Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə213/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   209   210   211   212   213   214   215   216   ...   250

daicas cæremonias Pro nulla igitur re mentiendũ,

aut cum formali simulatione agendum est: quia



non sunt facienda mala vt inde eueniant Bona. Rom.

3. secus de materiali simulatione, vt in comœdiis,

tragœdiis, Apologis, & parabolis: & in illo facto

Christi, & Dauidis, & in factis Iosue, & aliorum,

qui in bello vtuntur insidiis, & aliis stratagema-

tum generibus, non intendendo (si bene agunt)

deceptionem, sed deceptione aliorum, quam per-

mittunt in suum vtendo commodum. Exempla

autem Iehu, & Naaman non sunt à nobis defen-

denda, præsertim cùm versentur in materia idolo-

latrię, in qua certum est, vt docent Hieron. & Aug.

suprà, non esse licitam talem simulationem, & ita

respondet D. Thom. 2. 2. quæst. 111. art. 1. ad 2.

loquens de Iehu. Elisæus autem non probauit

factum Naamani: sed indicauit se oraturum pro

illo, vt si fortè illud peccatum committeret sup-

posita pœnitentia illi remitteretur: Vazq. disp. 182.

cap. 8. qui de Iehu ait, non posse excusari, nisi fortè

per ignorantiam: quia verbis simulauit, & menti-

tus est, & Naaman non periisse licentiam ad simu-

landam idololatriam: sed orationem pro illo, si in

illud peccatum laberetur.

  Quamuis autem daremus Hieronymo, licitam61

fuisse ex simulatione obseruationem legalium<-P>

@@0@

@@1@616 Quæst. CIII. Tract. XIV.



<-P>tempore Apostolorum: tamen id non esset conce-

dendum tempore Hieronymi, vt docet Augusti-

nus illa ep. 19. Postquam enim ex opinione Hiero-

nymi intulit tanquam absurdissimum, & fidei

contrarium, quòd modo etiam licitum esset ex si-

mulatione seruare legalia, sacrificia illa offerre,

sabbatha obseruare, filios circuncidere, &c. ait,

Quòd si respondeas, vt te ab hac purges sententia, tunc

Apostolos ista laudabiliter simulasse, ne scandaliZaren-

tur infirmi, qui ex Iudæis multi crediderant, & ea re-

spuenda nondum intelligebant: nunc verò confirmata

per tot gentes doctrinagratiæ Christianæ, confirmata

etiam per omnes Christi Ecclesias lectione legis, & pro-

phetarum, quo modo hæcintelligenda, non obseruanda

recitentur: quisquis ea simulando agere voluerit, videa-

tur insanire: cur mihi non licet dicere, &c. Iam ergo

& à multis temporibus nulla subest causa seruan-

di simulatè legalia, quod verum est de simulatio-

ne etiam materiali: nam nec ista assumi potest in

rebus fidei saltem absque necessitate: modò autem

non est talis necessitas, ergo non est vnde talis si-

mulatio materialis honestari possit, licet gratis

concederemus, tempore Apostolorum licitam

fuisse: quia tunc erat necessitas illius, & illa non

est intrinsecè mala. Vnde etiam si simulatio for-

malis non esset intrinsecè mala, (quod negamus)

assumi non posset tempore Apostolorum: quia

non esset necessaria, cum ad vitandum scandalum

Iudæorum simulatio materialis sufficeret. Deinde

etiamsi formalis simulatio in aliis rebus parui

momenti solùm sit venialis: tamen in rebus fidei

est peccatum mortale grauissimum contra con-

fessionem fidei, vel etiam contra religionem, vt

probat Vazquez disp. 182. cap. 5. quia est falsum

contra fidem asserere factis, quod perinde est, at-

que id asserere verbis, vel scriptis. Si ergo Apostoli

simularent, se sentire cæremonias legis esse neces-

sarias: quia sciebant id esse contra fidem, peccarent

mortaliter contra confessionem fidei, veluti si si-

mularent se esse idololatras, & idola pro diis ha-

bere. Vnde omnes docent, esse contra fidei con-

fessionem, etiam metu mortis assumere vestes sa-

cerdotales alienæ religionis, aut res alias ad eius

significationem institutas, vt indicent se esse illius

religionis: & alioqui modò etiam liceret seruare

cæremonias iudaicas, ne scandalizaretur aliquis

infirmus, qui errore inculpabili arbitraretur esse

modò necessarias: quia sic audiuit à viro, quem

existimat esse doctum, & veracem. Consequens

est absurdum: ergo.

  Quintum August. dictum est, reprehensionem61

Pauli Galat. 2. non per simulationem fictam, aut

conuentionem, seu composito factam fuisse: sed

simpliciter sine fuco, aut simulatione. Pro se addu-

cit Ambrosiũ in cōmentariis illius loci, & Cypria-

num epist. 71. quamuis loca non indicet: eandem

sententiam indicauit Epiphanius Hæresi 41. & te-

nent Ansel. & ferè omnes alij post Augustinum

præsertim Vazquez disp. 182. cap. 6. & alij citati

pro tertio dicto.

  Probatur primò, quia simulare formaliter estSimulare for-|maliter est|mendacium,|& peccatum.

mendacium, & peccatum: sed non est dicendum

in ea reprehensione peccasse Paulum, & fuisse

mentitum: ergo nec simulasse. Cōfirmatur: quia si-

mulare reprehensionem veram, & fingere pecca-

tum, quod in eo non erat, esset illum falsò infama-

re. Hoc autem esset peccatum: ergo.

  Probatur secundò: quia licet, cata prosopon, in aliis<-P>@@

<-P>locis idem significet quod in specie, siue iuxta ex-

ternum schema, & secundùm apparentiam: hîc ta-

men idem est, quod in publico, seu coram aliis:

dum enim Paulus narrat causam reprehensionis,

subdit: prius enim quàm quidam veniret à Iacobo, cum

gentibus edebat, scilicet Petrus: & posteà; Sed cum vi-

dissem quod non rectè ambularent ad veritatem Euan-

gelij, scilicet Petrus, & alij subducentes se à gentili-

bus, dixi Cephæ coram omnibus. Hoc idem est, restiti



in faciem, id est palam in ipsius, & aliorum præsen-

tia, sic enim 2. Cor. 10. in facie quidem humilis sum



inter vos, idest in præsentia, absens autem confido

in vobis, & Actor. 25. Non est Romanis consuetudo

damnare aliquem hominem, donec is, qui accusatur,

præsentes habeat accusatores. Græcè pro, præsentes, le-

gimus, cata prosopon. Item licet Ambrosius, & Grę-

ci legant, quoniam reprehensus erat, tamen verisimile

est, in Græco olim fuisse catagnostos, id est, dignus

reprehensione, seu reprehensibilis, sicut interpre-

tatur ipse Hieronymus, & habet editio vulgata,

cui standum est. Et licet omnes textus Græci ha-

beant, catagnomenos, idest, reprehensus, tamen be-

ne potest accipi, reprehensus, pro, reprehensibilis, vt

benedictus pro, benedicibilis, laudatus pro lauda-

bilis, amatus pro amabilis, vt 2. Reg. 1. Saul, & lo-

natas amabiles Hebraicè amati, seu dilecti: vnde

Septuaginta verterunt, igapimeni, dilecti, vnde Sy-

riacus textus Galat. 2. habet, in faciem illum coargui,



quoniam offendebantur in eo. Hoc est, reprehensibilis,

seu reprehensione dignus erat. Non autem dicit,

quia ego tunc illum iudicabam reprehensione di-

gnum; sed quia dignus erat reprehensione: ergo

non simulatè tantùm, sed verè illum reprehende-

re debuit, & non simulatè: ac proinde ita credere

debemus, ipsum reprehendisse. Confirmatur, quia

vel subducere se à gentibus habebat incōmodũ in

ordine ad progressum Euāgelij, & salutẽ Gentiliũ,

vel non: si non, ergo nec simulata reprehensio erat

necessaria: si verò subductio erat incōmoda, meri-

tò, verè, & sine fuco debuit, & potuit reprehendi à

Paulo: ergo frustrà fingimus simulationes, præser-

tim si à Hieronymo formales ponerentur: quia

tales, vt diximus, sine mendacio, ac proinde sine

peccato contingere non possunt. Et multò minus

dicere possumus, simulatè, fictè, & non verè dixisse

Paulum, quoniam reprehensibilis erat: quia sic

scriptura, & Deus mentiretur, seu falsum diceret:

loquitur enim Paulus affirmando, vt scriptor ca-

nonicus, & ex motione Spiritus sancti: præterea

ipsemet Galat. 1. cap. 1. ait, Quæ autem scribo vobis,



testificor coram Deo: quia non mentior. Ergo, nisi di-

camus, esse periurum, nec vt priuata persona, nec

vt Scriptor canonicus mentiebatur.

  Expositio ergo Augustini amplectenda est tan-

quam conformior vulgatæ, & ipsius Hieronymi

editioni, præsertim cum textui Græco rectè ac-

commodetur, & nihil vrgeat ad ponendam fictio-

nem, sed magis ad diminuendam illam: & id ma-

gis sit consentaneum intentioni Pauli, quæ erat,

ostendere, quanta libertate, & constantia liberta-

tem Euangelicam defenderit. Quod non ita effi-

caciter probaret, si res per simulationem, & fictio-

nem acta esset. Simulabat quidem Petrus mate-

rialiter iudaismum, quoniam licet non haberet in-

tentionem decipiendi Iudæos, vel Gentiles; tamen

id efficiebat, ex quo sciebat, aut scire debebat oc-

casionem aliquam sumere posse, aut sumpturos sic

iudicandi: tamen Paulus non simulauit, quin po-<-P>

@@0@

@@1@Disput. XXIII. Sectio IX. 617



<-P>tius reprehendit Petri simulationem, & noluit ad-

mittere eam simulationem circumcidendi Titum,



Quibus, inquit, neque ad horam cessimus, &c. Quo-

modo ergo simulatè tantùm, & non ex animo Pe-

trum reprehenderet? Et superior sanctè potest re-

prehendere prælatum etiam publicè: quando se-

creta monitio non sufficeret, aut esset minus ido-

nea, sicut in casu proposito. Nam licet verisimi-

le sit, Petrum secreta Pauli correptione emendan-

dum fore: tamen non haberet Petrus apud Iudæos

tantam excusationem redeundo ad communica-

tionem Gentilium, quantam publicè à Paulo ad-

monitus. Deinde id fecit Paulus seruata reuerẽtia

Petri, & cum debita moderatione, non dicens Pe-

trũ peccare, sed nudè ostendendo incommodum,

quod ex eius simulatione sequebatur: nempè

quod cogebat Gentiles iudaizare; cùm tamen ipse

Gentiliter viueret, & non iudaicè. Vnde in Paulo

fortitudo, & charitas, in Petro patientia, & humi-

litas commendatur, simul cum ingenij suasibilis

lenitate, & sapientia. Nam si corripueris sapientem,

intelliget disciplinam. Prouerb. 19. Et Petrus posteà

suum correptorem laudauit maximè 2. Petri vlt.

de eius in hac re patientia, & modestia. Vide Cy-

prian. epist. ad Quintum.

  Sed dubitabis, primò; an verè Petrus in ea si-62

mulatione peccauerit. Quidam dicunt, lapsum, &Dub. primum.

defectum illum, vel formaliter apud Deum cul-

pam non fuisse, vel venialem ad summum. Nam

sanè operabatur, & necessitate quadam compul-

sus: quia ex vtraque parte timebat scandalum, &

damnum hinc Iudæorum, illinc Gentium, & non

erat facilè discernere, quodnam erat maius, magis-

que vitandum: & ideò in eorum fauorem incli-

nauit, quorum specialem curam susceperat, & qui

erant eius fratres secundùm carnem. Deinde ma-

teria in indiuiduo videbatur leuis, quia non vide-

batur vnum damnum notabiliter maius alio, &

per inaduertentiam potuit excusari, & fuit excusa-

tus ab omni peccato saltem mortali. Nam in mor-

tale incidere non potuit, cùm per aduentum Spiri-Petrus per ad-|uentum Spiri-|tus sancti in|gratia confir-|matus.

tus sancti fuerit in gratia confirmatus. Et ad repre-

hensionem nō requiritur peccatũ mortale, vel ve-

niale; sed sufficit imptudẽtia, inaduertentia, vel in-

circunspectio aliqua: ita Vazq. disp. 182. c. 7. vbi re-

ctè probat, Petrum non rectè considerasse circum-

stātias, ob quas magis (licet non peccauerit) expe-

diebat tunc retinere ritum Gentiliũ, quàm ad Iu-

daicum redire: ideò meritò reprehensum à Paulo.

  Alij etiam absolutè, & determinatè dicunt, Pe-63

trum verè non peccasse: meritò tamen, & verè

fuisse à Paulo reprehensum. Quod eleganti dis-

cursu probat Ludouicus Legionensis Galat. 2.

Summa est, per Christi mortem legibus oblite-

ratis Mosaycis, hæc duo pro certis à Hieronymo,

Augustino, & vniuersis Theologis haberi: vnum,

perniciosum deinceps fuisse legalia seruare, vt sa-

luti necessaria. Alterum, illis Apostolorum tempo-

ribus licuisse omnibus legalia exercere, quoties id

Euangelij, aut salutis aliorum causa postulasset, li-

cet tunc Hieronymus simulatè faciendum putarit:

Augustinus verò ex animo seruandi illa, & sine

fuco, aut simulatione. Quibus addendum etiam

tanquam certum apud omnes, tunc non licuisse

seruare legalia cum aliorum scandalo, & offensio-

ne. Quod si timeretur ex obseruatione quosdam

esse offendendos, alios verò ex neglectu, certius,

aut grauius damnum fuisse vitandum. Si res ex<-P>@@

<-P>natura rei offendit, statim vitanda est, si ex alio-

rum infirmitate, & inscitia, postquam id noueri-

mus. Factum Petri ex sua natura nullam ruinæ

prębebat Antiochenis causam: sed ex eorum igno-

rantia, & infirmitate. Nam cur existimaret Pe-

trus Antiochenses sibi persuasuros, se censore le-

galia necessariò seruanda esse, apud quos ipse to-

ties de abrogata lege suam sententiam declarasset

verbo, & opere? Neque si eorum causa, qui è Hie-

rosolymis venerant, se paulisper ab Antiochẽsium

mensa, & conuictu subtraheret, vereri debuit, ne

idcirco mutasse ipsum sententiam Antiochenses

putarent: sed putauit, ipsos intellecturos, Iudæo-

rum infirmitati id concedere. Itaque Antiochen-

ses magis offenderunt in facto Petri, quia non at-

tentè rem considerarunt, quàm quòd Petrus de se

malè iudicandi vllam iustam causam illis præbue-

rit. Neque ista Antiochensium existimatio tota

subitò est orta statim, atque Petrus ipsorum con-

sortia vitauit; sed posteà quando plures alij ipsius

exemplo idem fecerunt. Sic enim dicitur Galat.

2. Et simulationi eius consenserunt cæteri Iudæi, ita vt



& Barnabas duceretur ab eis in illā simulationem. Sub-

trahentium se numerus adeò creuit, vt Anthio-

chenses ab omnibus Iudæis, cum quibus anteà vi-

uebāt, præter opinionem suam desertos, & vt ap-

parebat, spretos se viderent: quod grauiter mouit,

atque pupugit illorum animos, & fortè aliqui de-

creuere, iudaicèviuere. Paulus animaduertẽs, quod

bono consilio à Petro cœptum erat, longè in di-

uersum euadere, foreq́ue, vt Antiochenses Iudæi

efficerentur, aut Euangeliorum remitterent, ex fa-

cto Petri, & aliorum indignatione concepta, de-

creuit, Petrum publicè corrigere, vt Iudæi, qui se

exemplo Petri subtraxerant, si qui eorum fortasse

putabant, legalia necessariò vitanda, Petro corru-

pto tacente, & acquiescente admonitioni Pauli,

suum errorem deponerent, & Antiochenis com-

municātes, ipsorum animos lenirent, & in profes-

sione Euangelica seruarent. Petrus ergo non pec-

cauit, sed ob Antiochensium, & Iudęorum bonum

corripi à Paulo debuit, & ab incœpto deterreri,

quod si prosequeretur, peccaret. Et id significat,

In faciem ei restiti, id est, publicè me opposui: quia

reprehensibilis erat: quamuis Græcè habeatur, re-

prehensus. Idem tamen significat, Hebræo more,

& Syra editio habet, quia offendebātur in eo, &c.

Vide alia, si placet, in Ludouico Legionensi. Cor-

nelius Mussus in id Rom. 2. Circumcisio quidem pro-

dest, si legem obserues, &c. ait, si fortè peccauit Petrus,

eius peccatum fuisse leuissimum. Valent. disp. 7.

quæst. 7. punct. 7. ait, peccasse secundum D. Tho-

mam, & Augustinum, sed peccatum fuisse veniale,

Idem tenet Angles, quæst. de essentialib. Baptismi,

art. 10. Salmeron Galat. 2. disp. 23. & 24. ait, peccas-Petrus pecca-|uit, sed pecca-|to leui morem|gerendo Iu-|dais.

se, sed eius peccatũ leue fuisse, nimirum cuiusdam

leuis incircũspectionis, & incogitantiæ, & addunt

Bezam confitentẽ, non peccasse in doctrina, sed in certo

facto: quia videlicet dum Iudæorũ infirmitati cupit con-

sultum, Euangelicam veritatem in discrimen adducit.

  Vazquez disp. 182. cap. 7. vt dixi, etiam à pecca-

to veniali Petrum excusat, non à defectu inaduer-

tentiæ, & incautæ, atque intempestiuæ obseruati-

onis legalium: quæ etiam concedenda est, licet da-

remus, quod alicui dicunt, antequam Petrus se

subduceret à mensa Antiochensium, illos admo-

nuisse de causa illius subductionis. Imò Salmeron

suprà ait, id non fuisse sufficiẽs, vt omninò excuse-<-P>

@@0@

@@1@618 Quæst. CIII. Tract. XIV.

<-P>tur à peccato. Paulum verò omninò à peccato ex-

cusat, (vt & omnes faciunt) quia sciebat tunc licitā

esse obseruationem legalium, idq́; faciebat tempe-

stiuè absque vllo scandalo, & offensione, &c. addit

autẽ, quod caput sibi dicitur totōdisse in Cẽchris,

Act. 18. melius exponi de Aquila, qui id vouerat.

Nā textus ait, Nauigauit in Syriam Paulus, & cum eo

Priscilla, & Aquila, qui sibi totonderat in Cenchris ca-

put: habebat enim votum. Vbi Sa ait de Paulo, vel de

Aquila iuxta varias opiniones debere intelligi. Alij

in plurali legunt, totonderant, & vouerant, & ex-

ponũt de priscilla, & Aquila, vt Isidorus 2. officio-

rum cap. de Tonsura, & Beda ibi obseruat, in qui-

busdam codicibus legi in numero multitudinis, &

Baron. to. 1. annaliũ ait, se sic legisse in codice quo-

dam manuscripto, & falsò tribuit Chrysost. quod

de Priscilla, & Aquila interpretatur, vt notat Lori-

nus ibi: vbi etiam ait legendum in singulari: quia

ita habent omnes textus Græci, & Latini, & Syri,

Chrisost. atque Oecum. & intelligendum de Paulo

Hieron. epist. 11. apud Aug. & cum ipso Aug. ep. 19.

Beda, & Oecum. Act. 18. vbi etiā Arias Montanus.

  Dubium secundum, an quando Iudæis lici-64

tum fuit seruare legalia seriò, & ex animo secun-Dub. 2.

dum Augustinum, idem gentibus licuerit. Aliqui

absolutè negant, & consequenter aiunt, semper le.

galia Christianis conuersis à Gentilitate fuisse

mortifera, ita Salmeron Galat. 6. disp. 31. & ad 2. &

Galat. 2. disp. 22. §. dixit ergo Paulus. Alij dicunt,

saltem à tempore Concilij Apostolici Act. 15. fuisse

illis prohibita. At ibi nullum est verbum prohi-

bens; sed tantùm declaratur talem vsum non esse

gentibus necessarium: nec inuenio vllum funda-

mentum prohibitionis specialis. Vnde Augustin.

epist. 9. & 19. simpliciter dicit, fuisse illo tempore

licitum vsum legalium: ergo sentit etiam gentibus

licuisse. Vnde Paulus Galat. 2. dicit se non potuisse

induci, vt circuncideret Titum, qui gentilis ex

vtroque perente erat, propter introductos falsos fra-

tres, indicans vt sentit Augustinus, non id omisisse:

quia esset per se malum: sed ne consentire videre-

tur errori eorum, qui existimebant, Circuncisio-

nem esse necessariam gentibus conuersis. Item an-

te passionem Christi, licitum erat gentibus circun-

cidi: sed post passionem Christi ante sufficientem

promulgationẽ Euāgelij nulla erat prohibitio pro

illis, etiam ad fidem cōuersis: ergo tunc per se licitũ

erat illis circuncidi, & legalia seruare. Semper tamẽ

à legalibus abstinuerũt: quia vt ait Hieron. nolebāt

frustra assumere dolorẽ circuncisionis, & alia onera

sibi non necessaria, nec vtilia, & quorum consuetu-

dinem non habebāt. Accedebat, quod alij ex errore

volebant illos cogere, & tenebantur errori non

consentire. Semper enim fuit per se malum, & illi-

citum: imponere illis legalia tanquam necessaria

ex vi legis veteris: licet ab Apostolis possent illis

aliqua imponi præcepto humano, quæ viderentur

expedire ad aliquem finem honestum, vt ad vitan-

dum periculum idololatriæ, vt factum est Act. 15.

de quo vide Turrian. 1. pro canon. apost. cap. 5.

  Non ergo fuit reprehensus Petrus à Paulo, quia

legalia seruabat: Hoc enim sæpe etiam fecit Pau-

lus, sed circunspectè inter Iudæos ipsos, nō in Ci-

uitatibus Gentiliũ, qualis erat Antiochia, vt facie-

bat Petrus cum damno, & offensione Gentilium;

non quia cogeret Gentiles violare pręceptum ab-

stinendi à legalibus: tale. n. non habebant, sed quia

illos cogebat subire onus grauissimũ, quod subire<-P>@@

<-P>nō tenebātur, nec volebāt: ideo fuit à Paulo repre-

hẽsus. Vnde Tertul. lib. de præscr. c. 23. Si reprehẽsus



fuit Petrus, vtique conuersationis fuit vitiũ, non doctri-

næ. Idem l. 3. contra Marcion. c. 3. Greg. 28. moral. c.

12. & Aug. lib. de agone Christiano, cap. 30. ait, Pe-



trum post prauam simulationem, Pauli voce correptum.

  Tertiũ dubiũ, cùm legalia non fuerint mortifera65

secundum Aug. quem sequimur, vsque ad plenamDub. 3.

seu consummatā Euangelij prædicationem, quan-Legalia mor-|tifera post suf-|ficientẽ Euan-|gelij promulga|tionem.

do cœperint esse mortifera, eò quòd iam tũc Euan-

gelium iam censeretur sufficienter promulgatum.

  Dico primò saltem à tempore Euangelij suffi-

cienter promulgati fuisse lethifera. In hoc conue-1. Conc.

niunt Augustinus, Hieronymus, & omnes, & est

traditio Ecclesiæ, vsu, & consuetudine firmata, &

declarata, & significatur in cap. maiores de baptis-

mo. Quòd fuisse definitum in Concilio Florentino

allegant Caiet. & Sotus, sed suprà diximus cum

Valen. Vazq. & aliis, id non reperiri in Florentino.

Ratio verò est, quia illud tempus fuit sufficiens, vt

legalia cum honore sepelirentur, & verisimile est,

Christum præcepisse Apostolis, & per eos aliis, vt

legalia ab eo tempore omninò reiicerentur, & lex

semel sepulta nunquam exhumaretur: sed irrepa-

rabiliter desereretur, vt loquitur Aug. illa ep. 19.

  Dico secundò, annus, & dies ex quo legalia cæ-2. Conc.


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   209   210   211   212   213   214   215   216   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin