repugnat D. Thomæ quæst. 100. art. 12. August. de
Spir. & lit. cap. 14. imò & Paulo ad Galat. dicenti,
Si ex lege iustitia: ergo gratis Christus mortuus est.
Nam si ratio est efficax, concludit, legem illam
nulla sui parte iustificasse. Et hæc est mens Pauli,
qui propterea distinguit legem à fide viua iustifi-
cante: vnde Roma. 7. vocat illam Legem factorum,
quasi tota esset de factis, & iustitiæ externis. Ad
quod etiam videtur allusisse Christus Matth. 5.
dicens: Nisi abundauerit iustitia vestra plusquàm
scribarum, & Pharisæorum.
Respondeo tamen, proculdubiò in lege illa
fuisse præcepta de actibus virtutum infusarum,
Vazq. quæst. 99. art. 1. Caiet. quæst. 100. art. 1. & su-
mitur ex D. Thoma qu. 100. art. 3. ad 1. vbi ait, illa
duo pręcepta moralia: Diliges Dominũ Deum tuum,
&, Diliges proximum: esse principalia inter mora-
lia illius legis, vt patet Matth. 22. & redduci ad
Decalogum, & esse maximè nota per lumen natu-
ræ, vel fidei. Illa autem præcepta saltem sunt de
actibus supernaturalibus: ergo D. Thomas sentit,
& rectè ex loco citato probatur, in illa lege fuisse
præcepta de actibus supernaturalibus charitatis,
quod etiam patet ex Matth. 19. Si vis ad vitam in-
gredi, serua mandata, scilicet, legis veteris, ad quam
iuuenis ille pertinebat: non est autem dubium,
quin Christus potiss mè intellexerit de præceptis
virtutum infusarum, quę sunt maximè obseruāda
ad cōsequendam vitam æternam. Item in lege illa,
& Prophetis postulabātur ab illo populo tanquam
media necessaria ad salutem vera fides, & pœni-
tentia de peccatis, quæ in actibus virtutum Theo-
logalium consistant, vt de actu pœnitentiæ paulò
post explicabo: ergo de his actibus erat illa lex.
Vnde Rom. 3. dicitur, Factores legis iustificabuntur:
cùm tamen Hebr. 11. dicatur, Sine fide impossibile est
placere Deo: & de dilectione saltem virtuali etiam
constat esse necessariam ad iustificationem.
Ad primum autem argumentum respondent41
aliqui, præceptum credendi reduci ad cæremonia-Ad primum|Argum.
lia, quæ præscribebant modũ pertinentem ad cul-
tum externũ. Hoc responsum futile cẽsent Vazq.
suprà, & Medina. q. 99. art. 5. nā aliud est pręceptũ
colendi Deum, aliud verò colẽdi ipsum: item, quia<-P>@@
<-P>sic præceptum de sanctificatione Sabbathi ad cæ-
remonialia pertineret, cùm præscribat modũ san-
ctificandi Sabbathum. Alij, vt Medina, respon-
dent, præcepta fidei, spei, & charitatis non perti-
nere ad legem veterem, sed ad nouam: quia sæpè
distinguit Paulus fidem à lege Mosaica. Hoc etiam
reiicit Vazquez. Nā quoties Paulus distinguit fidẽ
à lege in epist. ad Rom. & ad Galat. nō ideò distin-
guit, quasi Iudæis non esset præceptum fidei, ne-
que solùm distinguit à lege veteri: sed à quacum-
que lege, vel præcepto scripto, vel à notitia nuda
ipsius legis, quod idem est. Quare distinguit etiam
à præcepto ipso fidei, spei, & charitatis. Distinguit
autem ea ratione, quia sola notitia legis non tri-
buit vires ad obseruandam legem: Spiritus autem
fidei, & gratiæ intus adiuuantis ad id vires mini-
strat, &c. Vnde respondet Vasquez, Iudęos habuis-Iudæi habuere|præcepta fidei,|spei, & chari-|tatis.
se præcepta fidei, spei, & charitatis: tamen secun-
dùm phrasim Scripturæ nō cōnumerari inter prę
cepta moralia, cęremonialia, aut iudicialia: nihilo-
minus eorum fieri mentionem in Scriptura sub
alio nomine. Nam præter præscripta dicitur in ea
lege fuisse testimonia: quare fuit illud Deut. 6.
Audi Israël, Dominus Deus tuus Deus vnus est. Et
illud Genes. 1. In principio creauit Deus, &c. & hæc
sunt pręcepta fidei, quibus auctoritas Legislatoris
commendatur. Proponuntur etiam in lege præ-
mia obseruantibus, & supplicia transgressoribus,
& huiusmodi dicebantur iustificationes. Inter hæc
autem connumerari potest præceptum pœniten-
tiæ, in quo etiam includitur peculiare præceptum
charitatis erga Deum: nam generale illud, Diliges
Dominum Deum tuum, &c. Est veluti principium
seruandi totam legem. Inter iustificationes etiam
cùm proponantur pręmia seruantibus legem con-
numeratur præceptum spei. Porrò in Scriptura
aliud esse præcepta, aliud iustificationes eo modo,
quo explicatum est, docet D. Thom. quæst. 99. art.
5. & in eodem distinguit mandata à pręceptis: quia
mandata non obligant: secus verò præcepta.
Respondeo tamen quartò, omnia præcepta42
simpliciter supernaturalia, seu de actibus superna-
turalibus, connaturalia tamen fidei, & gratiæ per-
tinuisse ad præcepta moralia legis veteris, vt do-
cent Suarez, & alij recentiores hîc cum Caiet. su-
prà, & est expressa sentẽtia D. Thomæ quæst. 100.
art. 1. ad 3. vbi ait, quædā præcepta moralia esse, ad
quæ indigemus instructione Dei: hæc autem esse
præcepta fidei per charitatem operantis, & art. 3.
expressè dicit, ad moralia præcepta pertinere ea,
quæ dictat naturale lumen, & quæ ex fide diuina
innotescunt: & ad 1. dicit, quæ superius retulimus.
Item præcepta moralia sunt, quæ dictat ratioPræcepta mo-|ralia sunt,|quæ dictat ra-|tio secundum|se.
secundùm se, id est, seclusa omni constitutione, &
voluntate formali obligandi in superiore: sed ta-
lia sunt præcepra fidei, spei, & charitatis: ergo verè
sunt moralia. Confirmatur, quia secundùm D.
Thomam quæst. 99. art. 5. Conradus, Medina, &
alios ibi, & alibi, omnia præcepta illius legis erant
moralia, cæremonialia, aut iudicialia: sed prædi-
cta non erant cæremonialia, nec iudicialia: ergo
moralia. Et idem est de præcepto internę dilectio-
nis supernaruralis proximi, si quod est. Quod
dico: quia multi contendunt, nec modò esse præ-
ceptum diligendi proximum actu interno su-
pernaturali: sed satisfieri præcepto dilectionis
proximi, benefaciendo illi ex alio affectu, præ-
sertim amicitiæ naturalis. Non tamen mihi placet,<-P>
@@0@
@@1@584 Q. XCVIII. vsque ad CII. Tract. XIV.
<-P>placet, quod quidem recentiores dicunt, præcepta
virtutũ Theologicarum esse propriissimè moralia:
quia sicut virtutes Theologicæ nō sunt propriissi-
mè morales, ita nec earũ opera, aut præcepta sunt
propriissimè moralia. Addunt ijdem, obseruatio-
nes omnium præceptorum posse dici iustificatio-
nes, vt notauit D. Thomas quæst. 100. art. 2. ad 1.
& omnia præcepta legis quatenus cognosceban-
tur reuelatione diuina, posse dici testimonia: & ita
voces illas generales esse, idque nō obscurè colli-
gi ex discursu Psal. 118. qui explicat communem
phrasim Scripturæ in vsu harum vocum. Sed cer-
tè negari non potest, quin præcipuè præcepta fidei
testimonia dicantur, cùm fides ex sua propria ra-
tione, & intrinsecè nitatur testimoniò Dei. Ne-
gari etiam non potest, quin præcepta de actibus
necessariis ad iustificationem prę aliis dici possint
iustificationes; quamuis aliqui hos terminos aliter
exponant dicentes, In lege illa erant testimonia,
quale erat illud Deut. 6. Audi Israël, Dominus Deus
tuus Deus vnus est. Et illud Genes. 1. In principio
creauit Deus cœlum, & terram. Et hæc testimonia
sunt præcepta fidei, quibus commendatur aucto-
ritas Legislatoris. Erant etiam præmia, & suppli-
cia, quæ dicebantur iustificationes: quia iustè fa-
ciebat Deus remunerando, & puniendo. Inter hęc
potest poni præceptum pœnitentiæ, in quo inclu-
ditur charitas: quia supplicia proponuntur non
pœnitentibus, seu non conuersis in Deum ex cha-
ritate. Illud autem præceptum, Diliges Dominum
Deum tuum, non est peculiare: sed generale, &
quasi initium, & principium seruādi totam legem.
Præceptum autem spei continetur in iustificatio-
nibus, dum proponuntur præmia seruantibus le-
gem: quod autem diuersa sint testimonia, & iu-
stificationes à præceptis affirmat D. Thomas quæ-
stion. 99. art. 5. vbi tamen addit, quamuis ea etiam,
quæ pertinent ad pœnas, & præmia dici possint
testimonia, quatenus sunt protestationes quædam
& argumenta diuinæ iustitiæ: & omnia præcepta
legis possint dici iustificationes, quatenus sunt
quædam executiones legalis iustitiæ. Vnde non
est hærendum in hac quæstione, quæ de nomine
est, & quocunque modo decidatur, nullum habet
periculum. Probabilius tamen puto, hæc nomina
in Scriptura sæpe idem significare, & sub præce-
ptis moralibus præcepta fidei, spei, & charitatis
posse comprehendi, licet strictius præcepta mora-
lia sint, quæ ad virtutes strictè morales pertinent.
Addit Valent. disp. 7. quæst. 7. punct. 4. ex D. Tho-
ma quæst. 110. art. 5. ad 1. præcepta dilectionis Dei,
& proximi in genere nō esse præcepta Decalogi;
sed potius se habere ad illud antecedenter tan-
quam præambula; quoniam sunt per se cognitu
facillima ex ipso lumine rationis, vel fidei: vnde
præceptum primum Decalogi non propriè perti-
nere ad fidem, sed ad Dei cultum, licet huic præce-
pto annexa sint præcepta fidei, spei, & Charitatis:
& ideò ibi tractari solere ab exponentibus Deca-
logum. Rectè etiam Azor to. 1. lib. 6. cap. 1. quæst.
7. ait, hæc præcepta, licet sint supernaturalia: quia
sunt de actibus supernaturalibus, & supernaturali-
ter sint à Deo imposita, & reuelata: tamen quo-
dammodò esse iuris naturalis: quia naturalis ra-
tio dictat credendum esse Deo, in eo sperandum,
ipsum diligendum naturaliter, vel supernaturali-
ter, quomodo ipsum diligere valeamus. Cùm ergo
præcepta omnia naturalia simpliciter, aut aliquo<-P>@@
<-P>modo ad præcepta moralia reducantur, ad ea re-
ducere debemus huiusmodi præcepta. Obserua
autem, præceptum pœnitentiæ supernaturalis sal-Præceptum|pœninentiæ|supernatura-|lis est de actu|imperato à|pœnitentia,|& elicito à|charitate.
tem præcipuum non esse de actu elicito pœniten-
tiæ: sed de imperato à pœnitentia, & elicito à
charitate, qui est dolor de peccatis propter Deum
summè dilectum. Quem actum non esse elicitum
à pœnitentia, sed à charitate, rectè docet Vazquez
1. de adoratione, dis. 1. cap. 2. nu. 18.
Ad secundum argumentum respondeo, legem43
illam non dici imperfectam, quia non compre-Ad 2.
henderet præcepta de actibus perfectis; sed vt re-
ctè dicit August. lib. contra Adamantum Mani-
chæum: quia præcipiendo non iuuabat, & multa
onera imponebat, propter quæ etiam per antono-
masiam dicitur lex factorum: non quia sola exter-
na opera præciperet, nam etiam præcipiebat in-
terna: Erat enim lex spiritualis. Rom. 3.
Ad tertium respondeo, quòd illa lex non iusti-Ad 3.
ficabat, quia licet præciperet actus illos fidei, spei,
& charitatis, quibus iustificamur, non tamen da-
bat vires ad faciendum illos: sed eæ procedebant
ex Christi venturi meritis.
Dubitatur secundò, cur in Decalogo nullum44
datum fuerit præceptum de dilectione propria.Dub. 2.
Respondeo, præter rationes D. Thomæ quæst. 100.
art. 5. ad 1. id factum esse: quia huius nulla fuit ne-
cessitas propter magnam inclinationem ad bo-
num proprium, quæ potius moderanda fuit per
præcepta ad Deum, & proximum pertinentia.
Dubitatur tertiò, an præcepta decalogi com-45
prehendant aliquod præceptum positiuum, acDub. 3.
proinde ex ea parte simpliciter moralia non sint.
Ratio dubitandi est, quia tertium præceptum de
sanctificatione sabbathi positiuum erat; idem vi-
detur esse de primo præcepto quoad illam partẽ,
non facies tibi sculptile. Nam positiuum fuit, & ideò
iam cessauit, vt sentit D. Thomas, q. 100. art. 7. ad 2.
Pro resolutione aduerte, multos distinguereDistinctiones|præceptorum|decalogi à va-|riis variæ.
quatuor præcepta decalogi erga Deum, & sex tan-
tùm erga praximum, confundentes duo vltima in
vnum negatiuum, non concupisces, &c. Numeratio
autem quatuor priorum præceptorum non vno
modo fit: nam Origen. hom. 8. in Exod. & Burgen.
Exodi 32. additione 4. distinguũt primum in duo
negatiua, non habebis Deos alienos: & non facies tibi
sculptile. Hieronymus autem Oseę 10. & Rupertus,
3. in Exod. cap. 32. distinguunt etiam primum in
duo: vnum tamen affirmatiuum: ego sum dominus
Deus tuus; & aliud negatiuum, non habebis Deos
alienos, nō facies tibi sculptile. Hesichius autem Leuit.
26. quem refert D. Thomas, quæst. 100. art. 4. di-
stinguit primum præceptum in tria, vnum affir-
matiuum, & duo negatiua, & consequenter exclu-
dit à decalogo tertium præceptum de sanctifica-
tione sabbathi: quia positiuum est, & ita facilè re-
spondet ad primam rationẽ dubitandi; sed non ad
secundam, nec consequenter loquitur: nam eadem
ratione excludere debent illud negatiuum: non fa-
cies tibi sculptile. Nam quatenus distingui potest ab
alio: non habebis Deos alienos, positiuum est, & cære-
moniale, vt notauit D. Tho. art. 7. ad 2. & præterea
tertium pręceptum de sanctificatione sabbathi nō
refertur expressè Exodi 20. scriptum in tabulis vt
non possit absolutè reiici à decalogo: & deinde
duo vltima in secunda tabula, vt distincta ponun-
tur, & habent materias diuersarum virtutum, &
ideò præualuit opinio Augustini posita in superio-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXII. Sectio IX. 585
<-P>ribus, & à scholasticis, & ferè tota Ecclesia recepta
distinguens septem præcepta erga proximum, &
consequenter tria tantùm erga Deum. Nam in
primo verba illa, ego sum dominus Deus tuus, nihil
præcipiunt, sed supponunt potestatem Dei ad fe-
rendam legem: & rationem reddunt, quare Deus
sit adorādus, & non idola. Deinde si aliquod præ-
ceptum continent, est de credenda vnitate Dei:
quod includit negationem plurium deorũ, quam
explicant alia verba, non habebis Deos alienos, illa
verò non facies tibi sculptile, si intelligantur de
prohibitione imaginis ad hunc finem, vt colatur
pro Deo, non distinguitur à priori negatiuo, & ita
est præceptum morale, vt exposuit D. Thomas,
quæst. 100. art. 4. si autem intelligatur absolutè de
positione imaginis Dei, est cæremoniale, & non
morale, vt D. Thomas exposuit art. 7. & reducitur
ad primum præceptum, vt circunstantia eius. Si-
militer dic de tertio, quatenus enim præcipit ser-
uare tempora cultui Dei dicata, & aliquando va-
care diuinis, naturale est, & morale: ideo semper
durat: quatenus verò determinabat talem diem,
fuit cæremoniale, & cessauit, vt exposuit D. Tho-
mas ead. quæst. art. 3. ad 2.
Prædictis consonat Vazquez 2. de adoratione46
disp. 4. vbi latè probat, & defendit, vsum imaginũ
in ordine ad adorationem in veteri testamento
simpliciter, & omnino fuisse prohibitum illis ver-
bis, non facies tibi sculptile, scilicet nec veri Dei, nec
Angelorum, aut aliorum sanctorum fini, & modo
accommodato, vt adorentur, licet possent fieri ad
ornatum: & cap. 7. ponit obiectionem Alani Copi
dialogo 4. cap. 15. post medium, tenentis opposi-
tum, & aliorum recentiorum. Nam præcepta deca-
logi tantum sunt decem, Exod. 31. & 34. Deut. 4. 9.
& 10. si autem prohibitum esset, imagines, & simi-
litudines effingere, & non solum idololatriæ cultũ
ipsis exhibere plura iam essent, quàm decem præ-
cepta; Primum, non habebis Deos alienos: secundum,
non facies sculptile: tertium, non assumes nomen Dei
tui in vanum: quartum, sabbatha sanctifices, &c. deci-
mum, non concupisces vxorem proximi tui: & vndeci-
mum, non concupisces rem altenam. Hæc enim duo vl-
tima diuidit Clemens 6. lib. stroma. August. quæst.
71. in Exod. & epist. 119. cap. 11. & communiter
scholastici, 3. dist. 37. Respondet Vazquez, Huic
obiectioni occurrere posset aliquis non sine pro-
babilitate dicens, illa duo vltima non esse distin-
guenda, vt arbitrantur Ioseph. 3. antiq. cap. 6. & 8.
Origen. hom. 8. in Exod. Ambrosius, & Hierony-
mus, in cap. 6. epist. ad Ephes. Procop. & Rupert.
Exodi 20. Ego verò, inquit, cum existimem, illud
pręceptũ non concupisces, in duo esse distinguẽdum,
quiamateria vnius cōtraria est castitati, alterius ve-
rò iustitiæ: & quia, vt notat August. ideò repetitur
verbum, non concupisces: Respondeo, duo illa, non
facies tibi sculptile, nec vllam similitudinẽ: &, non ado-
rabis ea, pro vno, & eodem præcepto poni: cum
eodem perpetuo tenore verborum proferantur, &
ad eandem virtutem religionis obseruatio vtrius-
que, & ad idem peccatum sacrilegij transgressio
vtriusque pertineat. Nam quamuis facere sculpti-
le, ex se non sit contra religionem: lege tamen po-
sitiua id prohibente, in materia sacrilegij contra
religionem constituitur. Hanc enim vim habet
positiua lex etiam humana, vt id, quod præcipit, in
materia necessaria illius virtutis ponat, cuius in-
tuitu aliquid iubet: contra verò in materia oppo-<-P>@@
<-P>siti peccati id, quod prohibet, vt in materia de leg.
1. 2. sæpius dicemus, &c. Sed rursum opponet ali-
quis Irenæum lib. 4. cap. 31. asserentem, omnia
præcepta decalogi esse naturalia, præter illud de
sanctificatione sabbathi: quod cæremoniale est:
quocirca & August. 19. contra Faust. c. 18. & lib. 3.
contra duas epist. Pelagian. cap. 4. docet, adhuc à
Christianis decalogum obseruari præter illud de
sabbathi sanctificatione: ergo illud, non facies tibi
sculptile, non est cæremoniale: sed naturale. Re-
spondeo, omnia præter illud sabbathi verè esse iu-
ris naturalis, & adhuc à Christianis obseruari etiā
primum. Esse enim aliquid cæremoniale in primo
præcepto, veluti additamentum illius, quod iam
cessauerit, nihil obest, quominus dicatur præceptũ
naturale, & adhuc permanere: quia id, quod in eo
præcipuum est, adhuc perseuerat, scilicet, non coles
Deos alienos: cuius veluti appendix est, non facies
sculptile: quòd sub eodem præcepto contineri di-
ximus. Quare Catherinus fatetur, & omnes aucto-
res posterioris sententiæ concedere tenentur, pri-
mo præcepto aliquid etiam cæremoniale additum
fuisse, tametsi ipsum fuerit naturale secundum id,
quod in eo præcipuum est. Hæc Vazquez, & simi-
lia dicit Valent. disp. 7. qu. 7. punct. 4. vbi ait, præ-
ceptum primum quoad illam partem, non facies ti-
bisculptile, fuisse cæremoniale, quo omnis vsus
imaginum ad venerandum erat prohibitus: & tri-
buit D. Thomæ quæst. 100. art. 7. ad 2. nec repu-
gnare putat art. 4. in corpor. similiter cum D. Tho.
qu. 100. art. 5. ad 2. ait, illud præceptum de sancti-
ficatione sabbathi partim fuisse morale; partim
cæremoniale; & præceptum non concupis-
cendi diuidit in duo. Quod sanè difficile est,
nam, vt obseruat Felisius suprà, in Hebreo, & in
editione latina, sic legimus Exodi 20. Non concupi-
sces domum proximi tui, nec desiderabis vxorem eius,
non seruum, non ancillam, non asinum, nec omnia, quæ
illius sunt. Vbi vides planè concupiscentiam vxoris
in medio collocari: ergo cum extrema ad idem
præceptum pertineant, idem videtur de concupis-
centia vxoris dicendum. Sed responderi potest ne-
gando consequentiam, quia materia est valde di-
uersa. Quantum attinet ad præceptum de sanctifi-
catione sabbathi, partim esse naturale, & partim
positiuum consentit Azor, tom. 1. lib. 6. cap. 1. quęst.
6. Idem de primo pręcepto decalogi ait, lib. 9. cap.
6. quæst. 6. multos referens, nimirum esse positiuũ
quantum ad id, non facies tibi sculptile.
------------------------------------------------------------
SECTIO IX.
De præceptis cæremonialibus.
PRimò obserua ex D. Thoma quæst.47
100. & sequentibus, Valent. disp. 7. q.
7. punct. 5. Azor tom. 1. lib. 6. cap. 3.
quæst. 1. præcepta cæremonialia ad
quatuor capita reuocari posse. Pri-
mum cōtinet præcepta sacramentorum. Quorum
primum fuit Circuncisio, quamuis ante legem in-
stitutum, in qua lege fuerunt addita alia, vt agni
paschalis, & consecrationis Pontificis, quam sa-
cramentum vocat D. Thomas, quæst. 101. art. 4.
(vbi hæc genera cæremonialium præceptorum
ponit) & alia multa: nam sacramenta veteris legis
multa, & varia fuere, teste August. lib. de vera relig.
cap. 17. & 3. de doct. Christiana, cap. 9. & lib. 15.<-P>
@@0@
@@1@586 Q.XCVIII. vsque ad CII. Tract. XIV.
<-P>contra Faust. cap. 13. & sacrificia expiatoria, & quę-
dam expiationes erant sacramenta, vt cum D.
Thoma, quęst. 102. art. 5. explicat Valen. illo punct.
5. & Alan. 1. de sacram. cap. 9. Præter consecrationẽ
erant alia sacramenta sacerdotibus propria secun-
dum D. Thomam, & Valen. ibidem, vt esus panum
propositionis, & ablutiones, rasionesque quædam.
Secundum caput continet sacrificia, quæ ex
parte rerum, quæ offerebantur, erant multiplicia:
formalis verò distinctio erat, quoniam aliud erat
holocaustum in recognitionem diuinæ maiestatis:
aliud hostia pacifica, quæ aliquando ad impetran-
dum noua beneficia, aliquando ad agendas gratias
Dostları ilə paylaş: |