tro. Hæc recentiores illi, quibus consonat Lorinus
Act. 10. vers. 14. dicens Petrum, cùm dixit, absit do-
mine, quia nunquam manducaui omne commune, &c.
Nondum sciuisse mortuam penitus legem, ac vim
amisisse obligandi, ideo eam seruasse, & Med. q.
103. art. 3. ait, quòd Apostoli adhuc post penteco-
stem dubitabant, vtrum legalia essent obseruanda
nec ne, quod probant ex hac historia Petri, & ex
disceptatione, & inquisitione facta Act. 15. super
obligatione Circuncisionis, & aliorum legalium.
Quod verò attinet ad Eunuchum illum Acto-38
rum 8. Lyra probabile existimat, fuisse proselytum
sine religione Iudæum: quia legebat Isaiam: id etiā
Carth. tenet, quia venit adorare in Ierusalem: &
Baronius, to. 1. Annal. arguens erroris contrariam
sententiam, eo quòd non erat reseratus gentilibus
non proselytis aditus ad Ecclesiam: sed primum
patuit per Petrum Cornelio: & Aethiopes cum
Iudæis eadem pene sentiebant, authore Strabone,
lib. 17. vtentes quoque Circuncisione, vt testatur
Herodot. apud Iosephum 8. Antiquit. cap. 4. Idem
tenet Bellarm. 1. de Pont. cap. 22. propter 1. ratio-
nem Baronij, & alias antecedentes; maximè quòd
ipsemet Petrus indicat, se primum prædicasse gen-
tibus, Act. 15. 17. & anteà dubitauerat, an esset tem-
pus illis prædicandi, Act. 10. 10. & 20. & de disper-
sis à tribulatione, quæ facta est sub Stephano, scri-
ptum est Act. 11. 19. quòd nemini loquebantur ver-
bum, nisi solis Iudæis, & Hieron. ep. ad Saluinam, &
Chrysost. hom. 22. in Acta Aiunt, Cornelium pri-
mum à Petro baptizatum salutem gentium dedi-
casse, & initium gentium ab illo factum, & Pon-
tius diaconus Cypriani discipulus in eius vita ait,
tam citò baptizatum eunuchum, quia iudæus erat,
& de templo domini veniens Isaiam legebat. Iren.
quoque lib. 4. cap. 4. ait, parum fuisse laborandum
Philippo: quia deerat sola cognitio Eunucho, aduenisse
filium Dei: cæterum à Iudæis præcatechizatum fuisse
circa Deum patrem, & conuersationis dispensationem,
vitæ mores, & præaptatum in timore Dei.
Cæterùm fuisse origine Aethiopem, ac religio-39
ne etiam gentilem, sentiunt Beda, glossa ordin. &
interlin. Hugo, & Caiet. Act. 8. & probabile ducit
Lyranus ibi, & Lorinus vers. 27. Nec de Petri præ-
rogatiua vllum inde præiudicium fieri censet: nam
apertè palam porta non est, nisi per Petrum: in
transitu tantum ascitus est Eunuchus. Quomodo
superstite adhuc Christo pauci quidam Samaritani
ac gentiles vocati sunt ab eodem, vt mulier sama-
ritana, & Chananæa, siue Syrophœnissa, & alij,
qui non suis modo id inhibuerat, Sed seipsum quo-
que venisse negauerat, nisi propter oues, quæ perierunt
domus Israel. Mat. 15. 14. Neque obstat profectio ad
templum Hierosolymitanum: id enim celebratum
à gentilibus testatur Ioan. cap. 12. 20. Quod famo-
sissimum in toto orbe dicitur 2. Machab. 2. 23. &
ibi Heliodorũ hostiam obtulisse refertur eod. lib.
c. 3. 35. sicut, & eodem misisse munera Cyrum, &
Darium Esdras commemotat lib. 1. cap. 1. 5. & 6.
Quòd legebat Eunuchus Isaiam, id faciebat vel
curiosè, vel studio cognoscendi veritatem, præser-
tim cum magna esset consensio inter Aethiopes<-P>@@
<-P>& Iudæos in rebus pertinentibus ad religionem.
Quæ ratio non iuuat contrariam opinionem (sed
nos potius) vt minus verisimile videri debeat, ab
homine etiam professione gentilem adiri templũ,
& legi sacram scripturam potuisse, quam constat,
iussu etiam Ptolomæi Græcè redditam. Hæc Lo-
rinus.
Certè si Aethiopes tunc circuncidebantur, non40
oporteret hunc denuo circuncidi, vt à Philippo
baptizaretur, quamuis opinio communis tunc es-
set, prius debere circuncidi gentiles, quàm ad ba-
ptismum admitterentur. Quæ tamen opinio falsa
erat, & parum cōsentanea scripturę, in qua ad fidẽ,
& religionẽ, & mysteria Christi gẽtiles admittẽdos
absolutè dicebatur, & sine restrictione & cōditio-
ne prius se circũcidẽdi. Zach. 2. Applicabuntur gen-
tes multæ ad Deum in die illa, & erunt mihi in popu-
lum, Psalm. 48. Loquetur pacem gentibus. Genes. 49.
Erit expectatio gentium, Psal. 21. Postula à me, & da-
bo tibi gentes, Osee. 2. Vocabo non plebem meam, ple-
bem meam, & non dilectam, dilectam, & erit in loco vbi
dictum est eis non populus meus vos, ibi vocabuntur filij
Dei viuentis. Quasi dicat non solùm in populis Iu-
dæorum quasi illis aggregentur, sed etiam in ipsis
populis gentilium, & independenter à Circunci-
sione, & templo Hierosol. vt notat Cornel. Mussus
Rom. 9. dum explicat hunc locum Osee, quem Pau-
lus ibi adducit: vnde Malach. 1. In omni loco offertur
nomini meo oblatio munda. Ioan. 4. venit hora quan-
do nec in Hierosolymis tantùm, nec in monte
Garizim, sed in omni loco adoratur Deus; quod
Iudæorum patres antiqui cōfessi sunt in id Psalm.
66. Vt cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus
gentibus salutare tuum. Vnde Isai. 45. Mihi curuabi-
tur omne genu, & iurabit omnis lingua, & cap. 42. dedi
te in lucem gentium, &c. Sopho. 3. Tunc conuertam ad
gentes labium electum, &c. Vide alia apud Cornel.
suprà.
------------------------------------------------------------
SECTIO VIII.
Vtrùm lex vetus iam sit mortifera.
RAtio dubitandi est, quia ad non ser-41
uandum hanc legem non tenemurNon tenemur|iure naturali|ad non seruā-|dam legẽ ve-|terem; nec po-|sitiuo.
iure naturali, vt cōstat: nec positiuo,
quia nullibi extat, præsertim diuinũ:
humanum autem posset lege huma-
na, vel consuetudine abrogari: ergo lex vetus non
est mortifera, ita saltem vt nec ex voluntate Papæ
possint Iudaicæ cæremoniæ vsurpari.
Dico primò, legem illam quoad iudicialia non1. Concl.
esse lethalem, ita D. Thomas, Medina, & alij quęst.Lex vetus|quoad iudicia|lia non est le-|thalis.
104. art. 3. Valent. disp. 7. quæst. 7. punct. 7. §. nunc
quod attinet. Etsi enim mutata, vel antiquata po-
tius forma, & statu illius populi, qui erat finis hu-
iusmodi præceptorum, sic cessauerint præcepta iu-
dicialia, vt à morte Christi fuerint mortua, id est,
amiserint obligandi vim: quia tamen principali-
ter non referebantur ad significationem mysterio-
rum Christi futuri, ac proinde nec pertinebant
primariò ad cultum proprium illius populi, idcir-
cò non fuit post Christi mortem, nec nunc est il-
lorum vsus mortiferus, quinimò ex lege Ecclesiæ
possent aliqua ex illis, quæ expedire viderentur,
obligatoria esse, vt affirmant D. Thomas, Medina,
Valentia & alij, & nos docuimus sect. 3. initio.
@@0@
@@1@608 Quæst. CIII. Tract. XIV.
Dico secundò, vsus cæremonialium illius legis42
iam & à multo tempore lethalis est. Est de fide, &2. Concl.
iam erat tempore Hieronymi, & Augustini, vt pa-Vsus cæremo-|nialiũ letha-|lis.
tet ex epist. 89. Hierony. quæ est 11. inter epistolas
Augustini, & 9. ac 19. ipsius Augustini. Vnde cùm
Hieronymus in epist. Augustini legeret aliquid,
quo oppositum indicari videbatur, ausus est ad
Augustinum scribere, aliquid se legisse in sua epi-
stola, quod sibi hæreticum videbatur, à qua suspi-
cione purgat se Augustinus, & explicat suam men-
tem ab eo errore omninò alienam, & confitetur
hanc fidei veritatem, vt & Ambros. epist. 41. &
tribus sequentibus, & cæteri Patres, atque Docto-
res Scholastici in superioribus relati, & inferius
referendi.
Præcipuè fundatur hæc veritas in testimoniis
Scripturæ, quibus sect. 2. ostendimus, legem vete-
rem cessasse, quæ ex traditione Ecclesiæ, & com-
muni consensu Patrum, & interpretum, & ex for-
ma loquendi Scripturæ, ita intelligũtur, vt quan-
tum ad cæremonialia non solùm cessauerit lex ve-
tus, ita vt non obliget; sed etiam ita vt eius
vsus sit lethalis, & Deo displiceat. Psal. 39. Sacrifi-
cium & oblationem noluisti, &c. quod ita interpreta-
tur Paul. Hebr. 10. & latè prosequitur August. eo-
dem Psal. & eodem modo expendit Hieronymus
illud Hieremiæ 31. Consumando domui Israël, & do-
mui Iuda testamentum nouum, nō secundùm testamen-
tum, quod disposui Patribus eorum, &c. Ex quo colli-
git Hieronymus, legalia esse mortifera, non tan-
tùm gentibus, sed etiam Iudæis, quibus Deus ibi
dicit disposuisse Testamentum nouum, per quod
vetus ita rumpitur, vt eo vti non liceat, sic enim
intelligitur ponderatio Pauli Hebr. 8. vbi Paulus
ait, Hieremiam in illo testimonio Iudæos vitupe-
rasse, & vetus Testamentum culpa non vacasse,
id est, non caruisse imperfectionibus, propter
quas reiici omninò debuerit quoad aliquam sui
partem, scilicet, quoad cæremonialia, & ideò Paul.
Hebr. 7. cap. ait, Reprobatio fit præcedentis mandati
propter eius inutilitatem, & infirmitatem. Vnde errat
Lutherus Gala. 2. docens, modò etiam cum Euan-
gelio licitum esse vsum Circumcisionis, vt refert
Salmerom. Galat. 2. disp. 22. vbi illum confutat;
quia moyses id prohibet sub illis Symbolis, Non
seres vineam tuam altero semine, & sementis quam
fecisti, & quæ nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.
Non arabis simul in boue & asino. Non indueris vesti-
mento, quod ex lana linó contextum est. Absurda sanè
esset admixtio legis, & Euangelij, qua Iudæi po-
tius quàm Christiani videremur. Et ex illa pesti-
fera, & hæretica doctrina Lutheri nati sunt Eleu-
terobaptistæ, qui liberum faciunt aquæ Baptis-
mum: quia Circumcisio est licita, & ea sufficit:
ergo non est necessarius Baptismus: ita refert Sal-
meron suprà: sed ad rem reuertamur. Circumcisio-
nem, & alia legalia interdicta iam esse, tenet etiam
Bernard. epist. 77. Hugo. 2. de sacram. part. 6. cap. 4.
Pro huius rei intelligentia, Nota cum Valent.44
illo puncto 7. & cum aliis, tribus vel quatuor mo-Tribus vel|quatuor mo-|dis possunt v-|surpari lega-|lia.
dis potuisse, & posse vsurpari legalia, scilicet for-
malissimè, formaliter, merè materialiter, partim
materialiter, & partim formaliter. Vsus formalis
est, si legalia fiant eodem spiritu, seu eadem credu-
litate, & cogitatione, quibus ante aduentum Chri-
sti fiebant à Iudæis, in quo vsu sunt varij gradus,
scilicet: Primus, si legalia fiant ponendo in eis
spem salutis, ac si ex vi illorum posset homo iusti-<-P>@@
<-P>ficari, vel quasi ad iustificationem essent necessa-
ria. Et sic constat, vsum esse perniciosum, iuxta id
Galat. 5. Si circumcidimini, Christus vobis nihil prode-
derit, quod maximè de hoc vsu exponit Augusti-
nus: & hic vsus inuoluit infidelitatẽ, propterea cen-
sores fidei animaduertere solent tanquam in infi-
deles, in eos, qui seruant Iudaicos ritus.
Imò hic vsus quoad priorem partem semper
fuit illicitus; quia nunquam legalia vi propria iu-
stificabant, vnde Galat. 5. Euacuati estis à Christo, qui
in lege iustificamini, & quoad posteriorem fuit illi-
citus à passione Christi, vel saltem post Penteco-
stem, aut promulgationem sufficientem Euange-
lij, quia eo tempore nec Iudæis erat vsus legalium
necessarius ad iustificationem. Secundus gradus
formalis vsus est, si legalia fiant, vt præfigurantia,
aut promittentia venturum Messiam, vel aliqua
mysteria Redemptionis nostræ completa in vita
Christi: & talis vsus etiam est falsus, & inuoluens
infidehtatem, & ideò illicitus: & sic procedit ra-
tio D. Thomæ quæst. 103. art. 4. vbi probat, perin-
de esse illicitum mẽdacium in significatione ope-
ris, atque in significatione verborum de mysteriis
nostræ fidei. Tertius gradus est, si illa legalia fie-
rent abstrahendo quidem à significatione rei fu-
turæ, tamen vt permanẽtia in sua institutione non
quoad obligationem, vel necessitatem: quia hoc
pertinet ad primum gradum: sed quoad vim iu-
stificandi, quam anteà habebant, vel quasi essent
de consilio: & iste vsus etiam est illicitus propter
infidelitatem admixtam.
Vsus merè materialis est, si vsurparentur non44
cum falsa aliqua credulitate, nec ad cultum Deo
exhibendum, sed propter alium finem, & com-
moditatem, vt si quis circumcideretur gratia sani-
tatis; & iste vsus per se, & secluso scandalo licitus
est, vt significat D. Thomas quæst. 104. art. 4. ad 1.
& apertè concedunt Sotus 2. iust. quæst. 5. art. 4. in
fine corp. & Valent. suprà, & alij communiter.
Sic etiam Hieronymus dixisse videtur, hunc
vsum aliquando fuisse licitum ad vitandam tur-
bationem infirmorum in fide per fidei occultatio-
nem: & contra illum argumentatur Augustinus:
quia videtur sequi, nunc etiam esse licitum talem
vsum: quod censet omninò falsum, & erroneum,
& contra ipsum Hieronymum, qui ad summum
dicit, ex dispensatione aliquādo licuisse: & sequẽti
sect. disputabimus, an ille vsus sit intrinsecè malus:
an verò etiam nunc sit licitus.
Vsus medius, seu ex materiali, & formali mixtus45
est, si cæremonia veteris legis fiat, non quidem
spiritu illius legis, nec tanquam habẽs fundamen-
tum in illa, qua ratione talis vsus materialis est: fiat
tamen intentione cultus religiosi, vel ex proprio
arbitrio, vel ex aliqua consuetudine humana, vel
ex præcepto, & institutione Ecclesiæ: qua ratione
ille vsus est formalis, & in genere religionis. De
hoc est aliqua controuersia inter Scholasticos,
an sit omninò mortiferus, & quo iure. Nam Caiet.
3. part. quæst. 37. art. 1. ait, non esse per se mortife-
rum vti circumcisione non spiritu legis veteris,
sed ad imitandum Christum, sicut faciunt Indi,
qui Præsbytero Ioanni parent. Quod si ita est,
etiam poterunt assumi legalia illa ad protestatio-
nem excellentiæ diuinæ, vel ad significādum præ-
cepta illa mala non fuisse: sed bona, & à bono au-
ctore. Quæ sententia confirmatur: Primò, quia
iste vsus nullo iure prohibitus videtur. Secundò,<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXIII. Sectio VIII. 609
<-P>quia Actor. 15. Apostoli præceperunt fidelibus ab-
stinere à sanguine, & suffocato: & quamuis non-
nulli Patres omittāt suffocatum, & aliqui per san-
guinem intelligant homicidium, vt videre licet
apud Irenæum. libr. 3. cap. 12. Cyptianum 3. ad
Quirin. cap. 119. seu in fine, Augustinum epist. 19.
Tertullianum in Apologet. cap. 9. & lib. de pudici-
tia, cap. 12. Pacian. tract. de pœnitentia. Amb. etiam
Galat. 2. docet, Sophistas Græcorum id addidisse.
Videtur autem causa additionis fuisse, vt indicat
quoque Augustinus 32. contra Faustum, cap. 13. &
Gauden. Brixun. tract. de Machab. vt per suffocata
magis declararetur præceptum de immolatis, &
sanguine.
Nihilominus passim hæc distingui solent, vt
videre est apud Tertull. in Apologet. cap. 9. Iustinũ
quæst. 45. ad Orthodoxos, Origen. 8. cōtra Celsum,
Nazian Oratio. de Pascha, Cyrill Ierosolym Cate-
chesi 4. & canon. 62. Aposto. & Concilia antiqua
statim citanda, vt notat Lorinus Act. 15. vers. 20.
adducens etiā Leonem Imperatorem nouel. const.
58. Et sanè si quando aliquis Patrum in recitatione
Decreti Apostolici suffocata præteriit, id fecit;
quoniam non referebat ad rem, quam tractabat:
vel quoniam nomine sanguinis etiam eum intel-
ligebat. qui intra animalia esset, vt notat Lorinus
sup à, & Vazquez hic disp. 182. c. 9. & Azor tom.
1. lib. 5. cap. 17. quæst. 3. Vulgata Lectio retinenda
est: nam & Græca, & Latina exemplaria ita ha-
bent, & communi consensu, & traditione Ecclesiæ
firmata est, multum etiam fauet approbatio Tri-
dentini sess. 4. Nomine etiam sanguinis non rectè
intelligitur homicidium, vt rectè probat D. Tho
mas infrà Ambr. August. Gauden. & Lorin. suprà,
quia contra malitiam homicidij nunquam fuit er-
ror, nec dubitatio inter Gentiles, vt necessarium
fuerit speciale præceptum negatiuum de illo. Pro-
hibitum ergo fuit, comedere sanguinem, & suffo-
catum: quod erat en$unclearā prohibitum in lege veteri.
Nec valet dicere, illud fuisse prohibitum, quando
lex vetus non erat omninò reiecta: quia multum
durauit in Ecclesia, præsertim Ori}entali, vt patet
in Concilio Gangrensi c. 2. quod tempore Sylue-
stri celebratum est, & muliò post renouatum fuit,
& auctum illud præceptum in Concilio Aurel. II.
canon. 19. & 20. & Vuormatiensi, can. 65. vel 63.
vbi etiam citatur Concilium Carthaginense.
Simile argumentum sumitur ex præcepto sol-
uendi decimas, quod cæremoniale fuisse videtur,
& in lege gratiæ renouatum est, adeò vt à Pontifi-
cibus diuinum appelletur, vt constat ex titulo de
decimis, & ex cap. 1. de purificatione post partum,
& ex multis Decretis de consecr. dist. 1. & sequen-
ribus videtur constare, multas legis veteris cære-
monias ab Ecclesia retentas.
Sotus suprà, & Moderni, quæst. 103. art. 3. & 4.46
vbi præsertim Medina, & Valent. suprà, & Angles
quęst. de essentialib. Baptismi, art. 9. grauiter repre-
hendunt dictum illud Caiet. de Circumcisione: &
à paritate rationis sentire videntur, nulla cęremo-
nialia exerceri posse. Nam si aliquod posset, cur
non & sacrificia omnia, & totus ritus posset ab
Ecclesia instaurari? quod dicere absurdum esset.
Et planè huius sentẽtiæ videtur D. Thomas, quęst.
104. art. 3. & 22. & quæst 87 art. 1. vbi ait, iudicia-
lia præcepta licet sint mortua: non tamen ita mor-
tifera, quin possint per magistratum humanum in
aliqua Rep. acceptari: cæremonialia verò ita esse<-P>@@
<-P>mortifera, vt non possint per humanam potesta-
tem iterum introduci. Quia iudicialia non erantIudicialia nō|erant princi-|paliter pro-|pter significa-|tionem, sed|propter vsum.
principaliter propter significationem: sed propter
vsum, & æquitatem in illis contentam: cæremo-
nialia autem erant principaliter propter significa-
tionem futurorum mysteriorum Christi: ideò
priorum acceptatio potest fieri sine præiudicio fi-
dei, non verò posteriorum. Eandem sententiam
videntur supponere communiter Doctores 4. dist.
1. & 3. dum absolutè dicunt, cæremonialia esse
mortifera post Euangelij promulgationem, & Sal-
meron Galat. 6. disp. 31. ad 3. damnat Christianos
Æthiopes, & Indos, quòd se ad Christum imitan-
dum circuncidant.
Aliqui tamen hanc sententiam moderantur di-44
centes, consideranda sunt illa, in quibus illius legis
cultus principaliter consistebat: huiusmodi erant
sacrificia, sacramenta, & sacerdotes, quæ omnia
erant etiam principaliter propter significationem.
De his certissimum est, ita esse iure diuino abroga-
ta, vt nulla ratione vsurpari possint ex intentione
cultus: quod satis probat ratio D. Thom. & confir-
matur, quia Christus instituendo vnũ sacrificium,
consequenter voluit, vt nullum aliud esset in sua
Ecclesia: propter quod nō solùm vetera illa sacrifi-
cia, verùm etiam neque alia, quæ in lege naturæ
fieri, & inueniri possent ab hominibus, in lege gra-
tiæ vsurpari possunt: quia repugnant perfectioni,
& institutioni vnici, & infiniti sacrificij, vt latè
ostendit Suarez 3. part. tom. 3. vnde fit etiam in le-
ge gratiæ Sacerdotium aliud esse non posse præter
illud, quod Christus instituit: nam Sacerdotium,Sacerdotium,|& sacrificium|correlatiuè di|cuntur.
& Sacrificium correlatiuè dicuntur. De sacramen-
tis dantibus gratiā ex opere operato certissimum
est: quia Ecclesia non potest instituere noua sacra-
menta: ergo nec vetera reuocare, vel acceptare.
Nam vel id faceret ex vi primæ institutionis diui-
næ, & hoc nō, quia cessauit: vel faceret per nouam
institutionem, & ad hanc non habet potestatem.
Vnde constat, circuncisionem, quæ erat sacramen-
tum aliquomodò conferens gratiam ex opere
operato, nullo modo posse iam hac via ad vsum
reuocari. Sed dicit Caiet. verum esse de circunci-
sione, vt erat sacramentum aliquomodò confe-
rens gratiam: non verò vt est signum quoddam al-
terius rei, vel imitatio Christi. Respondeo tamen,
seclusa illa ratione sacramenti, & aliis peculiaribus
legis veteris, quæ modò intendi non possunt,
superstitiosum, inutile prorsus, & impertinens esseSuperstitiosũ,|& inutile pror|sus circuncidi.
circuncidi, & in hoc velle Christo cōformari; in
quo fuerunt rationes, quæ modò non sunt, cùm
alioqui ex se possit esse nociuum corpori, & scan-
dalosum.
Præter hæc verò erant sacra, & obseruantiæ in
quibus est interdum moralis vtilitas, & decentia,
seclusa omni significatione allegorica seu mystica
futurorum, & aliqua ex his sub prædicta ratione
ab Ecclesia vsurpari possunt. Quod obseruauit
Couar. 1. variarum cap. 17. referens Antoninum 1.
part. tit. 14. cap. 5. & Maiorem 4. dist. 3. Sed illi
reuerà nihil in particulari dicunt, sufficiẽter tamen
probatur exemplis adductis: ita enim respondet ad
primum de suffocato: & sanguine August. 32.
contra Faustum cap. 13. dicens illud fuisse tunc
prohibitum quia iudicatum est conueniens brohi-
beri ad vitandum scandalum, & de morticinis ibi-
dem ait fuisse prohibita, eo quod morbida caro
Dostları ilə paylaş: |