Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə212/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   208   209   210   211   212   213   214   215   ...   250

epist. 19. existimans dispensationem hoc operari, vt

mendacium non sit mendacium. Nam Augustinus

perfectissimè vim vocis, & sensum Hieronymi in-<-P>

@@0@

@@1@Disput. XXIII. Sectio IX. 613



<-P>tellexit, sed colligebat tanquam absurdum, si ex

dispensatione licitum erat simulare, licitum quo-

que esse mentiri: nam simulatio ipsa mendacium

est: quod tamen nulla dispensatione, seu œcono-

mia licitum esse potest.

  Tertium dictum Hieronymi est, Totum illud

factum Galat. 2. tam Petri separantis se à Genti-

bus, quàm Pauli reprehendentis Petrum, factum

esse per simulationem, hypocrisim, & fictionem,

atque secretam conuentionem, & concordiam,

seu ex composito inter illos, vt illo modo effica-

cius donarent neophitos ex Iudæis, cæremonias

legis non esse necessariò seruandas, cùm viderent

Petrum acquiescere reprehensioni Pauli. Hoc sibi

suasit Hieronymus, vt Petrũ excusaret à crimine,

& Paulũ à procaci reprehensione Pastoris vniuer-

salis, maximè cùm in eo notare videretur, quod sę-

pius ipse fecerat: nā 1. Cor. 9. ait, Iudæis factus sum

Iudæus, vt Iudæos lucrifacerem, & Act. 16. Cir-

cumcidit Timotheum, qui erat ex patre Gentili, &

matre Hebræa, & cap. 18. Totundit sibi caput in

Cenchris, & cap. 21. ex consilio seniorum, inter

quos vnus erat Iacobus, cum quatuor Iudæis se

purificauit, vt templum ingrederetur, ne verũ vi-

deretur, quod de eo dicebatur, docere dicessio-

nem à Moyse.

  Propter quod Marcio notauit in Apostolos,

quòd aliquid eis tunc deesset ad perfectam noti-

tiam Christianæ religionis, & quòd Paulus aliam

formam religionis induxerit præter eam, quam

Petrus, & alij prædicauerunt, vt refert Tertul. lib.

de præscriptionibus, cap. 23. qui Marcionem im-

pugnat eod. cap. & 4. lib. contra Marcio. cap. 3. Por-

phy. etiam in Paulo arguebat, id in Petro damnas-

se, quæ sæpius ipse fecerat, vt refert Hieronymus,

epist. 89. quæ est 11. apud Augustinum, & ipsemet

Augustinus epist. 19. Quare deceptus est Erasmus

annotat, ad Hieronymum, illa epist. 89. dicens, se

ignorare, quem errorem secutus est Porphy-

rius circa legem Moysi, cùm neque legem, ne-

que Euangelium crediderit. Erasmum reprehendit

Marius Vict. annot. ad eandem epist. nu. 15. osten-

dẽs ex Hieronymo errorem Porphyrij fuisse, quod

Paulum circa hoc reprehẽderit. Iulianus Apostata

in Petrum conuitia iactauit, teste Cyrillo 9. contra

Iulianũ, in fine, eò quòd varius fuerit, & nũc more

Gentilium, nunc Iudæorum vixerit. Et sanè si pec-

cauit Petrus in eo facto, eius peccatum videbitur

alicui fuisse graue: quia inducebat Gentes in gra-

uem errorem contrarium Euangelio.

  Respondent aliqui, Cepham, de quo Galat. 2.55

non fuisse Petrum Apostolum, sed vnum ex 72. di-

scipulis Christi, vt docuit Clemens Alexandrinus

5. Hypotyposeon, quem refert & sequitur Euseb.

1. Histo. cap. 12. & Oecumenius Galat. 2. & confir-

matur, quia auctor epistolarum, quæ Martialis no-

mine circumferuntur, in titulo se appellat Apo-

stolum Martialem Cepham: & Paulus Galat. 2.

Principem Apostolorum appellat Petrum, non

Cepham. Sed illum Cepham fuisse principem

Apostolorum docet Hieronymus Galat. 2. & sup-

ponunt ipse, & Augustinus epist. citatis: & proba-

tur: quia Galat. 2. dicitur de Cepha, Ioanne, & Ia-

cobo, Qui videbantur columnæ esse, & 1. Corinth. 15.

Christus primò apparuit Cephæ, id est, Petro, &

Christus illũ appellauit Cepham, id est, Petrum,

cùm anteà vocaretur Simon. Quod verò etiam

Martialis dictus fuerit Cephas, nihil refert.


@@

  Vt igitur à tanto peccato Petrus excusetur, ait56

Hieronymus, simulatoriè egisse: quod planè dicit

textus. Vide Vazq. disput. 182. cap. 1. num. 5. & seq.



Et simulationi eius consenserunt cæteri Iudæi. Et simu-Simulatio in|rebus religio-|nis licita est|ex causa ali-|qua.

lationem etiam in rebus ad religionem pertinen-

tibus ex causa aliqua licitam esse suadet Hierony-

mus Galat. 2. Quia Christus venit in similitudinem



carnis peccati, vt peccatum damnaret in carne, &c. Et

Luc. 24. Finxit se longius ire, vt inuitaretur à Disci-

pulis. Et Iesu 4. Reg. 10. Finxit se velle sacrificare

Baal, vt eius sacerdotes occideret. Hoc ipsum pro-

bat Adrianus quæst. illa 1. de Baptism. §. ad partem

oppositam: quia Iosuë cap. 8. cum suis militibus de

præcepto Domini parauit insidias ciuitati Haim,

& recessere loco simulantes metum, & fugientes.

Quod explicans August. lib. quæstionum in Iosuë,

inquit, Quando iustum bellum geritur, vtrum ex insi-Quando bel-|lum iustũ ge-|ritur, vtrum|ex insidijs, an|apertè pugne-|tur, nihil in-|terest.



dijs, an apertè pugnetur, nihil ad iustitiam interest. Et

idem Adrian. ibidem §. sed maior est difficultas,

probat ex 4. Reg. 5. vbi Naaman Syrus mundatus

ab Eliseo, dixit ei, Hoc solum est, de quo depreceris, Do-



minum præ seruo tuo, quando ingredietur Dominus

meus templum Remon, vt adoret, & illo innitente super

manum meam, si adorauero in templo Remon, adorante

eo in eodem loco: vt ignoscat Dominus mihi seruo tuo

pro hac re. Quibus verbis videtur veniam postu-

lasse, vt posset simulare in eo euentu cultum ido-

lorum. Elisæus verò annuens petitioni eius dixit:

Vade in pace. Idem confirmamus ex 1. Reg. 21. vbi

Dauid se finxit stultum coram Achis, vt euaderet:

& Paulus 1. Corinth. 4. aliorum personam induẽs.

Hæc, inquit, fratres, transfiguraui in me, & Apollo

propter vos. Et in bello licere struere insidias, & vti

stratagemate, ex vsu omniũ perspicuum est; vnde

Virgil. Dolus, an virtus, quis in hoste requirat. Et sal-

tem simulatio licita videtur, quando quis non in-

tendit alium decipere, sed eius deceptionem occa-

sione sui facti euenturam permittere ob aliquem

honestum finem. Neque factis non impositis ad

significandum, sed naturaliter significantibus eo

modo, quo effectus fignificat causam: vnde oriri

solet, mendaciũ videtur. Vnde Hieronym. epist. ci-

tata ad Augustinũ sic scribit: Nec me putes magistrũ

esse mendacij, qui sequor Christum dicentem, Ego sum

via, veritas, & vita. Ioan. 14. Nec potest fieri, vt varie-

tatis cultor mendacio colla summittam. Et ibidem: Ego,

imò alij ante me exposuerunt causam (scilicet quare

Apostoli aliquando legalia seruauerint) quam pu-



tauerunt non officiosum mẽdacium defendentes, sicut tu

scribis: sed docentes honestā dispensationem, vt & Apo-

stolorum prudentiam demonstrarent, & blasphemantis

Porphyrij impudentiam coërcerent, qui Petrum, &

Paulum puerili inter se dicit pugnasse certamine, imò

exarcisse Paulum in inuidiam virtutum Petri, & ea

scripsisse iactanter, quæ vel non fecerit, vel si fecerit, pro-

caciter fecerit, id in alio reprehẽdens, quod ipse cōmiserit.

  Pro hac sententia faciunt verba illa textus,57



In faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat, Si bene

expendantur: nam, Κατὰ προσῶπον, significat

idem quod in specie, & apparenter, vt interpretan-

tur Chrysostom. & sequaces, vt 2. Corinth. 10. Quæ



secundùm faciem sunt, videte; vbi etiam habetur, ca-

ta prosopon, & cap. 5. Vt habeatis ad eos, qui in facie



gloriantur, & non in corde. Nec obstat illud ver-

bum, Quia reprehensibilis erat: nam Ambrosius,

& Græci legunt, Quia reprehensus erat, scilicet à

Iudęis, vt addit Caietanus de hoc, quòd cum Gen-

tilibus manducasset: vt ergo intelligeretur imme-<-P>

@@0@

@@1@614 Quæst. CIII. Tract. XIV.

<-P>ritò à Iudæis reprehensum fuisse, illum in specie

reprehendit, eò quòd à Gentilium cōmunicatione

se subtraxisset; vel restiti ei in faciem, eò quòd iam

ab ipsis Gentilibus fuerat reprehensus. Verisimile

enim admodũ videtur, nonnullos ex Gentilibus,

cum quibus ederat ante aduentum Iudæorum,

propter quos se à Gentilibus posteà subduxit, illũ

admonuisse, cur ita ageret, & cur faueret cære-

moniis, quas certò sciret, & coram Gentibus di-

ceret, extinctas esse, & inutiles. Et licet legamus,



reprehensibilis erat, vt legit Hieronymus: tamen

ipse sic explicat: Quod autem, ait, reprehensibilis



erat, proptereà media temperauit, vt intelligamus, non

tam à Paulo eum fuisse reprehensibilem, quàm his fra-

tribus, cum quibus anteà edens, se ab eis posteà sepa-

rabat. Verba autem illa: Cùm vidissem, quod non

rectè ambularent ad veritatem Euangelij; intelligit

Hieronymus dicta nō de Petro, & Barnaba; sed de

Iudęis, ob quorum emnedationẽ oportuit Petrum

apparenter reprehendere. Citat Hieronymus pro

sua sententia, & tota expositione huius loci, Galat.

2. Septem antiquos Græcos, Origen. Didymum,

Appollinarem Laodicensem, Eusebium Emisse-

num, Theodorum Heracleotem, Alexandrum ve-

terem hæreticum, & Ioannem Chrysostomum 1.

de Sacerd. ad finem Galat. quem postea Græci se-

cuti sunt, Theophyl. & Oecum. & Cassian. colla-

tio. 17. cap. 20. sed malè citatur Theodoretus: in

eādem expositionem inclinat Adamus, qui etiam

præfert sententiam Hieronymi quoad primum

dictum: & eandem sequitur Adrianus quæst. 1. de

Baptismo, art. 1. & eādem defendi posse ait Maior

4. dist. 3, quæst. 1. & Salmeron Galat. 2. disp. 23. ait,

sententiam Hieronymi à multis valde probabi-

lem existimatam fuisse: quia & aliis Scripturis nō

destituitur, & interpretationi Patrum nititur:

& Valentia disp. 7. quæst. 7. punct. 7. ait, adhuc tan-

quam probabilem sustineri posse. Nec obstare pu-

tat, quod notant Caiet. quæst. 103. artic. 4. Sotus 2.

iust quæst. 5. art. 4. oppositam sententiam confir-

matam esse auctoritate Concilij Florentini, vbi

cùm definitum esset, legalia post Christi passio-

nem esse mortua, subiunxere Patres: Non tamen

negat sancta Synodus, licuisse illa obseruare ante suffi-

cientem Euangelij promulgationem: modò ad salutem

necessaria esse crederentur. Nam hic locus in Conci-

lio Florentino non reperitur, & licet reperiretur,

solùm posset colligi, opinionem contrariam non

fuisse damnatam in eo Concilio: quia non ait, De-



finit sancta Synodus: sed, eam nō negat. Vazquez etiā

disp. 182. cap. 3. in fine ait, verba illa non reperiri

in decreto Eugenij, nec in litteris vnionis. Salme-

ron autem Galat. 2. disp. 23. ait, opinionem Augu-

stini, vt meliorem prælatam esse à Concilio, sed

cum opinione Hieronymi componi posse. Angles.

q. de essentialib. baptismi art. 9. ait, Concilium Flo-

rentinum definisse, legalia post sufficientem Euan-

gelij promulgationem esse mortifera, sed neque

hoc ibi inuenio.

  Sed Aug. ep. 9. & 19. ad Hieronymum quatuor58

dicit. Primum, in quo conuenit cũ Hieronymo, le-Sentẽtia Aug.

galia fuisse mortua à tempore passionis, & resurre-

ctionis Christi. De qua re abundè diximus supe-

rius. Secundum, in quo etiam conuenit cum Hie-

ronymo, obseruationẽ legalium ponendo spem in

illis, quasi necessaria essent ad salutẽ post passionẽ

Christi, semper fuisse mortiferā, iuxta id Pauli Ga-

lat. 5. Si circuncidimini, Christus vobis nihil proderit.
@@

  Ratio est, quia talis intentio erat contraria ve-

ritati fidei, & supponebat, legem viuam esse, &

necessariam necessitate medij, vel præcepti.

  Pro quo nota, dupliciter potuisse spem poni in

operibus legis. Primò absolutè, & sine relatione

ad Christum, & gratiam eius, & consequenter

fundatam in bonitate operum, quam habebant ex

libero arbitrio, & viribus naturæ: & sic semper

fuit mortiferum ponere spem in illis, vt disp. seq.

latiùs dicetur.

  Secundò respectiuè, & in ordine ad Christum:

eo tamen modo, quo legalia per se, & ex vi anti-

quæ institutionis illum respiciebant: quæ spes

fundabatur in pretio promisso, & nondum soluto:

Et hoc modo vult Augustinus, ponere spem in le-

galibus à morte Christi lethale fuisse, cùm iam

pretium fuerit solutum. Et similiter inniti illis tā-

quam in rebus necessariis ad salutem necessitate

medij, vel præcepti: quia baptismus, & alia perti-

nentia ad legem nouam, erant ad salutem suffi-

cientia: ergo legalia non erant necessaria.

  Tertium dictum Augustini est, legalia fuere li-59

cita à passione Christi vsque ad sufficientem pro-Legalia fuere|licita vsque|ad sufficien-|tem promulga|tionem Euan-|gelij.

mulgationem Euangelij. Hoc idem contra Hiero

nymum tenet D. Thomas, quæst. 103. art. 4. ad 2. &

ibi Caiet. Medina, Conradus, & reliqui Thomistę,

Valent. disp. 7. quæst. 7. punct. 7. Vazquez disp. 182.

cap. 2. & seqq. Sotus 2. iust. quæst. 5. art. 4. Bonauen-

tura 4. dist. 3. art. 5. quæst. 2. Scotus quęst. 4. §. quan.

tum ergo, Maior, quæst. 1. & quæst. 2. §. Circa illud,

& dist. 1. Vbi Rich. art. 6. quæst. 4 Durandus, quæst.

9. num. 7. & 8. Palud. quæst. 6. art. 5. con. 4. Gabriel,

quæst. 4. art. 3. dub. 3. Hugo, 2. de sacram. part. 6. ca.

4. & quæst. 6. in epist. ad Gal. vbi Salmeron disp.

23. & 24. & cap. 6. disp. 31. Ludouicus Legionensis,

ca. 2. eiusdem episto. Cornelius Mussus in id Rom.

2. Circũcisio quidem prodest, &c. Beda Acto. 16. & 18.

  Probatur primò: quia decebat, non statim à

Christi passione, vel resurrectione legalia prohi-

beri, tum ad conuersionem Iudæorum, tum ad ho-

norem illius legis, & Dei, qui illam tulit. Si enim

statim prohiberetur, indicaretur, aliquomodò il-

lam legem malam fuisse, ac proinde vel non fuisse

à Deo latam, vel Deum legem malam tulisse: pro-

ptereà ergo permisit deus vsum legalium, vt lex

illa iam mortua cum honore ad tumulum du-

ceretur, & sepeliretur. Quæ est ratio Augustini, &

reliquorum, quos citaui.

  Sed nota, quòd tunc non erat licitum vsurpare

illas cęromonias ad significandā Christi passionẽ,

vt futurā, & idem est de aliis mysteriis iam factis:

nam talis significatio iam erat falsa, sed ad signifi-

candam subiectionẽ Deo debitam, vel interiorem

cultũ, vel sanctificationẽ, vel similia, vel quatenus

referebantur ad illa mysteria secundùm substantiā

abstrahẽdo à tẽpore futuro, & ab aliis circunstan-

tiis, quę significationem falsam redderent. Vt bene

Sotus 2. iust. quæst. 5. art. 4. & Capreol. 4. dist. 3. q. 3.

art. 3. & in simili dixit D. Thomas, 2. 2. quæst. 1. art.

3. & quæst. 87. art. 1. ad argumenta, sicut etiam cir-

cuncisio in Christo, & purificatio in Virgine non

idem significabant, quod in aliis. Idem est de ba-

ptismo in B. Virgine: non enim significabat in ea

absolutionem à peccato præcedenti, sicut in aliis.

Erat etiam licitum, illa legalia exercere ad alios fi-

nes, qui nullam significationem continerent, vt

ad vitandam aliqua scandala, vel incommoda ani-

mi, vel corporis, propria, vel aliena.



@@0@

@@1@Disput. XXIII. Sectio IX. 615




  Secundò probatur assertio ista Augustini: quiaApostoli exer|cuerunt lega-|lia post promul|gationẽ Puan-|gelij.

Apostoli legalia interdum exercuerunt post pas-

sionem Christi ante promulgationem Euangelij,

sed non est credendum ipsos peccasse: ergo vsus

ille tunc erat licitus.

  Quartum dictum Augustini est, Apostolos ser-60

uasse legalia ex animo sine fuco, vel simulatione

vel fictione: quia ex simulatione ea exercere esset

mendacium, ac proinde peccatum. Hoc dictum, vt

iacet, est expressè contra Hieronymum: nam ipse,

vt retulimus, dixit, Apostolos seruasse legalia si-

mulatè, & fictè: neque tamen in eo peccasse, vel

mentitos fuisse. Aliqui tamen quantum ad hone-

statem, vel turpitudinem simulationis conantur

Augustinum cum Hieronymo conciliare, vt si-

mulatio formalis semper mendacium, & pecca-

tum sit, & de hac simulatione intelligendus sit

Augustinus: simulatio verò materialis mẽdacium

non sit, sed licita aliquando; & de hac intelligen-

dum esse Hieronymum. Simulationem materia-

lem dicunt esse, quando aliquis non intẽdit alium

decipere, sed facit aliquid ob aliquam aliam signi-

ficationem, quæ vera sit, vel ob alium finem: præ-

uidet tamen eius deceptionem, & ipsam permitir,

seu vult permittere: vnde D. Thomas 2. 2. quæst.

111. art. 1. ad 1. ait. Dicendum est, quòd sicut Augusti-



nus dicit in lib. de quæstionib. Euangelicis, cap. 51. non

omne quod fingimus, mendacium est, sed quando id fin-

gimus, quòd nihil significat, tunc est mendacium. Quado

autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem,

non est mendacium: sed aliqua figura veritatis, & sub-

iungit exemplum de figuratiuis locutionibus, in quibus

fingitur quædam res, non vt asseratur ita esse: sed eam

proponimus in figuram alterius, quod asserere volumus.

Sic ergo dominus in Euangelio finxit se longiùs ire,

quia composuit motum suum, quasi volentis longiùs

ire, ad aliud figuratiuè significandum, scilicet quòd ipse

ab eorum fide longè erat, vt Greg. hom 23. in Euang. di-

cit: vel, vt August. dicit, quia cum longiùs recessurus esset

ascendendo in cœlum, per hospitalitatem quodammodò

retinebatur in terra, &c. & ad 2. ait, quòd quando Hie-

ronymus ait, simulationem interdum esse vtilem, & assu-

mendam, vtitur largè nomine simulationis pro quacun-

que fictione. Quòd verò ait, D. Thomas eodem art.

& Caiet. ibi, & ipse at que alij summistæ, verbo, si-

mulatio, & Vazquez disp. 182. cap. 4. & 5. Simula-

tionem in factis esse mendacium, & peccatum, in-

telligunt recentiores illi de simulatione propriè

dicta, rigorosa, & formali: qua etiam distinctione

vtitur Vazquez disp. 182. cap. 8. num. 68. de simu-

latione materiali explicans illud Christi, finxit se



longiùs ire, maximè cùm potuerit tunc Christus

animum habere longiùs eundi, si à discipulis non

innitaretur, & ita eo motu nihil falsum Christus

significaret. Vbi etiam, & c. 4. bene notat Vazquez

hanc esse differentiam inter significationem vo-

cum, & rerum: quòd vocibus non possumus vti,Voces impositæ|ad significan|dum ex huma-|na institutio-|ne.

nisi in communi significatione: quia sunt imposi-

tæ ad significandum ex humana institutione, &

per se ordinantur ad communicationem inter ho-

mines, quæ labefactaretur, si voces extraherentur

à propria significatione. Rebus autem, quæ non

sunt institutæ ad hominum communicationem,

nec impositæ ad significandum, vti possumus ad

significandum omne verum, quod illis significari

potest, licet aliquis aliquam falsam significatio-

nem concepturus sit: sed cap. 3. & sequentibus Hie-

ronymus interpretatur de simulatione formali, &<-P>@@

<-P>cap. 4. ait, Hieronymum sensisse, mendacium ex

causa honesta licitum esse, & non esse appellan-

dum mendacium, sicut nec homicidium auctori-

tate Dei factum, est dicendum homicidum. Cæte-

rùm melius Adrianus, & nonnulli recentiores di-

cunt, Hieronymum nũquam asseruisse, simulatio-

nem quę esset mendacium, Apostolis tribuisse: iam

enim verba Hieronymi adduximus dicẽtis, in illa

simulatione Apostolorũ, mendacium nullũ fuisse.

  Quidquid autem sit de mente Hieronymi, di-

cunt illi recentiores, simulationem materialem

nec secundùm Augustinum damnandam esse: quia

Apostoli videbant multos ex Iudæis seruare lega-

lia, vt necessaria, & ex actionibus Apostolorũ oc-

casionem sumebant ad existimandum, Apostolos

idem sentire, & nihilominus Apostoli actiones il-

las exercebant, dissimulantes, tolerantes, & per-

mittentes Iudæorum ignorantiam, vt constat ex

facto Patri, & colligitur ex verbis Iacobi, & facto

Pauli Actorum 21. ergo aliqua erat simulatio abs-

que mendacio. Si autem Hieronymus sensit, si-

mulationem formalem esse licitam, cum eo sen-

tiendum non est: quia illa mendacium est; siqui-

dem ex factis significare velle cōtrarium ei, quod

sentis, aliumque velle decipere, & fallere: menda-

cium autem sempet est illicitum, & nulla de cau-

sa honestari potest, vt docet D. Thomas 2. 2. qu.

110. art. 3. & Augustinus libris de mendacio, &

contra mendacium tom. 4. & locis citatis, & om-

nes communiter, præsertim Innoc. III. cap. super

eo de vsuris: quamuis cōtrarium senserit Cassian.

collat. 17. cap. 15. & seqq. & lib. 5. de institutis cap.

37. & 39. Eustratius 3. ethic. cap. 1. Marti. de ma-

gistris tract. de fortitud. quæst. 5. de martyrio. Imò

penè omnibus videri ait Aug. lib. 3. quæstionum

in Leuit. quęst. 68. eandé sententiā tenuit Orig. lib.

6. in epist. ad Galat. ciratur etiam 10. Stromatum,

sed stromata sunt Clementis Alexandrini magistri

ipsius. Idem tenet Chrysost. hom. 32. & 53. in Ge-

nesim, Plato lib. 3. de Repu. Maximus Tyrius. ser. 3.

Vnde non mirũ, si Cassianus collat. 17. cap. 10. di-

cat, Apostolos ex simulatione licitè obseruasse iu-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   208   209   210   211   212   213   214   215   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin