7. de bello iudaico cap. 10. sed Deo volente, teste
Iosepho eod. lib. cap. 9. nec permisit Deus vnquam
reparati, vt docet Chrysostomus orati. 2. aduersus
Iudæos. Vide Barradam 2. in euang. cap. 20. Psalm.
49. inquit Deus: nunquid manducabo carnes tauro-
rum, aut sanguinem hircorum potabo? immola Deo sa-
crificium laudis, &c. Quasi dicat, volo alia sacrificia
loco veterum. Vnde psalm. 109. Iurauit dominus, &
non pœnitebit eum, tu es sacerdos in æternũ secũdum or-
dinem Melchisedech. Quasi eum pœnituerit prioris
sacerdotij instituti, ipsiusque loco aliud instituerit
duraturum in æternum. Translato autem sacerdo-
tio necesse fuit legis translationem fieri, Hæb. 7. &
mutato regno, & republica, necesse fuit leges iu-
diciales tolli: solùm manent in arca fœderis leges
seu præcepta decalogi ex lege naturæ, & Euange-
lica seruandi 3. Reg. 8. Ostendit dominus, Deut. 34.
Mosi terram promissionis, dixitque ei, non intrabis ad
illam. Sic lex Mosis non intrat Ecclesiam Christi.
Iudęi, vt infantes fasciis legis veteris inuoluuntur,
& ligantur, non Christiani; quia adulti sunt. Vnde
Gregor. 28. moral. cap. 27. Deus iudex Iudæorum po-
pulos non aperta spiritus prædicatione edocuit: sed figu-
rata locutione, præceptis litteræ astrinxit adhuc infirma
sapientes, verborum suorum caligine, quasi pannis in-
fantiæ obuoluit, &c. Vsquequo paruuli diligitis infan-
tiam? Prouerb. 1. Psalm. 58. Errauerũt Iudæi ab vtero,
id est à lege, vt exponit Augustinus ser. 20. de san-
ctis. Origen. 3. in Iob, sicut abortiua non viderunt
lucem impij, scilicet Iudæi. Idem docet hom. 7. in
Num. Theatro synagoga similis fuit, in quo milleSynagoga si-|milis fuit thea|tro.
figuræ Christi, & aliorum ad Christum spectan-
tium non petpetuum præbuere spectaculum. Ior-
danis, qui iudæos irrigabat in mare mortuum in-
gressum est, id est, lex Moysi mortua iam est, ædifi-
cato palatio Ecclesiæ: typus (Hispanè el modelo) de-<-P>@@
<-P>structus est, id est lex vetus. Facta statua ærea, vel
aurea figmentum luti dissolutum est, id est, anti-
qua lex noua instituta. Origen. hom. 10. in Leuit.
Destructo mobili tabernaculo, & ligneo Sinago-
gæ, & legis veteris, templum veri Salomonis, Ec-
clesia scilicet Christi, & lex Euangelica firma, &
stabilis, constructa est. Certè si maneret resp. & lex
antiqua, quæ longè plura præcepta, & sacramenta
habet, quàm Christiana, populus diceretur Mosai-
cus potius quàm Christianus: quod esset indecens.
Vide alia apud Cyrillum de adoratione, & lib. 9.
contra Iul. & apud Barradam 2. in Euang. cap. vlti-
mo, vbi etiam respondet ad id Malach. 4. memento-
te legis Mosis, vt referatur ad antiquum tempus,
vel cum Burgensi, vt meminerimus legis Mosis
non ad obseruationem: sed ad eruditionem, quia
in ipsa, vt in speculo multæ veritates videntur, te-
ste Cyrillo 1. de adoratione. Id verò Matth. 5. Non
veni soluere, &c. Explicat, quòd Christus in vita sua
legem non soluerit, sed seruauerit, idq́ue fecerit,
quod in ea erat figuratum; & sic eam vacuam an-
teà, impleuerit; & quantum ad Decalogum con-
firmauerit, & perfecerit, vt patet Matth. 5. quod
etiam notauit Cyrill. locis citatis. & lib. 8. contra
Iul. & Theophylactus in Matth. 5. de eodem loco
vide.
Præcepta verò minima, quæ Christus ibi serua-
re præcepit, si sunt Mosayca, ante mortem Christi
seruari præcipiuntur, & non posteà: quod verò
dicitur Matth. 24. Rogate ne fuga vestra fiat hyeme,
vel Sabbatho. Non significat legem seruandam, sed
metaphoricè designat petendum esse commodum
tempus fugiendi.
------------------------------------------------------------
SECTIO III.
An lex vetus, etiam quoad præceptæ iudicialia,
& moralia cessauerit.
AVgustinus contra Faust. cap. 2. ait inDe Præceptis|iudicialibus.
lege veteri quædam fuisse præcep-
ta vitæ agendæ, alia vitæ significan-
dæ: & posteriora hæc abrogata esse:
sub quibus meritò aliqui nō solum
cæremonialia intelligunt: nam etiam iudicialia
significationem habebant, quamuis minus princi-
paliter, vt suprà diximus, & ideò etiā dici possunt,
vitæ significandæ. Vnde D. Thom. & cum eo alij
quæst. 104. art. 3. & communi consensu omnes ci-
tati sect. præcedenti, & nunc citandi, docent iudi-
cialia iam cessasse.
Mutato statu|Reip. mutātur|leges eius pro-|priæ.
Quod confirmatur; quia mutato statu Rei-
pub. mutantur omnes leges propriæ ipsius,
ipsique accommodatæ, & eius gubernationi: qua-
les erant leges iudiciales: ergo tales cessarunt, prę-
sertim sublato fundamento nempe circuncisione:
quia pro circuncisis tantùm ex semine Abrahę da-
tæ sunt. Poterant quidem Iudæi manere in sua
Repub. & constituere sibi regem, & retinere le-
ges iudiciales à Domino receptas, sicut etiam mo-
do Ecclesia aliquas ex illis legibus iudicialibus re-
nouauit: tamen lex illa quoad præcepta iudicialia
nullam vim habet: nam à Christo abrogata fuit,
ita vt nec Hebræos circuncisos obliget. Cum au-
tem dixit Paul. Galat. 5. testificor omni circũcidenti se,
quoniam debitor est vniuersæ legis faciendæ: non signi-
ficauit adhuc vigere legem Moysi pro his qui cir-<-P>
@@0@
@@1@596 Quæst. CIII. Tract. XIV.
<-P>cunciderentur: ibi enim Paulus loquitur de lege
etiam quoad cæremonialia: hęc autem cessasse do-
cet ea Epist. & alibi sæpe: sed argumentatur ad ho-
mines. Cùm vos dicatis, retinendam circuncisio-
nem, consequenter debetis totam legem seruare:
quia circuncisio vt à Deo erat, erat quasi protesta-
tio totius legis, & ad eam obligabat. In his omni-
bus consentit nobiscum Vazquez quæst. 180. cap.
2. & 182. cap. 9. D. Thomas, Medina, & alij, quæst.
104. art. 3. Sot. 2. Iust. quæst. 6. art. 1. Valent. disp. 7.
quæst. 7. punct. 7. & iterum D. Thomas quæst. 108.
art. 2. ad 4. & art. 3. ad 3.
De præceptis autem moralibus, quæ ab Augu-10
stino suprà vocantur, vitæ agendæ, significat ibiDe præceptis|cæremonialib.|prima senten-|tia.
Augustinus, non cessasse: quia dicit ex veteri Te-
stamento à Christianis seruari: quod expressiùs
tenet Vazquez disput. illa 180. cap. 3. & 4. docens,
quæ præscribebant præcepta illa moralia, facien-
da esse non solùm ex obligatione legis naturalis,
sed etiā ex obligatione illius legis positiuæ: quàm
tenet quoad materiam præceptorum moralium
etiam ad Gentiles, & ad totum orbem se exten-
disse, & modò se extendere. Pro qua sententia re-
feruntur aliqui Theologi, 4. dist. 1. præsertim Dur.
quæst. 9. num. 8. 9. & 10. Palud. quæst. 6. art. 5. imò
& D. Thom. hîc; quæst. 103. art. 3. quoniam ait, le-
gem veterem futuram in æternum secundùm prę-
cepta quidem moralia simpliciter, & absolutè: se-
cundùm cæremonialia autem quantum ad verita-
tem ipsis figuratam: & quæst. 104. art. 3. distinctè
docet, cæremonialia & iudicialia cessasse: de mo-
ralibus autem nihil dicit: & Ephes. 2. lect. 4. ait, nō
cessasse, ita exponens id Matth. 5. Non veni soluere
legem, sed adimplere: scilicet, quoad partẽ moralem:
quam quidem Christus non abstulit, sed adimple-
uit, tum melius illam interpretando: tum adden-
do consilia, vt perfectius seruaretur. Quod vide-
tur consentaneum verbis Christi, audistis quia di-
ctum est antiquis, &c. Quod non reuocat, sed quo-
dammodo confirmat, & auget, dicens, Ego autem
dico vobis, omnis, qui irascitur, &c. Idem fecit circa
præceptum non fornicandi, & nō furandi. Eadem
autem est ratio de omnibus moralibus: quia om-
nia sunt connexa in illo, Diliges proximum tuum si-
cut teipsum, vt dicitur Roman. 13. vnde Paul. ibi, &
Ephes. 6. allegat illa mandata tanquam retinentia
obligationem. Idem Iacobus cap. 2. & vocat illam
regalem legem. Verba Pauli Rom. 13. sunt. Nam
non adulterabis, non occides, &c. in hoc verbo instau-
ratur, diliges proximum tuum sicut teipsum, & Ephes.
6. Honora patrem tuum, & matrem tuam: quod est
mandatum primum in promissione, & Iacobi 2. Si ta-
men legem perficitis regalem secundùm Scripturas: di-
liges proximũ tuum sicut teipsum: bene facitis. Si autem
illa testimonia, & promissiones solùm pertinerent
ad populũ antiquum Iudæorũ: nulla ratione Pau-
lus, & Iacobus ea allegassent pro Iudæis, & genti-
bus sui temporis, in quo essent antiquata. Deinde
eod. c. Iacobus inquit, quicumque totam legem serua-
uerit, offendat autem in vno, factus est omnium reus: de
quo loco multa à nobis, & aliis dicuntur circa
quæst. 72. art. 2. Probat deinde Iacobus his verbis,
Qui enim dixit, non mœchaberis, dixit, non occides:
quod si non mœchaberis, occidas autem, factus es trans-
gressor legis. Constat autẽ sermonem ibi esse de lege
lata à Deo in mōte Sinai: ergo censuit Iacobus, le-
gẽ illam positiuā adhuc obligare: alioqui nō rectè
probasset, transgressorẽ vnius mandati fieri reum<-P>@@
<-P>vniuersæ legis: quia qui dixit, nō occides, dixit non
mœchaberis.
Confirmatur ex modo, quo data sunt præcepta
moralia distincto à modo, quo data sunt cæremo-
nialia, & iudicialia.
Prætereà cùm illa præcepta seruanda essent in
Ecclesia ex vi legis naturæ, inutilis fuisset eorum
abrogatio: non ergo sunt abrogata à Christo: sed
potius confirmata. Ridiculum autem esset dicere,
fuisse abrogata, vt erant olim lata lege positiua:
confirmata verò, vt erant naturalia. Cur enim id
faceret Christus? Sanè id esset dicere, Nemo te-
neatur deinceps ad hoc ex præcepto meo; sed na-
turæ: quod videtur impertinens. Quorsum verò
reuocaret præceptum iterum dandũ statim? Dein-
de lex Mosaica non cessauit per se ex solo lapsu
temporis determinati, pro quo lata fuerit: nā pro
nullo determinato tempore lata fuit: alioqui lex
propriè non fuisset. Nec verò per explicitam ab-
rogationem: sed per implicitā propter repugnan-
tiam legis nouæ cum veteri: sed lex noua non pu-
gnat cum veteri quoad præcepta moralia: ergo
vetus non est per illam abrogata: sed adhuc manet
in suo vigore quoad moralia præcepta.
Secunda & vera opinio est, veterem legem ces-11
sasse etiam quoad præcepta moralia: quia licet adSecunda & ve|ra sententia.
materiam illorum pręceptorum teneamur ex lege
naturæ aut Euangelica: non tamen ex diuina posi-
tiua per Mosem promulgata. Ita tenet Sotus 2. Iust.
quæst. 2. art. 4. Medina hîc, quæst. 103. art. 3. con. 2.
(oppositum censens esse contra fidẽ) & quæst. 100.
art. 1. Valent. disp. 7. quæst. 7. punct. 2. & punct. 7.
circa princip. Felisius in elucid. Decalogi, part. 1.
cap.. 5. Barrad. lib. 2. in Euangelia cap. 21. colum. 2.
Azor tom. 1. lib. 6. cap. in princi. Suarez hîc, & alij
moderni expositores D. Thomæ. Et sumitur ex ip-
so D. Thoma quæst. 98. art. 5. dicente, præcepta De-
calogi obligasse Gentiles, nō vt erant legis Moy-
sis, sed vt naturalia: quod docent Conradus, &
Medina ibi, & Barrad. suprà, col. 2. & Valent. locis
citatis. Nam si tunc Gentiles illa lege non tene-
bantur: ergo nec modò: sed Iudæi conuersi ex Iu-
daismo, non habent nunc plura præcepta, quàm
alij Christiani: ergo neque illi tenentur ad mate-
riam præceptorum moralium, ex vi legis Mosaicę:
sed ex vi legis naturalis, aut Euangelicæ. Et planè
Durandus, & Paludanus aliud non senserunt, di-
cunt enim, ita nos obligare illa præcepta, sicut
obligabant gentiles tempore Mosis, vel omnes
ante ipsius legem: illa autem obligatio non mana-
bat ex lege Moysi, quia nondum ea lex erat, vel
cum gentibus non loquebatur: nam Dominus la-
turus legẽ illā Exod. 20. ait, Ego sum Deus tuus, qui
eduxi te de terra Ægypti, & Psal. 47. qui annunciat
verbum suum Iacob, iustitias, & iudicia sua Israël: non
fecit taliter omni nationi, & iudicia sua non manifesta-
uit eis. Ergo neque obligatio, quam nunc ponunt
Durandus & Paludanus, ex lege illa oritur: sed ex
lege naturali, vel Euāgelica. Et eodem modo sunt
intelligenda testimonia Pauli, Iacobi, Augustini
& D. Thomæ ab aduersariis citata. Alioqui cùm
non solùm loquantur de Iudæis, vel proselytis, qui
ad Christum venerunt post circuncisionem: sed
etiam de omnibus Christianis, sequitur omnes ex
lege Moysi teneri ad materiam illorum pręcepto-
rum. Quod licet de illis, imò & de omnibus ante-
cedentibus incarnationẽ Christi, & posterioribus
lege Mosis concedat Vaz quez, alij nō admittunt:<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXIII. Sectio IIII. 597
<-P>quia illa lex quoad omnem suam partem solùm
loquebatur cum Iudęis: ergo illos solos obligabat:
ergo modò non obligat Gentiles ad Christum
conuersos: ergo nec Iudæos similiter ad Christum
conuersos: quia eisdem præceptis tenẽtur vtrique.
Deinde etiamsi lex illa olim Gẽtiles quoque obli-
garet, iam nullos obligat: quia scripturæ simplici-
ter, & absolutè docent, cessasse, mortuam, & abro-
gatam esse, vt patet ex adductis sect. præced. Con-
firmatur ex Paulo ad Rom. 2. Gentes, quæ legem non
habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, & ibid.
qui sine lege peccauerunt, sine lege peribunt: ergo Gen-
tiles nec tunc, nec modo tenentur lege Moysi; sed
naturali, si manent in Gentilitate, insuper verò le-
ge Euangelica, si baptisati sunt. Quare si peccatum
aliquod, eo quòd sit contra legem positiuam, no-
tabiliter est grauius, quàm si esset solùm contra le-
gem naturalem: istam grauitatem nō habent mo-
dò peccata commissa contra decalogum ratione
legis Mosaicæ: sed ad summum ratione legis posi-
tiuæ Euangelicæ.
Vide Pererium Rom. 2. disp. 6. num. 43. qui ex
illo loco Pauli ibi, qui sine lege peccauerunt, sine lege
peribunt, & ex Psal. 47. non fecit taliter omni nationi,
&c. & ex communi sententia scholasticorum, &
patrum docet, Gentiles nunquam fuisse obligatos
lege Moysi, eo quòd solis Hebræis est lata, & pro-
mulgata. Ideóque reprehendit authorem cōmen-
tariorum epistol. ad Rom. qui falsò sub Ambrosij
nomine circumferuntur, eo quòd dixerit, Genti-
les, qui non credunt, peccare contra legem Moysi,
eo quòd dudum se illi adiungere noluerunt, nec ei
assenserunt. Vide etiam Pererium Rom. 1. dispu. 6.
num. 35. vbi ait, legem illam vni tantùm Hebræo-
rum populo latam fuisse; licet Rom. 7. disp. 5. num.
20. dicat, lex Mosis quantum ad obseruantiam decalo-
gi, & moralium præceptorum, non minus obligat Chri-
stianos, quàm olim Iudæos.
Ad argumenta in contrarium responderet12
fortasse quispiam, legem veterem per se expirasse,
sine vlla formali abrogatione, ex solo lapsu tem-
poris definiti, pro quo imposita fuit, vt significat
Sotus, 2. iustit. quæst. 5. artic. 2. paulò ante 2. concl.
& lib. 1. quæst. vlt. Sic explicans id, quod dicitur in
epist. ad Galat. Cùm venit plenitudo temporis. Et Matt.
5. Non veni soluere, sed adimplere, id est, non veni
eam tollere, quasi esset perpetua: sed adimplere,
id est, ad complendum tempus, pro quo lata fuit:
sic etiam exponi potest id Luc. 16. Lex, & Pro-
phetæ vsque ad Ioannem. Et Galat. 3. Lex posita est do-
nec veniret semen, id est, Christus. Sed hoc non pla-
cet, quia sic non fuisset propriè abrogata, aut sub-
lata: imò non fuisset propriè lex: quia de rationeDe ratione|legis est, esse|ex se perpe-|tuam.
legis est, esse ex se perpetuam, & ferri sine vlla
temporis difinitione, aut limitatione, vt disp. 1. do-
cuimus. Vnde Abulens. Exod. 15. quæst. 18. Barrad.
lib. 2. in Euang. cap. 20. docent, legem veterem sua-
ptè natura fuisse perpetuam, & æternam: quia sine
vlla temporis limitatione posita fuit. Cùm ergo
$unclearō expirauerit solo lapsu temporis, dicendum est,
cessasse vera, & formali abrogatione, seu reuoca-
tione per Christum facta, & Apostolis ante mor-
tem, vel in Resurrectione manifestata, simul im-
ponendo illis præceptum promulgandi eam ab-
rogationem, & reuocationem: vel certè reuoca-
tam esse implicitè, & virtute; nempè instituendo
Baptismum, & obseruantias Christianas, vt neces-
sarias, & sufficientes ad salutem, & consequenter<-P>@@
<-P>tollendo præceptum Circumcisionis, & aliorum
legalium, maximè cùm alia præcepta præcepto
Circumcisionis nitantur, quo Respubl. Iudaica ab
aliis discernebatur.
------------------------------------------------------------
SECTIO IIII.
An lex vetus ante mortem Christi
cessauerit.
PArs affirmatiua suaderi potest, Pri-13
mò, quia ab eo instanti, quo Chri-
stus incarnatus est, cœperũt in eo im
pleri aliquę figuræ: ergo cœpit mori,
extingui, seu euacuari lex illa: cùm
iam significatio eius, quæ erat de ea re vt futura,
contraria esset veritati.
Secundò, ex Paulo ad Galat. 3. Donec veniret se-
men. Ergo in aduentu Christi cessauit lex illa.
Tertiò, ex Lucæ 16. Lex, & Prophetæ vsque ad
Ioannem. Ergo saltem ab illo tempore, quo Ioan-
nes prædicare cœpit, cessauit lex illa.
Quartò, quia sacramentum Baptismi institutũ
est, quando Christus dixit, Nisi quis renatus, &c.
Ioan. 3. quod de Baptismo intelligendum docet
Trident. sess. 7. can. 2. vel quando fuit baptizatus,
& paulò post cœpit per Apostolos ministrari: ergo
ex tunc cessauit necessitas Circumcisionis: quia
Baptismus tunc erat sufficiens remedium: ergo
etiam tunc cessauit præceptum, & obligatio Cir-
cumcisionis: quia ad hanc non erat obligatio, nisi
propter necessitatem.
Propter hoc quartum argumentum Scotus 4.
d. 3. quæst. 4. §. quantum ergo, & Gabriel. d. 1. q. 4.
art. 3. dub. vnico, con. 1. Rada. tom. 2. controuer. vlt.
art. 2. & alij Scotistæ dixerunt, statim post Baptis-
mi institutionem cessasse Circumcisionis præce-
ptum. Et quidam Thomistæ referunt idem dixis-
se Scotum de aliis cæremonialibus, & de iudicia-
libus. Quod tamen non dixit: sed solùm de Cir-
cumcisione, cessasse tunc quoad obligationem, li-
cet non quoad vtilitatem: quia tunc cœpit Baptis-
mus esse in consilio: per confilium autem Baptis-
mi tollitur præceptum Circumcisionis: vt si esset
præceptum matrimonij, tolleretur per consilium
virginitatis.
Aduerte, in operibus illius legis tria posse di-
stingui. Primum, vtilitas eorum, si qua erat ex
operato; seu vltra meritum, & dispositionem
recipientis, vt sentio fuisse in Circumcisione re-
missionem peccati, & collationem gratię habitua-
lis inhærentis. Secundum est, ratio Diuini cultus,
& religionis. Tertium est, obligario.
Dicimus ergo; Primò, legem veterem propriè14
sumptam vt condistinctam Circumcisionis, quæ1. Concl.
illam longo tempore antecessit, quoad illa triaLex durauit|vsque ad in-|stans mortis|Christi.
durasse, saltem vsque ad instans mortis Christi. In
hoc cōuenite August. Hieronym. cæterósque Pa-
tres, & Scolasticos doctores, & nulla ratione ne-
gari posse, affirmat Vazquez disput. 180. cap. 2.
Quod statim ostendemus.
Secundò, idem dicimus de lege veteri, vt in-2. Concl.
cludit ipsam Circumcisionem, vt latè docet Vaz-
quez ibidem cap. 5. Valentia disp. 7. quæst. 7. punct.
7. Med. quæst. 103. art. 3. con. 3. & alij recentiores,
Sotus 2. iustitiæ, quæst. 5. art. 4. D. Thom. quęst. 103.
art. 3. ad 2. & 3. part. quæst. 37. art. 1. ad 1. & 4. d. 3.
art. 5. quæst. 3. Bon. quæst. 2. Rich. art. 3. quæst. 5.<-P>
@@0@
@@1@598 Quæst. CIII. Tract. XIV.
<-P>Capriol. quæst. vnica, ad 1. cōtra 1. con. Palud. q. 6.
art. 3. Maior quæst. 2. Dur. d. 1. q. 9. Felisius in elu-
cid. Decalog. p. 1. cap. 6. Martin. Ledesma, 1. p. 4.
q. 7. art. 2. dub. 3. Nunius Cabezudus 3. p. q. 66. art.
2. difficult. 3.
Vtraque conclusio probatur, scilicet, legalia
præcepta, etiam Circumcisionis non cessasse ante
mortem Christi: & quidem de tempore ante ad-
uentum Christi res est omnibus nota ex Galat. 3.
Donec veniret semen, &c. De tempote autem Chri-
sti ante eius mortem. Probatur primò, quia Paulus
ad Roman. 7. durationem legis veteris declarat
exemplo legis matrimonij qua mulier subiecta est
viro quanto tempore vit eius viuit: Si autem mor-
tuus fuerit, vir eius liberatur à lege: ergo sentit,
viuente Christo Synagogam mansisse subiectam
illi legi. Secundò, quia Paul. ad Heb. 7. ait, Trans-
lato sacerdotio, necesse est, vt legis translatio fiat: Ergo
è contrario, durante sacerdotio, durat lex antiqua:
sed sacerdotium antiquum non est sublatum ante
mortem Christi: ergo nec lex antiqua. Tertiò,
quia Paul. Hebr. 9. ait, testamentum nouum non
esse confirmatum vsque ad mortem testatoris, sci-
licet Christi: ergo vsque ad illam non fuit ru-
Dostları ilə paylaş: |