sibi non reseruauit Romanus Pontifex, vel condi-
tor canonis. Sed dubito, quomodò ex casu speciali
de excommunicatione, & ex iure canonico valeat
argumentum ad omnes casus iuris ciuilis. Si igi-
tur magistratus ciuiles possunt pœnas lenire legi-
bus præscriptas, alia erit huius rei ratio, de qua in
materia de iudice in 2. 2. dicendum est, vbi à D.
Thoma, & aliis tractatur: idque ex iure communi,
vel consuetudine proueniet, vnde non erit exten-
dendum ad leges omnes simplices, aut pœnales in
iure canonico contentas, vt in illis omnibus pos-
sit Episcopus dispensare. Adde etiam, quòd cùm
Episcopus, vel parochus absoluit à censura in iure
canonico contenta, & non reseruata, in nulla lege
dispensat: nam lex non præcipit absolutè excom-
municato, vt non communicet in humanis, aut
diuinis. Sed solùm præcipit, vt abstineat, si non
prius absoluatur, seu quamdiu manet in excom-
municatione; nec posset Episcopus concedere, vt
manente excommunicatione communicaret in
diuinis, vel humanis: quod tamen Papa posset cō-
cedere: ergo ex vi sui muneris non potest dispen-
sare in omni lege Papæ non reseruata.
Ad secundum respondeo, non esse simile deAd 2.
votis: quia dispensare in votis non est dispensareQuid sit di-|spensari in vo|tis: & quid sit|votum.
in lege naturali, vel diuina, imò nec humana pro-
priè dicta: Sed in lege priuata largè dicta, quam
vouens sibi imposuit: seu potius est cedere iuri
Dei prouenienti ex tali voto, & ideo in votis om-
nibus non reseruatis iure, vel consuetudine, id po-
test Episcopus, qui hanc à Deo potestatem habet
animarum saluti necessariam. Respondeo secũdò,
in votis, quia frequenter occurrunt, præsumptam
esse Papæ commissionem: idem est in ieiuniis, &
festis, quia valde onerosum esset frequenter ad
principem recurrere: ideò verisimile est, ipsum
velle, vt in his Episcopi dispensent: de qua re sta-
tim dicā, & sic patet ad tertium & quartum argu-
mentum.
Octaua difficultas est, an sint aliqui casus, in22
quibus Episcopus possit circa leges iuris commu-8. Difficultas.
nis dispensare. Caietanus, quæst. 97. art. 4. Sylue-
ster illa quæst. 9. num. 14. & 15. Sotus, 1. iust. quæst.
7. art. 3. Azor, Valentia suprà, & alij constituunt
aliquos casus. Primus est, quando ius ipsum vel1. Casus.
eius conditor expressè concedit talem potestatem:
quod sæpe fit, vel per aliquam clausulam genera-
lem, vt in Trid. Sectione 24. cap. 6. de reform. vel
in aliquo casu speciali, de quo lex loquitur, vel pri-
uilegiumdignitati perpetuò concessum, vel dele-
gatio facta personæ. Et aduertit Syluester ex com-
muni doctrina Canonistarum; quādo decreta im-
personaliter, & absolutè dicunt in tali, vel tali le-
ge, aut pœna posse dispensari, intelligi, ab Episco-
po, licet non exprimatur: ne verba illa superflua
sint: nam quòd posset à Pontifice dispensari, per se
clarum erat, & verba debent aliquid operari, cap.
si Papa de priuileg. in 6. Ita tenent Glossa cap. in
quibusdam, fine de pœnis, vbi cùm textus dicat,
certos hæredes non posse assequi prælationis ho-
norem, nisi cum eis fuerit misericorditer dispensatum,
ait, ex quo textu non determinat, à quo, posse di-<-P>@@
<-P>spensare Episcopum. Idem tenet Ioannes And. ibi,
in fine, Vincen. Goffred. & Philippus, quos refert,
& sequitur Panorm. nu. 5. Card. fine, Henric. fine,
lex regia 8. fine. tit. 18. partita 1. Gloss. cap. postula-
stis ver. dispensatum, de clerico excom. vbi textus
decidit, excommunicatos non posse retinere be-
neficia, nisi cum eis fuerit misericorditer dispensatum,
& ait glossa, cùm non dicat, à quo, posse Episco-
pum. Idem tenet Innoc. ibi initio, Panorm. num. 8.
gloss. cap. siquis verb. fiat, de elect. & ibi Innoc. nu.
vn. Hostien. fine, Card. quæst. 5. fine, Bald. num. 3.
Imola. nu. 4. & multi alij iurisp. & Theologi, quos
refert & sequitur Sanchez 8. de matrim. disp. 5. nu.
1. vbi hanc doctrinam confirmat: quia si dispensa-
tio, (quæ ex se odiosa est, ac restringenda) latè ex-Dispensatio|odiosa, & ideò|restringenda:|Sed dispen-|sandi potestas|fauorabilis,|& latè inter-|pretanda.
ponitur, quando in corpore iuris clausa est, vt ipse
probauerat disp. 1. num. 7. à fortiori hoc erit dicen-
dum de hac potestate in iuris corpore clausa, cùm
dispensandi potestas sit ex se fauorabilis, ac latè
interpretanda, vt ipse docuit disp. 2. num. 1. & nos
in hac sectione diffic. 6. Deinde Sanchez ead. disp.
5. num. 2. & sequentibus recenset quatuor tempe-
ramenta huius doctrinę à variis auctoribus posita,
quorum aliqua reprobat: vide illum, non enim
oportet transferre, quæ in illo facile videri po-
terunt.
Secundus casus est, quando est consuetudo:2. Casus.
Nam sicut alia possunt consuetudine præscribi, ita
facultas dispensandi: & cōsuetudo sufficit ad dan-
dam iurisdictionem, vel priuilegium.
Tertius casus est ratione grauis, & magnæ ne-3. Casus.
cessitatis, vel vtilitatis subitò contingentis, ita vt
facilè, & cōmodè non pateat ad principem aditus.
Hunc casum posuit Azor, Sotus, & Syl. Sed eius
non meminit Valentia, aut Caietanus.
Quartus ratione leuitatis, & paruitatis materię:4. Casus.
esset enim valde molestum in minimis principem
adire, & consulere. Hunc & quintum casum ponit
etiam Emanuel Sa verb. dispensatio. Sed neutrius
meminit Syluester.
Quintus ratione frequentiæ, vt si crebrò neces-5. Casus.
sitas accideret in aliquo certo casu dispensandi.
Ratio est eadem, quæ casus præcedentis.
Valen. Sotus, & Caietanus alium casum ponunt:6. Casus.
quando lex superioris pertinet ad bonũ proprium
ciuitatis, vel communitatis: vt si lege regia statua-
tur, ne frumentum, vel vinum in oppidum aliun-
de aduehatur, poterit qui oppido præest, relaxare.
Sed Azor putat, hîc non interuenire dispensatio-
nem, sed oppidum, in cuius fauorem lex lata est,
iuri suo cedere, seu conditionem ponere, cum qua
legislator noluit obligare, & aliqui iuniores ita ex
Caietano, & Syluest. hunc casum constituunt.
Quando leges sunt propriæ, quæ licet manent à
Pontifice, non sunt pro vniuersa Ecclesia: Sed pro
tali Episcopatu, prouincia, aut congregatione: in
his enim censent Caiet. & alij, posse dispensare
Prælatum illius loci, vel congregationis. Et ratio
Caietani est, quia, quæ sunt propria, & particularia
alicuius loci vel communitatis, minus sunt nota
supremo Principi: & ideò credendũ est, committi
proprio gubernatori, qui pleniorem loci, seu com-
munitatis illius notitiā habet. Hic casus non vide-
tur certus, sed valde dubius: quia nec in iure, nec
in vsu sufficiens illius fundamentum inuenitur. Et
ratio illa non cogit: sicut enim Pontifex habuit
sufficientem notitiam illius particularis commu-
nitatis ad ponendam legem, ita potest habere ad<-P>
@@0@
@@1@514 Quæst. XCVII. Tract. XIV.
<-P>dispensandum in illa. Quapropter, nisi concurrat
etiam frequentia, aut consuetudo iuuet, non vide-
tur hoc admittendum esse, quando sine incom-
modo peti potest dispensatio ab auctore legis. Ita
iuniores illi, quorum sententia mihi est satis pro-
babilis: & conuenit cum sententia Azoris, quando
lex esset omninò absoluta; quando autem esset sub
conditione, quòd populus non cederet iuri suo: si
cederet, faceret rem licitam eius cessio, non autem
gubernatoris dispensatio, quæ ibi locum non
haberet.
Sed rogas, cur in quarto, & quinto casu infe-23
rior potestas dispensare potest in lege superioris?Dubitatio.
Azor supra videtur reducere hos casus ad consue-
tudinem: nam antequam illos assignet, ait, aliquas
causas esse, in quibus ob consuetudinem receptam
possunt Episcopi in iure communi canonico di-
spensare. Sed statim videtur docere, aliud habere
fundamentum: nam primò ait, Episcopum posse
dispensare in lege Papæ ratione consuetudinis:
secundò ratione leuitatis materiæ: tertiò ratione
frequentię; & expressè Valentia ait, dispensare pos-
se non solùm in iis, quæ ius, vel consuetudo ex-
pressè declarauit: sed etiam, vt rectè notauit Caiet.
& Sotus, in triplici genere rerũ; primò in leuibus:
secũdò in frequentibus: tertiò in propriis alicuius
communitatis inferioris: & hi omnes videntur
fundare hos casus in tacita commissione legisla-
toris, seu in ratihabitione ipsius præsenti, vel præ-
terita consentanea rationi, quæ in illo quarto casu
hoc dictat; quia nimis onerosum esset in minimis
ad principem recurrere; & quia in moralibus pa-In moralibus|parum pro ni-|hilo reputa-|tur.
rum pro nihilo reputatur, & quia cui committi-
tur gubernatio in maioribus, videtur in his mino-
ribus committi. Et idem meritò dicunt aliqui,
quando leges non obligant ad culpam, sed ad so-
lam pœnam, vt solent in religionibus: quia cum
legislator noluerit ponere rigorosam obligatio-
nem, hoc ipso indicauit, rem non esse tanti mo-
menti, vt dispensatio ipsi reseruata maneret. In
quinto verò casu ratio dictat, Episcopum dispen-
sare posse: quia valde durum, & onerosum esset,
frequenter pro dispensatione ad Papam necessariò
recurrendum esse: vnde illum casum ponunt etiam
Caiet. 2. 2. quæst. 143. art. 8. Ledesm. 2. part. 4. quæst.
17. art. 3. Nauar. in summa, ca. 21. num. 21. imò non
deest ratio pro sexto casu. Cum enim res spectet
ad solam illam communitatem, videtur lex priua-
ta illius, & quasi Episcopalis, & ideò tacitè com-
missum esse Episcopo, vt in illa dispenset, sicut in
propriis: cum hoc tamen discrimine, quòd in illa
dispensatio data sine causa erit nulla; in propriis
tamen erit valida, vt posteà dicemus: imò Caiet.
addit, quòd si casus esset valde notabilis, etiamsi
lex ad hanc solam communitatem spectaret, ad
Papam, qui legem tulit, pro dispensatione recur-
rendum esset.
Nona difficultas est circa tertium casum præ-24
cedenti difficultate positum, An quando non est9. Diffic.
facilis recursus ad Pontificem, & est periculum in
mora, possit Episcopus in lege Papæ dispensare,
etiam ad totam Ecclesiam pertinente, vt in lege
prohibente, & irritante matrimonium in certo
gradu consanguinitatis, vel affinitatis, &c, & in le-
ge inducente irregularitatem, seu in ipsa irregula-
ritate, & in voto, reseruato, & de absolutione à cẽ-
suris reseruatis Papæ.
Prima sententia est, Episcopum etiam in casu<-P>@@1. opinio.
<-P>magnæ necessitatis dispensare non posse in impe-In impedimẽ-|tis dirimenti-|bus matrimo-|nium Episco-|pus non potest|dispensare,|etiam in casu|magnæ neces-|sitatis.
dimentis matrimonium dirimentibus. Sanchez
lib. 2. de matrim. disp. 40. num. 2. pro hac sententia
citat Sotum 1. iust. quęst. 7. art. 3. vers. at verò scisci-
taris, & in eandem inclinareait, 4. dist. 37. quæst.
vn. art. 2. pro eadem refert Cordub. lib. 1. quæst. 11.
vers. hæc igitur. 2. opinio, & in summa, quæst. 45.
punct. 2. Veracruz, 3. part. speculi, art. 18. in fine.
Med. 1. 2. quæst. 97. art. 4. Sed certè Sotus solùm di-
cit, post contractum matrimonium cum impe-
dimento dirimente, si non pateat aditus ad
Pontificem, Episcopum dispensare posse: secùs
ante contractum matrimonium, quia ante contra-
ctum matrimonium non est periculum in mora,
nec sequuntur inconuenientia, si Episcopus non
dispenset, secus post contractum.
Secunda sententia est, Episcopum in illis impe-25
dimentis matrimonij dispensare posse, concurren-2. Opin.
tibus his circunstantiis, vt matrimonium sit pu-Quomodo ta-|men, & in qui|bus possit se-|cundum com-|munem.
blicum, impedimentum verò occultum, & sit scan-
dalum in separatione, nec ad Pontificem aditus
pateat, inopia, ant alia iusta causa impudiente: &
denique in casu magnæ necessitatis, quando ad
Pontificem aditus non patet, & idem est in aliis
legibus Papæ: ita tenent Azor tom. 1. lib. 5. cap. 15.
quæst. 7. Syluest. dispensatio, quæst. 9. num. 15. San-
chez, 2. de matrimo. disp. 40. num. 3. Vazquez disp.
178. cap. 2. num. 16. Nauarr. cap. 22. in summa Hi-
spana, num. 86. & in lat. num. 85. Ioan. de Lignado
cap. at si clerici, §. de adulteriis, titulo de iudiciis,
vbi Panorm. num. 9. Baldus, l. omnes populi, num.
8. ff. de iust. & iure, Romanus singulari 486. Specu-
lator tit. de dispensationib. §. nũc de Episcoporum
num. 30. in fine, Felin. cap. 1. fallen. 7. de constitut.
Cotta in memorabilib. ver. dispensatio. Milis in
repertorio, ver. dispensare potest Episcopus, Re-
buf. praxi benef. tit. de dispensatione ad plura be-
neficia, num. 30. & 31. Lambertin. de iure patrona-
tus, lib. secundo, part. 1. quęst. 7. art. 19. num. 2. Bern.
Diaz reg. 238. Ludouicus Gomez tract. breuiũ, nu.
21. Duennas reg. 248. limit. 2. Staphilæus de lit. gra-
tiæ, tit. de qualit. & statu benefic. §. 1. quòd sit le-
gitimus, num. 5. Cucus, lib. 2. instit. maiorum, tit. 6.
num. 310. & 334. Gutier. lib. 1. quæstionum canon.
cap. 23. num. 18. Gratian. reg. 433. num. 8. Tabie.
dispensatio, quæst. 14. in fine, Armil. num. 19. & 20.
Angel. num. 5. vers. 2. Spino speculo testam. gloss.
15. num. 86. Henriquez 6. de pœnit. cap. 10. num. 1.
& lib. 12. de matrim. cap. 3. num. 2. Bart. Ledesma de
matrim. dub. 50. ad finem, Capua, lib. decisionum
cap. 80. num. 14. Eman. in bulla cruei. §. 13. num. 6.
in fine, Anto. Gom. in bulla cruciatæ, clausula 10.
n. 58. Ludouic. Lopez 2. part. instructo. ca. vlt. ad fi-
nem, licet cum formidine. Viuald. 1. part. candelab.
de matr. n. 248. Vega 1. sum. casu 232. & lib. 6. casu
143. fine, & communiter Theologi recentiores
tractantes de voto, matrimonio, censuris, irrregu-
laritatibus, & legibus: praxisque ita recepit, vt te-
stantur Nauar. & Eman. suprà: consentit Sotus, 4.
dist. 41. quæst. vn. art. 3. in fine dicẽs, Si contra iusti-
tiam publicæ honestatis aliqui contrahant, & expedi-
tissimus non sit ad Papam accessus, nullum esset pericu-26
lum, quamuis Episcopus dispensaret.
Episcopus po-|test in sua diœ|cesi, quidquid|Pontifex in|tota Ecclesia,|nisi sit reser-|uatum.
Hanc sententiam confirmat Sanchez, quia Epis-
copus potest in sua diœcesi, quidquid Pontifex in
tota Ecclesia, nisi aliquid Pontifex reseruet, vt
ipse probauerat, lib. 1. disp. 61. num. 3. multos refe-
rens Doctores: Sed non est verisimile, Pontificem<-P>
@@0@
@@1@Disput. XX. Sectio IIII. 517
<-P>sibi reseruare dispensationem in casu magnæ ne-
cessitatis, in quo non est aditus ad illum: quia id
esset contra charitatem, & suauem Ecclesiæ guber-
nationem, & commune bonum: ergo tunc potest
Episcopus dispensare. Argumentum est probabile,
sed non omninò firmum, propter ea, quæ diximus
diffic. 7. Eandem sententiam confirmat Sanchez:
quia fortior est reseruatio, dum Pontifex reseruat
sibi absolutionem alicuius eriminis præterquàm
in mortis articulo: & tamen probabilissimum est,
posse Episcopum absoluere, quando non est re-
cursus ad Pontificem: vt tenent Doctores, quos
refert Henri. lib. 6. de pœnit. cap. 16. num. 1. & cap.
9. num. 7. & cap. 10. num. 1. & 2. Vbi idem asserit de
casibus reseruatis in motibus propriis Sixti V.
non obstante rigidissima reseruatione cum dero-
gatione bullæ, & Trid. ergo à fortiori in nostro ca-
su, vbi non est tam rigida, & stricta reseruatio, po-
terit Episcopus.
Aduertit autem Vazquez illo num. 16. quoties27
Episcopus potest certiorem facere Pontificem, &
pauperiem eorum, cum quibus dispensandum est,
supplere, vt negotium ad Pontificem deferatur,
dispensare non posse. Nam si hoc modo Pontifex
cōsuli potest, qua ratione Episcopus in lege Pon-
tificia dispensabit? Aliàs verò poterit, inquit, id fa-
cere ex voluntate pręsumpta Pontificis; ne incom-
moda, & damna sequātur. Ego verò credo, Episco-
pum non teneri in impetrādis his dispẽsationibus
reditus suos cōsumere, maximè cum aliis meliori-
bus, aut æquè bonis, & necessariis possunt impẽdi:
poterit ergo dispensare ob paupertatem partium,
etiam cum ipse eam paupertatem supplere potest,
& ita habet praxis, & sentiunt Doctortes: nam sine
illa limitatione docent, licitum Episcopo esse,
dispensare in necessitate, quando propter pauper-
tatem partium difficilis est ad Pontificem aditus.
Nec discrimen, quod Sotus ponebat inter matri-
monium contractum, & contrahendum, alicuius
est momẽti, vt Vazquez ait, quando in vtroque est
necessaria dispensatio ad vitanda incommoda, &
aditus ad Papam non patet: licet rarò ante contra-
ctum matrimonium tanta sit necessitas, & tam
difficilis ad Papam accessus, vt proptereà possit
Episcopus dispensare. Et ita Episcopum aliquando
posse ante contractum matrimonium dispensare
rectè docet Vazquez suprà, & Sanchez suprà, num.
7. An verò post contractum matrimonium cum
impedimento dirimente, possit Episcopus dispen-
sare, etiamsi vterque, vel alter cōtrahentium con-
traxerit mala fide, latè tractat Sanchez suprà, nu.
4. & in sequentibus multa alia habet notatu digna,
vide illum: quia non possumus in præsenti singu-
la persequi.
Decima difficultas, vtrum in dubio, an res egeat28
dispensatione, possit Episcopus dispensare. Respō-10. difficul.
det Sa, verb. dispensatio, num. 1. tunc posse Episco-
pum declarare, non egere: vel ad cautelam dispen-
sare secundum quorumdam probabilem senten-
tiam. Et quidem in dubio, seu ineuidentia, si ex ra-
tione, vel auctoritate sufficienti probabile sit, di-
spensationem non esse necessariam, consulendæ
erunt regulæ datæ tract. 8. de conscientia, & inter-
dum non erit opus petere dispensationem: sed si-
ne illa interdum matrimonium erit nullum, esto
licitè contractum sit, quia opinio probabilis, po-
terit in re esse falsa. Accedente autem dispensatio-
ne Episcopi, si ille reuera dispensare potest, vali-<-P>@@
<-P>dum erit matrimonium, aut aliud gestum tali di-
spensatione: & non apparet improbabile, Episco-
pum tunc dispensare posse: quia potest in casibus
frequentibus, vt vidimus: dubia autem de necessi-
tate dispensationis frequentia sunt.
Vndecima difficultas est, An Episcopus possit29
dispensare in suis constitutionibus, quando Ro-11. difficul.
mani Pontificis auctoritate munitæ, & confirma-
tæ sunt. Azor tom. 1. lib. 5. cap. 15. quæst. 7. ait,
non posse: quia non potest eam confirmationem
ex toto, aut ex parte tollere. idẽ docet, si Episcopus
suas constitutiones iuramẽto firmauerit: quia non
potest seipsum à iuramenti vinculo soluere. Sed
primum non caret dubitatione; quia Caiet. Valen.
& alij multi censent, Episcopum posse dispensare
in lege Papę pertinente ad solam illam diœcesim:
vt vidimus diffic. 8. ergo à fortiori in lege propria
confirmata per Papam, cum ad solam illam diœ-
cesim pertineat. Nihilominus illam opinionem
Azoris tenet Sanchez, lib. 8. de matrim. disp. 17. nu.
30. cum Dominico, ca. 1. in princ. numer. 11. de fil.
præsbyt. in 6. Bottæo, de Synodo, part. 2. art. 4. nu.
12. Syluest. verbo, beneficium 3. quæst. 9. num. 13.
Angel. verb. beneficium, num. 22. & ibi. Armil. nu.
27. Tabien. beneficium, 2. quæst. 15. num. 17. Sayro,
in thesauro tom. 1. lib. 6. cap. 11. num. 11. Sed cre-
do, videndum esse, quomodò sint confirmatæ per
Papam; si enim Papa solùm eas confirmat decla-
rando, esse laudabiles, & debere obseruari à subdi-
tis, non facit eas proprias, nec tribuit eis nouam
vim, sed declarat, quam habebant: ideò Episcopus
potest non solùm in eis dispensare: sed eas abroga-
re, ac si non essent per Pontificem confirmatæ: si
verò velit eis robur addere, & illas facere proprias,
nō poterit Episcopus eas abrogare; poterit tamen
in eis dispensare, vel non dispensare, sicut in aliis
legibus Pontificiis ad eam solam diœcesim dire-
ctis, iuxta opiniones relatas difficul. 8. sed si dispẽ-
set sine causa, dispensatio erit nulla, sicut quando
sine causa dispensat in aliis legibus Pontificiis.
Secundum autem, quod dicit Azor de consti-
tutionibus Episcopi iuratis, examinabimus Sect.
4. quæst. 3. in 3. limitatione.
------------------------------------------------------------
SECTIO IIII.
Vtrùm dispensatio data sine causa, valida sit.
IN hac generali quæstione quinque30
particulares inuoluuntur. Prima, an
dispensatio inferioris in lege supe-
rioris, aut in votis, & iuramentis (quę
iure diuino, & naturali obligant) da-
ta sine causa valida sit. Secunda, an dispensatio su-
premi Principis in propriis legibus data sine cau-
sa, valida sit. Tertia de dispensatione Principis in-
ferioris in suis constitutionibus, vel suæ Synodi.
Quarta, an Episcopus in legibus Synodi diœcesa-
næ validè sine causa dispenset. Quinta, an similiter
Archiepiscopus in legibus Synodi prouincialis.
Quantum ad primam quæstionem, de dispen-1. Quæstio.
Dostları ilə paylaş: |