ptum prius testamentum. Nam, vt ibidem dicitur,
Christus abstulit primum, vt secundum statueret:
ergo primum testamentum permansit integrum
vsque ad mortem Christi. Quartum, quia Chri-
stus dum vixit, procurauit, legem illā in se, & aliis
impleri, Matth. 5. Non veni soluere legem, sed adim-
plere. & cap. 23. Super Cathedram Moysis sederunt,
&c. Omnia quæcunque dixerint vobis, seruate, & fa-
cite: Durabat ergo potestas, & virtus legis. Vnde
Lucæ 5. & 17. cùm mundasset Christus leprosos,
præcepit eis, vt ostenderent se Sacerdotibus, vt in
lege Mosis præceptum crat, & tempore Paschæ
etiam vltimæ, curam habuit, vt lex impleretur.
Quintò, quia vsque ad mortem Christi lex vetus
non est formaliter, & expressis verbis reuocata:
nec verò implicitè per legem repugnantem, quia
lex noua nondum lata erat: nec verò per consi-
lium repugnans; quia nullum consilium Dei pu-
gnabat cum præcepto Circumcisionis, aut alij le-
gis veteris: ergo. Sextò, quia Deus non abro-
gauit legem veterem, nisi impleto opere redem-
ptionis: hoc autem non fuit impletum, nisi in
morte Christi, quando vna oblatione in æternum
sanctificatos, Hebr. 10. ergo vsque ad illud tempus
mansit lex. Vnde eoúsque non est scissum velum
templi, nec dixit Christus, Consummatum est. Se-
ptimò, quia Christus in vita sua non abstulit gu-
bernationem temporalem, nec prohibuit decima-
re mentam, tutham, & alia: sed dixit Matth. 23. &
Lucæ 11. Hæc oportet facere, & illa non omittere. &
cùm quidam Christo dixisset Lucæ 12. Magister,
dic fratri meo, vt diuidat mecum hæreditatem, respon-
dit, quis me constituit iudicem? Quibus verbis eum
remisit ad Iudices à quibus secundũ legem Moysi
iudicari debebat: ergo non abrogauit in vita sua
iudicialia, ac proinde nec cęremonialia: & alioqui
tunc homines essent sine vlla lege diuina positina:
quia nec lege Mosis, nec Christi astringerẽtur.
Octauò, quia cæremonialia præcipuè figurabant
mortem & passionem Christi: quibus omnia my-
steria vitæ Christi erant consummanda, & confir-
manda: ergo vsque ad morrẽ Christi debuere per-
seuerare, & sub præcepto esse. Quod magis ex
sequentibus constabit, & patet ex dictis sect. 2.
@@
Ad primum argumẽ um in contrarium respon-15
deo, vel nihil probare, vel probare, legem quan-Ad primum|argum.
tùm ad ea, quæ per legalia multa figurabātur, non
solùm expirasse ante mortem Christi: sed etiam
fuisse mortiferam: quia falsam habebant significa-
tionem: & neque ipsum Christum potuisse cir-
cuncidi, aliáve legalia facere: quod est absurdum.
Dico ergo, legalia illa præter mysticam significa-
tionem rerum, quæ in aduentu, vel circa auentum
Christi gesta sunt, habuisse alias significationes, &
alios fines, propter quos sine mendacio vsur pari
poterant, & interdum debebant, vt Cyprian. epist.
59. ait, Circumcisionem significasse resurrectionẽ:
propter quam significationem poterat assumi, li-
cet deesset alia eius significatio, & sic de cæteris
cæremoniis.
Ad secundum, quando dicitur, donec veniret se-Ad 2.
men, intelligitur de aduentu in ratione redempto-
ris consummati, & legislatoris.
Ad tertium respondeo, illud, vsque ad Ioannem,Ad 3.
non est intelligendum physicè, aut Mathematicè:
sed moraliter: vel dicitur, quia ex eo tempore cœ-
pit lex illa quasi ægrotare, & senescere: & quod di-
xit Paulus: quod antiquatur, & senescit, prope interitũ
est. Præterquā quòd Mat. 11. additur, omnes Prophe-
tæ, & lex vsque ad Christum prophetauerũt: Quia pro-
phetię de aduentu futuro Messię cessauerũt, & cœ-
pit Messias digito pręsens ostendi. Et hoc est, quod
ibidem dicitur, ex Ioanne regnum Dei euangeliza-
tur, id est, præsens denunciatur.
Ad quartum, negatur consequentia: quia licetAd 4.
respectu infantis baptizati Circuncisio tunc non
esset medium necessarium ad tollendum origina-
le peccatum: erat tamen præcepta ob alios fines,
qui tunc non cessabant, vt ob distinctionem Israe-
litarum ab aliis: & Vazquez illo cap. 5. sentit, Cir-
cuncisionem non fuisse institutam in remedium
originalis peccati, licet ea possent Iudæi vti ad
suos paruulos iustificandos. Prætereà sine Circun-
cisione nemo erat capax sacramentorum illius le-
gis, nec obligationis eius, & omnes Hebræi tene-
bantur se, & filios suos reddere capaces istorum:
ergo, etiam si infans esset baptizatus, debebat cir-
cuncidi: & ita tenet Angles quæst. de essentialibus
baptismi, art. 9. affirmans non esse contra Scotum:
quia Scotus loquitur dubitatiuè. Vtcũque sit, dico
teneri: sicut si adultus esset iustificatus per contri-
tionem, aut dilectionem Dei, adhuc deberet ob
prædictos fines circuncidi. Vt si paruulus propter
periculum mortis esset iustificatus ante octauum
diem per fidem parentum applicatam alio signo,
seu sacramento legis naturæ, adhuc deberet post
octauum diem circuncidi, cùm commodè possit:
sicut etiam Ioannes Baptista, licet sanctificatusIoannes Ba-|ptista circun-|cisus octaua|die licet san-|ctificatus fuis|set in vtero.
fuerit in vtero, debuit tamen circuncidi octaua
die, vt fieret membrum illius Ecclesiæ, & capax ri-
tuum eius. Itaque sicut parentes tunc non erant li-
beri ab aliis obligationibus legis: ita nec ab ista
consignandi, & consecrandi legaliter filios Deo
per Circōcisionem, & efficiendi eos capaces rituũ
illius legis qui in Circuncisione fundabantur, vt
patet ex Galat. 5. sic Abraham, quamuis esset iu-
stus, Rom. 3. & 4. tamen ex Dei præcepto debuit
circuncidi: & Cornelius, quamuis esset iustus: ta-
men ex Dei præcepto debuit baptizari, Act. 10.
Quod verò dicitur, cōsilium de re perfection tol-
lere obligationem de re minus perfecta. solùm est
verum, quando sunt de rebus oppositis, repugnan-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXIII. Sectio IIII. 599
<-P>tibus, vel incompatibilibus, vt sunt virginitas, &
vsus matrimonij: Baptismus autem, & circuncisio
non erant incompatibiles: quia non obstante ba-
ptismo poterat homo circuncidi sine vlla imperfe-
ctione, & cum aliqua vtilitate.
Dices, si gentilis ad Christum adhuc viuentẽ16
conuersus, baptizaret filium suum, non teneretur
posteà applicare illi sacramentum legis naturæ:
ergo nec Iudæus fidelis obligabatur in simili casu
applicare sacramentum legis Moysi. Nego conse-
quentiam: quia in lege naturæ non erat præceptum
applicandi peculiare remedium aut sacramen-
tum: sed subueniendi filiis indefinitè per sacra-
mentum, vel remedium sufficiens: quale erat ap-
plicatio fidei quocunque signo fieret: ideo per ba-
ptismum, vel circuncisionem hæc obligatio suffi-
cienter implebatur. Imò iam non manebat paruu-
lus capax iustificationis per sacramentum legis
naturæ, vel circuncisionem. Circuncisio verò erat
in particulari pæcepta omnibus Hebræis, non so-
lùm in remedium: sed etiam in signum, & ob alios
fines: ideò recepto baptismo adhuc manebat obli-
gatio Circuncisionis. Nec est maior ratio, quare
obligatio ipsius dicatur cessasse ante mortẽ Chri-
sti, quàm aliorum legalium: nam obligatio alio-
rum pendebat ab obligatione circuncisionis: ergo
ablata obligatione circũcisionis auferebatur obli-
gatio aliorum legalium.
------------------------------------------------------------
SECTIO V.
An lex vetus in ipsa morte Christi cessauerit.
PArs affirmans est vera, & D. Thomas,17
quæst. 103. art. 3. ad 1. & 2. vbi ait, le-
gem veterem totaliter cessasse, cumLex vetus to-|taliter cessa-|uit in morte|Christi.
Christus dixit Ioan. 19. consummatum
est; & 3. part. quæst. 66. art. 5. ait, in morte Christi
terminata esse sacramenta legalia: eandem tenet
Durandus 4. dict. 1. quæst. 9. num. 8. Paludanus, qu.
6. art. 5. Richardus, art. 6. quæst. 4. Bonauentura,
dist. 3. art. 3. quæst. 2. Adrianus, quæst. 1. de baptis-
mo, §. quoad primum, Maior. 4. dict. 3. quæst. 1.
Hieronymus, & August. ep. 11. & 19. inter episto.
August. Hugo. 2. de sacram. part. 6. cap. 4. Valentia
disp. 7. quæst. 7. punct. 7. & quæst. 8. punct. 1. Sotus
2. iust. quæst. 5. art. 4. Vazquez disp. 181. cap. 2. do-
cens, neminem dubitare, quin lex vetus quoad
obligationem in morte Christi cessauerit: & ego
ita sentio cum istis, & Palacio 4. dict. 3. disp. 1. pag.
60. colum. 2. Medina hîc quæst. 103. art. 4. certum
id consentit Marti. Ledes. 1. part. 4. qu. 7. art. 2. dub.
3. Nuñio 3. part. quæst. 69. articul. 2. diffic. 2. & 3.
Scotus, Gab. & Rada citati sect. præced. Hieron.
ep. 89. quæ est 11. apud. August. & ipse August. ep.
9. & 19. vt illis tribuit Vazquez suprà, & Angles.
quæst. de essentialib. baptismi, art. 9.
Probatur ex aliquibus testimoniis scripturæ, &
patrum, quibus sect. 2. ostendimus legem veterem
cessasse: nam eadem designant tempus mortis
Christi, vt Colos. 2. delens, quod aduersus nos erat, chi-
rographum decreti (seu decretis) affigens illud cruci,
& Rom. Lex in homine dominatur, quamdiu, viuit,
&c. Item quia Christus tunc se obtulit patri, &
vna oblatione consummauit in æternum sanctificatos,
Hebr. 10. sed consummata redemptione statim
cessauit vetus testamentum: ergo tunc cessauit.<-P>@@
<-P>Vnde D. Thomas 3. par. quæst. 37. art. 1. ad 1. & alij
patres sic exponunt id Ioan. 19. consummatum est,
id est, finita es lex Mosaycatin cuius signum ve-
lum templi tunc scisum est.
Notat autem Sotus suprà, hoc non ita intelli-18
gendum esse, quasi in ipso puncto mortis Christi
indiuisibiliter lex illa antiquata fuerit, sed ait, pun-
ctum mortis in proposito latiùs accipiẽdum esse,
vt complectitur totum illud tempus mortis, & se-
pulturæ Christi vsque ad momentum resurrectio-
nis inclusiuè. Probat primò, quia in resurrectione
fuit completum mysterium redemptionis nostræ.
Rom. 4. Resurrexit propter iustificationem nostram.
Secundò, quia mysterium resurrectionis in lege
veteri erat etiam significatum, & prophetatum: &
circuncisio secundum Cyprianum, ep. 59. non so-
lùm significauit mortem peccati, sed etiam resur-
rectionẽ, sicut cam quoque significat baptismus:
ergo lex circũcisionis non cessauit vsque ad Chri-
sti resurrectionem. Ita etiam explicat Nuñius su-
prà, sed hæc interpretatio reiicitur à Valentia; pri-
mò, quia simpliciter Christus in cruce dixit, con-
summatum est, & Paulus Heb. 10. vna oblatione
consummauit, in æternum sanctificatos: & infrà, in qua
voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Ie-
su Christi, & ita etiam simpliciter patres significant
tunc fuisse legi finem impositum. Tertiò, quia
Christus per suam resurrectionem non soluit prę-
tium redemptionis nostræ, sed per meritum pas-
sionis, & mortis: post mortem enim iam non erat
viator, & ideò nihil meruit, vt docet D. Thomas
Rom. 4. lect. 4. finis autem legis fuit meritũ, & sa-
tisfactio Christi, vt completa, & perfecta, non au-
tem, vt extenditur ad mysteria consequentia, qua-
le fuit mysterium resurrectionis. Alioqui deberet
Sotus dicere, legem veterem non cessasse vsque
ad ascensionẽ Christi, & aduentum spiritus sancti:
nam hæc mysteria quodammodò etiam pertinent
ad redemptionem, & fuerunt in lege veteri signi-
ficata, & prophetata, Act. 2. Et ad primum argu-
mentum Soti respondet Valentia ex D. Thoma
Rom. 4. sensum Pauli non esse, quòd Christus per
resurrectionem obtinuerit nobis iustificarionem,
sed quod ea fuerit exemplaris causa ipsius, Rom. 6.
vt quemadmodum Christus surrexit à mortuis per
gloriam patris, ita & nos in nouitate vitæ ambulemus.
Sicut mors Christi fuit exemplar mortis peccati:
vt ibidem significatur illis verbis, mortuus est propter
delicta nostra; quæ mors etiam fuit meritoria no-
stræ iustificationis iuxta id Isa. 53. Si posuerit pro
peccato animam suam, videbit semen longæuum, &c.
Ad secundum argumentum Soti iam responsum
est, inquit Valent. mysterium redemptionis nostræ
quoad meritum, & satisfactionem fuisse in morte
Christi consummatum: ideo mortem Christi fuis-
se finem legis. Adde, Christum surrexisse propter
iustificationem nostram: quia resurrectio Christi
fuit necessaria ad firmandam fidem, & spem. 1. Cor.
15. Si Christus non resurrexit, inanis est fides vestra,
inanis est prædicatio nostra. Similia contra Sotum di-
cit Vazquez disp. 181. cap. 2. ad finem.
Sed contra hanc veritatem arguitur primò ex19
Aug. Epist. 19. cap. 3. in fine, vbi sic de Paulo loqui-1. Argum.
tur, cùm illa testanenti veteris sacramenta, etiam sibi
agenda minimè recusabat, non misericorditer fallebat:
sed omninò non fallens, atque hoc modo à Domino Deo
illa vsque ad certi temporis dispẽsationẽ iussa esse cōmen-
dans, à sacrilegis sacris gentium distinguebat. expende<-P>
@@0@
@@1@600 Quæst. CIII. Tract. XIV.
<-P>verbum, iussa, quo videtur Aug. dicere, illa adhuc
post passionem Christi, & vsque ad plenam Euan-
gelij promulgationem iussa esse. Secundò arguitur2. Argum.
ex D. Thoma 4. dist. 3. art. 5. quæst. 3. vbi loquens de
Baptismo, inquit, post passionem obligatorius fuit,
quado Circuncisio mortua fuit, quantum ad omnes ad
quos institutio potuit peruenire: sentit ergo, non aliter,
nec anteà fuisse omnino mortuam quoad obliga-
tionem, quàm baptismus omnes obligaret: sed
baptismus non obligabat omnes à puncto passio-
nis: sed tantùm eos, ad quos institutio eius potuit
peruenire: ergo circuncisio non desiit statim obli-
gare omnes: sed eos tantùm, ad quos institutio
baptismi peruenire poterat: cum qua simul venie-
bat abrogatio circuncisionis. Et ibidem ad argu-
menta indicat D. Tho. rationem quare præceptum
baptismi non obligauerit omnes vsque ad eius
promulgationem in toto orbe: quia præceptum nonPraceptum|non obligat,|nisi sit diuul-|gatum.
obligat, nisi sit diuulgatum: & eodem loco supponit
aliud principium, quod omnes ferè pro comperto
habent, præcipuè Sotus, Ledesma, Nuñius, Va-
lentia, Vazquez, Palacios, & alij multi locis citatis,
scilicet vnius legis obligationem non fuisse exclu-
sam, nisi prout alterius legis obligatio introduce-
batur: quia non debuit Dei populus priuari vna
lege, nisi propter aliam meliorem, nec erat expe-
diens manere aliquando sine vlla lege diuina. Et
quia nullum est fundamentum ad affirmandum
alium abrogationis modum: aut ad ponendum
statum illum, aut tempus quasi neutrum. Cùm er-
go lex noua non omnes obligauerit statim à pas-
sione, vel resurrectione, sed cũ proportione quādo
fuit promulgata; dicendũ est, cum eadẽ proportio-
ne cessasse obligationẽ legis Mosaicæ, & nō cessas-
se omninò à passione, vel resurrectione Christi.
Confirmatur: nam sicut ad honorem Dei perti-20
nuit, vt status Reip. & legis pro aliquo temporeConfirm.
duraret, in quo vsus illius legis esset licitus: ita &
quod duraret obligatio colendi Deũ iuxta ritum,Sentẽtia quo-|rundam recẽ-|tiorum.
& modum legi, & tempori illi accommodatum.
Vnde aliqui recentiores doctissimi absolutè
docent, obligationem circuncisionis, & aliorum
legalium non cessasse à puncto passionis, vel re-
surrectionis: sed sine dubio durasse vsque ad Pen-Præceptum|circuncisionis|durauit vsque|ad Penteco-|stem.
tecostem, ita vt eo tempore tenerentur Iudæi in
templo Hierosolymitano illas cęremonias facere:
quia in Pentecoste cœpit obligatio legis nouæ,
quæ antiquæ abstulit obligationem. Item abroga-
tionem quoad obligationẽ non esse simul factam
in vno die Pentecostes pro toto orbe, sed tempo-
ris discursu, quo fiebat promulgatio legis nouæ.
Intelligunt, per se, & ex vi legis: nam per accidens
poterat esse tunc obligatio. Primò quidem ratione
ignorantiæ: multi enim etiā conuersi, & creden-
tes in Christum, ignorabant cessationem illius le-
gis, & ideò ex conscientia erronea obligabantur.
Secundò ratione scandali vitandi: quod significa-
uit Paul. Rom. 4. dicens, infirmum in fide sustinete:
vocat enim infirmum in fide, vt omnes ferè expo-
nunt, Iudæum iam credentẽ, & nondum valentem
relinquere legalia. Idẽ significatur 1. Cor. 8. & 10.
Tertiò ex quadam consuetudine humana, vel hu-
mano præcepto, vt verbi gratia, si vniuersus popu-
lus obseruarat eo tempore festiuitates legales ex
solemni consuetudine, vt ait Aug. nō erat licitum
parti discordare à toto, quia hoc per se, & ex natu-
ra rei turpe est. Deinde si ad pacem, & quietem il-
lius populi hoc erat necessarium, poterat etiam<-P>@@
<-P>Pontifex id præcipere: quia adhuc retinebat suam
dignitatem, & potestatem, & materia erat licita, &
vtilis communi bono. Nihilominus lex illa quo-
dāmodò fuit mortua, & extincta in morte Christi,
scilicet virtualiter, & fundamentaliter: quia tunc
accepit lethale vulnus, ex quo sensim, & paula-
tim, vt August. dixit, intra breue tempus interitura
erat, cui consonat id Hebræorum 6. Quod antiqua-
tur, & senescit, prope interitũ est. Fuit ergo antiquata
illa lex in puncto mortis Christi, & mortua vir-
tualiter, & causaliter: non autem formaliter. Vul-
nus autem lethale consistere videtur in hoc, quod
amisit finem, & rationem diu obligandi, cui prius
nitebatur, scilicet non esse completam, & consum-
matam redemptionem. Inde enim factum est, vt
breui duraret, & quasi ex dispẽsatione, vt loquun-
tur Hieronym. & August. epist. 11. & 19. apud Au-
gust. Ratio legis est anima legis: ideo cessante prę-Ratio legis.$unclear|anima legis.
cipua ratione quasi spirat lex, & est in articulo
mortis, & quasi agonizans: quia ratio, & anima
quæ est ei reliqua, non est sufficiens ad dandam ei
perseuerantiam magnam, aut vitæ longitudinem.
Quod autem præcipua ratio illius legis defuerit,
explicatur sic. Ratio principalis illius legis fuit, vt
præfiguraret mysteria Christi, & præpararet ad
vtilem, & decentem eius receptionem, iuxta id, do-
nec veniret semen, quæ ratio planè cessauit in morte
Christi, & ideò tũc virtualiter dicitur ruptum ve-
tus testamentum, nouumq́ue firmatum, propter
honorem tamen illius legis, & ipsius legislato-
ris, & suauiorem prouidentiam, ad tempus ex di-
uina ordinatione retenta est, non seruanda iam
spiritu Iudaico, vt signum futuri Messiæ, nec po-
nendo spem in illa, quasi per se necessaria esset: sed
spiritu Christiano, solum vt cum honore sepelia-
tur, & ita potest accommodari exemplum Pauli de
lege matrimonij, à qua soluitur vxor per mortem
viri. Ita enim soluitur, vt possit alteri nubere: non
tamen ita vt nō teneatur corpus defuncti honori-
ficè sepelire. Ita ergo Synagoga liberata est à lege
Moysi per mortem Christi: quia potuit, & debuit
nouæ legi Christi statim promulgandæ subiici:
nihilominus tamen debuit cadauer suæ legis, seu
legem quasi mortuā cum honore sepelire. Hacte-
nus recentiores illi.
Sed quia ipsi pro se nullũ auctorem proferunt,
nec ego vllum inuenire potui: & testimonia Scri-
pturæ, & Patrum, quibus probatum est, legẽ vete-
rem morte Christi extinctam fuisse, minus since-
rè ab illis exponuntur, dicendum ad proposita ar-
gumenta puto. Ad primum; quòd August. loquitur
de iussione vsque ad passionem Christi: vel si post
passionem, id esse intelligendum respectu eorum,
quibus nondum erat Euangelium promulgatum,
secus respectu eorum, quibus promulgatum erat,
vt fuerunt Apostoli, & alij, qui ex prædicatione
Christi nouerant, eo mortuo legem nouam incep-
turam, & veterem cessaturam: seu baptismum fore
necessarium ad salutem, nō verò circuncisionem,
aut alia legalia. Hoc enim crediderim Apostolis
patefecisse Christum ante suam mortem, & clariùs
illis dixit post resurrectionem, cùm loquebatur illis
de regno Dei: idest, de statu suæ Ecclesiæ: vnde iam
ascensurus in cœlum dixit eis, Docentes seruare om-
nia, quæcumque mandaui vobis. Matth. vlt. ergo ante
Pentecostem tenebantur aliqui præcepto Baptis-
matis, & soluti erant lege circuncisionis, & om-
nium legalium, vnde illi nō tenebantur illas cære-<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXIII. Sectio VI. 601
<-P>monias in templo exercere, nec seruare præcepta
iudicialia quasi diuina, licet tenerentur legibus hu-
manis suorum principum secularium, & sacerdo-
tum, qui sacerdotes iam nullam habebant aucto-
ritatem à Deo, sed à Repub. Sed illi ad quorũ noti-
tiam lex baptismi, & Euangelica, & abrogatio le-
gis veteris peruenire non poterat, nec tenebātur
lege, nec soluti erant à veteri; & hoc planè voluit
D. Thomas in 2. argumento citatus.
Ad confirmationem respondeo, ad honorem
Dostları ilə paylaş: |