Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə194/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   190   191   192   193   194   195   196   197   ...   250

traria, & hoc arbitrium potest lex definire. Si au-

tem prius erat taxata pœna per priores leges,

vix potest augeri per posteriorem in ordine ad

delicta iam commissa: quia contingeret bis eun-

dem pro eodem delicto puniri. Propter aliquam

tamen vrgentem causam boni communis id fieri

posset à supremo Principe: quia nunquam sibi ab-

stulit huiusmodi potestatem: eodemq́; modo sen-<-P>@@



<-P>tio de alio effectu legis, qui est irritatio. Rarò enim

potest lex de nouo irritans ad actus iam factos ex-

tendi: vnde Sa, verbo, lex, nu. 24. lex sequens non

tollit actũ præteritum, etiāsi huius effectus pẽdeat

ex futuro. Sed ex iusta causa id potest Princeps, vt

& iudex aliquando per sententiam; Si tamen actus

dissolubilis sit. Quod dico propter matrimoniũ,

vel similes actus, si qui sunt natura sua, vel ex

Christi institutione indissolubiles. Imò & in iis,

qui ab hominibus irritari possunt, quidam ita va-

lidè fiunt, vt sint omninò firmi ex se: quia videli-

cet legitimè facti sunt, & iuxta omnes leges, quæ

vigebant, cùm facti sunt. Et huiusmodi actus se-

mel facti, nō possunt moraliter loquendo, sequen-

ti lege irritari, nisi fortè in pœnam alicuius noui

delicti, vel propter tantam necessitatẽ boni com-

munis, vt ad subueniendum illi possit quis bonis

suis priuari. Quia per talem actum est ius acqui-

situm de se firmum, & stabile. Alij sunt actus, qui

licet sint validi: sunt tamen infirmi aliquo modo;

quia ex parte cōtra legem facti sunt, & hi possunt

faciliùs sequenti lege irritari: nam in illis propriè

habet locum ratio facta.

  Itaque lex potest se extendere ad pręterita, non19

præcipiendo, aut prohibendo, vel obligando: sed

puniendo, & irritando: vt autem extensio ad pu-

niendum, vel irritandum actum præteritum ad-

mittatur, necesse est, in lege ipsa esse satis expres-

sam, vt patet ex iuribus, & doctoribus citatis con-

clus 2. vnde quādo lex antiquum ius renouat pœ-

nis nouis irrogatis, eas pœnas non contrahunt ij,

qui ante deliquerunt, vt docet Azor suprà, cum

Panor. c. quoniā simoniaca, de simonia, ex Paulo,

& Cardinalis, Clem. ex graui, de vsuris. Quod ma-

ximè est verum, quando lex ponit particulam ali-

quam, qua indicat, se loqui tantùm de futuris, vt

in cap. vnico, de consuetud. in 6. vbi Glossa, verbo,

de cætero. Vnde si dubium fuerit, potiùs lex coar-

ctanda est; quia pœnæ, & odia sunt restringenda:

& quia leges modo maximè cùm naturali inter-

pretandæ sunt: extensio autem legis nouæ ad præ-

teritum, quodammodo est præter naturam legis,

quæ est regula futurorum.
Lex regula|futurorum.

  Quæres, quid sit dicendum de eo, qui certum20

aliquid ex loco cœperit extrahere, & deinde sta-

tuto, vel lege id extrahere prohibetur. Respondet

Azor suprà, ea lege hominem minimè teneti, quia

ante legem editam extrahere cœperat: lex autem

est de non extrahendo; vnde in l. Cæsar, ff. de pu-

blicanis, & vectigalibus, cùm lata esset Principis

constitutio: Ne quis post Idus Martias Cotes ex In-

sula Creta fodito, néve eximito, néve auellito. cuius-

dam nauis onusta Cotibus ante Idus Martias ex

portu Cretæ profecta, vento relata in portum

in portu erat; Deinde post Idus Martias profecta

fuit. Quærebatur, num contra legem Principis

post Idus Martias Cotes ex Insula Creta exiisse

viderentur. Responsum est, nihil contra legem

factum esse, quia ante legem Principis Cotes ex

Insula euectæ fuerant.

  Quærit ibidem Azor, an lex, vel statutum con-

ditum per verba pręteriti temporis, & aliquid cō-

cedens, ad futura trahatur. Respondet cum Pa-

norm. cap. cognoscentes, de const. minimè, verbi

gratia, sit statutum, Quilibet publicè proscriptus

si soluat decem, liber existat: non intelligitur de

iis, qui in posterum proscribentur: sed de iis, qui

fuerant ante proscripti, ne detur occasio peccandi.

@@0@

@@1@560 Quæst. XCVII. Tract. XIV.


  Nota autem, interdum Principem declarare ali-21

quid perperam factum esse; nihilominus illud su-

stinet, vel declarando fuisse validum, & nolendo

illud irritare, vel illud ratificando: sic in cap. aqua,

de consecrat. Ecclesiæ, Pontifex declarat, violatam

Ecclesiam non posse per simplicem Sacerdotem

etiam ex commissione Episcopi reconciliari: ta-

men ait, se reconciliationem sic factam miseri-

corditer tolerare. Ad idem est l. fin. C. de donat.

inter virum & vxor. & l. imperialis, C. de nupt.

  Nota etiam, aliquando legem declaratoriam

habere aliquid admixtum legis cōstitutiuæ ex po-

testate legislatoris declarantis. Et tunc quantùm

ad id, quod addit declarationi nudæ, non exten-

ditur ad præterita, sed ad futura tantùm: vt in cap.

quanto, de sent. excom. per verbum, interpreta-

mur, declarat Panorm. sub excussoribus Episcopi

comprehendi non solùm, qui positiuè cooperan-

tur: sed etiam qui non obstant, cùm possunt.

Quæ declaratio non est pura, & merè doctrinalis,

sed per potestatem aliquid addit, ideò quantùm

ad id non extenditur ad præterita, sicut è contra-

rio aliquando fit declaratio per potestatem con-

dendi legem, potiùs quàm per puram interpreta-

tionem, & nihilominus solet extendi ad præteri-

tum ex peculiari voluntate Principis satis expres-

sa, vt in declaratione Sixti V. circa suum motum

proprium de illegitimis, & de receptione religio-

sorum. Vbi distingue de tribus effectibus legis iam

commemoratis, qui sunt obligare, punire, & ir-

ritare. Quantùm ad declarationem, si declaratio

est pura, non potest non extendi ad præterita, nec

fieri potest, vt non fuerit culpa contra legem sic

declaratam fecisse, nisi ex ignorātia, vel inaduer-

tentia inculpabili; & hinc etiam fieri potest, vt lex

declarata non extendatur ad præteritos actus

quoad pœnam: posteà verò extendatur: quia ante

declarationem excusabatur actus à culpa propter

ignorantiam, posteà verò potest non excusari: qui

autem excusatur à culpa, excusatur à pœna propriè

dicta. Nam si sit sola indecentia, vt aliquando ir-

regularitas, non excusabitur homo ab illa. Idem

dicendum de irritatione. Hæc enim non impe-

ditur propter ignorantiam legis: quia non est pro-

priè pœna, nec pendet ex culpa: sed lex per se ha-

bet efficaciam ad impediendum valorem actus:

ideò quoties lex declarat nullitatem actus, decla-

ratio locum habet in actu præterito similiter fa-

cto, etiamsi fortasse ignorantia interuenerit. Nul-

lus autem aliquando est ex defectu conditionis

iure diuino necessariæ; vt si lex declaret sacra-

mentum Confirmationis datum sine balsamo non

valuisse; & ita lex declarans sic extenditur ad præ-

terita, vt non possit per se supplere defectum, nec

reualidare actum: quia pendet ex iure diuino. Ali-

quando oritur ex iure humano, actus verò est ta-

lis, vt pendeat ex efficaci consensu operantis, seu

contrahentis, vt matrimonium contractum inter

consanguineos in quarto gradu, est nullum solo

iure Ecclesiastico. Et hic etiam actus non potest

reualidari per legem declaratoriam, aut Princi-

pem: sed necesse est, vt consensus adsit, & eo præ-

stito reualidetur. Interdum verò valor actus pen-

det ex iure positiuo, & non ex consensu alterius:

& tunc quamuis lex declarans nullitatem actus

comprehendat præteritos, tamen Legislator po-

test auctoritate sua illum defectum supplere, di-

spensando, vel per se talem defectum supplendo,<-P>@@



<-P>& hunc dicunt aliqui esse casum illius cap. aqua,

de consecr. Eccles. Nam benedictio, & purificatio

Templi institutio est humana, & forma, vel neces-

sitas eius potuit per Pontificem dispẽsari, vel sup-

pleri.

------------------------------------------------------------



SECTIO VIII.

An lex quæ certum aliquod non prohibet, id

eoncedere videatur.



IN cap. inter corporalia, de trans-22

actio. duo dicuntur: primum est,Nunquā pro-|hibitum est,|quod non est|concessum, &|sic omnia con-|cessa, quæ non|prohibita.

nũquam intelligi prohibitum, quod

non est concessum. Secundum, con-

cessa creduntur omnia, quæ non

sunt prohibita. Huius textus varias expositiones

adducit Syluest. verbo lex, quæst. 21. Gloss. ibi, ait,

Primum habere locum in iudiciis, & contractibus

stricti iuris, vt in arbitriis, priuilegiis, & rescriptis.

Secundum verò in contractibus, vel aliis rebus

bonæ fidei, in beneficiis, absolutionibus, & simili-

bus. Hostien. ait, quando constitutio aliquid ge-

neraliter concedit, nihil excluditur, nisi id quod

fuerit alioqui iure prohibitum: quoniam, qui to-Qui totum|dicit, nihil ex-|cludit.

tum dicit, nihil excludit: & ita lex aliquid in vni-

uersum prohibens, omnes comprehendit, nisi sint

alioqui exempti. Quæ doctrina vera est: quia cùm

in Legislatore sit potestas, & ex alia parte genera-

liter disponat, omnes personas comprehendit, nisi

iure eximantur expressè. Neque credendum est

ipsi exemptioni derogare principem, nisi ipse ex-

primat. Ita docet Azor tom. 1. lib. 5. cap. 16. quæst.

12. exempla subiungens; lege omnibus conceditur

matrimonium contrahere: tunc potest quilibet,

nisi alioqui sit per aliam legem exclusus. Pari mo-

do, si lex quippiam in vniuersum prohibeat, id

omnibus intelligitur esse interdictum, nisi alioqui

sint lege exempti, vt tametsi lege in vniuersum

vetetur, non esse furandum, nō esse occidendum:

attamen lege naturali excepti sunt, qui vim vi re-

pellendo occidunt, qui in bello iusto interficiunt:

ergo alium licet occidere, vt nos ipsos tueamur:

& in bello iusto similiter licet alios necare. In ex-

trema etiam necessitate furari licet, &c. vide ali-

qua alia de hoc in sect. 11.

------------------------------------------------------------



SECTIO IX.

Quomodo accipienda sint, & quam vim habeant

verba in literis commendatitijs posita.



VT si in fauorem tabellarij, vel alterius

quis dicat, esse virum probum, fide di-

gnum, idoneum, cui sua negotia, & se-

creta committant, vel diuitem, vel fi-

delem, cui res suas possint tradere, vel mutuò da-

re, &c. Respondeo primò cum Rebello 1. de

oblig. iustitiæ. quæst. 6. nu. 47. 48. & 49. Prudentia,

& charitas sub mortali obligat scribentes litteras

commendatitias, ne ij, ad quos scribunt, suo can-

dido animo, vel simplicitate decepti detrimen-

tum graue patiantur, & si periculum in se susci-

perent, tenerentur de iustitia ad restitutionem

damni, & cōtra eos daretur actio mandati, per l. si

verò non remunerandi, §. si quis mandauerit, ff.

mandati, Glossa ibi, Doctores communiter.

  Secundò, si post commendationẽ ante factam<-P>

@@0@

@@1@Disput. XXI. Sectio X. 561



<-P>per verba generalia attestantia probitati alicuius,

amicus auctoritate tua confisus, eidem à te com-

mendato, res suas committat, antequam improbi-

tatem, & infidelitatem eius, & furta, rerúmque ia-

cturam deprehendat, non orietur inde obligatio

iustitiæ commutatiuæ, nec ad restitutionem tene-

beris, iuxta l. & eleganter, §. vltimo, ff. de dolo,

& l. vlt. vers. nec. C. quòd cum eo, & Glos. ibi, Ang.

Bart. Salicet. Sibi enim damnum imputare debet,

quòd leuiter suas res generaliter laudato commi-

serit. Secus, si dolo feceris, iuxta eandem l. elegan-

ter, eod. §. vltimo, & Glossa, ac Doctores commu-

niter, vide Anton. Gomez. 2. vari. cap. 13. de fideius-

soribus, num. 5. dabitur enim tunc læso actio con-

tra te, & in foro conscientiæ resarcire damna te-

neberis, etiam antequam actio iudicialis inten-

tetur.

  Tertiò, si verba commendatitia adiicias, vt li-



ber, vel equus illi tradatur, vel cum eo contractus

vel societas ineatur, aliqui volunt, te inde de iusti-

tia obligari ad damna licèt sine tuo dolo secuta,

iuxta l. Lucius, citatam; & ibidem Bart. Angelum,

Paulum, & Doctores communiter, & l. si litteras,

C. mandati, Glossa, & Doctores ibi, Gomez suprà.

Oppositum verisimilius aliquibus meritò videtur

saltem in foro conscientiæ, si consulere, & non fi-

deiubere, nec mandare intendisti, nec periculum

in te suscipere, maximè si potiùs significes, vel

supponas alterius periculo rem esse gerendam,

tunc enim nullum pactum, nullúsve cōtractus est,

vnde obligatio iustitiæ resultet: tum, quia, vt ha-

bet reg. 62. iuris, in 6. Nemo ex consilio, nisi fraudu-



lentè sit, obligatur. quæ regula à ciuili iure sumpta

est. & aduersarij exponi possunt de literis ratio-

nem mandati continentibus, vel fideiussionem,

vel vt scribentis periculo res geratur, vel dolo

scriptis. Accedit, quòd si in foro externo posset

fieri compulsio, hoc esset per actionem mandati,

vt Gomezius, & cæteri aiunt: at ex simplici atte-

statione, l. consilio actio mandati non competit

in neutro, ergo foro est restituendi obligatio; imò

addunt quidam, etiamsi verba non essent genera-

lia, sed specialia, ac de re peculiari, & ita obscura, vt

æquale maneret dubium, num significare velles

tuo periculo rem gerendam, non contrahi inde

obligationem iustitiæ ad restituenda damna, si ni-

hil promittere voluisti, nec dolo malo ita obscurè

locutus fuisti, cùm nec ex contractu aliquo tunc,

nec ex pacto iniustitiæ tenearis, quamuis sub mor-

tali charitate obligeris ad pręcauendum damnum,

ne alteri ex verbis, vel literis tuis detur occasio in-

currendi damnum notabile, vt diximus.


------------------------------------------------------------



SECTIO X.

Vtrùm subdito licitum sit præter verba

legis agere.



VIdenda sunt, quæ disp. de lege naturali24

sect. 7. de epiikia dicta sunt, & disp. de

obligatione legis, an in dubio teneatur

quis legem interpretari, vt obliget. Est

modò difficultas, prima; an interpretatio à quoli-

bet subdito adhiberi queat, Sotus 1. iust. q. 6. 8. di-

cit, primò, legem in eo casu non obligare, in quo

aduersatur bono cōmuni, vt si lex sit ne aperian-

tur portæ ciuitatis tempore obsidionis, & magna

pars militũ æquè ad defensionẽ ciuitatis necessa-<-P>@@



<-P>ria, fugiat hostium incursus cũ periculo vitæ ape-

riendæ sunt portæ. Secundò dicit, si subitum sit

periculum, nec possit adiri superior, vt declaret le-

gem, & manifestum sit tunc non obligari propter

aliquam circumstantiam, subditus potest ita in-

terpretari, & contra illam agere. Tertiò, si sit

dubium, & non possit adiri superior, & sit peri-

culum, idem potest subditus, secus si commodè

adiri potest.

  Caiet. quæst. 96. art. 6. in manifestis non esse ne-

cessariam interpretationem superioris: in dubiis,

si prudens iudicaret Legislatorem præsentem de-

claraturum, se nolle in eo casu obligare, si non

possit adiri superior, quemlibet posse interpretari,

& contra verba legis agere; secus si adiri possit. Si

verò adhuc maneat dubium, ita vt prudenter non

possit iudicari, an Legislator id probarit, non pos-

sit subditus præter verba legis agere. Iuniores eod.

art. Caiet. sequuntur, sic interpretantes verba diui

Thomæ cōtra sententiā, &c. Idem verò Caiet. 2. 2.

q. 120. ar. 1. ait, in dubio non posse præteriri verba

legis. Secundò, legem posse deficere dupliciter,

primò negatiuè, vt quando obseruare legem non

esset peccatum, secundò contrariè, vt quando esset

peccatum. In secundo casu locum habet epiikia,

in secundo seruanda est lex, quia lex non indiget

correctione, quia non corrigeretur iustè, quod est

contra rationem æquitatis, quæ iustitia quædam

est 2. 2. q. 120. art. 6. Item aliâs cessante sine legis in

aliquo casu fornicatio esset licita, vt si possit rectè

proles educari, &c. Item ex D. Thom. 3. 37. q. 1. a. 4.

  Dico primò, in manifestis locum habet epiikia

contra verba legis, siue quia cessat omninò finis,

siue quia esset nociua, Caiet. 2. 2. quæst. 120. art. 1.

D. Thom. exemplo depositi, & 2. q. 96. art. 6. exem-

plo apertionis portarum. Vide etiam D. Tho. eod.

art. 6. ad 2. quando est dubium propter varietatem

opinionum, an lex possit, vel non possit in eo casu

obligare locum habet epicheia. Hæc enim nō tam

est interpretatio mentis legislatoris, quæ in casu

dubio ad ipsum pertinet, quàm potestatis, de qua

quisque doctus iudicare potest, iuxta regulas

Theologiæ, Philosophiæ moralis, & Iurispruden-

tiæ, vt si probabilior opinio ait in tali casu cum

periculo vitæ obligari non posse. Hāc opinionem

in praxi sequi possumus, licèt alij contrariam te-

neant. Quando verò solùm est dubium de volun-

tate legislatoris, & hoc dupliciter, vel enim diffi-

cultas consurgit ex significatione verborum, an

sub illis talis casus comprehendatur, & tunc si pro-

babile sit non comprehendi, licitum est eam sequi

opinionem, vt in Trident. sess. 21. cap. 2. de reform.

est dubium, qualem pœnam incurrat, qui ordinat

sine patrimonio, quia ex verbis antiquorum ca-

nonum, quos renouat, non satis constat an sit su-

spensio, vel irregularitas interpretari possumus se-

cundùm varias opiniones, verba autem quæ ha-

bent difficultatem, habentur 70. d. cap. neminem,

& sequentib. vbi dicitur irritā esse ordinationem

eius, qui sine altari ordinatur, & est difficultas, an

nomine illo irrita intelligatur suspensio vel irre-

gularitas, quòd si verba adeo duplicia sint, vt non

constet de mente Legislatoris, neque ratione pro-

babili ad superiorem recurrendum, & interim tu-

tior pars eligenda.

  Secundò potest esse difficultas in lege circa ca-25

sum particularem, an verbis ipsis ex mente legisla-

toris, cōprehendatur, quẽ verba absolutè sumpta<-P>

@@0@

@@1@562 Quæst. XCVII. Tract. XIV.



<-P>significant & comprehendunt, sed quia ex aliqui-

bus circumstantiis præsumi potest de legislatore

non voluisse illum comprehendere, tunc si res non

sit euidens, seruanda est lex, siue recurri possit ad

superiorem ante tempus obligationis, siue non:

cùm enim cōstet obseruationem esse licitam, non

est, cur verba legis suam obligandi vim non ha-

beant. Secundò, tunc lex non peccat, ergo non de-

bet epicheia emendari. Tertiò, aliàs verba legis

mille fraudibus paterent, & falsis interpretationi-

bus. Malè ergo Caiet. & alij relati dicebant in re

dubia, si superior ante tempus obligationis cōsuli

non possit licitum esse à verbis legis recedere: cùm

verò D. Thom. illo art. 6. ait, si sit subitum pericu-

lum nō patiens moras, vt superior adeatur locum

esse epiichiæ. Si verò non est subitum periculum

non esse locum epiichiæ, sed consulendum supe-

riorem, nō loquitur vtrobique in casu dubio quo-

modocumque, sed primum loquitur de periculo

imminẽti, in quo obseruare legem esset iniustum,

& in hoc casu meritò ait, non obligare legem, quia

subitum periculum facit cessare legem: hic autem

non est casus dubius, sed certus. Secundò loquitur

de casu, in quo nō est subitum periculum, hoc est,

non est euidens damnum in quo obseruari potest

lex sine periculo, & in hoc casu rectè inquit, recur-

rendum esse ad superiorem, vt legem explicet.

  Placet ergo sententia Caiet. 2. 2. supr. cùm dis-

serit epiikiam solùm habere locum in casu eui-

denti: intellige quando aliàs constat euidenter de

potestate legislatoris ad obligandum, nam quando

est varietas opinionum circa potestatem, etiam in

casu non euidenti locum habet epiichia.

  Secundò sequitur, id quod idem Caiet. optimè

docuit, tunc epiichiam locũ habere supra legem,

quando lex deficit in casu particulari, cōtrariè, non

quando deficit motiuum legis in casu particulari

negatiuè: nam tunc non dicitur lex peccare, tum

quia obseruari potest sine peccato, tum quia defi-

ciente motiuo legis in vniuersum non deficit ipsa

vis legis, cùm verò deficit cōtrariè lex, tunc locum

habet epiichia, quia in casu illo particulari sine

peccato obseruari non potest.

  Tertiò, colligitur sensus duarum legum Codi-

cis, quæ videntur contrariæ. Prima est lex, placuit,

C. de iudiciis, vbi dicitur, placuit in omnibus rebus

præcipuā esse iustitiæ, æquitatisq́ue scriptæ quàm

stricti iuris rationem. Secunda est, C. de legib.

Primò vbi dicitur, inter æquitatem iusq́ue inter-

positam interpretationem nobis solis, & oportet

& licet inspicere: inquantum legum conciliatione

aliqui dicunt, æquitatem scriptam præferri iuri

scripto, & secundùm illam iudicandum, si verò

æquitas scripta non sit, hoc est, non explicata ab

ipso legislatore, præferendam non esse, & ita dicũt

l. placuit, loqui de æquitate scripta, & meritò præ-

ferendam iuri scripto, legem autem 1. C. de legib.

loqui de æquitate non scripta, & de hac meritò

dixisse non esse amplectendam à iudice relicto iu-

re scripto. Ita docent Accursius, Bart. & Bald. Alex.

Iason & Fortun. Garsia, l. 1. ff. de iustit. & iure qui

reprobantur, quia epiichia non tantùm à legisla-

tore, sed etiam à priuata persona adhiberi potest:

etiamsi scripta non sit, vt constat ex Arist. dicen-

te epiichiam adhiberi in casu, quem legislator prę-

cauere non potuit. Respondeo ergo, vt notauit

Anton. Aug. 4. emend. iuris, c. 8. & Franciscus Dua-

renus 2. disputationum cap. 18. verbum illud, scri-<-P>@@



<-P>ptæ, non haberi in l. illa placuit, in emendatiorib.

codicib. & ita faciliori ratione conciliari possunt

prædictæ leges, vt l. placuit, loquatur de æquitate,


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   190   191   192   193   194   195   196   197   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin