Ioan. De salas, gvmielensis, e provincia castellana, societatis iesv



Yüklə 18,48 Mb.
səhifə209/250
tarix18.08.2018
ölçüsü18,48 Mb.
#72342
1   ...   205   206   207   208   209   210   211   212   ...   250

art. 2. dub. 2. Valent. 1. 2. disp. 7. quæst. 8. punct. 1. So-

tus locis proximè citatis, Vazquez disp. 181. cap. 2.

num. 19. & 20. Nuñius 3. part. quæst. 66. art. 2. diffic.

3. qui & Sotus sentiunt, non obligasse à puncto

Passionis, sed Resurrectionis. Cæteri verò absolu-

tè docent, obligasse à puncto mortis, quod mihi

placet; pro quo alios referam disp. seq. sect. 4. vbi de

hac re latiùs agemus. Et ea pars probatur, primò,

quia lex vetus expirauit in morte Christi: ergo &

noua tunc cœpit: nam generatio vnius fuit veluti

corruptio alterius. Antecedens patet, ex initio

sectionis quintæ.

  Secundò, quia statim mortuo Christo exiuitVirtute san-|guinis Christi|Baptismus|vim obligādi,|& cælos ape-|riendi.

de latere Christi sanguis & aqua vera, ad signifi-

candum virtute sanguinis Christi Baptismum ex

tunc habere vim obligandi, & cœli fores apperien-

di, vt ait Palacios suprà.

  Tettiò, quia in cōsecratione calicis dixit Chri-

stus, Hic est sanguis noui, & æterni testamenti, id est,

quo tale testamentum confirmatur: ergo morte

Christi nouum Testamentum confirmatum fuit,

vimq́ue habuit obligandi, sicut & reserandi cœ-

lum. Vnde Paulus Hebr. 9. ait, Nouum Testamen-

tum morte Christi confirmatum esse.

  Quartò, quia translato Sacerdotio necesse est,

vt legis translatio fiat, Hebr. 7. sed in puncto mor-

tis Christi trāslatum est Sacerdotium ad Christũ,

& eius Vicarium: cum quo esset inconueniens

alium esse summum Sacerdotem: ergo ex tunc

etiam translata est lex: ita vt vetus desierit, ac pro-

inde noua incœperit. Nam dicendo nouum, vetera-

uit prius, Hebr. 8. vnde cap. 9. ait Paulus, Iustitias

carnis vsque ad tempus correctionis impositas fuisse, id

est, vsque ad tempus, quo lex vetus per nouam

corrigeretur, & cap. 10. Aufert primum vt sequens

statuat. Et Ephes. 2. Legem mandatorum decretis eua-

cuans, id est, lege noua, vt exposuimus sect. 2. sic

etiam explicantes id Coloss. 2. Delens quod aduer-



sus nos erat Chirographum decretis. Nam decretis, le-

gunt Augustin. Hieronym. Chrysost. Oecumen.

Theophil. & alij. Si noua lege exclusa est vetus, &

vetus exclusa est in morte Christi: ergo & noua

tunc cœpit, & non posteà.

  Si argumentum retorqueas, quia lex vetus non31

cessauit statim à morte Christi: ergo nec noua tunc

cœpit. Antecedens probatur; quia vt ait Medina

quæst. 103. art. 3. Apostoli etiam post Pentecostem

dubitabant, vtrum legalia essent obseruanda nec-

ne: Vnde Petrus Actuum 10. inquit, Absit Domi-

ne, quia nunquam manducaui omne commune, & im-

mundum: & de Circumcisione, an seruanda esset,

magna fuit disceptatio Act. 15. Ergo tunc cessatio

legalium non erat dicta, seu promulgata Aposto-

lis: ac proinde nec aliis: ergo nondum erat extin-

cta obligatio illius legis.

  Hoc argumentum nimium probare videtur,

nempè, quòd nec post Pentecostem statim cessa-

uerit obligatio legis veteris; ac proinde, quòd nec

statim cœperit obligare lex noua: quod est contra

primam opinionem. Vnde etiam auctores primæ<-P>@@



<-P>opinionis huic argumento occurrere debent.

  Nos dicimus, etiamsi Apostoli ante reuelatio-

nem Petro factam Act. 10. ignorauerint, legalium

obligationem cessasse, vt docet Ludouicus Legio-

nensis Galat. 2. & ibidem Salmeron disp. 23. §. non

videntur: imò & Hieronym. epist. 89. quæ est 11.

inter epistol. August. dicens, Ante Apostolum

Paulum non ignorabat Petrus, imò Princeps fuit

huius Decreti, legem post Euangelium non esse seruan-

dam. Et infrà: Nulli dubium est, quin Petrus huius sen-

tentiæ primus auctor extiterit. Et infrà: Petrum bene

sensisse ostendimus de abolitione legis Mosaycæ. Tamen

reuerà à puncto passionis cessasse, vt iidem do-

cent, nec enim ad legis reuocationem requiritur

aliud, quàm Dei voluntas, præsertim aliquo signo,

licet obscuro insinuata, quale fuit illud Verbum

Christi in cruce, Consummatum est, licet hunc eius

sensum propter ipsius obscuritatem non intelle-

xerint tunc Apostoli. Actuum verò 15. iam pro-

pter antecedentem Petri reuelationem certissimè

nouerant Apostoli, legalium obligationem cessas-

se: sed inquisitionem fecerunt, an expediret ali-

qua pręcipere Christianis etiam conuersis ex gen-

tilitate, vt præceperunt Spiritus sancti reuelatio-

ne, declarantes, à reliquis liberos manere.

  Ad argumenta autem, quæ pro priori parte cō-32

clusionis facta sunt, respōdeo. Ad primum quidemAd 1. argum.|prioris partis.

concedendo, promulgationẽ legis Mosaicæ fuisse

figuram promulgationis legis nouæ factæ cum so-

lennitate sufficienti ad obligandum: & ideo obli-

gatio illius legis respectu totius populi non cœpit

à passione Christi: sed à die Pentecostes, in quo

etiam accepit completam rationem legis: nam de

complemẽto essentiali legis est, fuisse propositam

alicui populo, vel communitati: tamen in ratione

præcepti obligauit à passione Christi Apostolos,

qui ante mortem Christi nouerant ex eius reuela-

tione id, quod statim post Resurrectionem melius

cognouerunt, baptismi, & legis nouæ obligatio-

nem à morte ipsius inchoandam esse respectu eo-

rum, qui talis præcepti notitiam haberent. Vnde

præceptum, quod anteà erat quasi priuatum, in die

Pentecostes transiuit in legem. Veluti si Rex ali-

quibus domesticis præciperet, vt aliquid facerent,

& deinde aliis subditis id faciendum publicè de-

nunciarent, præceptum illud, quod initio non fuit

cōpletè lex, sed simplex præceptum, & lex inchoa-

ta, in illa publica denũciatione acciperet comple-

mentum essentiale legis. Hoc sensu intellige illud,



quia de Syon exibit lex, & verbum Domini de Ieru-

salem.

  Sic etiam intellige, quod aiunt Ledesma &

Vazquez suprà, non esse de ratione legis, vt sit so-

lenniter promulgata: nam si Apostoli priuatim

prædicarent, & non publicè, nihilominus præce-

ptum Christi obligaret, vt inquit Ledesma: & si-

militer si Papavellet suo pręcepto sine solẽni pro-

mulgatione obligare omnes, quibus denuntiare-

tur priuatim, reuerà eos obligaret, vt idem Ledes-

ma docet.

  Item Clemens epist. 3. ad Iulium, & Iulianum,

ex eo solo, quòd Christus præceperit baptismum,

colligit, omnes eo obligari: ergo etiamsi nulla fa-

cta esset solennis denuntiatio, sed priuata obliga-

ret singulos, vt si Apostoli illud priuatim denun-

tiarent, postquam Christus illis dixit, Docete omnes



gentes, &c. docentes eos seruare omnia, &c. Matth. vlt.

fateor ergo, quòd præceptũ baptismi sine solenni<-P>




@@0@

@@1@Disput. XXIII. Sectio VII. 605



<-P>promulgatione obligaret: non tamen præceptum

eius esset lex, donec publicè, vel priuatim multi-

tudini esset propositum: & sic accipe, quod ait

Vazquez legem Moysi, & nouam ante solemnem

promulgationem obligasse.

  Ex quibus etiam patet ad cōfirmationem: namAd confirm.

de ratione legis essentialiter completæ est solen-

nis promulgatio: & sic lex Euangelica non fuit lex

vsque ad Pentecostem: fuit tamen lex inchoata, &

incompleta, habens vim obligandi per modum

priuati præcepti.

  Ad secundum respondeo, eadem proportione,33

qua obligabat præceptũ baptismatis, cessasse obli-Ad 2. argum.

gationem, & vtilitatem Circumcisionis. Vnde si-

cut baptismus à Christi passione obligabat eos,

quibus proposita erat eius obligatio, nō verò alios

vsque ad sufficientem pro eorum terris promul-

gationem: ita Circuncisio statim à passione Chri-

sti cœpit non obligare eos, quibus eius abrogatio,

& lex Euangelica sufficienter erat proposita: & ex

eodem tẽpore cœpit esse illis inutilis pro seipsis,

& pro paruulis, quibus eam applicarent: sed à die

Pentecostes facta est libera, & inutilis respectu

populi Iudaici habitantis in terra promissionis: &

idem dico pro illis de omni remedio legis naturę,

quo infantes masculi, aut fœminæ possent iustifi-

cari. An verò pro omnibus Iudæis tunc cessauerit

obligatio, & vtilitas Circuncisionis, dubitari po-

test: nam in die Pentecostes erant congregati in

Ierusalem Iudæi ex omni natione, quæ sub cœlo

est: ergo pro illis satis fuit tunc consummata pro-

mulgatio Euangelij, ac proinde liberi erāt ab obli-

gatione Circuncisionis, & aliorum legalium, & ea

illis erant inutilia pro se, & suis paruulis. Licet

pro Gentilibus remediũ legis naturæ non sit tunc

factum inutile: quia Christus in vita sua nec per

se, nec per Apostolos cœpit illis promulgare Euā-

gelium: nam de se dixit, Non sum missus nisi ad oues,



quæ perierunt domus Israël, Apostolis autem præce-

pit, in viam gentium ne abieritis: & in die Penteco-

stes non fuerunt præsentes Apostolicæ prædica-

tioni. Ad hoc respondent aliqui, probare intra

breuius tempus cessasse vtilitatem Circuncisionis

pro Iudæis, quàm remedij legis naturæ pro genti-

bus: non tamen quod statim illo die pro omnibus

Iudæis per vniuersum orbem dispersis cessauerit

vis Circumcisionis: quia licet fides Christi anteà

prædicari cœperit Iudæis: tamen necessitas baptis-

mi nō fuit anteà prędicata, & ideo tunc cœpit eius

promulgatio: quæ non poterat diffundi humano

modo in omnes prouincias, in quibus Iudæi habi-

tabant: & ideò etiam ad hoc est tempus moraliter

sufficiens concedendum: ne dicamus, omnes illos

paruulos fuisse priuatos remedio circuncisionis

ante opportunum tempus, ac proinde etiam re-

medio legis naturæ: quia vtrumque simul cessabat

respectu eorundem, cùm non esset maior ratio de

vno, quàm de alio.

  Sed inquirunt Sotus, & Medina locis citatis, an34

interim, dum circuncisio, vt remedium legis natu-

ræ, poterat paruulis prodesse, licet non ex propria

institutione: si applicaretur paruulo à parentibus

errantibus vincibiliter, & pertinaciter circa res fi-

dei, prodesset illi circuncisio. Respondent negati-

uè; quia circũcisio, & sacramenta legis naturæ nonSacramenta|legis naturæ|non habebant|vim sine fide|ministri.

habebāt vim sine fide ministri: licet Medina addat,

oppositũ quoque esse probabile, quia vt in sacra-

mentis legis nouæ non requiritur fides ministri:<-P>@@



<-P>sed satis est intentio faciẽdi, quod faciunt fideles:

ita dici potest de sacramento circuncisionis, &

aliis antiquis remittentibus peccatum originale,

quasi ex opere operato. Ego autem existimo, quòd

quamuis admitteretur, fidem ministri non fuisse

olim per se necessariam ad effectus horum sacra-

mentorum: tamen illum, qui vincibiliter erraret

circa fidem de extincta per se vi circuncisionis,

& remedij legis naturæ in morte Christi, siue cir-

ca id erraret cum pertinacia, siue sine illa, ac pro-

inde siue amittendo, siue non amittendo fidem,

inutiliter applicaturum ista remedia: quia post

passionem Christi inutilia reddita sunt, nisi respe-

ctu eorum, qui cum ignorantia inuincibili Euan-

gelij illa applicarent: vnde si aliqui paruuli pro-

ptereà damnarentur, non esset imputandum pro-

uidentiæ diuinæ: sed parentum vel aliorum mini-

strorum culpæ. Obiicies Bern. ep. 77. dicentem,

frustrationem Circumcisionis, & euacuationem

sacrificiorum contra peccatum originale institu-

torum, cœpisse ex eo tantùm tempore cōparatio-

ne adultorum, quo noui præcepti baptismi rei exi-

sterent, quia præceptum ipsum ad eorum potuit

inexcusabiliter peruenire notitiam: & addit. Sanè



paruulis, & nec dum ratione vtentibus, quia sola nocere

creditur peccati contagio: non etiam mandati præuari-

catio, tandiu credendum est, antiqua valuisse sacramen-

ta, quandiu palam interdicta non fuisse constiterit. Sed

post Euangelij in toto orbe promulgationem po-

test quis ignorare inuincibiliter præceptum ba-

ptismi, & interdictionem veterum sacramẽtorum:

ergo tunc illi & illius paruulis proderit circũcisio:

quod est cōtra omnes. Propter hoc Vazq. disp. 181.

c. 5. reiicit Bern. Sed piè possumus illum exponere,

vt sacramẽta illa adultis eo tempore non prosint,

quo nō possint excusari à violatione præcepti ba-

ptismi: prosint verò illis eo tempore, quo excusari

possint ea ratione, quia non in maiori parte orbis

Euangelium sit prædicatum: secus si alia ratione

excusentur: paruulis verò tunc incipiant non vale-

re sacramenta illa, quando per se loquendo pote-

rat ad parẽtum notitiam peruenire eorum interdi-

ctio, licet per accidens non peruenerit.


------------------------------------------------------------



SECTIO VII.

An lege veteri vetitum fuerit prædicare gentilibus, vel

communicare cum illis.



NOn quærimus de lege noua, quamuis35

enim Christus aliquando præceperit

Apostolis, ne Euangelium gentibus

prædicarent, in viamgentium ne abie-



ritis. Matth. 10. tamen eam prohibi-

tionem abstulit, Marci vltimo dicens. Prædicate



Euangelium omni creaturæ, & Matth. vltimo, Docete

omnes gentes, &c. Neo est difficultas de gentilibus

conuersis ad Iudaismum, seu proselytis, qui Cir-

cuncisione iungebantur populo Dei, & eius lege,

& ritibus astringebantur: sed gentilibus non pro-

selytis, nec Circuncisis.

  Pro parte affirm. eiusmodi prohibitionem est,

quòd vt Petrus baptizaret Cornelium gentilem,

necessarium fuit, vt diuina reuelatione admone-

retur Act. 10. Vnde tunc primum intellexisse vide-

tur, gentiles æquè ac Iudæos indifferenter vocari

ad Ecclesiā: ergo anteà erat obligatio nō commu-

nicandi cum gentilibus: & non ex lege noua: ergo<-P>

@@0@

@@1@606 Quæst. CIII. Tract. XIV.



<-P>ex veteri, & Act. 11. fideles credentes ex Iudæis

contra Petrum indignari cœperunt eo quòd ad

gentes ingressus fuisset, & cum eis comedisset, do-

nec eis reuelationem narrauit, eósque sufficienter

instruxit: & quòd mirabilius est, post aliquot an-

nos timens Petrus scandalum Iudæorum segre-

gabat se, & non audebat comedere cum gentibus

Galat. 2. & Act. 23. conqueruntur Iudæi de Paulo

eo quòd introduxisset gentes in templum, & pol-

luisset locum sanctum illum: & inter præcepta ne-

gatiua lata à Moyse, quæ antiqui Rabbini posuere

vnum, vt refet Ribera. 1. de templo, cap. 16. ne

gentiles permitterentur templum Dei ingredi, &

Iosephus, 8. antiquit. cap. 2. aliàs 3. dicit, non fuisse

admissos intra templum Dei, nisi mundos, & cul-

tores illius legis, & videtur colligi hoc pręceptum

ex Tren. 1. vidit gentes ingressas sanctuarium: de

quibus præceperas, ne intrarent in Ecclesiā tuam,

& Ezech. 44. 7. sufficiant vobis omnia scelera ve-

stra domus Israël, eo quòd inducitis filios alienos

incircuncisos corde, & incircuncisos carne, vt sint

in sanctuario meo, & polluant domum meam.

  Dico tamen, etiam si in lege veteri fuisset præ-36

ceptum non prædicandi gentibus legem Dei, vimConc.

obligandi amisisset in morte Christi iuxta dicta in

præcedentib. de morte legis veteris, & licèt dare-

mus, tale præceptum, & alia aliquando post Chri-

sti passionem mansisse: tamen per verba citata ex

Marci vltimo, & Matth. vltimo manifestè reuoca-

tum fuisset: quia illa verba continent præceptum

contrarium. Item esto in lege veteri fuisset præce-

ptum de non communicanda sua lege gentilibus

non prius circuncisis: hoc deberet intelligi de

communicatione legis veris, non de noua. Vnde

Act. 8. Philip. baptizauit Aethiopem Eunuchum,

qui gentilis erat, vt testantur. Euseb. 2. histo. c. 1. D.

Thomas Ioan. 12. lect. 4. Abul. Matth. 6. q. 129. Sal-

meron tract. 28. & 34. in acta. Tolet. & Mald. Ioan.

12. & colligitur ex circunstantiis personæ, & pa-

triæ eius, & reginæ, cui seruiebat. Idẽ tenet Iansen.

cap. 111. Concordiæ. Claud. Arbor. & Alb. Ioan. 12.

& Sa ibidem citans Bedam, Nicepho. 2. histo. cap.

6. Arator 1. carminum in actus, qui ferè omnes Eu-

nuchum vocant primitias gentium, & in eo im-

pletum esse id Psalm. Aethiopia præueniet manus

eius Deo, putat Oecum. Act. 8. Euthim. Theodoret.

siue Basil. in illum Psalm.

  Nec videtur dici posse, id factum esse ex pecu-

liari instinctu spiritus sancti. Nam ipsemet Ethiops

interrogauit. Ecce aqua, quis prohibet me baptizari?

& Philippus respondit. Si credis ex toto corde, &c.

Supponens per se esse licitum, & solùm requiri fi-

dem tanquam dispositionem necessariam ad ba-

ptismum. Accedit quòd nullum erat præceptum

expressum in lege veteri prohibens Iudæis com-

municationem cum gentilibus, nisi vel in matri-

moniis vel in cibis lege prohibitis, vel in quibus-

dam aliis determinatis, vt tractat Abul. Leuit. 20.

quæst. 1. & sumitur ex Ioan. 12. vbi legimus, genti-

les solitos ascẽdere Ierusalem ad Deum adorādum,

vtique in templo, vt colligitur etiam ex 3. Reg. 8.

vnde Martinus del Rio, in verba citata thren. 1.

sciendum inquit, quòd ab ea parte templi, vbi erat

sancta sanctorum, omnes arcebantur præter so-

lum Pontificem semel in anno: à sancto omnes,

qui sacerdotes non erant: ab interiore atrio om-

nes, qui nec sacerdotes nec Leuitæ (de quo dixi ad

Heb. 9.) ab exteriore atrio Iudæorum omnes gen-<-P>@@



<-P>tes, & incircuncisi: ab atrio verò profano, seu gen-

tium soli Ammonitæ, & Moabitæ in æternum ar-

cebantur Deuter. 23. 3. Idumæi, & Aegiptij expresse

à Deo iussi admitti. Ibidem vers. 7. Post tertiam ge-

nerationem. Hos tamen, vt & Chaldeos Iudæi

quadam vsurpatione in perpetuum excludere co-

nabantur, quasi foret contra legem, vt patet actor.

21. vers. 28. & nihilominus fauore, & gratia cum

quibusdam, vt dixi, dissimulabant, &c. Hæc Mart.

del Rio. Cui consonat Azor, tom. 1. lib. 6. cap. 58.

ad finem dicens, in oraculum seu sancta sancto-

rum solus intrabat sum. Sacerdos semel in anno

non sine sanguine: in atrium gentium omnes etiā

Ethnici: in atrium Israelitarum soli Israelitæ: in

atrium interius soli sacerdotes, & Leuitę. Vnde pa-

tet, non fuisse omnino prohibitum Iudæis admit-

tere gentiles ad templum Dei, & præsertim hoc

est verum de gentilibus habentibus veram fidem,

& colentibus vnum Deum, quales nonnulli erant

ante Christi aduentum.

  Addunt tamen aliqui recentiores, in principio37

non fuisse plenè manifestatum Apostolis, an my-

steria legis gratiæ communicanda essent gentili-

bus in præputio manentibus: & ideo in principio

illos non baptizasse, nisi prius circunciderentur,

& fierent proselyti, & sic intelligunt locum Act.

8. existimantes Æthiopem illum etsi gentilis esset,

fuisse Circumcisum, & professorem Iudaicæ legis,

quod notauit Baronius, tom. 1. anno Christi. 35.

sub finem, & dicit esse communem consensum

scriptorum Ecclesiasticorum. Sed illos non refert,

nec præfati iuniores (vt dicunt) repererunt: nam

Chrisost. qui citatur hom. 19. in Acta, solùm dicit,

fuisse ex iis, qui ascenderant adorare in Ierusalem,

& hom. 65. in Ioan. dicit, gentiles illos, qui adora-

re ascenderant, parum abfuisse, vt fierent prosely-

ti. Non tamen dicit fuisse circuncisos; imò Theo-

philactus, qui maximè sequi solet Chrysostomum,

expressè hoc negat Ioan. 12. Dicunt nihilominus

illi Iuniores, quòd dicit Baron. de illo Æthiope,

esse verisimilius propter reuelationem postea fa-

ctam Petro, quæ planè ostendit, antea nullum

gentilem incircũcisum fuisse baptizatum: alioqui

non fuisset necessaria specialis reuelatio, vt Petrus

baptizaret Cornelium gentilem. Fuisse etiam con-

ueniens putant, vt tanquam necessarium myste-

rium, primùm pastori omnium Petro reuelaretur.

Nec enim sine causa spiritus sanctus non statim à

principio veritatem hanc Apostolos expressè do-

cuit, scilicet, quia oportebat iuxta suauem Dei pro-

uidentiam in principio non statim transire ad

gentes: Sed post sufficientem prædicationem fa-

ctam Hebræis, vt Paul. etiam prosequitur ep. ad

Rom. Ergo tempus opportunum, in quo Deus di-

sposuerat, gentes admittere ad baptismum, Petro

debuit priusquam aliis reuelari: siquis etiam consi-

deret pietatem illius Eunuchi, & affectionem

ad scripturam sanctam, quam Chrysost. supra ele-

ganter expẽdit, facile sibi persuadebit, fuisse illum

legis cultorem. Vnde ex discursu Actorum poterit

quis progressum promulgationis baptismi, & le-

gis nouæ intelligere. Nam primùm Iudæis facta

est: deinde Samaritanis, tertiò gẽtilibus proselytis,

4. gentilibus incircuncisis fidelibus, & colentibus

Deum. Non autem à principio negata est commu-

nicatio gentilibus incircuncisis in mysteriis Chri-

stianæ legis: quia id esset contra aliquod præce-

ptum diuinum in re, sed in falsa æstimationè mul-<-P>

@@0@

@@1@Disput. XXIII. Sectio VIII. 907



<-P>torum, quæ fundabatur in obseruata consuetudi-

ne illius populi. Timebat enim ex communicatio-

ne cum gentilibus peruersionem in fide, & mo-

ribus, & ideo etiam Christiani ex Iudæis conuersi

hanc communicationem in principio vitabant,

donec à Deo magis illuminati sunt mediante Pe-


Yüklə 18,48 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   205   206   207   208   209   210   211   212   ...   250




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin