est, & noxia homini, & ita procedunt decreta<-P>
@@0@
@@1@610 Quæst. CIII. Tract. XIV.
<-P>Conciliorũ adducta; sic etiā vsus soluendi decimas
retinetur; quia aptus est ad sustentandos ministros
Dei. Vnde D. Thom. iudiciale præceptum illud
vocat, potiùs quàm cæremoniale, & eodem modo
loquuntur aliqui de præcepto abstinendi à san-
guine, & suffocato: quia magis retinebatur propter
commoditatem, vel bonam gubernationem Reip.
quàm propter cæremoniam. Sic etiam retinuit
Ecclesia vsum incensi, vestes sacras, & similia
propter decentiam, & ornatum, sub qua ratione
magis dici possunt morales leges, quàm cæremo-
niæ. In his tamen propter vitandam occasionem
erroris semper seruauit Ecclesia, vt licet in com-
muni ratione sit aliqua conuenientia, in particula-
ri modo, & ritu semper sit diuersitas, sicut obser-
uauit etiam in celebratione Paschatis, vt nũquam
incidat in eum diem, in quo secundùm legem ce-
lebrabatur. De quo August. epist. 119. aliàs lib. 2.
ad inquisitionem Ianuarij.
Hæc illi recentiores: sed absolutè, & sine vlla48
limitatione tenendum censeo, cæremonias Iudai-
cas in eadem specie per modum cæremoniarum,
seu propter mysticam aliquam significationem
assumi non posse: nihil enim cogit, vt id assera-
mus.
Nam abstinentia à suffocato, & sanguine non
propter significationẽ ad Apostolis præcepta fuit:
sed ob alios fines, vnde Origenes 8. cōtra Celsum
ait, suffocata fuerunt sanguine non expresso de mortuo,
quem quia dæmonum esse cibum vigebat opinio inter
Gentiles, ideò vt ex eius nidore illi pascantur, proptereà
inhibita sunt, ne illorum nutrirentur cibo: neu nobiscum
istiusmodi spiritus coalerentur, si suffocatis vesceremur.
Imò magna pars victus humani, vt ait Magnetes
apud Turrian. 1. contra Magdeburg. cap. 5. dæmo-
nibus erat dicata, & eandem causam indicat Paul. 1.
Cor. 10. nu. 20. & 21. & priora illa verba Actorum
15. contaminationes idolorum, Aug. 32. contra Faust.
cap. 13. ait, in ea prohibitione respectum habitum
fuisse ad Iudæos, qui abhorrebant ab his escis, &
ad antiquius tempus Noë, in cuius arca omnium
gentium Ecclesia præfigurata est, & in cuius tem-
pore hoc vetuit Deus Genes. 9. vnde hoc non fuit
proprium illius legis, nec Hebræorum: sed com-
mune ipsis & Gentilibus. Clem. lib. 6. const. ca. 12.
consentire videtur, affirmans, in lege naturæ etiam
ante diluuium hæc eadem seruata esse: & Arias
Montanus Actor. 15. in illud suffocatis & sanguine,
ait, etiam in pręceptis filiorum Noë duo hæc fuisse
non sine magna significatione, quæ interim
per Christianos ex gentibus factos obseruanda
cōmendabant Apostoli, donec ipsa veritas Christi
manifestè omnibus elucesceret: ne omninò Chri-
stiani ex Iudæis abalienarentur à Gentilibus, & vt
auferretur à Iudæis ansa calumniandi Christia-
nam disciplinam, dicentibus, ab ipsa non excipi
etiam cæremonialia omnibus olim gentibus sin-
gulari cum significatione tradita.
Turrianus 1. cōtra Magdeb. cap. 5. & lib. 6. const.Suffocatum|quodnam in-|terdictum.
Clemens cap. 12. arbitratur, suffocatum id dunta-
xat prohibitum fuisse, quod erat immolatitium.
Hac verò ratione idololatria excepta vesci licuisse
isto & sanguine, & idolothyto, seu si scandalum
deforet, aut si consuetudo in naturam iam conuer-
sa non abhorreret: idémque iudicium esse de capto
animali à bestiis, & de morticino: quæ nimirum
quoque ad idolorum cultum pertinebant. Hoc
propter sanguinem retentũ, illud propter bestias,<-P>@@
<-P>quas gentes pro Diis colebant: vt liquet auctorita-
te Isichij Leuit. 22.
Valentia disp. 7. quæst. 7. punct. 7. ad. 5. cum D.
Thoma quęst. 103. art. 4. ad 3. ait. id non fuisse prę-
ceptum ad cultu, sed materialiter in alium finem
vt scilicet posset faciliùs ex Iudæis, & gentibus
vnus populus coalescere, si in eo genere abstinen-
tiæ sese Gentiles cum Iudæis, qui maximè à suffo-
cato abhorrebant, in communi conuictu confor-
marent, eadem ratione assignat Sotus 2. iust. quęst.
5. art. vlt. ad finem.
Lorin. Act. 15. vers. 20. vtraque inquit ratio im-49
pulisse potuit Apostolos ad eam legẽ scribendam,
tum superstitiosa in Gentilibus talium escarum
vsurpatio, tum religiosa Iudęorũ ab iisdem propter
diuinum præceptum abstinentia. Quamdiu autem
Christiani in eadẽ abstinẽtia propter legẽ Aposto-
licam perdurabant, inter testamenta, vt ait Tertul.
botulos illis cruore distẽtos admouebāt Gentiles,
certissimi scilicet illicitũ esse penes illos, per quod
exorbitare eos volebant. Constat hoc idem testi-
monio Minucij in Octauio, & Blandinæ Martyris
apud Euseb. 5. hist. cap. 1. Ecclesia Latina nuper
hanc abstinentiā à sanguine, & suffocatis negligit,
quam immeritò hoc nomine insectatur Theodor.
Balsamon tom. 1. Bibliot. patrum. Et si hodie Gręci
ab his abstinent putantes, se hac lege adhuc teneri,
superstitiosi sunt: quia neminem nũc ligat, & eius
obseruatio sapit cæremonias veteris legis, inquit
Lorinus, si verò quòd naturaliter ab huiusmodi
cibo abhorrent, vel honesta alia de causa repre-
hendi non debent, in quibus verbis insinuat Lori-
nus, legem prædictam apud Iudæos cæremonia-
lem fuisse. Quod licet daremus, tamen negaremus
apud Apostolos esse cæremonialem, cùm non re-
spexerint significationem: sed fines indicatos, qui
quoniam vniuersè, & prorsus cessarunt, cessauit
lex ipsa: contraria etiam consuetudine abrogata
videtur.
Stultè autem Luther. quadam concione erro-50
rem Cōcilio Apostolico appinxit, quoniam decre-
uerit necessaria esse opera, & legis obedientiam.
Nam visum est spiritui sancto, & illi Concilio, im-
ponere illud præceptum ob fines prædictos, &
nihil cæremoniale, vt cæremoniale iniunxit. Qui
in præcepto abstinentiæ à sanguine homicidium
caueri docent, vel tropologicè, vel argumento à
minori, vt plerique ex citatis auctoribus faciunt,
ferendi sunt, ita vt tria illa prohibita ab Apostolis
respōdeant tribus illis positis à Paulo ad Titum 2.
Sobriè, iustè, & piè viuamus. Sobriè abstinendo à
fornicatione, iustè à sanguine, rapina, & violentia,
piè ab idolothytis seu idololatria, & impietate.
Non intenderunt Apostoli eo præcepto vitium51
gulæ comprimere, sunt enim alia ciborum genera
multò delicatiora, & gustui iucundiora: quæ vitan-
da potius fuissent. Nec respexit Deus ad salutem
corporis, vt voluit Eucherius Genes. 9. quia saluti
officit morticina caro. Et mirum est potuisse Eu-
gubinum ibi sibi persuadere in illis verbis, Carnem
cum sanguine non comedetis: homicidium tantum in-
hiberi: ibi enim post præmissum esum quorumli-
bet animalium mox subiungit Deus, Excepto quod
carnem cum sanguine non comedetis. Nec docebit Eu-
gub. Comedere carnem cum sanguine phrasi scriprura
esse occidere hominem: sed intenso odio expetere
alicui mortem, vt Psal. 26. 2. Iob 31. quamuis his
locis non dicitur cũ sanguine Chrysost. homil. 27.<-P>
@@0@
@@1@Disput. XXIII. Sectio VIII. 611
<-P>in Genes. illum locum exponit de suffocato, quod
prohibetur Leuit. 17. Caiet. de carne seu animali
viuo: Lyra, Abul. & Carth. ne viuum ex animali
membrum abscindatur ad esum: ne comedatur
suffocatum: ne captum venatu, vel aucupio, ne se-
paratus ab animali sanguis. Breuius, & melius Lor.
cum aliis, ne comedatur sanguis in animali inclu-
sus, vel ab eo separatus. Vide alia in Lorino Act. 15.
vers. 20. Soto suprà, Azor tom. 1. lib. 6. cap. 23. ad
finem, & Vazquez disp. 182. cap. 9. qui inter alia di-
cit, canonem sexagesimum secundum Apostolo-
rum, quem optimè deffendit Apostolorum esse
Turrianus suprà, & decretum Apostolorum Act.
15. non esse renouatum, vt communiter asseri so-
let, in Concilio Gangrensi canone 2. nam verba
Concilij sunt, Si quis carnem edentem præter sangui-
nem, & idolis immolatum, & suffocatum cum religione,
& fide condemnat, velut spem propter huiusmodi præ-
ceptionem non habentem, Anathema sit. In his autem
verbis potius videtur licentia dari comedendi ista
omnia, modò illud fiat sana conscientia: anathe-
matizat enim eos, qui damnant comedentem hu-
iusmodi cibos cum bona conscientia, hoc est, non
credentes illicitum esse. Cæterùm ne à communi
sententia recedamus, dicere possumus, reuerà hîc
reuocari canonem Apostolicum: nec enim est cre-
dibile à Concilio Gangrensi, quod prouinciale
fuit, reuocari, maximè cum illa forma non sit re-
uocatoria: nec verò supponi iam reuocatum ab ali-
quo Pontifice, vel Concilio generali: nullum enim
vestigium talis reuocationis habemus. Et si reuo-
catum tunc iam esset, non renouaretur posteà, vt
renouatum videmus, & fatetur Vazquez à Conci-
liis Aureli. & Vuormatiẽsi, & à Leone Imperatore,
nec in Theodori Pœnitentiario manuscripto in-
ueniretur pœna iniuncta iis, qui vescerentur suffo-
cato: nec huius præcepti tanquam vigentis memi-
nissent Patres superiùs citati: nec denique etiam
nunc seruaretur à Græcis. Deinde illa particula,
præter, manifestè insinuat manentem prohibitio-
nem, sensumque hunc indicat. Si quis edentem
carnem, excepto sanguine (qui ad carnem quoque
pertinet;) & immolato, & suffocato, (quæ edere
prohibitum est,) si quis, inquam, talem damnat,
affirmans non posse habere spem consequendi vi-
tam æternam, eo quòd sit violator præcepti prohi-
bentis esum carnis, Anathema sit.
Deinde Vazquez dubitat, quomodò pręceptum52
illud quòd cæremoniale fuisse videtur, renouariDubium.
ab Ecclesia potuerit: nam, vt omnes cum Hierony-
mo, & Augustino docent, post sufficientem Euan-
gelij prædicationem omnia cœremonialia perni-
ciosa sint, & nullum renouari queat: alioqui Ec-
clesia posset nunc victimas animalium præcipere,
quod est absurdum. Respondet, inter præcepta cæ-
remonialia quædam fuisse tradita in figuram
Christi, qualia fuerunt præcepta de sacrificiis, &
de circuncisione: quædam autem, vt aliqua prohi-
berentur habentia speciem ethnicę superstitionis,
vt edere suffocata, & sanguinem effusum, vt nota-
uit S. Thom. quæst. 102. art. 6. ad 1. Nam inter pre-
tiosa sacrificia, quæ diis offerebantur, computa-Ethnicorum|in sacrifican-|dis victimis|ritus.
bantur carnes suffocarę, & sanguis ipse, de quibus
immolantes comedebant; vt testatur Origen. 8.
contra Celsum, & Strabo lib. 15. geographię agens
de Indorum moribus: vt colligit Turria. lib. pro
canonib. cap. 5. ex Magnete apologetico 3. contra
Theostenem, qui inter varia, quæ mactabātur diis,<-P>@@
<-P>enumerat quadrupedes nigros suffocatos in scro-
bibus, & foueis. Quæ sacrificia pretiosa à gentili-
bus putabantur, vt inquit Strabo, quia sic totum
animal diis cōsecrabatur, videlicet, cum suo etiam
sanguine. Hæc ratio colligitur ex Leuit. 17. Vbi
sanguinis esus prohibetur; quia cum anima carnis
in sanguine sit, voluit Deus sibi in altari pro pec-
catis offerri, vt simul etiam illo cultu ritum idolo-
latriæ de medio tolleret, qui partim in esu sangui-
nis idolis oblati consistebat. Sic posset modo Ec-Sanguis obla-|tus in altari|pro peccatis in|veteri lege.
clesia prohibere, si opus esset, vt olim prohibuit
propter speciem idololatrię, esum idolothytorum:
sed iam hæc prohibitio necessaria non est, cùm il-
læ gentilium cæremoniæ inter fideles non extent.
Aliam huius prohibitionis rationem assignat Cy-
rillus Catechesi 4. Quia multi feri homines, & more
canum viuentes sanguinem lambebant in modum sæ-
uissimarum belluarum; suffocata verò crudeliter vora-
bant. Hanc rationem reiicit Vazquez, quia non vi-
detur sufficiens ad prohibendum vniuersè esum
sanguinis, & suffocati, etiam cum igne præparata
ederentur. Aliam rationem assignat Augustinus
32. Cōtra Faustum, c. 13. Quare Apostoli hoc præ-
ceperunt Act. 15. vt rem facilem, neque obseruan-
tibus onerosam, in qua gentes cum Israelitis con-
uenirent, assignarent, & ita duo parietes in an-
gulari lapide coniungerentur. Vazquez illam de
idololatria rationem magis probat, certumque ar-
bittatur, licet in Leuitico non esset prohibitus
esus sanguinis ad vitandam speciem idololatriæ:
tamen ea de causa esum sanguinis, & suffocati esse
ab Ecclesia prohibitum. Addit Genes. 9. illis verbis
Excepto quòd carnem cum sanguine, &c. Non esse
prohibitum homicidium, vt putauit Eugub. Nec
esum sanguinis, vel abscindẽdo membrum viuum
ex animali, vel comedendo suffocatum, vel sepa-
ratim sangninem ipsum, vt putarunt Lyra, Abul. &
Carth. Sed solùm esum carnis viuę, vt docuit Caiet.
Nam cũ Deus dixisset, & omne quòd mouetur, & vi-
uit, erit vobis in cibum, congruè addidit, excepto, &c.
Nempe vt nihil viuum comedatis: & ita pro eo
quòd in vulgata est. Carnẽ cũ sanguine nō comedetis,
in Hebręo est. Tantùm carnẽ in anima sanguine ipsius
non comedetis, id est, in anima, quę est ipsius sanguis,
quia sanguine vita animalis conseruatur. Hoc au-
tem prohibuit Deus, quia ferinũ, & inhumanum.
Quòd verò posteà sequitur, Sanguinem enim ani-
marum vestrarum requiram de manu cunctarum be-
stiarum, duobus modis ait Vazquez intelligi posse.
Primus est, vt particula, enim, pro, & vel, autẽ, po-
natur, nullamq́ue causam præcedentis reddat: sed
nouum indicet præceptum prohibens effusionem
sanguinis humani, ita, vt de manu bestię ille etiam
requirendus sit, eo quòd, vt quidam volunt, posteà
Exod. 21. lata fuerit lex, vt bos, qui percusserit ali-
quẽ, obrueretur lapidibus, nec carnibus eius quis-
quam vesceretur. Verùm cum scriptura dicat, cun-
ctarum bestiarum, & posteà solùm contra quas-
dam bestias lex lata fuerit, alio modo hic locus in-
telligi debet: primo quidem per hyperbolem, ad
denotandum quantum Deo hoc crimen displice-
ret: secundò, vt aliquid suppleatur prius, cuius hæc
verba causam reddant, sicut in scriptura sæpe fit,
nempe, Nolo vos aut cibi, aut vindictæ, aut voluptatis
causa sanguinem humanum fundere: sanguinem enim
animarum vestrarum, &c. Littera autem Hebraica
ad vtrumque anceps est: nam particula aliqu ando
quæ, aliquando, quia, significat.
@@0@
@@1@612 Quæst. CIII. Tract. XIV.
Denique eodem modo, & ob eandem causam
prohiberi potest, & prohibitum in Ecclesia fuit,
ne vllus vesceretur carnibus captis à bestia: quia
etiam sanguis retinebatur intra illas, & ita ratio-
nem suffocati habebant. Vide Vazquez disp. 152.
& quæ nos diximus disp. 10. sect. 1.
Vide etiam Martinum del Rio, Genes. 9. vers. 3.53
& 4. vbi 1. cum Chrysost. hom. 27. Theodor. quęst.
55. docet, ante diluuium licuisse carnibus vesci:
sed posteros Seth illis abstinuisse: post diluuium
autem significasse, non fore sibi ingratum, si car-
nibus deinceps æquè atque oleribus vescantur;
quia plantarũ vis diluuio debilitata fuit. Sic Deus
consuluit humanæ necessitati, vt bene Nouatian.
ep. de cibis Iudaicis; & male Tertul lib. contra psy-
chicos, cap. 4. id humanæ incontinentiæ indultum
dixit. Male etiam Pythagorei nefas putabant ani-
mal occidere, & vesci. Vnde Ouidius metamor-
phosi extrema.
Heu quantum scelus est in viscere viscera condi,
Congestóque auidum pinguescere Corpore Corpus,
Alteriúsque animantem animantis viuere letho.
Non refellitur ciborum delectus, de quo Cle-
mens 2. Pædagogi, cap. 1. & latiùs Bellarm. 2. de
bonis operib. cap. 7. Pugnaret, inquit Rius, cum
Dei permissione lex Ecclesiæ, si carnes sempet, &
omnibus prohiberet. Hebraicè habetur, Carnem in
anima sua in sanguine suo non comedetis. Id est, non
comedetis carnem cum anima sua, quæ est san-
guis, vt egregiè post Chrysost. & Auenezram tra-
didit Eugub. Hieronymus ad sensum breuiter red-
didit, carnem cum sanguine. Prohibentur duo
modi sanguinem edendi; vnus est sanguinis ad-
huc existentis in animali viuo, aut suffocato,
aut morticino. Alius est sanguinis iam ab ani-
mali separari, coagulati, vel liquidi, ita Euche-
rius. Addit. Seder gosam, membrum animali vi-
uo excisum interdici esui. Sed hoc reducit Rius ad
priorem modum. Lutherus ibi putat, sensum esse
viui corporis carnibus abstinendum. Ne sicut mil-
uus pullos, aut lupus oues vorat, nos crudas, &
palpitantes, & calido sanguine stillantes partes
voremus. Quæ opinio fatua Rio videtur: quippe
non Lestrigonibus, vel Cyclopibus: sed Noe, &
Seth filiis lex ferebatur. Ratio huius præcepti po-Sanguinis esus|in veteri lege|quare prohibi|tus.
sitiui est, vt homines ab homicidio deterrerentur.
Nec id immeritò cauebatur. Nam gentiles posteà
vsque ad sanguinis humani potum prorupisse re-
fert Tertul. apolog. cap. 9 Renouatum ab Aposto-
lis, Act. 15. durauit eius obseruatio temporibus
Tertul. dict. cap. 9. & Minucij in Octauio: & vsque
ad Bedam, & Rabanum, vt ex huius pœnitentiali
patet. Demum (nescio quando) Ecclesia permit-
tente, per non vsum posterior comedendi sangui-
nis modus, sed non bibendi liber factus: forte
quando cessauit suspicio, & periculum idololatrię
de carnibus immolatis: nam hanc causam fuisse
huius Apostolicæ prohibitionis quidam tradide-
runt. Vide Turria. 6. const. Apost. cap. 12. Sanguinem
enim animarum, &c. Id est mihi adeò pretiosus est
sanguis vester, vt etiam à brutis, quę hominem ne-
carint, requiram. Fecit Exod. 21. num. 28. Si bos per-
cusserit, &c. Hæc ex Rio retuli, quia duo contra
Vazquez suprà docet. Primum est, quod dixit
contra Lutherum. Secundum verò, quod in vlti-
mis verbis continetur. Lector eligat. Non damno
opinionem Vazquez circa primum, quamuis Lu-
theri sit: quia expressè etiam eam tenent Dio-<-P>@@
<-P>dor, ibi apud Francis. Zephirum, & alij catholi-
ci superiùs citati, & quoad 2. dictum Rius proba-
biliter loquitur: sed Theodoretus explicat, in die
resurrectionis sanguinem humanum requiram de
manu bestiarum omnium, vt corpori resurgenti
reddatur.
Ad argumentum factum de decimis, respon-
deo, præceptum de decimis, qua parte positiuum
erat, iudiciale fuisse, vt docet D. Thomas 2. 2. qu.
87. art. 1. & Azor tom. 1. lib. 7. cap. 34. quæst. 4. Ideò
ab Ecclesia retineri, aut renouari potuisse. Iam
enim superiùs ostendimus, præcepta iudicialia re-
tineri, ac reuocari potuisse à gubernatoribus Reip.
& licèt sint mortua post Christi mortem, nun-
quam tamen facta fuisse mortifera.
------------------------------------------------------------
SECTIO IX.
Quando legalia cœperint esse mortifera.
HIeronymvs epist. 89. quæ est54
11. inter epistolas Augustini, & Ga-Sententia|Hieronymi.
latas 2. tria dicit: Primùm, legalia
fuisse à principio mortifera. AliquiLegalia prin-|cipio fuerunt|mortifera.
intelligunt, à puncto, quæ lex mor-
tua fuit, quodcunque illud sit, & Hieronymum
nunquam explicuisse, quòd à puncto Passionis, vel
Resurrectionis fuerint mortua, aut mortifera.
Sed certè quamuis Hieronymus id clarè non
dixerit, satis id insinuauit, tum quia in ea epist. re-
ferẽs Augustinum dicentem, à tempore Passionis,
& Resurrectionis fuisse bona: sed nō necessaria ad
salutem; ipse sine vlla limitatione tenet, non fuis-
se bona, nec indifferentia: sed mala: & absolutè,
ac sine vlla restrictione docet, in nouo testamen-
to, seu post Euangeliũ Christi, semper fuisse mala,
& prohibita Iudæis, & Gentilibus: tempus autem
Euangelij, & nouũ Testamentum sciebat cœpisse
à morte Christi: ergo ex eo tempore sensit, lega-
lia non simulatoriè, sed ex animo seruata, esse non
solùm mortua, sed etiam mortifera: & ita Hiero-
nymum interpretatur Valentia, disput. 7. quæst. 7.
punct. 7. Vazquez disp. 181. cap. 2. num. 15. & disp.
182. cap. 2. num. 9.
Fundamenta quibus Hieronymus in hoc dicto
nitebatur, referam posteà, & diluam.
Secundùm Hieronymi dictum est, Apostolos
nunquam ex animo vsos fuisse legalibus tempore
prædicto: sed per quandam simulationem ad vi-
tandum scandalum, & damnum spirituale Iudæo-
rum. Nam si Iudæi viderent legem ab Apostolis
non seruari, vel non conuerterentur ad fidem,
vel conuersi ab ea recederent. Ait autem Hiero-
nymus, Apostolos sic vsos legalibus ex quadam
dispensatione: vbi nomine dispẽsationis, vt notat
Adrian. in 4. quæst. 1. de Baptismo, §. ad partem op-
positam, & Vazquez disp. 182. cap. 2. num. 10. non
intellexit Hieronymus præcepti relaxationem: sed
prudentem vsum, & administrationem loco, &
tempori conuenientem: in quo sensu eadem voce
vsus est Chrysostomus in id Galat. 2. Cùm venisset
Petrus Antiochiam, &c. & paulò antè, & lib. de Sa-
cerdotio œconomiam eam vocans, & passim alij
Patres: nec verum est quod quidam dicunt, Quam
non videtur satis intellexisse in Hieronymo Augustinus
Dostları ilə paylaş: |