præceptum esse datum, nisi ad Decalogum & mo-
res, ad fidem, spem, & charitatem, ac sacramenta à
Christo instituta pertineat. Non excludũt hi præ-
ceptum generale obediendi Ecclesiæ Prælatis: tum
quia hoc naturale & morale est, cùm natura dictet
Prælatis esse obediendum. Tum quia loqunntur de
præceptis perticularibus ex parte materiæ: hoc au-
tem generale est valde. Eandem doctrinam còlli-
git Valent. disp. 7. quæst. 8. punct. 2. ex D. Thoma
quæst. 108. art. 1. quem ibi sequuntur Med. & alij
recentiores, & Sotus. 2. iust. quæst. 9. art. 1. ait enim
D. Thom. in lege noua nihil à Deo in particulari
præcipi, nisi quod ad gratiam acquirendam, &
seruandam pertinet, vt sunt sacramenta (quorum
vnum, scilicet Eucharistia etiam est sacrificium)
& moralia, & actus fidei, spei, & charitatis, quibus
ad gratiam præparamur: cætera verò tam cære-
monialia, quàm iudicialia, tam Ecclesiastica, quàm
sæcularia, relicta esse dispositioni superiorum sæ-
cularium, & Ecclesiasticorum, quibus generatim10
præcepit, vt obediamus. Ob hoc inquiunt citati,Præcepta|moralia obli-|garent etiamsi|non esset lex|naturæ; quia|Christus ea|obseruari præ|cepit.
legem Euangelicam appellari à Iacobo cap. 1. Le-
gem perfectè libertatis.
Et quidem præcepta moralia obligarent Chri-
stianos, licet non esset lex naturæ de eisdem re-
bus, quia Christus ea obseruare præcepit, licet non
præcepisset fortassis, nisi ea iam essent lege naturæ<-P>
@@0@
@@1@622 Q.CVI. vsque ad CVIII. Tract. XIV.
<-P>præcepta: sicut etiam lex vetus ad Decalogum
obligaret, esto non esset præceptus lege naturæ.
Hæc præcepta moralia non solùm sunt à Christo
confirmata, aut renouata: sed etiam aucta quan-
tum ad expressionem, & declarationem quandam
in lege veteri non contentam, vt patet Matth. 5.
Ego autem dico vobis, &c. vt ibi notant expositores,
& August. lib. de serm. Dom. in monte, & 1. retract.
cap. 22. Sic Ioan. 13. & 15. Christus præceptum fra-
ternæ dilectionis vocat præceptum suum, & man-
datum nouum, id est, à se renouatum, vt sentit Au-
gust. & Clemens lib. 6. constit. Apostol. cap. 23. qui
adiungit id Matth. 23. Quæcunque vultis vt faciant
vobis homines, & vos facite illis. Vnde Gal. 6. Alter al-
terius onera portate, & sic adimplebitis legem Christi.
Lex ergo Christi principaliter continet præ-
cepta moralia: quæ in hoc verbo continentur:
Diliges proximum tuum sicut teipsum: quod magis
inferius exponam.
De præceptis autem fidei generaliter assertio11
conceditur etiam ab Hæreticis. Sed catholicè de-
claratur hoc modo. Christus noua mysteria mun-
do reuelauit, & consequenter homines obligauit
ad credendum illa, iuxta vires sibi concessas, ac
proinde assensu supernaturali, & ad habendum fi-
dem magis explicitam Dei, & incarnationis, &
passionis eius, quàm antea erat. Nam fides in com-
muni semper fuit necessaria necessitate medij, &
præcepti. Vbi aduerte, præceptum fidei quodam-
modò posse dici naturale: & quodammodò positi-
uum. Nam eo ipso, quo mysteria fidei sufficienter
proponuntur vt credẽda, oritur obligatio non dis-
sentiendi illis, & assentiẽdi illis aliquādo, pręsertim
principalibus mysteriis, quæ vel sunt ad salutẽ ne-
cessario credenda, vel saltem debent intelligi, &
memoria retineri, vt suo tẽpore credantur: magna
enim socordia est, ea nescire, quę pręcipuè ad pro-
priam religionem spectant, & sunt principalia eius
capita, vnde licet necessitate solum sit necessariũ
credere quòd Deus, & supernaturalis remunerator
est: tamen necessitate præcepti omnes tenentur
scire, & interdum actu credere articulos fidei, quæ
sunt potissima eius capita, & paratus esse ad red-
dendam suæ fidei rationem aliquam, & aliqualiter
ipsam explicandum: & hoc totum postulat natura
ipsa, & ratio naturalis supposita diuina reuelatio-
ne, & sufficienti propositione, & auxiliis superna-
turalibus ad credendum à Deo concessis. Et simi-
liter actus fidei, qui est medium necessarium ad
iustificationem vel vitam æternam, est necessarius
necessitate præcepti: quando tenemur ad iustifi-
cationem, vel vitam æternam nos præparare. Quę
omnia vberius explicabimus tract. de fide. Idem-
q́ue dicendum est de præceptis spei, & charitatis,
quæ in præceptis fidei, scilicet viuæ, continentur:
& sunt moralia, & cōnaturalia gratiæ, & antiqua;
sed aliquid nunc habent speciale: nam supposita
fide explicita trinitatis, & redemptionis, & bo-
norum spiritualium, & æternorum specialis mo-
dus spei, & dilectionis necessarius est, & amplius
tenemur ad eliciendos actus harum virtutum.
Idem est de actibus religionis, & aliarum virtu-
tum: tenemur enim eos exercere iuxta exigentiam
huius status.
Vnde etiam constat, legem hanc præcipuè in
internis actibus versari, ideo vocatur lex fidei, lex
spiritus vitæ, & aliis modis similibus; & pater: quia
actus virtutum theologalium, & religionis inte-<-P>@@
<-P>rius sæpissime consummantur: & per eos verè iu-
stitia comparatur, conseruatur, & augetur: quod
lex hæc præcipuè intendit: & quamuis actus ali-
qui interni non interius, sed in externo, verbo vel
opere consummantur: tamen de illis dantur præ-
cepra Christi clariùs quàm in lege, vnde Iudæi
multi dixerunt in actibus internis peccatum non
esse, contra quos dixit Christus Matt 5. Nisi abun-
dauerit iustitia vestra plusquam scribarum, & Pha-
risæorum, non intrabitis in regnum cœlorum. Et do-
cuit, ac præcepit, cohiberi id iam odium prauam
concupiscentiam, & intentionem, ac similia opera
interna: vt latè explicat D. Thom. Med. & alij qu.
108. art. 3. Valen. suprà, Sotus illa quæst. 9. art. 2.
Sunt in hac lege alia præcepta veluti cæremo-12
nialia: quæ omnia sunt sacramentorum: quia ali-Sacrificium|cum sacramẽ-|to Eucharistiæ|idem.
quod sit sacrificij, tamen re idem est sacrificium
cum sacramento Eucharistiæ: ideo Theologi citati
& alij communiter dicunt, in lege noua solùm
esse præcepta morum, fidei, & sacramentorum.
Quod significat Aug. initio Psalm. 73. dicens, pau-
ca, esse præcepta in lege noua quæ non contine-
rentur aliquo modo in prophetis, id est, in veteri
Testamento. Ibi enim continebantur præcepta fi-
dei, & morum, quibus addit Aug. sacramenta. Quæ
dicit, in hac lege faciliora: pauciora, salubriora, &
feliciora esse: quia non sunt tantùm promittentia:
sed etiam dantia salutem. Quod latè etiam tractar
lib. 11. contra Faustum. Præcepta sacramentorum
sect. 1. indicauimus. Præceptum autem sacrificij
expressè habetur in Euangelio. Nam Trid. sess 22.
cap. 1. docet Christum in cœna Apostolis, quos
tunc noui Testamenti Sacerdotes cōstituebat, cor-
pus & sanguinem suum, sub speciebus panis, &
vini, vt sumeretur, tradidisse, & eisdem eorúmque
in sacerdotio successoribus, vt offerrẽt, præcepisse
per hæc verba: Hoc facite in meam commemoratio-
nem: vti semper Catholica Ecclesia intellexit, &
docuit. Vnde cautè in nonnullis editionibus le-
gendus Maldonatus Ioan. 6. num. 53. indicans, illa
Christi verba non habere formam præcepti sacri-
ficandi: quod in aliis editionibus correctum ha-
bes. De aliis sacris, sacramentalibus, aut obseruan-
tiis nihil speciale præcepit Christus: sed generale
illud præceptum renouauit, vt sancta sanctè tra-
ctentur. Quamuis vt dispositionem necessariam
omnibus sacramentis, vt effectum haberet, desi-
gnauit, vel esse in gratia, vel habere attritionem,
qua simul cum sacramento illā comparent: & pro
Eucharistia statuit debere præcedere Confessio-
nem in eo, qui habet conscientiam lethalis pec-
cati.
Præcepta iudicialia nulla tradidit Christus: quia13
præcipuè respiciebant temporalia, de quibus non
curauit, nec ni eis voluit aliquid statuere, vel inno-
uare; præsertim cùm præcepta tẽporalia sæpè mu-
tari expediat, & varia esse pro varietate tẽporum,
Gentium, & nationum. Sed ad hæc præcepta
iudicialia imponenda in ordine ad spiritualia ne-
gotia, & ad peculiares cæremonias instituendas
potestatem dedit Ecclesiæ, cui nos obedire præ-
cepit. Quæ potestas, & præceptio continetur illis
verbis: Pasce oues meas: & illis, Si Ecclesiam non au-
dierit, &c. & eo ipso quod constituit Prælatos in
Ecclesia, implicitè iniunxit nobis obedientiam.
Quia natura dictat obediẽdum Superioribus: vn-
de hoc præceptum etiam est morale, & connatu-
turale gratiæ, & institutioni diuinæ, qua Prælatos<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXIV. Sectio III. 623
<-P>instituit: sicut & præcepta sacramentorum omnia,
vel ferè omnia sunt connaturalia institutioni ipso-
rum, & omnia præcepta fidei prædicationi Euan-
gelicæ, & gratiæ: & hoc voluisse videtur Maldo.
Matth. 11. vers. 30. dicens, in Euangelio non sunt,
nisi necessaria ad salutem præcepta, quæ natura
ipsa docet (scilicet supposita gratia, & institutio-
ne diuina) quæq́ue vno verbo continentur. Om-
nia quæcumque vultis, vt faciant vobis homines, & vos
facite illis, Matth. 7. vers. 12. vt in illum locum Matt.
11. docet Hilar. Sic idem Maldon. Matth. 11. n. 21.
ait, quòd olim Gentiles poterant seruata lege na-
turæ, omnium confessione salui esse: quæ satis illis
erat ab ipsa natura prædicata, intellige supposita
diuina gratia, & institutione: nam supposita pro-
positione aliquorum mysteriorum fidei, natura
prædicabat esse credenda: & sic de aliis rebus.
------------------------------------------------------------
SECTIO III.
An lex noua tantùm fuerit à Christo scripta
in cordibus hominum.
REspondeo: Legem nouam in hoc14
differre à veteri, quòd vetus quan-Lex noua in|quo differat à|veteri.
tum ad Decalogum scripta est à Deo,
in tabulis lapideis: noua verò ab illo,
& ab Apostolis in tabulis cordis car-
nalibus. D. Thom. Med. & alij q. 106. art. 1. Sotus 2.
iust. q. 7. nu. 1. D. Thom. 3. part. quæst. 41. art. 4. vbi
ex professo tractat, cur Christus doctrinam suam
externis characteribus scriptam non reliquerit:
vbi etiam aliquid dicit Suarez, plura Salmeron
tom. 1. in Euangel. prologom. 26. & 2. Corinth. 3.
& Hebr. 8. Barradas tom. 1. in Euang. lib. 1. cap. 2.
Lyra, Hebr. 8. vbi Paul. ex Hierem. 31. id probat, ait
enim: Hoc est Testamentum quod disponā domui Israël
post dies illos dabo leges meas in mentem eorũ, & in corde
eorum superscribam eas. Et 2. Corinth. 3. Epistola estis
Christi ministrata à nobis, & scripta, non atramento,
sed Spiritu Dei viui: non in tabulis lapideis, sed in
tabulis cordis carnalibus. Vnde Augustinus 15.
contra Faustum cap. 4. Sic Ecclesiam alloquitur,
Tu, ô Ecclesia, es epistola Apostolorum, scripta
non attramento, sed Spiritu Dei viui: nō in tabu-
lis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus: Simi-
lia Theophyl. 2. Corinth. 3. in illis verbis: In tabulis
cordis carnalibus, alludit Paul. ad id Ezech. 11. & 36.
Auferam à vobis cor lapideum, & dabo vobis cor car-
neum. Iudæi habuere cor lapideum, id est, du-
rum, quod significabat legem illis in tabulis lapi-
deis scriptam fuisse, vt notauit August. tract. 33. in
Ioan. & 15. contra Faustum, cap. 4. sed cor Christia-
norum est carneum, molle, & cereum, vt Psalm. 21.
Factum est cor meum tanquam cera liquescens. Sic ex-
plicat Hieronym. vt Ecclesia sit cor Christi chari-
tatis igne emolitum. Bene etiam Salmeron 2. Co-
rinth. 3. notat cum Iulio Polluce, vocem Græcam,
Sarcinos, cum accentu in antepen. substantiam car-
nis significare, ex qua vt materia aliquid constet,
sed sarcinos cum accẽtu in vltima, significare qua-
litatem, ita vt carneum sit, quod qualitatem carnis
habet, scilicet mollitiem.
Sed explanatione indiget hæc differentia inter15
legem nouam, & veterem. Nam leges ambæ atra-
mento scriptæ sunt, vetus à Mose; noua ab Apo-
stolis: ambæ scriptæ sunt in intellectu, memoria,
& voluntate hominum: nam etiam Hebræi multi<-P>@@
<-P>legem veterem intellexerũt, memoria tenuerunt,
& magna voluntate seruarunt. Hunc nodum sol-
uit August. de Spir. & lit. cap. 17. cùm legem vete-
rem docet esse præcepta literis exarata: nouam
verò charitatem diffusam in cordibus nostris per
Spiritum sanctum, qui datus est nobis, & Chry-
sost. tom. 3. homil. de Spiritu sancto in Pentecoste,
rogat, quæ est lex, quam hodie è cœlo latā discis?
Respondet, Spiritus sancti gratia. Potest autem
gratia & charitas dici lex: quia est magna quæ-
dam propensio ad opera, fortis enim est, vt mors
dilectio, Cant. 8. Propensio autem ad aliquid lex
dicitur, sic Paulus legem carnis appellat fomitem,
seu propensionem eius in malum, Rom. 7. & de le-
ge fomitis multa diximus. disp. 2. sect. 10. Sic etiam
D. Thom. quæst. 106. art. 1. & alij ibi dicunt præci-
puum, quod in lege noua est, esse gratiam, & cha-
ritatem, & quia hæ sunt in anima, ideò legem no-
uam dici in cordescriptam. Sed certè hoc non est
agere de lege propriè dicta, quæ præceptum, seu
congeries præceptorum est. Gratia autem, & cha-
ritas non sunt leges propriè: sed metaphoricè,
quia rationem præcepti non habent. Vnde dicen-
dum est, legem nouam propriè dictam esse præce-
pta Christi. Hæc autem in intellectu, memoria, &
voluntate per abundantem gratiam Spiritus san-
cti dati ex meritis Christi noui Legislatoris, & ad
legem nouam pertinentis impressa est cordibus
Christianorum, præsertim in primitiua Ecclesia.
Quod non competit legi veteri: nam licet He-
bræi multi gratiam & charitatem habuerint: ta-
men eam habuerunt ex fide, & meritis Christi
pertinentis ad nouam legem: & prætereà minus
abundantem, maximè cùm lata fuit lex. Ideò lex
vetus dicitur scripta in tabulis lapideis: noua verò
in cordibus, seu in tabulis cordis carnalibus. Si ple-
nitudo legis est dilectio, Roma. 13. & Galat. 5.
& charitas habitualis faciat diligere ad id incli-
nando, ratione illius rectè dicitur lex esse in corde,
nempe affectiuè, & tanquam in causa suæ obser-
uationis, maximè cùm dilectio mentem ad rem
dilectam trahat, ratione cuius dilectum dicitur
esse intentionaliter, & intelligibiliter in diligente.
Quinimò & lex naturalis dicitur impressa cordi,
ratione luminis, & inclinationis naturalis, ad
eius obseruationẽ, iuxta id Chrysostomi Rom. 7.
hom. 12. Simul atque hominem finxit Deus, ei in-
didit naturalem legem: quam veluti fidum conui-
ctorem apud vnumquemque deponit, ac cōmit-
tit, &c. Et Paulus Rom. 2. Cùm Gentes quæ legem,
scilicet scriptam, non habent, naturaliter quæ legis
sunt, faciunt, non ostendunt opus legis scriptum in cor-
dibus suis.
Sed cur Christus legem suam scripto externo16
non tradiderit; cum tamen legem veterem partimQuæst.
Deus digito suo scripserit Exod. 31. & 34. nempeChristus in|terra nihil|scripsit; eiús-|que epistola|ad Abagarũ|est apocry-|pha.
quoad Decalogum: & Moses aliam legis partem,
& historiam totius pentateuchi scripserit, & Iulius
Cæsar gesta propria? Respondet Salmeron illo
Prologom. 26. Nihil Christum scripsisse præter id
quod in terra scripsit Ioan. 8. quod statim oblite-
ratum est. Nam epistola Christi ad Abagarum,
quam refert Euseb. 1. historiæ apocripha est Gela-
sio in Concilio Rom. 70. Episcoporum; & impium
est cōmentum illud quorumdam Paganorum: qui
vt refert Aug. 1. de consensu Euang. c. 10. & 11. ia-
ctabant, se legisse aliquos libros per Christum ad
Petrum, & Paulum scriptos, in quibus totius artis<-P>
@@0@
@@1@624 Q.CVI. vsque ad CVIII. Tract. XIV.
<-P>magicæ doctrinam esset complexus, qua tot mira-
cula edidisset: quod commentum refellit bene
Aug. ibi, & ex eo Salmero supra. Vbi etiam quæ-
stioni propositæ respondet primò, cum August.
lib. de cōsen. Euang. cap. 7. Christum Euangelium
scripsisse dictādo illud Euāgelistis, sicut Principes
solent manu famulorum scribere, quæ propria
subscribunt: sicut etiam Hieremias per manum
Baruch prophetiam suam scripsit, cap. 36. & Pau-
lus per fidelem quemdam nomine Tertium scri-
psit epistolam ad Ro. cap. 16. Saluto vos ego tertius
qui scripsi epistolā in Domino. Pythagoras nihil scri-
psit, Socrates solũ Æsopi fabulas, pauculisversib.
prosecutus est. Vide August. illo cap. 7. & 8. & lib.
6. Trin. cap. 2. Secundò, respondet Salmeron Pri-
mò, ideò Christum per se nihil exterius scripsisse
quia magis spectabat ad eius dignitatem scribere
interius in cordibus. Secundò, quia modestius est
calamo, & ore alieno laudari, quàm proprio. Pro-
uerb. 27. Laudet te elienus, & non os tuum; extraneus
& non labia tua: sic nemo obijciet. Tu de te ipso te-
stimonium perhibes: testimonium tuum non est verum.
Ioan. 8. quamuis hoc male obiectum illi fuerit,
quia testimonium quod Christus aliquando de se
dedit, testimonio patris & miraculis confirmatũ
fuit. Hanc rationem latiùs prosequitur Salmer. qui
& tertiam rationem adiungit: quia nihil magis
proderat, scribi Euangelium à Christo, quàm ab
Apostolis, cùm eadem ille esset scripturus; quæ
illi scripserunt. Et exemplar quod manu propria
scripsisset, non posset in totum orbem deferri: sed
in alios codices transferendum esset. Quartò, quia
periculum esset, ne cætera Prophetarum & Apo-
stolorum scripta præ illo Christi scripto vilesce-
cerent Quintò, quia filius Dei quasi absens cœpit
olim scribere & per Prophetas nuncios suos, sua
mysteria reuelare: sed cùm venit plenitudo tem-
poris, & carnem sumpsit Gal. 4. locutus est per
vocem suam inarticulatam Ioannem Isai. 40. &
per propriam vocem articulatam & formatam,
& manens nobiscum vsque ad consummationem
sęculi Mat. 28. loquitur & scribit per Apostolos, &
Euāgelistas. Sextò, nihil per se scripsit, vt significa-
ret quanta esset authoritas Ecclesiæ, quæ aliquo
tempore sine vllo Christi scripto, imò neque
aliorum controuersias fidei per traditiones diui-
nas definiebat. Sed mihi potissima ratio est: quia
satis erat, vt aliqua inspiratione diuina, cùm expe-
diret ab Apostolis scriberentur, cætera verò per
traditionem in memoria hominũ speciali guber-
natione Spiritus sancti inuiolata, & sine errore
conseruarentur: Præsertim cùm maior pars huius
legis consistat in præceptis naturalibus, & gratiæ
connaturalibus, quæ vix possunt obliuioni man-
dari.
------------------------------------------------------------
SECTIO IIII.
Quando lex noua obligare cœpit.
SVppono institutionem sacramentorum17
legis nouæ, cæptam esse ante passionemBaptismus,|Eucharistia,|& ordo insti-|tuta, & cele-|brata ante|mortem Chri-|sti.
Christi: consummatam verò post Resur-
rectionem ante Ascensionem, constat enim Bap-
tismum & Eucharistiam & Ordinem, instituta
esse, imo exercita ante mortem Christi: quo tem-
pore gratiam etiam conferebant: quia iam Chri-
stus eam meruerat: de quo D. Tho. 3. part. quæst.<-P>@@
<-P>66. art. 2. ad 1. Sacramentum pœnitentiæ nec exer-
citum, nec institutionem habuit ante mortem
Christi, sed promissionem clauium, quas post Re-
surrectionem contulit Christus, ac proinde po-
testatem absoluendi, vt aliqui dicunt, quamuis
Palud. 4. dist. 2. quæst. 1. art. 1. con. 1. dicat pœniten-
tiæ Sacramentũ institutum ante mortẽ Christi: sed
alij tenent institutum post Passionem & mortem:
& eodem tempore secundùm aliquos instituit
Christus alia Sacramenta per dies. 40. apparens
eis, & loquens de Regno Dei, id est Ecclesia mili-
tante & triumphante: sed D. Tho. 4. dist. 2. art. 4.
quæstiun. 3. ad 1. affirmat, Sacramentum Confir-
mationis fuisse institutum à Christo, quādo pue-
ris sibi præsentatis manus imposuit: extremæ
autem Vnctionis, quando Apostolos ad prædi-
candum mittens, oleo inũgere infirmos disposuit,
vt sic curarentur. Igitur ante Passionem & Resur-
rectionem non obligauit ad Sacramentum pœni-
tentiæ, nec ad alia Sacramenta nondum instituta,
siquæ erant talia. Item ante mortem Christi non
fuisse obligationem Baptismi fatentur Scotus, &
sequaces, cùm disputant an abligatio Cicuncisio-
nis extincta fuerit ante mortem Christi: dicunt
enim, tunc Baptismum fuisse in consilio, ideoque
Circuncisionis obligationem extinctam fuisse.
Thomistæ autem, vt videre licet in Med. quæst.
103. art. 3. Soto 2. iust. quæst. 5. art. 4. tenent tunc
Circuncisionem fuisse in præcepto, & Baptismum
in solo cōsilio. De Ordine vero & Eucaristia certũ
est ante mortem Christi non fuisse in præcepto:
quia in vltima cœna instituta sunt. Imò nec modò
est obligatio ad recipiendum Sacramentum Ordi-
nis, licet Pontifices & Episcopi teneantur ordina-
re ministros Ecclesiæ necessarios.
Quantum verò attinet ad Baptismum limita-18
tionem ponit Sotus, art. cit. §. sed restat argumen-
tum, vbi ait, quòd licet Iudæus ante mortem
Dostları ilə paylaş: |