Dei pertinuisse, vt lex nō statim à passione Christi
reddereiur mortifera: sed post Euangelij promul-
gationem in maiori parte orbis tunc noti: non ta-
men, vt non statim extingueretur, imò ad hono-
rem Christi pertinuit, vt statim à passione sua lex
eius inciperet, vetusque expiraret respectu eorum,
quibus Euangelium statim annunciaretur, vel in
vita ipsius Christi quoad hæc duo fuisset annun-
ciatum.
------------------------------------------------------------
SECTIO VI.
An vtilitas Circuncisionis, & aliorum leg alium, si quam
habebant quasi ex opere oper ato, cessauerit
statim post mortem Christi.
VAzquez disp. 181. cap. 2. affirmatiuè22
respondet, citans pro se D. Thomā,1. Sententia.
Sotum, Durandum Paludanum,
Richardum, Bonauenturā, & Adria-
num, citatos initio sectionis præce-
dentis, & Hieronymum, atque Augustinum in
Epistolis, quas mutuò sibi scripserunt de cessatio-
ne legalium. Adde Medinā superiori sectione rela-
tum, licet Sotus, & quidam recentiores Thomistæ
per mortẽ Christi intelligant tempus illud, quod
fuit ab instanti indiuisibili mortis Christi vsq; ad
instans resurrectionis, ac proinde velint, in triduo
circuncisione paruulum iustificari potuisse: vnde
Salmeron Gal. 6. disput. 31. solũ ait, post Christum
mortuum, & suscitatum vanā, & inutilem factam
fuisse Circuncisionem, licet Iudæis ad tempus
permissa sit, vt Synagoga cum honore sepeliretur.
Angles etiam quæst. de essentialib. Baptismi, art. 9.
tenet secundùm D. Thomam, & veritatem, circun-
cisionem fuisse inutilem, dum Euangelium pro-
mulgabatur.
Alij tamen sentiunt, legem non fuisse sic inuti-23
lem seu mortuam vsque ad sufficientem Euange-2. Sententia.
lij promulgationem, quæ sententia tribus mo-
dis intelligi potest iuxta varios modos explicandi
promulgationem illam. Primus in die PentecostesAbrogatio le-|gis veteris cō-|summata in|die Penteco-|stes.
omninò fuisse consummatam abrogationem illius
legis: quia abrogatio illa solùm debuit fieri respe-
ctu populi Iudaici: nam gentiles non obligabat:
respectu autem Iudæorum promulgatio legis no-
uæ sufficienter facta est in die Pentecostes: quia
facta est in ciuitate metropolitana, & eo die quo
congregati erant Iudæi ex omni natione, & ma-
gnis signis de cœlo exhibitis, & magna Apostolo-
rum virtute, & efficacia publicè, & solenniter: vt
constat Actuum 2. ergo ex tunc introducta est lex
nona saltem pro illo populo, & consequenter ve-
tus antiquata, & abrogata est, factáque omninò
inutilis.
Secundus Modus est, legem illam permansisse vi-
nam, & vtilem, non solùm vsque ad Pentecostem,
sed etiam vsque ad promulgationem sufficientem<-P>@@
<-P>Euangelij in toto orbe: ita vt nullibi cessauerit,
aut facta fuerit inutilis lex vetus, quousque verum
fuit dicere, iam sufficienter in toto orbe prædica-
tum est Euangelium. Docet autem Vega 5. in Tri-
dentinum, cap. 3. promulgationem requisitam ad
vim legis nouæ cœpisse in die Pentecostes, & du-
rasse spatio viginti vel triginta annorum: nam se-
cundum Chrysost. hom. 76. in Mat. in illa verba, in
vniuerso orbi pradicabitur, ait prædicationem Euan-
gelij quousque in toto orbe extẽderetur per vigin-
ti aut triginta annos durasse: idẽ tenet Scotus infrà.
Tertius modus dicendi est, legem illam cœpisse
abrogari in die Pentecostes, ita vt ex eo die ami-
serit ibi obligationem, & vtilitatem, non verò in
aliis locis, sed successiuè, & respectiuè in illis
cessasse, cum in illis promulgabatur lex noua.
Hanc secundam sententiam hoc tertio modo
intellectam tenet Scotus, 4. dict. 3. quæst. 4. §. quan-
tum ad istum, Bonauentura art. 3. quæst. 2. in fine,
Gabriel. dist. 1. quæst. 4. art. 3. not. 2. & conc. 2. &
multi moderni, præsertim Maldonatus in id Mat.
5. Non veni soluere legem: sed adimplere, & Rada to.
2. controuer. vlt. seu, 20. art. 2.
Hanc fuisse sententiam Bernard. ep. 77. ingenuè
fatetur Vazquez disp. 181. cap. 1. & 5. tractans enim
Bernardus id Ioan. 3. Nisi quis renatus, &c. Probat,
non obligasse baptismum, nec euacuatam esse vir-
tutem circuncisionis, quousque Euangelium pro-
mulgatum fuit, & ex eo tempore antiquam obser-
uationem non valere, ex quo præceptum baptismi
inexcusabiliter obligauit: & antiqua valuisse sa-
cramenta, quandiu palam interdicta esse non con-
stitit. Aliqui pro eadem sententia citant Hugo-
nem suprà: sed melius Vazquez, cap. 2. & 5. docet,
sensisse, legem illam à tempore passionis Christi
extinctam fuisse quoad obligationem, & quoad
vtilitatem. Et quod attinet ad obligationem per
se, & seclusa ignorantia, quòd post passionem nulla
fuerit, fatentur Scotus, Rada, & Gabriel. Imò Vaz-
quez ait, de hoc neminem dubitare. Medina etiam
suprà certum id censet. Quare quòd ait Angles,
quæst. de essentialibus baptismi, art. 9. circuncisio-
nem etiam post sufficientem promulgationem
esse obligatoriam secundum Scotum, vel est intel-
ligendum de obligatione per accidens, & ratione
ignorantiæ: vel de promulgatione sufficienti in
aliquo loco, & non in toto orbe.
Sed sententia Scoti asserentis, legẽ veterem an-24
te sufficientem Euangelij promulgationem fuisse1. Argum. pro|Scoto.
vtilẽ ad iustificationem puerorum eo modo, quo
iustificatio fiebat per circuncisionem, validis ar-
gumẽtis munitur. Primum est: Quia toto illo tem-
pore nōdum baptismus erat medium necessarium
ad salutem: ergo adhuc antiquiora remedia erant
vtilia. Si enim inutilia fuissent, baptismus esset
medium necessarium: Antecedens significatur in
Thridentino ses. 6. cap. 4. dum ait, à promulgatio-
ne Euangelij neminem iustificari à peccato sine
baptismo in re, vel in voto. Sentit ergo, ante pro-
mulgationem Euangelij non esse talem necessita-
tem: quia per circuncisionem poterat quis iustifi-
cari. Quod etiam probatur, quia ante mortem
Christi non erat talis necessitas, vt omnes fatẽtur:
à morte Christi vsque ad Pentecostem nulla noua
baptismi promulgatio facta est, neque aliquid ad-
ditum, vnde illa necessitas oriri potuerit: ergo non
erat talis necessitas. Respondent aliqui, promul-
gationẽ factam à Christo in vita sua. Contra, quia<-P>
@@0@
@@1@602 Quæst. CIII. Tract. XIV.
<-P>in promulgatione debet explicari à quo tempore
lex obliget, quando non statim obligatura est: id
verò nunquam expressit Christus, dum viueret:
non ergo promulgauit in vita sua plenè integrè,
& sufficienter legem nouam. Vnde D. Thomas 3.
part. quæst. 66. art. 2. docuit, præceptum baptismiA quo tempe-|re præceptum|Baptismi obli-|garit.
non obligasse, donec Christus post resurrectio-
nem dixit Apostolis: euntes docete omnes gentes, ba-
ptizantes eos, &c. Nec verò putandum est, eadem
die, vel momento, quo Christus illa verba protu-
lit, cæpisse præceptum baptismi obligare: Sed
quando Apostoli cœperunt promulgare baptis-
mum: quod ante Pentecostem factum non est.
Item incredibile est, infantes omnes eo tempo-25
re mansisse sine remedio, quod moraliter eis ap-2. Argum.
plicari posset: quod tamen concedendum est, si
circuncisio eo tempore iam erat inutilis: quia licet
baptismus fuisset institutus: non tamen erat suffi-
cienter propositus maiori parti hominũ: ergo non
poterat moraliter applicari.
Respondet Vazquez, disp. 181. cap. 3. num. 31.
non esse inconueniens id, quod infertur, quia illa
impotentia est per accidens ex ignorantia paren-
tum. Iam enim datum erat remedium de se suffi-
ciens, & legislator optimè potest reuocare priui-
legium, vel irritare factum à die, quo condit le-
gem, licet ad notitiam subditorum non peruene-
rit: sed hoc Suarez alienum putat à diuina proui-
dentia ordinaria: nam postquàm Deus ex se voluit
omnes homines saluos fieri, debuit constituere
remedium humano modo omnibus applicabile:
baptismus autem non sufficienter propositus, &
promulgatus, non erat omnibus humano modo
applicabilis: ergo debuit circuncisio suam vim re-
tinere. Confirmatur: quia Christus non obligauit
sua lege à puncto passionis, aut resurrectionis: er-
go neque abstulit vtilitatem circũcisionis: & alio-
qui magnum nocumentum intulisset infantibus,
qui tunc sancto, & legitimo ritu circuncidebantur,
& moraliter baptizari non poterant, quia patres
vel vim baptismi, vel necessitatem eius ignorabāt,
vel ad illum applicandum non tenebantur: quòd
videtur incredibile de visceribus diuinæ miseri-
cordiæ, in quibus visitauit nos oriens ex alto, ma-
ximè eo tempore, quod supremis misericordiæ
vsibus de signauerat.
Alij respondent, eo tempore paruulis fuisse vti-
lem circuncisionem, non vt sacramentum legis
veteris, sed vt remedium legis naturæ. Ita Sotus 2.
iust. quæst. 5. art. 4. Capreol. 4. dict. 3. quæst. 3. art. 3.
Medina quæst. 103. art. 3. ad finem, licet Medina,
priorem quoque solutionem assignauerit.
Sed hanc solutionem reiiciunt etiam Suarez,
Vazquez, & alij recentiores: quia si Christus pro-
pter necessitatem infantium illam vim non abstu-
lit à sacramentis legis naturæ: sed per ipsa omnes
pueri gentilium poterant iustificari: ergo nec à cir-
cuncisione, sed per ipsam, etiam, vt pertinebat ad
legem veterem, poterant pueri Hebręorum iustifi-
cari: siue circuncisio daret plus gratiæ, quàm reme-
dia legis naturæ, siue nō. Nulla enim apparet ratio,
cur illo gradu, vel ratione efficiendi priuari tunc
debuerit circuncisio, retento alio gradu, vel ratio-
ne efficiendi: Addunt, quòd fortasse circuncisio
nunquam aliam, seu maiorem virtutem habuit,
quàm sacramentum legis naturæ: solùm enim fa-
cta eius institutione, per quandam consecutio-
nem, habuit vim iustificandi, sicut alia signa, quo-<-P>@@
<-P>rum vsus erat anteà in lege naturæ, vt tractat Sua-
rez 3. part. tom. 2. agens de sacram. in genere,
& ait Vazquez disp. 181. cap. 2. n. 16. & disp. 184. c. 4.
Item si aliquid specialis vtilitatis in propria in-
stitutione illi additum est, non est, quòd illi fuerit
ablatum, antequàm baptismus esset in præcepto:
quia nullo testimonio scripturæ, vel traditione
constat, & circa remedium legis naturę ita factum
est, vt vi sua vsque ad obligationem baptismi non
caruerit.
Vnde inferunt Suarez, & alij auctores secundæ26
sententiæ, à die Pentecostes circoncisionem ita
cessasse quoad effectum gratiæ, quæ in ea dabatur,
sicut cœpit baptismus esse ad salutem necessarius:
quia vnum sacramentum quoad hunc effectum
non fuit exclusum nisi per necessitatem alterius:
& quia eo ipso, quòd vnum fit inutile, alterum fit
necessarium, & obligatorium: cùm paruuli sine
alterutro saluari non possint, & adulti teneantur
paruulis medium necessarium applicare. Sed hoc
ex dictis non bene infertur: nam fieri potuit, vt ab
instanti mortis Christi, vel Resurrectionis per
obligationem baptismi, & necessitatem præcepti
excluderetur præceptum, & obligatio circuncisio-
nis, retenta tamen eius vtilitate saltem in ignoran-
tibus, ne inde paruuli incommodum paterentur:
quando verò baptismus fuit necessarius omninò,Circumcisio|penitus inuti-|lis, quando|Baptismus cæ-|pit esse neces-|rius.
& respectu omnium etiam necessitate medij, cir-
cuncisionem redditam esse penitus inutilem. Vn-
pe Palacius 4. dict. 3. disp. 1. pag. 60. docet, baptis-
mum per se vim obligandi habuisse à morte Chri-
sti: sed eam vim suspensam habuisse, donec inno-
tuit per prædicationem Apostolorum in die Pen-
tecostes: Et in eodem instanti mortis Christi, lega-
lia expirasse, licet per accidens obligauerint
tantisper, dum ignotum erat Iudæis illa expi-
rasse: item, licet per se circuncisio esset tunc inuti-
lis, & eneruis: tamen per acciddens ratione pa-
rentum, potuisse paruulos, quibus per eam igno-
rātiam applicata fuisset, iustificare. Sic etiam Nun-
nius, 3. part. quæst. 66. art. 2. diffic. 3. ad 2. ait, Piè cre-
dendum esse, quòd post aliquod tempus post Re-
surrectionem fuerit circuncisio sufficiens ad iusti-
ficādum sicut anteà, loco sacramenti legis naturæ:
de quo etiam credendum est, quòd durabat pro
gentilibus aliquo tempore post Resurrectionem:
facta verò mediocri promulgatione Euangelij iam
nullum erat sacramentum circuncisionis, vel legis
naturæ, &c. Hæc Nuñius, qui in eadem difficultate
docuerat, à pũcto Resurrectionis expirasse legem
veterem, & nouam obligare cœpisse; quia domi-
nus in vita sua cœpit promulgare legem baptismi,
& Apostoli quando baptizabant, explicando ta-
mẽ, quòd non obligabat, nisi à die Resurrectionis.
Dico primò, licèt sit probabile, à puncto mor-27
tis Christi, vel resurrectionis Circumcisionem1. Concl.
fuisse inutilem ad iustificandum, vt Vazquez asse-
rebat: tamen probabilius est, vsque ad sufficien-
tem Euangelij promulgationem habuisse aliquam
iustificandi vim, siue vt remedium legis naturæ,
vt dixêre Sotus, Capreol. Medina, & Suarez, siue
etiam ex propria institutione, vt videntur tenere
Scotus, Gabriel, Rada, & Palacios. Alioqui enim
non satis esset consultum infantibus Hebræorum,
aut etiam Gentilium: quibus moraliter non po-
terat Baptismus applicari, eo quòd eius vis, aut ne-
cessitas ignota erat parentibus.
28
Dico secundò, etiam est probabile, Baptismum<-P>2. Concl.
@@0@
@@1@Disput. XXIII. Sectio VI. 603
<-P>obligare cœpisse à die Pentecostes, & non à pun-
cto mortis, vel Resurrectionis Christi: sed proba-
bilius est, obligare cœpisse ab instanti mortis
Christi, vel Resurrectionis. Priorem partem pro-
bo ex iis, quæ docet Suarez 3. part. tom. 3. disp. 31.
sect. 1. in fine. Vbi ait, Occurrebat hoc loco tra-
ctandum, quando cœperit præceptum Baptismi
vniuersum mundum obligare: sed quia hæc quæ-
stio generalis est de tota lege noua, illam relin-
quo in materiam de legibus. Mihi tamen semper
placuit D. Bernardi sententia, in epist. 77. ad Hugo-
nem, & Hugonis 1. de cærem. & offic. Eccles. cap.
13. & in summa sent. tract. 5. cap. 2. scilicet hoc
præceptum non obligasse vniuersum mundum
ante sufficiẽtem Euangelij promulgationem: quæ
comprehendit sufficiens tempus, & diligentiam,
ac publicationem præcepti de se sufficientem, vt
posset notitia eius ad omnes mundi homines
peruenire: quia nec obligatio legis aliter pruden-
tibus imponeretur, nec esset hominibus accom-
modata, quia non solùm ex accidenti, sed per se
esset impossibilis eius notitia: secluso enim mi-
raculo per se repugnat, legem vno tantùm loco
diuulgatam, eadem hora, vel die in notitiā totius
orbis deuenire: non est ergo humanum, hoc mo-
do vniuersos homines aliqua lege obligare. Nec
esset prudens prouidẽtiæ genus, præsertim in lege
introducente nouum remedium necessarium ad
salutem, & antiqua remedia irritante: quia non
posset non afferre multis necessitatem quandam
pereundi absque remedio salutis, pręsertim infan-
tibus. Adde, nullum aliud tempus conuenienter
assignare posse: Nam quod quidam dicunt in die
Resurrectionis, vel Ascensionis cœpisse hanc le-
gem obligare omnes: quando Christus dixit Apo-
stolis, Docete omnes gentes baptizantes, &c. non est
verisimile, quia tunc Christus non promulgauit
hanc legem, sed solùm instruxit Apostolos, eisq́ue
præcepit, vt eam promulgarent, & executioni mā-
darẽt. Quod verò aliqui dicunt, hanc vniuersalem
obligationem cœpisse in die Pentecostes, nullum
etiam habet sufficiens fundamentum: quia nec eo
die legimus factam hanc vniuersalem promulga-
tionem. Aut enim hæc intelligitur facta in solo
aduentu Spiritus sancti vniuersali, & publico; aut
in prædicatione Petri. Nulla enim alia actio eo
die facta est, quæ possit vim promulgationis ha-
bere: sed in neutra earum actionum facta est ta-
lis promulgatio: nam per solum aduentum Spiri-
tus sancti, & omnia signa, quæ in eo facta sunt, ni-
hil potuit mundus percipere, aut intelligere de tali
lege, vt per se constat: ergo per illud solum my-
sterium non est facta promulgatio sensibilis, &
humana. Nec etiam facta est per prædicationem
Petri: quia nec ipse tunc direxit sermonem suum
ad vniuersos homines: Sed ad Iudæos, & Israëli-
tas, vt patet ex illis verbis Actor. 2. Viri Israëlitæ,
audite verba hæc. Et illis, Vobis enim est repromissio, &
filijs vestris, & omnibus qui longè sunt, quoscunque ad-
uocauerit Deus noster. Quæ posteriora verba pos-
possunt intelligi vel de Iudæis vbique diffusis: vel
certè de quibuscunque hominibus, quos Deus
vocare dignaretur: de quibus Petrus nihil tunc
satis cognoscebat: vnde Act. 10. Petro facta est spe-
cialis reuclatio de baptizandis gentibus. Non est
ergo verissimile, ipsum voluisse in prima illa præ-
dicatione Baptismi legem promulgare omnibus
gentibus: non ergo fuit illa vniuersalis, & integra<-P>@@
<-P>promulgatio: sed solùm inchoatio quædam pro-
mulgationis paulatim perficiendæ. Hactenus Sua-
rez, qui in vltimis verbis insinuat, Baptismi obli-
gationem inchoatam esse à prædicatione Petri in
die Pentecostes: quia anteà nulla fuit promulga-
tio baptismi, vel nouæ legis: sed successu tempo-
ris circuisse, & extensam ad alios fuisse eam obli-
gationem per alias promulgationes. Similiter Sco-
tus 4. d. 3. quæst. 4. & eius sequaces docent, Baptis-
mum cœpisse esse in præcepto post solennẽ Euan-
gelij promulgationem in die Pentecostes, ita vt
ex tunc obligauerit populum Iudaicum: aliàs verò
nationes posteà. Idem tenet Angles quæst. de es-
sentialib. Baptismi, art. 9. imò & Bern. epist. 77.
Quæ opinio probatur primò, quia lex vetus29
promulgata est die quinquagesima ab egressu Is-
raël ex Ægypto. Promulgatio autem illa fuit fi-
gura promulgationis legis factæ die Pentecostes,
seu quinquagesima à resurrectione Christi, vt do-
cet Augustinus epist. 119. & Leo I. Serm. 1. de Pen-
tecoste: ergo tunc cœpit lex noua obligare: quia
lex à sua promulgatione incipit obligare. Con-
firmatur, quia lex non obligat ante sufficientem
promulgationem, vt docet D. Thomas quæst. 90.
art. 4. Sed præceptum Baptismi non fuit promul-
gatum vsque ad Pentecosten: ergo.
Secundò, quia quando cœpit obligare Baptis-
mus, facta sunt inutilia omnia sacramenta legis
naturæ, & veteris: ergo si ante solemnem promul-
gationem obligabat Baptismus, cùm id ignorarent
parentes, inutiliter applicarent filiis Circumcisio-
nem, quod esset inconueniens.
Valentia 3. part. disput. 4. quæst. 1. punct. 4. huicAnte Resur-|rectionẽ Chri|sti non obliga-|uit lex noua,|quia non erat|promulgata.
sententiæ fauet, quoniam certum putat, ante resur-
rectionem Christi non obligasse præceptum Ba-
ptismi, aut legem nouam: quia tunc non erat pro-
mulgata, & sic ait, posse exponi Leonem epist. 4.
ad Episcopos Siciliæ, & Chrysost. ho. 28. in Ioan.
cùm dicunt, Baptismum fuisse institutum, Matth.
28. vt scilicet intelligantur de institutione quoad
necessitatem præcepti: quia tunc dixit Christus,
Ite docete omnes gentes, &c. quibus verbis Valentia
satis insinuat, vsque ad promulgationem ab Apo-
stolis factam post Christi Ascensionem, non fuis-
se obligationem vllam Baptismi: sed cùm lecto-
rem mittat ad 1. 2. disp. 7. quæst. 8. punct. 1. vbi ex-
pressè dicit, probabilius esse, pręceptũ Baptismi &
totā legem nouam à puncto mortis Christi obli-
gare cœpisse, pro sequẽti sententia allegandus est:
quamuis etiam dicto punct. 1. hanc sent. probabi-
lem existimet: ait enim, Christum Dominum
per se hanc legem promulgasse in Palestina iuxta
id Matth. 28. Docentes eos seruare omnia quæcunque
mandaui vobis: & hoc supposito, de tempore, quo
hæc lex cœperit obligare, esse tres doctorum opi-
niones: quarum quælibet est probabilis. Prima,
Caprioli 4. dist. 3. quæst. 3. ad 3. argum. Scoti con-
tra duas primas conclusiones, quam etiam tribuit
Gabrieli, & aliis, cœpisse obligare à die Penteco-
stes. Secunda Soti, 2. iust. quæst. 5. art. 4. & in 4. d. 3.
quæst. vnic. artic. 2. cœpisse obligare à puncto Re-
surrectionis Christi. Tertia, cœpisse obligare à
puncto mortis Christi: & hanc ait Valentia sibi
magis placere. Sed Medina 1. 2. quæst. 103. art. 3.
planè tenet, præceptum Baptismi non obligasse à
passione Christi; sed à promulgatione Euangelij,
licet teneat, obligationem Circumcisionis, & alio-
rum legalium cessasse in morte Christi: quia ad re-<-P>
@@0@
@@1@604 Quæst. CIII. Tract. XIV.
<-P>reuocationem non requiritur promulgatio: secus
ad obligationem.
Posteriorem conclusionis partem docet Magi-30
ster 4. dist. 3. cap. 10. & eadem dist. Palac. disput. 1.
D. Thom. 3. part. quęst. 66. art. 2. Armil. Baptismus,
num. 3. Victor. quæst. 12. de Baptismo. Candelab.
de Baptismo, quæst. 9. fauet Concil. Tolet. 4. cap. 5.
expressiùs tenet Martin. Ledes. 1. p. quarti, quæst. 7.
Dostları ilə paylaş: |