Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə186/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   182   183   184   185   186   187   188   189   ...   250

uiter attingendæ. Prima quæstio est,1. Quæstio.

An dispẽsatio sit strictè interpretāda?Conclusio.

Respondeo affirmatiuè, quia expressèDispensatio|strictè inter-|pretāda; quia|est vulnus iu-|ris.

habetur c. 1. §. ille verò, de fil. presby.

in 6. & quia est odiosa, cùm sit vulnus iuris, & à

iure cōmuni exorbitet. Cōfirmatur, quia lex corri-

gens ius cōmune, quāuis æqualis sit, respectu om-

nium est odiosa, & valde restringẽda, regul. quæ à

iure, de reg. iur. in 6. ergo à fortiori dispẽsatio: quæ

aliquos à lege, & onere cōmuni eximit, erit strictis-

simè interpretanda. Ita Sanchez 8. de matrim. disp.

1. n. 3. addens ita tenere vniuersos Doctores. Idem

tenet Sà verb. dispensatio, nu. 7. & alij referendi.

  Sed contra, quia beneficiũ Principis latissimèArgum.

est interpretandũ, c. olim, de ver. sig. & l. beneficiũ,1. Solutio.

ff. de constit. Princip. sed dispẽsatio est beneficiumBeneficium|Principis la-|tissimè inter-|pretandum.

Principis: ergo latissimè interpretanda. Respondẽt

aliqui, hos textus intelligi de beneficiis, & priuile-

giis, quæ sunt præter ius: vel etiam de veris dispen-

sationibus, quæ sunt contra ius; tamen in nullius

præiudicium vergunt. Ita Spec. tit. de dispẽs. §. vlt.

vers. quid si dispensatum est cũ aliquo, Arch. c. nos

consuetudinem, in fine, d. 12. & c. quoniam. num. 2.

distinct. 69.

  Sed meritò Sanchez suprà nu. 4. cum Butrio c.Reijcitur.

litteras, nu. 10. in fi. & Pan. ibi, n. 7. hoc reiicit: quia

in illo c. 1. de fil. presb. nulla alia ratio redditur, cur

dispensatio strictè sit interpretāda; nisi quia à iure

exorbitat: ergo etiam si non sit in præiudiciũ alio-

rum, strictè interpretanda est: vt de dispẽsatione il-

legitimi ad ordines, quæ tamen in nullius pręiudi-

ciũ est, dicetur. Vnde Felin. Iason, Nata. & Bruno-

rus apud Sanchez suprà, putant dispensationem,

etiamsi in nullius vergat damnũ, strictè interpre-

tandam esse. Aliàs nullum esset discrimen quoad

hoc inter dispensationem & potestatem dispẽsan-

di: quia hæc quoque cùm vergit in damnũ aliorũ,

strictè interpretanda est: consequens autem est fal-

sum, vt sect. 11. constabit: ergo.

  Vnde ad argumentum respondeo, beneficium2. & vera so-|lutio.

Principis, quod non est contra ius, sed præter ius,

latè esse interpretandum: secus verò dispẽsationẽ:Si non sit con-|tra ius.

quæ est vulnus iuris, ita Sanchez suprà citās quas-

dam glossas, Inno. Butrium, Panor. Alex. de Neuo,

Præposi. Imolam, Bart. Iason. Decium, Felinũ, An-

gelum, Sylu. Tabien. Armil. & Mandosium.

  Item beneficium Principis, quando est præterEt tantùm in|cōcedentis præ|iudicium.

ius, debet latissimè interpretari in solius cōceden-

tis præiudicium: at in aliorum præiudiciũ, strictè,

Sanchez ibi, cum Innocentio, Alexādro de Neuo,

Præposito, Iasoni, Angelo, Sylu. Tabienna, & Ar-

milla: quod intelligit Sanchez, quando est graue

præiudicium, cum glossa quadam, Archid. & Val-

lasco. Citat quoque Iasonem, cum Cyno, & Ange-

lo Perus. limitantem, vt beneficium Principis,

quod est solùm præter ius, sit latissimè interpre-

tandum, quando est concessum proprio Principis

motu: secus si ad partis instantiam. sed hoc reiicit,

quia sic non esset discrimen inter id beneficium,

ac veram dispensa tionem: cùm hęc quoque latam

interpretationem habeat, quando proprio motu

conceditur, vt infrà dicetur. Tandem si velis intel-

ligere textus in argumento citatos de quocunque

beneficio Principis, etiam quod est contra ius, &<-P>@@

<-P>vera dispensatio, dic cùm Sanchez citante Panor.3. Solutio.

& Milis, latè esse interpretandum, vt est in con-

cedentis præiudicium, licet strictè, vt est in præiu-

dicium iuris communis.




§. 1. Variæ limitationes conclusionis

ponuntur, & examinantur.



COnclusio præcedẽs limitatur, Primò à Sāch.89

suprà num. 5. cum Butrio, Hostien. Ioan. An-1. Limitatio.

drea, Panorm. Decio, Felino, Rebuffo, Staphilæo,

Alex. de Neuo, Borgasio, Emanuele, nisi dispen-

satio sit proprio Principis motu concessa: quia

est verè Principis beneficium sine vlla ambitione

obtentum. cap. si motu proprio, de præbend. in 6.

ibi: Quæ de nostra mera liberalitate processit. Si ob-

iicias Gloss. Clem. per litteras, verbo, directas, de

præbend. quæ ait, motum proprium non efficere,

vt amplietur, vel vis propria verborum: Propter

hoc Milis ait, hanc gratiam non latè interpretan-

dam: sed tantùm non nimis strictè. Sed Sanch.

cum Alex. de Neuo, intelligunt Glossam, vt motus

proprius non ampliet vim verborum, nec faciat

gratiam extendi vltra verborum naturam: sed

quantùm propria eorum significatio patitur.

  Tunc autem gratia dicitur motu proprio con-Gratia quan-|do dicatur mo|tu proprio cō-|cessa.

cessa, quando Pontifex in litteris dispensationis

expresserit, se motu proprio concedere, vt expres-

sè habetur cap. si motu proprio, de præbend. in 6.

Vnde etiam si constet, dispensationem ab impe-

trante petitam; si Pontifex in litteris dicat, se mo-

tu proprio eam concessisse, dicitur motu proprio

data, id est, non propter supplicationem, sed pro-

pter fines, quæ Pontificem mouerunt: Sanch. su-

prà nu. 6. cum Baldo, Decio, Card. Anastasio, Ger-

monio, Menoch. Socino Iuniore, Rebuffo, cum

quo & quadam Glossa recepta, ait, non admitti

volentem probare ad partis petitionem conces-

sam esse gratiam, tum quia esset Pontificem men-

dacij redarguere velle, tum quia nihil ei prodes-

set: nam etiam si pars petierit, potest dici motus

proprius. Multa alia ibi notat Sanchez circa hanc

limitationem, quæ in eo legi poterunt.

  Secundò limitant aliqui, nisi dispensatio in cor-90

pore iuris clausa sit, Sanchez num. 8. cum Oldra-2. Limitatio.

do, Butrio, Felino, Galiaula, Anastasio, Germonio,

& Emanuele. Ratio, quia tunc est quasi lex, & ideò

latè interpretanda, & extendenda, sicut lex.

  Tertiò limitatur, vt quoties versatur circa iu-3. Limitatio.

ris communis materiam, iuxta illud intelligenda

sit, & si exigat extensionem, adhibenda est. San-

chez nu. 9. cum Panorm. Gambara, Angelo, Sylue-

stro, Veracruz, & Barholo. Ledesma, qui propter-

eà asserunt, dispensationem in tertio gradu factam

extendi ad secundum cum tertio: eo quòd gradus

consanguinitatis computandi sunt à persona, quæ

à stipite remotior est, cap. fin. de consanguinit.

  Hinc etiam nu. 10. ait Sanchez, licẽtiam testan-

di concessam Episcopo valere pro testamento an-

teà facto: quia ius ad valorem testamenti etiam

anteà facti, solùm petit adesse facultatem testandi

tempore mortis, per quam roboratur, & confir-

matur, vt docet Paul. Heb. 9. & Gala. 3. & lex, si quis

filio exhæredato, §. irrito, ff. de iniusto rupto testa.

Et ita docet Bart. Imol. Paul. Gambara, Anto. Go-

mez, & Matienzo apud Sanchez, ibi.

  Quartò, vt cùm dicitur, dispensationem nō esse4. Limitatio.

extendendam, intelligatur, vltra propriam ver-<-P>

@@0@

@@1@Disput. XX. Sectio X. 537



<-P>borum significationem: secus intra illā. Sāchez nu.

11. citat. Angel. Perus. Aretin. Panor. Calder. Deci.

Cagnolum, Rebuf. Nauar. Couar. Henriquez, &

Eman. Sed ait Sanchez, licet hæc limitatio sit pro-

babilis; tamen nō caret difficultate, & ab ea meritò

recedit Pan. alibi, & Gambara. Verùm hi facilè cō-

ciliantur, vt dispensatio sit extendenda ad omnia,

quæ verba in propria significatione sumpta signi-

ficant, nisi vel iure, vel vsu restricta sint: sicut secũ-

dùm vsum dispẽsatio absolutè ad ordines nō com-

prehendit maiores, & secundùm ius excommuni-

catio absolutè dicta, comprehendit minorẽ, aut la-

tam, sed ferendā, cùm aliquid prohibetur sub ex-

cōmunicatione, vel nisi de intẽtione dispensantis

cōstet: vnde regula Iuris in 6. est; in generali cōces-

sione non veniunt intelligenda, quæ verisimiliter

quis non esset in specie concessurus: sed aliquan-

do dispensatio est extendenda, eo quòd cōstet, eam

esse intentionem dispensantis. Probat Sanch. n. 11.

ex c. 1. vers. ex parte verò tua, de conces. præb. in 6.

ibi: ex quorum tenore liquidò nosci potest, quòd

talis circa ea fuerit intentio concedentis. Quare,

dum in c. porrò, de priuil. dicitur, à verbis, & teno-

re priuilegij non esse recedendum; intelligitur, nisi

aliud de concedentis mente constet. Atque ita do-

cent multi Iurisper. & Theologi apud Sanch. eod.

nu. 11. Similiter propter stylum curiæ interdũ cu-

randum non est de verbo, quod restringere vide-

tur: vnde Sà verbo, dispensatio, nu. 11. ait, cùm in

supplicationibus, aut dispẽsationibus, dicitur, fortè,

perinde est, ac si affirmaretur.

  Quintò limitatur, nisi dispensatio sit in priuato5. Limit.

statuto, aut consuetudine populi, quæ erant iuri

communi contraria: tunc enim amplè interpre-

tanda est; quia reducit ad ius commune, quod

quidem fauorabile est. Hanc limitationem ponit

Sanchez nu. 12. pro ea referens multos.

  Sextò limitat cum aliquibus nu. 13. vt intelliga-6. Limit.

tur de dispensatione & priuilegio, quæ priuatis

conceduntur: at priuilegia toti religioni, vel com-

munitari concessa, extendenda sunt tanquam fa-

uorabilia. Quòd summa sit ratio, quæ pro religio-

ne facit, l. sunt personæ, in fine, ff. de relig. & sump.

fun. Et quòd cùm nō vni, vel alteri personę conce-

dantur, sed toti religioni, vel communitati in

perpetuum, æquantur legi; ac perinde habentur, ac

si in Iuris corpore inserta essent: sunt enim con-

stitutiones perpetuæ. Hinc deducit num. 14. cum

Oldrado & Gambara, dispensationẽ concessam ab

Episcopo de percipiendis fructibus in absentia

causa studij, esse, quòd non concedatur personæ,

sed causæ; in qua vtilitas publica versatur.

  Septimò limitat num. 15. nisi Princeps teneatur7. Limit.

dispensare: tunc enim dispensatio est latè inter-

pretanda, vt ait Gambara, inde deducens, dispen-

sationes, quæ fiunt necessitate, vel vtilitate Eccle-

siæ exigentibus ampliandas esse, velut ex iuris de-

bito emanantes.

  Octauò limitat, nu. 16. cum Sarmiento dicens,8. Limit.

non ita strictè interpretandā dispensationẽ, vt ca-

ptiosa, ac illusoria reddatur, & à rei in qua dispen-

satur, natura retrahatur. Argumentũ ex c. si ciuitas,

de sent. excom. in 6. & quia priuilegiũ debet intel-

ligi iuxta materiæ, in quā cadit, naturam, l. in con-

tractibus, §. fi. ff. de non nu. pec. & l. si vno, ff. locati.Facultas testā|di monacho|concessa, non|expiratprimo|testamento.

Ponit exẽplum nu. 18. & 19. in licentia testādi con-

cessa monachis, vel Episcopis, quæ, vt multi, quos

citat, cōtra alios docẽt, nō expirat primo testamẽ-<-P>@@



<-P>to: sed vsq; ad mortẽ durat: vnde dispẽsatus potest

reuocare priora testamenta, & alia facere, quæ va-

lebunt: Aliàs dispẽsatio esset illusoria, & cōtra na-

turam testamenti, quæ est, vt vsque ad mortem re-

uocari possit, l. si quis. in princ. ff. de leg. 3.

  Nonò limitat Sanchez nu. 19. vt dispẽsatio non91

ita strictè intelligatur, quin ad necessariò, & inse-9. Limit.

parabiliter cōnexa extendatur: vnde dispensatus ad

plura beneficia, cōsequenter accipit facultatẽ non

residẽdi in vtroque. Ad hoc addunt multas glossas

& doctores. Similiter si cũ minori dispensetur, vt

beneficiũ parochiale obtineat, cōsequenter etiam

dispẽsatur, vt nō teneatur promoueri ad sacerdo-

tiũ intra annũ. Ad hoc etiā multos profert aucto-

res. Huiusq́; limitationis nōnullas ponit limitatio-

nes, & declarationes, & illationes numeris sequen-

tibus, & deducit aliqua corol. Illud modò notaue-

rim, quod habet nu. 26. contra Philippũ, & Suarez,

cum innumeris Theologis, & Iurisperitis, illegiti-

mum dispensatũ simpliciter ad ordines, vel vt cle-

ricus fiat, non cẽseri dispensatũ ad maiores, sed adPermissio in|genere medio-|critatem re-|spicit.

minores tantùm: quia permissio in genere medio-

critatẽ respicit, l. fi. §. 1. C. cōmunia deleg. & l. lega-

to generaliter, ff. de leg. 1. At ordines minores sunt

medij inter primā tonsurā & ordines maiores, ideò

&c. intelligit cũ Host. Butr. Pan. & Bellame. nisi di-

spensatus iam haberet ordines minores; videlicet

Pōtifice id sciente: tunc enim, ne dispẽsatio scien-

ter frustranea, & inutilis sit, & vt verba aliquid o-

perentur iuxta c. si Papa, de priuilegiis, in 6. dispen-

satio debet ad omnes sacros ordines extendi: nec

enim de Pontifice præsumi potest; velle, vt ille in

solo subdiaconatu maneat incapax, & superioris

ordinis, & matrimonij. Quando item Pontifex di-

spensaret cum illegitimo ad omnes ordines, licet

quidā dixerint, restringendũ id ad minores: tamen

Sanchez cũ multis probat, intelligendũ etiā de sa-

cris. Sà autem verb. dispensatio, nu. 13. aliàs 14. ait,



Dispensatio illegitimi ad ordines non intelligitur de sa-

cris: nec si est ad beneficium, intelligitur de Curato: & si

ad Curatum, non ideò ad dignitatem. Quidam tamen

dicunt, talem promoueri posse ad beneficiũ, quod

datur per electionẽ. Quòd si est ad beneficium pri-

mũ dispensatus, & postea petit dispensationẽ super

pluralitate, debet dicere se illegitimum. Idemq́; dic

de irregulari, debet enim id exprimere in secunda

petitione dispẽsationis. Addit Sa nu. 14. qui dispẽ-

satur ad ordines, potest simplex beneficiũ recipere:

& nu. 15. dispẽsatus ad certũ beneficiũ, si id sine sua

culpa non obtinet, potest virtute illius dispẽsatio-

nis aliud obtinere. Multa ex his, & alia, quæ non

sunt præsenti instituto necessaria, latùis prosequi-

tur Sanchez nu. 27. & 28. Numero autem 29. refert

conclusionem principalem ab aliquibus.

  Decimò limitare, vt dispensatio strictè sit inter-10. Limit.

pretāda: quādo inferior dispẽsat in lege superioris,

secus quādo quis dispẽsat in lege propria. Sed cũ

aliis Doct. hanc limitationẽ reiicit. Nu. autẽ 30. re-11. Limit.

fert 11. limitationem multorũ, nisi dispẽsatio sit in

causa matrimoniali, sed hāc cũ aliis multis reiicit.




§. 2. An dispensatio ad casus, in quibus par, vel maior

ratio est, extendatur: seu an in dispensatione lo-

cum habeat argumentum à paritate rationis, vel

à maiori ad minus.



DEcius cap. quia in tantùm à num. 15. vsque92

ad 19. & regula, non debet cui. 21. nu. 6. ff. de1. Opinio.

regul. iuris, & consil. 76. ad finem, volum. 1. & cap.

at si clerici. §. de adulteriis, num. 86. de iudic. quem<-P>

@@0@

@@1@538 Quæst. XCVII. Tract. XIV.



<-P>sequuntur Hippol. Gambara, Francisc. & Borgasius

apud Sanchez 8. de matrim. disput. 1. nu. 31. Par-

tem affirmantem docet: quia ius cōcedit hanc ex-

tensionem in aliis, etiamsi odiosa sint: ergo etiam

in dispensationibus admittenda est. Antecedens

probatur ex l. nec in ea. 22. ff. ad legem Iuliam de

adulteriis, ibi: Sed qui occidere potest adulterum, mul-

to magis contumelia poterit iure eum afficere. Quod

Bart. ibi in fine dicit valde notandum, & l. in suis,

11. in princ. ff. de lib. & posth. vbi dicitur, habentẽ

potestatem vitæ, & necis alicuius, habere quoque

in eius bonis: vnde Doct. colligunt, licere banni-

tum spoliare; quia licet interficere: & Glossa cap.

in litteris, verbo prædo, in fine, de rest. spoliat. ait

spoliari prædonem posse, cùm vitæ nemo parcere

debeat: & cap. ex tua parte, de decimis. Priuilegiũ

de decimis non soluendis concessum Ecclesiasti-

cis, extenditur ad noualia, & subiungitur causa:

quia vbi maius conceditur, minus concessum esse

videtur: & cap. per venerabilem, qui filij sint legi-

timi, ait Pontifex: Quod in maiori conceditur, licitum



esse videtur & in minori. & fit ibi argumentum à

spiritualibus ad temporalia: imò & à simili ibi,



per simile quoque; & in materia odiosa, qualis est le-

gitimatio, quæ ius legitimum minuit. Idem igitur

erit in dispensationibus. Ad idem est reg. 53. de reg.

iur. in 6. Cui licet quod est plus, licet vtique quod est



minus.

  Hanc sententiam propter hæc probabilem pu-93.

tat Sanchez, 8. de matrim. disp. 1. num. 32. Nihilo-2. Opinio.

minus putat & non bene esse recedendum à com-

muni, & receptissima sententia negante, tale argu-

mentum procedere in dispensationibus. Pro qua

opinione sunt Couar. Syl. Specul. Ioan. Andr. Ho-

stien. Butrius, Bellamer. Barbat. Felin. Panor. Card.

Oldrad. Dominicus Probus, Frācus, Romanus, Lā-

cel. Aretin. Iason, Beroius, Ripa, Milis, Rebuf. Gy-

gas, Parisius, Euerardus, Bernardus, Diaz, Gamba-

ra, Loazes, Nata. Tabien. Mandosius, Villalobos,

Catrerius, Sarmiento, vterque Molina, Maiolus,

Menoch. Anasta. Germanius, Stuñica, Matienzo,

Borgasius, Gutierrez, Brunorus, Beia, Ludo-

uicus Lopez apud Sanchez. Idem tenet Emma-

nuel Rodriguez, & Henriquez infrà, & recen-

tiores hîc. Probatur primò ex regula, quæ à iure, de

reg. iur. in 6. Quæ à iure exorbitant, minimè sunt ad

consequentiam trahenda: Sed dispensatio exorbitat à

Iure: ergo. Secundò, quia sæpe in iure exprimitur,

dispensationes nullam extensionem pati: probari

solet ex cap. fin. de transla. Episc. vbi dicitur, dispẽ-

sationem ad Archiepiscopatũ non extendi ad Epi-

scopatum; sed certè iste textus nō bene inducitur:

quia ipsemet dicit, maiorẽ solere requiri rationem

dispensandi ad Archiepiscopatum aliquem, quàm

ad Episcopatum, nimirum maiorem Ecclesiæ ne-

cessitatem. Melius probatur ex cap. cui de non sa-

cerdotali, de præb. in 6. vbi dicitur, eum, cui inte-

gra præbenda conferri mandatur, non pesse reci-

pere dimidiam, licet in ea Ecclesia sint integræ, &

dimidiæ præbendæ: & si mandetur conferri præ-

benda certi valoris, non posse minoris valoris re-

cipere.


  Ad duo priora argumenta primæ opinionis re-94.

spondet Sanchez cum Couar. eos textus loqui in

concessionibus à lege, vel canone inductis, quæ

latè interpretādæ sunt, vt dixerat, nu. 7. non autem

in iis, quæ à Principe priuatim fiunt. Ad cap. per

venerabilem, respondet primò cum Panor. & Fe-<-P>@@



<-P>lino, illam esse allegationem partis, ideò nihil pro-

bare. Secundò respondet, esse quandam huius re-

gulæ limitationem, vt statim patebit.

  Idem Sanchez num. 33. & sequentibus, ponit95.

aliquas limitationes. Prima est, vt non procedat in1. Limit.

dispensationibus fauorabilibus, in quibus agitur

de publico religionis, vel animæ fauore: vt in di-

spensatione illegitimi ad ordines, cap. per Venera-

bilem, qui filij sint legitimi. Vbi Pontifex vtitur

hoc argumento in legitimatione, quæ filiis est

fauorabilis: & præiudicium aliorum, ad quos hæ-

reditas aliàs pertineret, iura paruipendunt: cùm

talis spes sit potius in iure odiosa, l. post emanci-

pationem, ff. de legatis, Ioan. Andr. Hostien. Bu-

trius, Imola, Bellame. Panorm. Decius, Hippol. Bar.

bat. Felin. Beroius, & Loazes apud Sanchez suprà,

qui soluit obiectiones quasdam, quæ contra hanc

limitationem fiunt. Secunda limitatio est, vt2. Limit.

quando eadem ratio expressa in dispensatione

procedit in casu non expresso, extendatur dispen-

satio ad casum non expressum. Sic Sanchez num.

34. cum glossa quadam, Panormitano, Decio, Hip-

polyto, Ripa, Eman. tom. 2. quæstio. regular. quæst.

46. art. 11. quia hæc non tam est extentio, quam

declaratio. Nec obstat, inquit Sanchez, Feli-

num discedere ab hac limitatione, cap. postulasti,

num. 9. limit. 1. de rescriptis: quia si non extendi-

tur dispensatio à maioritate rationis, à fortiori nec

ab identitate rationis. Nam bene respondet De-

cius, quādo est ratio expressa in lege, non esse pro-

priè extensionem, sed tantùm quando à similitu-

dine, vel maioritate rationis non expressæ in di-

spensatione, argumentum ducitur. Sed mihi hæc

limitatio non placet: tum quia nullum profer-

tur eius exemplum, in quo eius veritas cernatur,

imò aliqua adduci possunt, quæ falsam illam com-

probent, verbi gratia, dispensatur cum sanctimo-

niali expressè propter eius infirmitates, vt à clau-

stro egrediatur, & in sæculo curetur, non proinde

censetur cum aliis eadem ratione habentibus di-

spensatum. Dispensatur cum aliquo propter ob-

sequia exibita Ecclesiæ, vt habeat in domo sua

oratorium, eadem ratio est, vt dispensetur cum

illo, vt possit interesse sacro tempore interdicti:


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   182   183   184   185   186   187   188   189   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin