, vt pars quæ-
dam, nempe ex commissione Dei, & vice ipsius,
qui est pars, cui homo per promissionem, seu vo-
tum se obligauit: Pontifex autem cedit iuri, quod
Deo ex tali promissione acquisitum est. In lege au-
tem sua dispensat, quia cùm possit directè obliga-
tionem tollere tanquam legislator; potest eam re-
stringere, vt non extendat se ad talem personam
simpliciter, vel in casu, in quo aliàs obligaret: vt
cùm concedit vesci ouis, & lacticiniis in quadra-
gesima iis, qui eleemosynam dederint pro expedi-
tione contra infideles.
In iuramento etiam dispensat Pontifex vice
Dei cedens obligationi, qua homo tenetur Deo<-P>
@@0@
@@1@Disput. XX. Sectio II. 507
<-P>ex vi iuramenti promissorij. Sed quia communiter
iuramentum fit homini, & inducit obligationem
iustitiæ, & religionis ad bonum hominis, cui fit,
cuius dispensator non est prælatus, non ita pro-
priè, aut vsitatè dicitur Pontifex dispensare in iu-
ramento, sed illud relaxare.
Ex is infertur primò, quis sit dispẽsationis effe-1. Corol.
ctus: est enim auferre à particulari persona simpli-
citer, vel in tali tempore, aut occasione obligatio-
nem ad opus, vel omissionem, vel pœnam: vel au-
ferre irritationem, aut inhabilitatẽ, quam lex ipsa
efficiebat.
Secundò infertur, multum differre inter dispen-2. Corol.
sationem, & permissionem.
Nam dispensatio ad agendum, vel omitten-Permissio non|tollit culpam.
dum, tollit culpam: permissio verò non aufert cul-
pam; quia non aufert obligationem: & ideò etiam
non tollit obligationem ad pœnam, sed eius exe-
cutionem dissimulans, & non puniens delictum.
Quamuis interdum latè talis permissio, & dissi-
mulatio, dispensatio appelletur, cap. dispensatio-
nis 1. quæst. 7.
Tertiò infertur, quomodò differant dispensa-3. Corol.
tio. & absolutio. Licet enim absolutio alicuius ab
obligatione legis, vel voti sit propriè dispensatio:
tamen in iure absolutio simpliciter prolata, mul-
tum differt à dispensatione, & ad peccata, censuras,
& alias pœnas, vt quædam sententia absoluens re-
fertur: & non tollit obligationem legis, sed inter-
dùm exequitur, quod lex ordinat, vt attigit glossa
ca. cupientes, §. cæterum, de electione in 6. ver. di-
spensatio, & Panorm. cap. tam literis vestris, num.
3. de testibus. Quando enim absolutio est à pecca-
tis, non datur nisi supposita dispo sitione pœniten-
tis. & potestate absoluentis: tunc autem nulla lex
per absolutionem relaxatur; Sed impletur quod
lex præcipit, scilicet contritum, & confessum ab-
solui. Idem est in censuris: quia censura de se non
est pœna perpetua, vel ad definitum tempus; Sed
donec à contumacia recedatur: quia est pæna me-
Dostları ilə paylaş: